Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum sapor sit qualitas simplicis, vel
compositi, vel utriusque ? Ad. primuni horum proceditur sic: i. Dicit Philosophus in II de Generatione ei Corruptione , et in libro de Anima, quod ex eisdem generamur et nutrimur: sed generamur ex compositis commixtis: ergo nutrimur ex eis. Cum ergo sapor sit nutrimenti passio et qualitas, erit sapor passio compositi et non simplicis.
2, Praeterea, Ad hoc ponit Philosophus quatuor rationes in libro de Sensu et sensato, cap. de gustu, objiciens contra quosdam Pythagoricos, sic dicens: " Cibum oportet esse compositum: etenim nutrimenta non sunt simplicia. Quocirca et superfluitas fit cibi hoc in ipsis, hoc vero extra, sicut in plantis. " Sensus est, quod nutrimentum propter hoc oportet esse commixtum: quia aliter per digestionem non separaretur superfluum a nutrimento: cum enim simplex sit ho- mogenium, non est ratio quare una pars objiciatur, altera autem sumatur in cibo: sed haec separatio superfluitatis quandoque fit in ipsis cibatis, ut in animalibus quae stomachos habent et ventres, quibus fit separatio puri ab impuro: quandoque extra ipsa cibata, ut in plantis, quae terram habent pro ventre, et propter hoc non egerunt. Secunda ratio est, quia nec aqua quae magis videturesse nutritiva vel nutrimentum, est nutrimentum, eo quod omne nutrimentum, quod omni mixto corpori est incorporabile, oporiet esse corpus mixtura. Tertia ratio est, quia si unum simplicium nutriret, tunc quodlibet simplex nutriret: quod falsum est: quia aer propter sui simplicitatem non nutrit. Quarta ratio est, quia cibi est locus receptibilis in corpore animato, ad quem non ingrediuntur simplicia, sed composita. Ex his concluditur,, quod cum sapor sit passio nutrimenti, quod sapor non est passio simplex, sed composita.
Contra hoc objicitur sic:
1. Omnis cibus incorporabilis est ei quod cibatur: ergo necesse est ipsum esse male terminabile in se, et tamen bene terminabile termino alieno: hoc autem est natura humidi: et ita videtur esse sapor principaliter passio humidi: et cum humidum sit simplex, videturesse sapor passio simplicis. Hoc etiam videtur velle Philosophus in libro II de Anima , ubi dicit quod sapor est humidi sicut odor sicci.
2. Praeterea, In libro de Sensu ei sensato videtur dicere, quod subjectum saporis est humidum aqueum,
3. Item, Quidquid est incorporabile ei quod alitur, faciens augmentum in ipso et habens contrarietatem, videtur esse alimentum: simplex est hujusmodi: ergo simplex potest esse alimentum: et ita sapor erit passio simplicis. Major patet per se. Minor probatur ex hoc quod simplex est quantum per corporeitatem,, et sic faciens augmentum et per substantiam est salvatum in mixto, et sic faciens nutrimentum.
Solutio. Dicimus, quod sapor est passio compositi corporis: eo quod omne alimentum commixtum compositum est: sicut enim probat Philosophus in libro de Sensu ei sensato, generatio saporum est ut in subjecto in humido et aqueo: ut in efficiente autem in calido digerente, quod est calidum ignis et solis: in sicco autem terreo est sicut in passivo terminante humidum aqueum. Et probatur hoc per experimentum. Cum enim saporosum incorporabile sit, necesse est ipsum esse humidum. Cum autem videamus in cibis et fructibus oblatis ad ignem et ad solem generari omnimodos sapores, patet quod causa efficiens saporum est caliditas. Similiter videmus salsum generari ex terrestri adusto in humido, et in aqua videmus generari multos sapores ex. hoc quod transeunt multa genera terrarum. Et ex his colligitur, quod sapores generantur ut a primis qualitatibus a calido igneo et sole digerente, et humido aqueo et terrestri sicco patientibus. Si autem sapores considerantur in se prout sunt unum genus qualitatis, sic extremi simplices sunt, eo quod non sunt compositi ex aliis saporibus, et medii sunt compositi, sicut in aliis objectis sensuum.
Ad primum ergo dicendum, quod nutrimentum quidem habet actum humidum in hoc quod fluit ad terminos alienos: sed tamen non est de natura humidi tantum, sed etiam, sicci terrestris et calidi ignei.
Ad aliud dicendum, quod verbum illud a Philosophi intelligitur, quod sapor est humidi sicut subjecti, et odor sicci vaporativi sicut subjecti.
Ad ultimum dicendum, quod prima l est vera, et secunda est falsa: quia simplex non est incorporabile ut nutrimen-
tum: et si commisceatur simplex in mixto, hoc non erit per virtutem nutritivam, sed potius per qualitates activas et passivas moventes ad mixtum.
ARTICULI TERTII