Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum sini piures sensus quam quinque ?
Quarto et ultimo quaeritur, Quare non sunt sensus praeter quinque ?
Et ad hoc ponit Aristoteles duas rationes in II de Anima . Quarum una sumitur penes numerum organorum. Altera vero ab inductione animalium sentientium. Prima haec est: Omne quod habet aliquem sensum, habet tactum: quaecumque autem tactu sentiunt, sentiunt sine medio extrinseco: ergo per medium intrinsecum: cum ergo intrinsecum sit corpus vel pars animati corporis, non potest esse simplex, sed mixtum, ut supra probatum est in quaestione de tactu: similiter organum sensus qui sentit tangibilia, oportet esse mixtum ex omnibus tangibilibus: et sic habemus mixtum organum ex primis qualitatibus tactus. Gustus autem secundum quod est sensus alimenti non separatur ab organo sensus tactus: quia sic est quidam tactus. Secundum autem quod judicium saporis est, cum subjectum saporis sit humidum aqueum, sentitur per medium simplex intraneum, id est, non distans. Tres autem sensus qui sunt per medium extra, sunt per media simplicia et non mixta, ut per aerem, et aquam: et organa ipsorum sunt de. natura ipsorum elementorum, cum in elementis illis non inveniantur nisi tres naturae quae faciunt sensum, ut supra probatum est, scilicet natura diaphani, et natura vacui, et natura odoriferi rari, organa illorum sensuum componuntur ex simplicibus talibus quae possunt immutari a sensibilibus iliorum mediorum ex convenientia illorum organorum cum illis mediis, vel ad salutem ipsius animalis: ex convenientia organorum, sicut oculi conveniunt cum aere et aqua in natura diaphani: quoad salutem autem, sicut anterior pars cerebri, quae licet non conveniat cum sicco vaporativo per aerem et aquam, nihilominus tamen eo quod est humida et frigida, immutatur a calido et sicco ad salutem animalis.
Colligatur ergo divisio sic: Omnis sensus habet medium, ut superius patuit: medium autem aut est intrinsecum, aut extrinsecum. Et si habet medium intrinsecum, hoc est simplex, vel compositum. Si compositum, tunc medium est organi tactus. Si autem est simplex medium, aut est siccum, aut calidum, aut humidum, aut frigidum. Sed non potest esse de natura calidi et frigidi: quia qualitates hujusmodi activae sunt: natura autem medii passiva est, eo quod est receptiva sensibilis. Similiter non potest esse de natura sicci: quia siccum repugnat receptioni. Ergo relinquitur, quod sit de natura humidi. Ergo erit de natura aerei humidi, vel aquei. Non de natura aerei: aereum enim humidum non potest incorporari, ut habetur in libro de Sensu ei sensato: sed omne intrinsecum animali necesse est ipsi incorporari: et sic relinquitur, quod sit de natura humidi aquei. Et sic habetur medium in gustu et tactu. Si autem est extrinsecum, tunc necesse est ipsum esse simplex: quia compositum possibile est ad animationem: extrinse-
cum autem secundum quod extrinsecum impossibile: et tunc cum calidum et frigidum nihil operentur ad naturam
c medii, siccum autem repugnet, oportebit iterum esse humidum ad hoc quod recipiat impressiones sensibilium. Aut ergo recipiet per actionem agentis secundum naturam, aut per actionem agentis violenter. Si primo modo: aut ergo per actionem superiorum corporum, aut per actionem inferiorum. Si primo modo, tunc est natura diaphani in medio de cujus natura est organum visus: quia lumen est actus corporis uniti principaliter, ut supra ostensum est. Si secundo modo, tunc esset per actum frigidi, vel per actum calidi. Non per actum frigidi: quia frigiditas sistit motum. Ergo per actum calidi quod est diffusivum sicci vaporativi. Si autem est per motum violenter, tunc est medium in auditu, de cujus natura est instrumentum auris.
Sed quia aliquis posset objicere, quod per organum unius sensus sentiuntur plura sensata genere in sensu apprehendente per medium distans, dicit Aristoteles, quod hoc non est conveniens: quia tunc compositio iilius organi apta esset ad diversa genera, quod non potest esse, cum simplex in organo uno non dominetur nisi secundum unam naturam, ut secundum naturam diaphani in oculo, et secundum naturam fractivi trementis in aure. Eadem ratione non potest dici, quod per duo organa diversorum sensuum accipiatur unum sensibile: quia hoc esset superfluum ponere in natura.
Praeterea, Hoc probatur per inductionem: quia in nullo animali inveniuntur plures quam quinque sensus, licet pauciores in aliquo inveniantur. Et istae sunt rationes Philosophi.
Si quis aliter vellet dicere, posset probare numerum sensuum, ex parte sensibilium, et exparte mediorum, et ex parte ipsorum sensuum.
Ex parte sensibilium sic: Sensibile autem aut est commixtum in simili com-
plexione cum sentiente, aut simplex. Si primo modo, aut sentitur secunum ipsa complexionantia: et sic est sensibile tactus. Aut sentitur per sequelas complexionis proximas: et hoc duobus modis, scilicet conjunctum, vel remotum. Si primo modo, sic est sensibile gustus, Si secundo modo, tunc est vel erit sensibile odoratus. Si autem est simplex non conjunctum complexionantibus necessario: aut est motivum sensus per agens secundum naturam, et sic est sensibile visus: aut per agens violentum, et sic est sensibile auditus.
Ex parte mediorum sic: Medium aut est intra, aut extra. Si intra, aut est intraneum sentienti, aut intraneum sensibili. Si primo modo, tunc est medium in tactu. Si secundo modo, tunc est medium in gustu: sapor enim sentitur per commixtionem ad humidum: quia humidum subjectum saporis est. Si autem est extrinsecum, tunc oportet, quod sit simplex: aut ergo ipsum est in ratione medii tantum et non materiae, et sic est medium in visu. Aut ratione medii et materiae: et hoc duobus modis: aut enim secundum suum esse simplex est medium et materia, et sic est medium in auditu: quia aer secundum suum simplex esse medium est et materia soni. Aut est medium et materia per alterum, quia commiscetur alteri ipsi, et sic est medium in odoratu: aer enim et aqua sunt medium et media odoris persiccum vaporativum tantum quod commiscetur eis.
Ex parte sensuum sic: Sensus aut est ad esse, aut ad bene esse, ut dicit Aristoteles in III de Anima, Si primo modo, aut est ad esse constituendo, et sic est tactus: aut est ad esse conservando, et sic est gustus. Si ad bene esse, aut secundum regimen in cibo, aut secundum regimen in motu processivo. Si primo modo, tunc est odoratus. Si secundo modo, aut secundum rectum motum, aut secundum circularem motum. Si primo modo, lunc est visus. Si secundo modo, tunc est auditus. In homine vero isti tres sensus alio modo sunt ad bene esse, ut probat Aristoteles in libro de Sensu et sensato, Es t enim in homine cerebrum multum frigidum et humidum, et ad illius conservationem est odoratus, ut supra ostensum est. Visus autem et auditus proficiunt ad sapientiam: et secundum quod sapientia est per inventionem, et fit ex convenientiis et differentiis re-
runi, sic proficit ad ipsam visus: quia visus multas differentias rerum ostendit u t habetur in libro primo Metaphysicae ,
Secundum autem quod est per doctrinam acceptam ex cognitione nominum signorum vocalium, sic proficit ad ipsam auditus.
Et haec de sensibus in communi dicta sufficiant.