Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De differentia odoris.
Sexto et ultimo, Quaeritur de differentiis odorum.
Dicit enim Philosophus in libro de Sensu ei sensato, quod duae sunt species odorum. Una est quae est penes delectationem odoratus in saporibus, et habet delectationem per accidens. Alia est in ipsis odoribus, et habet delectationem per se. Exemplum primae speciei est odor cibi. Secundae autem exemplum est odor florum.
Videntur autem istae non esse species odoratus: Quidquid enim non cognoscitur nisi in relatione ad aliud, hoc non habet speciem propriam neque delectationem separatam ab illo: odor est tale in comparatione ad saporem: ergo non habet speciem propriam, nec delectationem separatam a sapore.
Praeterea, quaeritur, Quare iila dicitur delectatio per accidens quae est in odore cibi ?
1. Quod enim omnibus odorantibus convenit, magis per se convenire videtur odori, quam illud quod convenit alicui tantum: delectatio quae est in odore cibi, convenit omnibus odorantibus, delectatio autem in odore per se, convenit homini tantum.: ergo delectatio quas est in odore cibi, est per se, et delectatio quae est in odore tantum, convenit odori per accidens.
2. Praeterea, Accidens est quod adest et abest praeter subjecti corruptionem, ut dicit Porphyrius: vel quod contingit eidem inesse et non inesse, ut dicit Aristoteles. Si ergo delectatio cibi convenit odori per accidens, contingit eam odori inesse et non inesse respectu animalis: ergo contingit aliquod brutum delectari in odore non propter cibum, quod est contra Aristotelem, qui dicit: " Aliorum ab homine animalium quoddam non indignatur ad ea quae sunt secundum se fetida, nisi quod affert corruptionem: ex odoribus enim quandoque corrumpitur, et tunc fugit eos . "
3. Item, Dicit Philosophus, quod caetera animalia ab homine non curant ipsam feditatem secundum, se, quamvis multa crescentium vegetabilium fetidos habeant odores, nisi, quid conferant ad gustum.
. Praeterea quaeritur, Quare delectatio in odore secundum se propria sit homini ?
Cujus enim melius est sentire odorem, illius magis est delectari quam tristari in odoribus; quorumdam brutorum melius est sentire odores quam hominis: ergo ipsorum, est magis delectari vel tristari in odoribus: et sic non erit proprium homini.
Praeterea, Quaeritur de hoc quod dicunt Aristoteles et Avicenna, scilicet quod illi qui secundum accidens habent delectabile, dividuntur in species secundum sapores: illi voro qui secundum se, non sic dividuntur. Hoc enim videtur esse contrarium praehabitis: cujus causa est, quia oportet cognoscere omnes odores per sapores.
Praeterea, Quaeritur de differentiis odorum, scilicet quot sunt, et quae sunt:
videntur enim, tres esse secundum Gregorium Nyssenum dicentem in capitulo de odore vaporum : " Quorum generalissima differentia bonus odor est, et malus, et quod medium horum est, quod neque bene nec secundum fetidum odorabile est, "
Solutio. Dicendum est, quod species odorum distinguuntur secundum tres modos, scilicet in se et in comparatione ad delectationem vel tristitiam quam inferunt olfactui. In se autem distinguuntur secundum duos modos, scilicet absolute, et in comparatione ad sapores. Absolute autem non habemus propria nomina: eo quod male odoramus. Unde in illa distinctione non habemus nisi nomina excellentiarum, et unum dicimus redolens, et aliud foetens : et si. habemus medium, hoc est per abnegationem extremorum, et non per commixtionem, scilicet quod nec redolens est, neque foetens. Et per hoc patet solutio ad ultimam actoritatem Gregorii.
In comparatione vero ad sapores denominamus odores no m inibus saporum, ut a dulci sapore dulcem odorem, et ab amaro amarum, et ita a pingui pinguem, et sic de aliis i et sic multiplicandi sunt odores secundum doctrinam supra habitam de coloribus et sonis.
Penes delectabile autem distinguuntur odores in duas species tantum, scilicet secundum delectabile quod confert ad alimentum, et secundum delectabile quod confert ad sanitatem: delectabile autem, quod ad alimentum confert, principaliter est in sapore cibi, secundario in odore, sicut dicit Philosophus de Strate qui vituperans Euripidem quemdam coquum, dixit: Cum decoquis lentem, non infundas miron, hoc est, pinguedinem: quia meiron in Greco tantum valet sicut unctio: odor enim pinguis manifestat saporem pinguem, qui est delectabilis in cibo. Delectabile autem quod confert ad sanitatem cerebri, est per se in odore: cum enim odor sit quaedam evaporatio, pertingit ad locum cerebri, ad quem non potest pertingere substantia cibi. Et ideo necesse est quod hoc delectabile sit in odore per se, et non in odore in comparatione ad cibum: et hoc est praecipue quod est in floribus et aromaticis, Quia vero humidum vaporativum, ut est vinum vel mustum praecipue nocet cerebro humano: vapores enim elevati ad cerebrum, infrigidantur propter naturam cerebri, et corrumpuntur, et fluunt inde catarrhi, et defluentia reumata: et ideo homo in potu talium immiscet odorifera, ut duo delectabilia duorum sensuum in unum conveniant, scilicet delectabile saporis in potu ad linguam quod confert ad alimentum, ei delectabile aromaticorum in evaporationem, ad cerebrum quod conferi ad sanitatem.
A. D primum ergo dicendum, quod odor semper constituitur ex eisdem qualitatibus primis de quibus est sapor, sed non semper denominantur odores secundum species saporum, sed quandoque, ut supra habitum est, et tunc habent proprium delectabile.
Ad aliud dicendum, quod duabus rationibus delectabile cibi convenit odori per accidens secundum duplicem acceptionem accidentis. Accidens enim opponitur ad per se, et sic per accidens convenit quod non convenit gralia sui sed gratia alterius: et hoc modo id quod sapori est proprium delectabile, convenit odori gratia saporis, et sic per accidens. Alio modo dicitur per accidens, quod non semper inest: et hoc modo delectabile cibi convenit odori per accidens: quia iicet odor cibi desidera-
bilis sit esurientibus, non tamen plenis vel saturatis, ut dicit Philosophus.
Ad aliud dicendum, quod omnibus animalibus convenit quandoque delectari in odore cibi, quandoque non, ut jam dictum est.
Ad aliud patet solutio per ante dicta ubi dictum est de dispositione cerebri humani in comparatione ad alia anima "
Ad aliud autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod animalia bruta melius sentiunt odores quam homo, sed non indignantur vel laetantur ad eos, nisi sint corrupti, sicut apes et formicae fugiunt odorem sulphuris, et serpentes odorem cornu cervi combusti: nec est causa naturalis delectationis melius sentire odorem, sed potius quod magis confert ad sanitatem.
Ad aliud dicendum, quod odores qui. habent delectabile saporum, proportionati sunt saporibus, et ideo distinguuntur penes ipso. Qui autem habent proprium delectabile, non semper sunt proportionati: odor enim Horis quandoque dulcis est: et ideo penes sapores non possunt distingui.
Ex his patet solutio cujusdam quaestionis quam tangit Aristoteles in libro de Sensu et sensato, scilicet quare quinque existentibus sensibus odoratus medius ponitur? Ratio. hujus est, quia sensus gustus et tractus sunt alimenti constituentis substantiam animalis: et curii his convenit odoratus, eo quod habet delectabile gustus per accidens secundum quod conducit ad alimentum: visus autem et auditus non habent talia delectabilia, et sunt propter bene esse: et cum his convenit odoratus secundum quod habet delectabile per se, et est per medium extrinsecum.