Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum odor est sequela totius complexionis rei adorantis ?
Quinto quaeritur. Utrum odor sit sequela totius complexionis rei edomantis?
Videtur enim, quod sic.
Omnis passio causata per se ex quali- tatibus complexionantibus suum subjectum, est sequela complexionis totius: odor est passio hujusmodi: ergo est sequela complexionis totius. Major patet per se. Minor probatur ex supra dictis: quia in odore est siccum permixtum humido, et calidum faciens evaporare: et ex his principaliter constituitur corpus odoriferum.
Sed contra:
Idem corpus odoriferum est et saporosum, ut supra habitum est: si ergo odor esset sequela totius complexionis, ergo. eodem modo et sapor. Sed odor principaliter est in sicco et secundario in humido: sapor vero est e contra: ergo idem corpus erit principaliter ex sicco, et secundario ex humido: et principaliter ex humido, et secundario ex sicco, quod est impossibile.
Et juxta hoc quaeritur, Si odor est passio saporis, ut habitum est, quare non omnia corpora nobis bene sapiant, scilicet quae nobis bene odorant?
Hoc enim videtur per Philosophum in secundo de Anima, ubi dicit, quod animalia quaedam proportionabiliter habent odorem et humorem, id est, saporem. Dico alitem et dulcem humorem. Alia vero contrarium. Similiter autem et acer et austerus, acutus et pinguis est odor.
Eodem modo quaeritur de hoc quod ipse dicit in libro de Sensu ei sensato, quod mare habet odorem, et sol nitro est magis odorabile: et hoc manifestat: quia a sale fluit oleum, nitrum, autem magis terrae est.
Amplius, Lapis non odorat, quia est adiimus: ligna autem odorant, quia sunt enchima: et lignorum minus sunt odorabilia aquatica.
Amplius autem, Inter ea quae metallantur, aurum non odorat, quia est achimum: aes autem, id est cuprum et ferrum sunt odorabilia: et quando comburitur humidum in metallis, tunc scoriae
metallorum fiunt inodoriferae sive ino- dorabiles. Argentum vero et stannum magis odorant quam aurum, et minus quam ferrum et aes: eo quod sunt magis aquatica.
Solutio. Dicimus ad primum, quod sapor et odor sunt sequelae complexionum corporum odorantium: quia causantur a qualitatibus complexionabilibus
corporis: sed non oportet, quod eodem modo causantur ab eis quo illud complexionatum Et per hoc sapor consistit principaliter in humido: quia habet influere in partes nutriti, ut supra habitum est: odor autem principaliter in sicco calido, ut temperet frigiditatem et humiditatem cerebri.
Ad aliud dicendum, quod non in omnibus odor sequitur saporem: nec hoc dicit Philosophus, sed dicit, quod in quibusdam sic, et in quibusdam non. Causa autem est, quod quandoque in corpore odorabili humidum quod acutum est in ipso, est indigestum: et propter hoc dicit saporem acutum acrem, illud quod evaporat ex ipso per calidum quod facit ipsum evaporare. Hoc enim subtile est facile digestibile: et tunc erit odor dulcis: et hoc praecipue est in floribus, et in quibusdam fructibus pomorum acido runi. Et hujus signum est, quia si poma illa assantur vel elixentur, acquirunt etiam dulcem, saporem per decoctionem humidi.
Ad illud quod quaeritur ulterius, dicendum est, quod nihil est odoriferum nisi, quod est compositum et evaporati- vum vapore sicco, ut supra habitum est. Elementa ergo cum sint simplicia, non sunt odorabilia. Mare autem cum habeat admixtum vaporem siccum terrestrem adustum, qui causat in eo salsedinem, efficitur odoriferum: quia odor consistit in sicco vapore. Sal autem species terrae est, ut habetur in libro Meteororum: liquatur enim ex. humido
aquoso: generatur autem ex sicco terrestri combusto. Nitrum autem species est salis, et magis sicca. Et propter hoc de oleo plus extrahitur de sale, quam de nitro, sicut expertum est in alchimia: et hoc est, quia humidum aereum plus est in sale, quam, in nitro: et quia hoc facile vaporat, propter hoc sal magis est odoriferum quam nitrum.
Lapis autem generatur ex luto viscoso, et est compactus et terrestris, et ideo non vaporat, et propter hoc non habet odorem. Ligna autem plus habe rit de a ereo: cujus signum est, quia cremabilia sunt: et quia haec facile odorant, ideo sunt odorabilia: et per consequens ligna aquatica, quia magis sunt frigida et magis humida humiditate aquae, propterea sunt magis vaporativa, et propter hoc minus odorabilia.
Aurum vero quia lit ex puro sulphure et argento vivo optime commixtis calido commiscente et frigido congelante, ex bonitate commixtionis habet compactionem vehementem, et hujus signum est ejus ponderositas: et ex frigido congelante babet constrictionem pororum extrinsecus: et utrumque istorum prohibitivum est evaporationis, et consequens odoris. Cuprum autem et ferrum sic se habent, quod in cupro sulphur purum, argentum vero vivum non purum, et bene commixtum, neque aequale, quia de sulphure est plus: et propter hoc non est solidum in partibus, sed porosum est propter abundantiam sulphuris, et ideo est vaporativum, et per consequens odoriferum. Ferrum autem est ex sulphure lutoso viscoso, et argento vivo lutoso: et propter hujus viscositatem non potest separari aqueum argenti vivi: et ideo ferrum non est liquabile, sed mollificabile, et propter non bonam commixtionem est porosum et vaporativum, et per consequens odoriferum. Stannum aufem et plumbum sunt ex utroque impuro: sed vincit in eis aqueum argenti vivi: sed non habent compactionem partium: propter minorem igitur compactionem sunt magis odorifera quam aurum: propter aquam vero quae obstruit poros, sunt minus odorifera quam ferrum et aes: scoriae autem omnium istorum propter actionem calidi quod est apertivum pororum et evaporativum terrae et hujusmodi magis sunt odorabiles,