Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Tertio quaeritur, Quid est organum et medium in tactu ?
Et videtur quod medium ipsius debeat esse extra, sic:
i. Omne generans speciem suam in subjecto a longe, non habens contactum cum patiente, est agens per medium, quod est extra patiens: tangibiles qualitates sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum, et agunt in tactu: ergo agunt per medium extra. Prima probatur in tribus sensibus, scilicet visu, auditu, et odoratu. Secunda scribitur in libro primo de Generatione et Corruptione, ubi sic dicit Aristoteles ": Non solum tangens calefacit ignis: aerem enim ignis, aer autem corpus calefacit. "
2. Praeterea, Hoc videtur Aristoteles probare in libro secundo de Anima, in cap. de tactu . Animalia enim quae sensum habent tactus, sunt in aere. Et cum utrumque sit elementum humidum, superficies tangentium semper erunt humefactae: humidum autem quod est in superficie tangentium, est corpus: et omne corpus habet profundum: ergo quidquid sentit sensu tactus, sentiet per corpus humidum habens profundum: ergo per medium extraneum.
Praeterea, Videtur quod tactus debeat habere medium simplex sicut alii sensus, sic: Quidquid est omnibus elementis contrarium, ipsum potest pati ab omnibus elementis et ab omnibus qualitatibus eorum: quodlibet elementum contrarium est omnibus elementis, ut probatur in II de Generatione et Corruptione : ergo quodlibet elementum potest pati ab omnibus aliis et ab omnibus qualitatibus eorum: ergo si medium in tactu sit medium simplex secundum naturam unius elementi, nihilominus tactus patietur ab omnibus qualitatibus tangibilibus.
Praeterea, Videtur quod tactus nulium habet medium:
1. Illa enim tanguntur, quorum ultima sunt simul: et quorum ultima simul, non habent aliquod medium: ergo quae in tactu sentiuntur, nullum liabent medium,
2. Hoc idem videtur per Avicennam dicentem sic: " Ex proprietatibus tactus est quoddam instrumentum naturale quod est caro nervosa: et hoc quod sentit aut caro aut nervus, sentit ex tactu, quamvis ibi non sit medium aliquo modo, "
Seu contra hoc videtur esse
1. Ratio Aristotelis in II de Anima , qui probat carnem esse medium, sic dicens: " Omnino autem caro et lingua, sicut aer et aqua ad visum et auditum et olfactum se habent, ita se habere videntur ad hoc quod sentimus in organo tactus . " Sed illa se habent ut media. Ergo se habet ut medium in tactu,
2. Item, Ibidem inducit aliam rationem: Sensibili igitur super organum posito non fit sensus: sed sensibili tactus super carnem posito fit sensus: ergo caro non est organum, sed medium.
3. Aliam rationem inducit Aristoteles contra responsionem quae posset fieri, scilicet quod immutatio medii non ponit sentire de necessitate: immutatio enim aeris secundum colores non ponit videre de necessitate, et similiter est in aliis sensibus: sed immutata carne secundum tangibilia, statim est sensus: ergo caro non videtur esse medium, sed organum. Si, inquam., aliquis vellet sic respondere. Contra hoc dicit Aristoteles: Ponamus, quod pellis tenuis circumextendatur nobis, quae propter sui tenuitatem facit latere sensum, utrum secundum prius et posterius tangibile immutat sensum in pellem et tactum: licet tunc simul videretur esse sensus cum immutatione pellis, et non videretur esse per medium, nihilominus esset per mediam pellem illa immutatio tactus. Ergo multo magis si connaturalis fiat natura quae circumextenditur in organo, faciet latere prioritatem et posterioritatem in medio et organo: nihilominus tamen erit per medium immutatio organi. Ergo licet statim fiat sensus immutata carne, nihilominus tamen caro potest esse medium in tactu. Et non videtur esse differentia, nisi quia sensibilia aliorum sensuum sentimus per media extra a longe, tangibilia vero per medium intra et conjuncta nobis.
4. Aliam rationem videtur Aristoteles ponere ad hoc quod medium et organum in tactu sint idem numero, sic: Differt aufem tactus ab aliis sensibus in hoc quod in aliis sensibus medium patitur a sensibili primo, et postea organum sensus patitur a medio immutato: unde sensibile agit in medium, et medium agit in organum. Sed in tactu non est sic, sed una actione objecti patitur inedium et organum similiter, sicut percutiens clypeum, non sic percutit clypeum ut clypeus percussus postea percutiat clypeatum, sed una percussione percutit elypeum et clypeatum.
Sed contra hoc videtur esse, quod quaecumque aeque primo patiuntur ab agente eodem et una numero actione agentis, sunt non distantia per locum a se invicem: medium et organum in tactu aeque primo patiuntur ab eodem agente una numero actione agentis: ergo non distant per locum: et ita videtur, quod. non sunt duo corpora: quia duo corpora non possunt simul esse in eodem loco.
Ad hoc dicunt aliqui, quod in veritate medium et organum in tactu non differunt secundum locum. Caro autem secundum suam formam est medium, et secundum suam materiam est organum.
Sed contra hoc est, quod
1, Organum non dicit materiam, sed instrumentum utentis: et sic videtur, quod caro secundum materiam non potest esse organum, sed potius secundum suam speciem.
2. Praeterea, Organum est quod ultimo immutatur secundum materiam: sed si stat comparatio formae et materiae, materia prius immutatur quam forma: et ita materia magis habebit rationem medii, quam forma,
3. Praeterea, Hoc est contra Avicennam, qui dicit sic: " Non debet putari, quod sentiens est nervus tantum, sed nervus certe reddit sensum tangibilem alteri, membro quod est caro. Si enim sentiens esset ipse nervus tantum, oporteret esse sentiens in tota cute hominis et ejus carne expansum aliquid, sicut sunt panniculi nervosi, " Ex hac auctoritate videtur, quod nervus sit medium, et caro sit organum: natura enim medii est recipere et redd ere., et natura instrumenti recipere tantum.
4. Item, Avicenna: " Manifestum est, quod natura carnis est recipere sensum, quamvis ad recipiendum illum eget, ut recipiat aliunde et ex virtute alterius membri, mediantibus autem nervis, "
5. Item, Videtur per Avicennam, quod cor sit instrumentum lactus. Dicit enim sic: " Licet separentur in corde nervorum fila, non est iam longe, quin acci- piant ab eo sensum et reddant uni origini, et ab ea origine reddatur cerebro et aliis membris. "
6, Videtur etiam per Avicennam, quod multiplex, sit hujusmodi sensus, et nullum medium. Dicit enim sic: " Ex proprietatibus tactus est, quod tota cutis circumdans totum corpus est sentiens per tactum, et non solum una ejus pars. " Et ponit probationem dicti sui, et talem dat rationem: quia iste sensus est natura conservans totum corpus ab accidentibus, quae multum nocerent si consisterent in aliquo alio membrorum: ideo oportuit totum, corpus esse sentiens per tactum, ut totum removeretur ab illis per experimentum tactus.
7. Item, Avicenna: " Non oportet necessario ut unusquisque sensus habeat instrumentum sibi proprium, sed possibile est esse unum cum instrumento uno, et praecipue in tactu. "
Solutio. Secundum supra dicta lactus habet duplicem intentionem, scilicet formae, et potentiae. Et secundum quod est forma et perfectio animati corporis, sic totum corpus habet pro organo, et non utitur aliquo medio, sed magis sentit in partibus illis quae magis accedunt ad aequalitatem, et magis participant spiritum sensibilem, sicut in nervis, carne, et cute. Quae autem recedunt ab aequalitate et non participant spiritum sensibilem, sicut ossa, et cerebrum, et capilli, et cornua, et ungues, non sentiunt, nisi secundum quemdam modum: et ideo dicitur, Inquantum circumposita sunt talia panniculis nervosis, in quorum dissolutione sentitur dolor, sicul circa cerebrum, ei circa ossa. Cum enim tactus sit sicut forma corporis animati, terminat et complet totam materiam suam, et propter hoc percipit quidquid, immutat cutem, et quidquid immutat nervum, et quoad hoc principaliter tactus est in corde, quod est principium totius corporis, et per fila nervorum continet totum corpus. Secundum autem quod tactus est judicium tangibilium, sic principaliter est in loco judicii tangibilium, id est, in cerebro: oportet enim, quod cerebrum propter sui superfluitatem et humiditatem nullum babeat tactum, cum ab ipso diffunditur spiritus animalis qui est principium sensuum, sicut dicit Algazel, quod tactus pertingit ad partes carnis et cutis mediante corpore subtili quod est vehicuum ejus, quod dicitur spiritus, et discurrit per compagines nervorum, quibus mediantibus pertingit ad partes carnis et cutis: et hoc est corpus subtile, et non acquirit neque haurit virtulem hanc nisi a corde et cerebro: et secundum hunc modum nervus virtutem recipit a cerebro et corde, et reddit carni et cuti. Immutatio autem a tangibili simul fit tempore in carne et nervo, sed natura prius in carne et nervo: et sic caro quamdam rationem videtur habere quam non habet nervus, ut videtur Aristoteles velle.
Dicatur ergo ad primum, quod licet calidum et frigidum immutent a longe, tamen in omnibus intermediis sunt sicut in materia, et in subjecto, et non sicut in medio. Et hoc patet, quia cum medium calefactivum est, etiam primo calefaciente non praesente remanet caliditas in medio. Sic autem non est in colorato et aere, eo quod aer non se habet ad colorem nisi ut medium, et non sicut materia et subjectum.
Praeterea, Elementa propria sunt subjecta tangibilium qualitatum: non autem sunt ita causae et subjecta sonorum, odorum, et saporum: et propter hoc quando aer calefactivus calefacit corpus, est actio materiae et non actio medii. Tamen latius determinabitur istud, quae sit differentia inter actionem medii, actionem materiae, et actionem objecti.
Ad aliud dicendum, quod medium in tactu non potest esse elementum simplex: quia licet quodlibet elementum sit transmutabile a quolibet, tamen sensus non sentit dissimile suo organo: et ideo si organum tactus esset unius elementi,
iilius elementi qualitates tantum perciperet tactus: et cum debeat percipere qualitates omnium elementorum, oportet quod ipsum sit ex omnibus commixtum.
Et haec est solutio ad tertium.
Ad secundum autem dicendum, quod duobus modis potest esse tactus in. humido, vel quod expellatur humidum a superficie tangentis et tacti, vel quod primum tangens qualitatem suam generet in humido aereo vel aqueo, quod postea agit in tactum actione materiae, et non actione medii, ut dictum est. Et utroque istorum modorum, tactus non est per medium extra, sed intra.
Ad illud quod objicitur, quod tactus nullum habet medium, jam patet solutio. Tactus enim propter hoc quod non tantum est potentia, sed etiam forma animali corporis, apprehendit in omnibus partibus suae materiae simul tempore, et non in una prius et altera posterius: sed tamen in comparatione ad objectum natura prius immutatur caro quam nervus: quia vicinior est objecto agenti in actu,
Et per hoc patet solutio ad dictum Avicennae.
Ad rationem Aristotelis dicendum, quod in veritate majorem rationem medii habet caro quam nervus, sed non est medium quod prius immutatur tempore, sicut etiam ibidem dicit Aristoteles.
Ad aliud dicendum, quod in veritate posito tangibili supra nervum fit subtilissimus tactus: dissimiliter enim se habet in tactu et in aliis sensibus. Et quod dicit Aristoteles quod neque in tactu neque in aliis sensibus sensibili super instrumentum posito fit sensus, non potest intelligi, nisi de cerebro. Tactus enim secundum quod est judicium tangibilium, fluit a cerebro, et cerebrum in se non habet tactum, licet in panniculis quibus circumponitur, sentiat tangibilia. Ad aliud (licendum, quod caro quam- dam rationem habet medii, ut supra dictum est.
Ad aliud dicendum, quod Aristoteles non intendit, quod organum et medinm in tactu sint idem numero quantum ad materiam, sed quantum ad formam: tonna enim carnis et nervi est sensus tactus: et propter hoc quod una forma uniuntur caro et nervus, una etiam actione immutantur, licet unum per alterum immutetur: et propter hoc unum fit ut medium, et alterum ut extremum et organum: sicut etiam iicet una percussione percutiatur clypeus et clypeatus, tamen clypeatus percutitur per clypeum, et non e contra: et sic clypeus percutitur in ratione medii, et clypeatus in ratione postremi.
Et per hoc patet solutio ad aliud quod contra objicitur.
Improbationes vero solutionis inductae bene concedimus.
Ad duas auctoritates Avicennae dicendum, quod tactus duas habet comparationes. Unam habet secundum quod recipit virtutem tactivam: et quia virtutem illam recipit a corde et cerebro per spiritum et nervos, sic nervus erit primo recipiens, et ulterius reddens virtutem carei et cuti: et quoad hanc comparationem loquitur Avicenna. Aliam habet comparationem quoad recipere tangibilium per immutationem: et secundum naturam pollis et caro erunt primo recipientia, et ulterius nervo reddentia: et sic loquitur Aristoteles.
Tres auctoritates Avicennae sequentes loquuntur de tactu, secundum quod est forma corporis animati: quia secundum hoc sicut caetera membra generantur a corde a virtute informativa ipsius cordis: sic etiam lorma ipsorum membrorum, principaliter effluit a corde: et secundum hunc modum, etiam, tactus non determinat sibi partem specialem in corpore.