Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primuni proceditur sic:
Dicit Avicenna, quod " tactus est vis ordinata in nervis cutis totius corporis et ejus carnibus ad apprehendendum, illud quod tangit illud, et afficit contrarietate permutante complexionem et affectionem compositionis. "
Item, Algazei: " Sensus tactus est virtus diffusa per omnem carnem et cutem, per quam apprehenditur calor et frigiditas, humiditas et siccitas, durities et mollities, asperitas et lenitas, gravitas et levitas. "
Contra primam harum diffinitionum objicitur sic:
1, Dicit Aristoteles in principio libri secundi de Anima: " Simile habet sicut ad partem pars et totus sensus ad totum corpus quod est sensitivum secundum quod hujusmodi, hoc est, sicut anima sensibilis perfectio est totius corporis sentientis, ita partes ejus perfectiones sunt partium . " Igitur cum tactus sit pars animae sensibilis, erit perfectio partis corporis sentientis: ergo non erit vis ordinata in nervis culis totius corporis, et in omnibus carnibus corporis sentientis.
2. Item, Videtur tactus esse ordinatus non tantum in nervis carnalibus, sed etiam in organis aliorum sensuum. Quidquid enim est ut fundamentum ad alto- rum, posito illo cujus est fundamentum, ponetur et illud quod dicitur fundamentum de necessitate, sed non convertitur, est ut fundamentum ad omnes sensus: ergo quocumque sensu posito in aliquo organo, de necessitate ponetur et tactus., sed non convertitur: sed visus est in oculo: ergo et tactus.
3. Praeterea, Nos sentimus tactum in oculo et subtilissime.
4. Praeterea, In libro primo de Somno ei vigilia, dicitur, quod sensus sunt simul activi ejus quod per tacium exercetur, id est, operativi cum ratione tactus. Operatio enim tactus separatur ab aliis organis sentiendi: aliorum vero operationes ab opere tactus non separantur, eo quod tactus est fundamentum ad alios sensus. Et ex hoc accipitur idem quod prius.
5. Item, In libro secundo de Anima , dicit Aristoteles, quod sicut se habet anima sensibilis ad vegetabilem, sic se liabent caeteri sensus ad tactum: sed anima sensibilis inseparabilis est a vegetabili: ergo caeteri sensus erunt inseparabiles a tactu: et sic iterum habetur, quod in quocumque organo erit aliquis aliorum sensuum, in eodem erit tactus.
6. Praeterea quaeritur, Quae sit differentia inter id quod dicit Avicenna, Quod tangit iliud et afficit contrarietatem permutantem ? Sicut enim visus apprehendit visione existente secundum actum, sic actus videtur apprehendere tangente aliquo secundum actum: et ita superflue additur quod sequitur. Et afficit id contrarietate permutante.
7. Praeterea, Sicut dicitur in quinto et sexto Physicorum, tangere est ultima simul habere: sed hoc etiam convellit mathematicis, ut dicitur in primo de ''Generatione et Corruptione : ergo videtur, quod actu possumus sentire mathematica, quod falsum est. In mathematicis enim non. sunt qualitates sensibiles, et nihil sentitur sine qualitate sensibili,
8. Praeterea, Quaeritur de hoc quod dicit, Et afficit contrarietate permutante. Sensitivum enim se habet ad sensibile ut privatio et materia, et non ut contrarium, ut dicit Aristoteles in libro secundo de Anima, cap. de gustu . Linguam enim oportet non actu esse humidam, nec impossibile est esse ad hoc ut fiat actu humida. Similiter oculus non habet actu colorem, sed potest habere ipsum. Ergo similiter in tactu sensibile non erit ut contrarium permutans, sed ut habitus se habebit, et sensitivum ut materia sub privatione.
9. Praeterea quaeritur, Quae eli Herentia sit in hoc quod dico, Complexionem et affectionem compositionis ? Complexio enim videtur qualitas corporis sentientis ex commixtione humorum: et sic videtur complexio relinquere compositionem ut priorem naturam: ergo compositio nihii addit super complexionem, et sic superfluum ponitur in diffinitione.
Solutio, Dicimus, quod tactus duo habet de ratione sui. Quorum unum est, quod est tangibilium judicium, et sic est potentia et pars animae sensibilis. Alteram est esse et perfectio, a quo sumitur sermo diffinitivus animae sensibilis, et sic non est pars animae sensibilis, sed est illud quod constituit ipsam et facit esse sensibilem animam. Et hoc patet duabus rationibus. Quarum una est necessaria, scilicet quod tactu posito ponitur animal, et destructo tactu destruitur animal: et sic non est in aliis sensibus, scilicet in auditu, visu, odoratu, et gustu, nisi secundum quod gustus est quidam tactus. Cum igitur per sensum animal sit animal, ut dicit Avicenna, tactus erit sensus per quem animal est animal. Cum autem sensibile diffinitivum sit animalis, tactus erit sensus a quo est sensibile quod diffinit animal. Et hoc est quod dicit Aristoteles in secundo de Anima : Vivere propter hoc principium, scilicet quia vegetabile, inest viventibus, scilicet plantis. Animalis autem, supple, vivere, est propter sensibile primum: et namque multa animalium manentia autem cum sint natura, liabent hunc solum sensum. Sensuum autem inest primo animalibus tactus. Sicut autem vegetativum potest separari a tactu et omni sensu, sic et tactus a sensibus aliis. Alia ratio est per similitudinem: quia sicut in partibus animae, vegetabilis generativa est a qua sumitur diffinitio animae vegetabilis, et est perfectio ipsius, eo quod unumquodque dicimus perfectum dum potest facere ex se alterum tale quale ipsum est: sic etiam patet in partibus animae sensibilis, quod tactus est esse et perfectio sensibilis animae secundum genus suum, eo quod animal perfectam naturam animalis dicimus habere, quando tangendi habet sensum.
Ad primum dicimus, quod cum tactus perfectio sit totius animalis, oportet ipsum non tantum esse in organo uno, sed in omnibus partibus corporis secundum aliquem modum, ut infra dicetur.
Et per hoc patet solutio ad sequentes. Tactus enim secundum quod est perfectio animalis, fundamentum est aliorum sensuum.
Ad aliud quod quaeritur, Quae sit differentia inter id quod tangit illud, etc. Dicendum, quod sicut distinguit Aristoteles in primo de Generatione ei Corruptione : Tangens et tactum se habent sicut movens et motum: est enim quoddam
movens non motum, sicut movens primum: et est quoddam movens motum, sicut est movens in generatione et corruptione: cum enim frigidum movet calidum, tunc etiam movetur ab ipso. Similiter est de tangente et tacto. Aliquid enim tangit, cujus ultimum non habet contrarium: et illud non immutatur per tactum: et propter hoc dicit, quod tangit non lactum: quia non tangit nisi tactu metaphorico: et hoc modo coelum tangit ignem: cum enim caelum non recipiat impressiones peregrinas, coelum non immutatur ab igne: et sic non tangitur ab ipso physice, sed metaphysice: ignis enim bene recipit impressiones a caelo: et sic ignis tangitur a caelo. Cum autem ignis tangit aerem, tune utrumque tangit physice, et tangitur ab utroque: ultimum enim ignis mutatur secundum humidum quod est in ultimo aeris, et ultimum aeris immutatur secundum siccum quod est in ultimo ignis.
Ad hoc autem quod Avicenna distinguit inter tactum naturalem et mathematicum postquam dixit, quod tangit illud, addidit, Et afficit contrarietate: non enim sufficit quod ultimum tangibile sit cum ultimo agentis, sed oportet quod tactus a qualitate tangibili immutetur et afficiatur.
Ad illud quod objicitur, quod sensus est ut privatio et materia ad sensibilia, et non ut contrarium, dicendum quod aliter est in sensu isto, et in aliis, ut palet ex praedictis: non enim sensus iste tantum est potentia animae sensibilis, sed etiam, est actus et forma corporis sentientis: et ideo cum corpus sentiens de necessitate sit commixtum ex contrariis, ut dicit Aristoteles in libro tertio de Anima , erit iste sensus semper existens in commixto corpore. Cum autem nihii sit immutabile a simili, sed potius a contrario, oportet quod immutans sensum sit contrarium: et ideo calidum simile complexionem non immutat, sed polius calidum excellens: et simile est de frigore, et aliis qualitatibus tactus.. Habet tamen simile privationi hoc modo quo inedium privatio est extremorum.
Ad illud quod quaeritur de differentia complexionis et compositionis, dicendum secundum Avicennam, cap. de tactu, quod complexio refertur ad commixtionem membrorum similium, scilicet carnis et ossis, nervi et venae, et hujusmodi: compositio autem refertur ad compaginationem membrorum dissimilium, sicut. caro, et os, et manus, et brachium, et hujusmodi: et sic patet, quod compositio addit super complexionem.