Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De olfactu ex parte medii. Utrum aer et aqua sint medium olfactus ?
Deinde quaeritur de olfactu ex parte
medii.
Dicit Aristoteles, quod mediam est aer et aqua.
Sed videtur, quod aer non possit esse medium, per ipsas rationes quas ponit in libro de Sensu et sensato contra Heraclitum. qui dicebat odorem esse fumalem evaporationum communem existentem terrae et aeri, et si omnia entia fumus fierent, quod nares discernerent odores in omnibus entibus.
Objicit autem Philosophus in contrarium sic: Fumalis evaporatio impossibile est, quod sit in aqua: odor autem est fumalis evaporatio: ergo impossibile est odorem esse in aqua. Prima probatur per hoc quod aer in aqua existens ascendit superius, et similiter vapor aereus. Secunda autem, scribitur in libro primo de Sensu et sensato.
Si hoc concedatur, contra: Pisces in aqua sentiunt odores: corrumpuntur enim foetidis, et fugiunt eos. Cum ergo non contingant aerem, oportet quod per medium aquae sentiant et sic odor est in aqua.
Praeterea quaeritur juxta hoc, Secundum quam materiam communem aer et aqua sint medium ?
Et videtur, quod secundum nullam, in ipsis enim sunt iria, scilicet natura diaphani, et natura frigidi, ei natura humidi. Secundum autem naturam diapha- ni non sunt media: quia sic sunt media visus. Similiter nec secundum naturam humidi: quia odor est principaliter sicci, sicut habitum est supra. Nec secundum naturam calidi vel frigidi: quia neutrum convenit communiter ambobus. Praeterea frigus exstinguit odores, sicut dicit Philosophus.
Quaeritur etiam juxta hoc quaestio Avicennae, scilicet utrum odor fiat ex parte medii ex permutatione sola medii, vel ex permixtione corporis odorabilis cum ipso medio ?
Et videtur, quod ex permutatione sola: vaporantis enim materia non potest amplius extendi, quam sub specie ignis: videmus autem, quod a corpore vaporabili per vapores elevetur pugillus partium materiae ejus, et ille pugillus per rarefactionem extendatur in decem pugillos aquae, et illi decem aquae extendantur in centum aeris. Cum igitur evaporatio odoris sit in corpore magis grosso quam aer, minor erit extensio odoriferi vaporis: et sic odor alicujus rei non sentiretur ad spatium longinquum, quod est contra hoc experimentum quod est de avibus tygridibus, quae deveniunt ad cadavera per centum leucas, tamen ducem non habent nisi odorem. Hoc idem patet in camphora, quia illa vaporat usque ad aliquem terminum, et ad hoc ut diffundatur odor ejus in duplum illius termini,
oporteret ut ex illo odore evaporaret alius: et si deberet sentire in triplum, oporteret quod ex illo iterum resolveretur alius, et sic ulterius, quod videtur inconveniens: et sic videtur, quod non cum odore diffundatur vapor, sed tantum species odoris permutet medium.
Contra hoc est, quod odorabilia post multum attractum odorum fiunt leviora et putrescentia, sicut patet in pomis.
Solutio. Dicimus, quod odores sunt in aere et aqua. Heraclitus enim errabat dicens, quod odores resolvuntur ab omnibus entibus, et quod non sint in medio nisi in aere. Simplicia enim non sunt odorabilia etsi evaporant, Praeterea odores sunt in aqua, et in aqua non est aer. Et illi sunt modi quibus contradicit Aristoteles, Dicebant aufem quidam, quod odor fumalis est evaporatio, et fumus est vapor terrae, ut supra habilum est, et quod odor non resolvitur nisi a terra: et illis est contrarium quod dicit Aristoteles.
Ab primum dicendum, quod odor est in aqua et in aere ut in medio, ut dicunt Aristoteles, Algazel, et Avicenna. Hoc autem quod objicit contra Heraclitum, non intelligitur sic, quod velit, quod odores non sint in aqua, sed est deductio ad inconveniens: dicebat enim Heraclitus odores non esse in medio nisi in aere, et hos resolvi a terra: et ex hoc sequitur, quod cum aer non sit in aqua nisi commixtus, secundum quod videmus herbas generari ex commixtione elementorum in aqua, quod odor non sit in aqua, quod est incon veniens. Fumalis enim evaporatio non est in aere, ut in medio. Aer enim commixtus aliis elementis ad generationem vegetabilium non est medium alicujus sensus: unde licet ille non ascendat in aqua, lamen aer purus ascendit. Et secundum hoc non essent odores in aqua.
Ab aliud dicendum, quod odor est in aqua et in aere secundum quod utrumque est sine odore, perceptibile tamen odoris, secundum quod est sonus in aere secundum quod est absonum, susceptibile tamen soni. Et quod objicitur, quod non sit secundum naturam humidi, vel frigidi, vel diaphani, bene concedimus.
Si autem quaeratur tunc, Quare non sit in aliis corporibus simplicibus, quae etiam sunt sine odore? Dicendum, quod illa non sunt susceptiva evaporationis odoriferae, ita quod possibilis sit evaporatio per ipsa. Evaporatio autem debilior est in aqua quam in aere, nihilominus tamen est: sicut etiam est in frigido tempore debilior in aere quam in alio: et propter hoc odor est in utroque. Dicunt tamen quidam quod in odore est permixtum humidum sicco, licet sit actu sicci: et ideo secundum quod magis vertit ad humidum, est in aqua: et secundum quod magis ad siccum, est in aere.
Ab hoc quod quaeritur, Utrum sit ex permutatione sola, vel evaporatione? Dicendum secundum Avicennam , quod est utroque modo. In evaporatione enim dominatur natura aeris, et idcirco evaporatio transmutat aerem secundum odorem et sonum, etiam praeter hoc quod recipiat aliquam partem rei evaporantis. Et similiter transmutat aquam, sicut nos videmus vinum in dolio transmutari ad odorem eorum quae ponuntur juxta dolium: et secundum hunc modum per longum spatium potest fieri immutatio secundum adores. Dicit autem Avicenna, quod aves tygrides sunt acuti visus et alti volatus, et potuit esse quod per visum devenissent ad cadavera, non per odorem,.
Ad aliud quod objicitur contra, dicendum quod non sit odor sine evaporatione fumali propriae rei odorabilis; et ideo et illa alleviatur et putrescit per attra- ctionem multam odorum: sed nihil prohibet, quin ipsa evaporatio postea im-
mutet aerem, etiam praeter hoc quod ulterius alia evaporatio fiat ex ipsa.