Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum odor sit actus calidi et sicci ?
Secundo quaeritur, Qualiter odor sit actus calidi et sicci?
1. Dicitur enim in libro de Sensu et sensato, quod id quod facit in alio genere odoris, scilicet enchimum humidum in aere et in aqua similiter, hoc est, sicut in uno genere sensibilis in actu humido siccum permixtum facit saporem, ita et in alio genere, odoris scilicet sensibilis in actu sicco permixtum enchimum humidum, id est, saporosum, constituit odorem: et sic siccum erit principaliter constitutivum odoris, et humidum enchimum secundario.
2. Item habetur in libro de Anima, sic: Est autem odor sicci, sicut humor, id est, sapor humidi; olfactus autem instrumentum potentia est hujusmodi.
3. item, Omne conferens desiderium nutrimenti, necesse est principaliter constitui ex illis qualitatibus ex quibus cau- satur desiderium ejusdem: desiderium autem nutrimenti causatur a fame, et fames est appetitus calidi et sicci; ergo odor constituitur ex calido et sicco principaliter.
4. Praeterea, Sapor et odor conferunt alimentum, ut dicit Philosophus: aut ergo eodem modo, aut diversis modis. Si eodem modo, tunc erunt sensibilia ejusdem sensus, quod est impossibile. Si diversis modis: ergo cum in sapore dominetur actu humidum, et secundario insit ei siccum, necesse est ex contrario dominari actu siccum et secundario humidum.
Sed contra:
Omne quod immutat longe, quaerit terminos alienos: odor est hujusmodi: ergo quaerit terminos alienos. Prima probatur ex hoc quod stans in terminis suis, non recedit longe, Secunda patet ad sensum. Inde proceditur sic: Quidquid quaerit terminos alienos, principaliter est humidum: odor quaerit terminos alienos: ergo odor principaliter constituitur ex humido. Prima probatur per diffinitionem humidi: quia humidum est male terminabile proprio termino, bene autem alieno. Secunda autem probata est prius.
Solutio. Dicimus, quod odor principaliter constituitur in actu sicco, secundario in humido saporoso: et hoc contingit propter tres causas.
Quarum una est secundum quam odor refertur ad alimentum, cujus confert desiderium. Cum enim alimentum debeat incorporari, et omne quod incorporatur, necesse est subintrare in id cui incorporatur: non autem subintrat nisi in hoc quod est humidum subtile, ut per hoc quod est humidum, quaerat terminos alienos et terminetur ad partes ejus quod nutritur: et per hoc quod est subtile, sit penetrativum partium et partis partium, ut habetur in secundo de Ge-
neratione et Corruptione: necesse est saporem qui est in ipso alimento, principaliter consistere in humido, et secundario in sicco. Odor autem propter hoc quod non debet incorporari, ut prius habitum est, debet constitui opposito modo, scilicet principaliter ex sicco, et secundario ex humido saporoso.
Secunda causa est in comparatione ad organum sensus: illud enim frigidum et humidum est, ut supra habitum est: ergo sicut necesse est odorem esse calidum actu ut temperet excellens frigidum in cerebro, ita necesse est, quod in actu sit siccus ut temperet excellens humidum in eodem..
Tertia causa est in comparatione ad medium per quod est odoratus: hoc enim est medium extra, scilicet aer, et aqua. Dicit enim Aristoteles in primo Meteororum, quod vapor calidus et siccus omni vapore altius ascendit et citius. Ut ergo odores cito perveniant a longe ad odoratum, necesse est, quod sint in vapore actu calido et sicco.
Ad illud autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod quaerere terminos alienos contingit propter duas causas, scilicet propter vehementiam passibilitatis, quia nullo modo stat in se: et sic humidum quaerit terminos alienos. Alia causa est propter vehementiam qualitatis activae: quia quaerit aliorum naturam in se transmutare: et sic calidum quaerit terminos alienos, et praecipue siccum: et hoc modo quaerit odor terminos alienos.