Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum quinque sensibilia sunt objectum sensus communis ?
Quarto, Quaeritur de objecto sensus communis.
Enumerantur enim a Philosopho in II de Anima i quinque sensibilia communia, scilicet motus, quies, figura, numerus, et magnitudo.
Sed tunc quaeritur:
1. Cum tempus et locus etiam sint continuae quantitates, quo sensu singulare tempus et singularis locus percipiantur?
2. Praeterea, Cum aratio sit discreta quantitas, et sit aliqua una singularis oratio, quaeritur quo sensu illa percipitur ?
3. Item, Cum tempus sit quantitas per se, motus autem per accidens, videtur tempus magis esse sensatum illius cujus est apprehendere quantitatem quam motus.
4. Item, Cum quies sit privatio motus, videbitur quies non apprehendi nisi per motum, sicut silentium per sonum: et ita quies non erit sensatum per se.
5. Item, Figura species qualitatis est: et ita non videbitur pertinere ad sensum communem, cujus est apprehendere quantitates singulares.
Praeterea quaeritur juxta hoc, Utrum ista quinque aeque sunt sensata sensus communis?
Et videtur, quod non: quia dicit Aristoteles circa linem libri secundi de Anima, quod omnia alia motu sentimus: ergo videtur, quod motus sit sensibile primum, et alia sensibilia sint per po-
sterius: et sic non erunt quinque aeque prima.
Si forte hoc concedatur,
Contra: Sentimus enim aliqu id quiescens quod non movetur, et illius magnitudinem percipimus sine sensu: ergo videtur, quod non semper alia motu sentiamus.
Si forte dicatur, quod in veritate aeque primo sensibilia non sentiuntur, sed unum sentitur per aliud, sicut magnitudo per figuram, eo quod Aristoteles dicit, quod figura est magnitudo quaedam: tuoe videbuntur esse plura sensata sensus communis: supra enim habitum est, quod sensus communis apprehendit omnia sensata propriorum sensuum per posterius: et sic omnia objecta aliorum, sensuum eruet etiam, objecta sensus communis.
Praeterea, Videtur sensus communis non esse unus sensus. Sensus enim unus est, qui est contrarietatis unius generis. Quinque autem enumerata non reducuntur ad unum proximum, nec etiam ad unum genus remotum: quia figura est in genere qualitatis. Ergo videtur sensus communis non esse unus sensus.
Praeterea, Aristoteles movet quamdam quaestionem in libro de Sensu et sensato, Utrum omne sensibile sit divisibile in infinitum gratia magnitudinis quae est sensatum commune, et in quo ut in subjecto est sensatum proprium, ita quod minima accepta per divisionem sunt sensibilia?
Et ponit rationem ad hoc sic: Omne corpus divisibile in infinitum est corpus: sensibile est corpus: ergo corpus sensibile est divisibile in infinitum: sed non dicitur sensibile nisi per sensibilia: ergo infinita accepta per divisionem erunt sensibilia.
Postea ponit rationem in contrarium concludentem triplex inconveniens si hoc dicatur, sic: Quidquid est sensibile est operativum et motivum sensus: sensi- bile enim dicitur in eo quod potest movere sensum minimum acceptum per divisionem: ergo erit motivum sensus, quod aperte falsum est, eo quod minima effugiunt sensum.. Aliud inconveniens, quod cum sensus dividatur divisione sensibili, diviso sensibili, dividetur sensus in infinitum. Tertium est, quod secundum hoc omnis magnitudo quantumcumque minima erit sensibilis, quod falsum est.
Deinde ponit rationem iterum contra hoc sic: Omne compositum componitur ex his in quae dividitur: sensibile est compositum: ergo componitur ex his in quae dividitur. Aut ergo illa erunt sensibilia, aut insensibilia. Si insensibilia, habeo propositum: quia tunc minima accepta per divisionem erunt sensibilia: ergo sensibile constituitur ex insensibilibus, quod falsum est.
Praeterea ponit rationem ex opinione Democriti et Leucippi, qui omnia dicebant componi ex atomis, et figura et ordine et positione ipsorum atomorum generari qualitates sensibiles.
Deinde Aristoteles solvit ad hominem et non ad orationem, distinguendo duplicem divisionem. Est enim quaedam divisio speciei et formae, cujus ultima dividentia sunt contraria: et in illis stat divisio. Est etiam divisio continui, cujus ultimum non est accipere secundum potentiam divisibilem: et ideo non stat illius divisio. Cum ergo sensibilia sint formae et species habentes contraria, stabit divisio sensibilium, et non procedet in in-
finitum.
Sed quia haec solutio non solvit, ideo objicit Aristoteles in contrarium, dicens quod licet species sensibiles non dividantur per se divisione continui, tamen quia connexio est propriorum sensibilium ad sensibile commune quod est magnitudo, idcirco per accidens sensibilia communia dividuntur divisione continui, et sic redit prima objectio.
Solutio. Dicendum secundum Alpharabium et Avicennam, quod sensus com-munis ponitur propter compositionem
et divisionem, sensibilium propriorum: et idcirco multiplicantur objecta sensus communis secundum quod identitatem per ea potest ponere vel diversitatem inter sensata propria. Haec autem identitas vel diversitas ponitur in sensibus consideratis secundum esse, vel secundum fieri. Cognoscitur enim sensibile idem vel diversum utroque modo. Et si consideretur secundum esse, aut ergo erit principium, per quod ponitur diversitas, et sic erit numerus: aut per quod ponitur identitas: et hoc duobus modis, scilicet communiter ad sensata intrinseca et extrinseca, et sic magnitudo erit quae unit in se qualitates gustus et tactus quae sunt intrinsecae, et qualitates auditus et visus quae sunt extrinsecae, et qualitates odoris quae sunt mediae. Aut erit proprium quoad, extrinseca, et sic est figura: ligura enim est exterior terminatio quanti, in qua ut in subjecto uniuntur sensata extrinseca. Si vero sensibile cognoscitur, prout consideratur in fieri idem vel diversum cum aliquo sensibili per sensatum commune, hoc erit duobus modis, scilicet potentia, vel actu: et si potentia, sic est quies: et si actu, tunc est motus.
Ad primum ergo dicendum, quod tempus reducitur ad motum ut ad causam suam, et subjectum, quia est proprietas ipsius: et idcirco sentitur in illo. Locus autem cum sit species magnitudinis, sub magnitudine comprehenditur: licet enim intra mensurare et extra diversas faciant species continui, propter quod Aristoteles in Praedicamentis aliam speciem quantitatis dicit esse locum magis quam lineam vel superficiem, tamen non faciunt diversas species sensibiles.
Ad aliud dicendum, quod oratio secundum materiam corpus est, ut dicit Priscianus, quia vox est aer tenuissimus ictus. Secundum autem quod est consequens motum fractivum aeris, est qualitas quae est proprium sensibile auditus. Secundum vero quod mensuratur indi- visibili quod est elementum vel syllaba secundum diversos respectus, sic est quantitas discreta, cujus perceptio reducitur ad perceptionem numeri: licet enim quantum ad species discretas sit differentia inter numerum et orationem, et ex hoc quod in numero iteratio ejusdem unitatis secundum substantiam constituit numerum, in oratione autem nihil idem reiteratur secundum substantiam, non enim idem elementum unius et ejusdem litterae saepius iteratum constituit orationem, quemadmodum iteratio ejusdem unitatis constituit numerum: nihilominus tamen numerus prout accipitur sensatum commune, nihil aliud est quam divisio, continui. Divisio autem haec potest esse uno vel diversis: unde discretio numeri secundum quod est sensatum commune, communis est ad omnem divisionem partium continui, secundum quam divisionem diversa cognoscuntur esse sensata quae sunt in ipsis.
Ad aliud dicendum, quod quies hic non accipitur tantum ut privatio motus, sed etiam prout est instrumentum per quod ponitur diversitas inter duo sensibilia, quorum unum est in esse et alterum in fieri.
Ad aliud dicendum, quod figura secundum substantiam species est quaedam magnitudinis, sed secundum esse species est qualitatis, quae tamen qualitas non est nisi circa quantitatem: et sic reducetur ad praedicamentum quantitatis.
Ad aliud quod juxta hoc quaeritur, Utrum ista quinque aeque sint sensata communia?
Dicendum, quod sic: sunt enim sensata sensus communis, secundum quod per ipsa ponit diversitatem vel identitatem inter sensata propria: et sic quies licet sit privatio motus, tamen secundum quod per ipsam cognoscitur diversitas, sicut diversum est sensibile quod est in esse, ab eo quod est in fieri, erit quies non sensata per motum, sed per seipsam. Et similiter dico de magnitudine et figura.
Ad aliud autem quod objicitur quod dicit Aristoteles et Avicenna, quod alia sentimus per motum, dicendum quod illius verbi duplex est intellectus, scilicet quod omne sensibile non sentitur secundum actum nisi secundum quod immutat organum sensus: et haec immutatio quidam motus est: sed iste non est intellectus Philosophi. Alius est, quod motus omnia alia per se conjungit materiae sensibili: cum enim mathematica per se secundum suas intentiones separata sint a sensibus, sicut magnitudo, numerus, et figura, et etiam oratio secundum quod est discreta quantitas considerata in musica, consideratur enim illa per principia mathematica et non per principia naturalia, sicut est proportio triplicis ad duplum: cum, inquam, ita sit, motus conjungit omnia ista materiae sensibili: licet enim magnitudo secundum se non sit sensibilis, tamen magnitudo mota sensibilis est: quia sic est in ipsa species sensibilis: et sic de aliis. Unde sensus dicti Philosophi est, quod motus dat aliis habitum sensibilitatis, actu tamen unum sentitur sine alio.
Ad id quod ultimo quaeritur de quaestione Aristotelis in libro de Sensu et sensato, dicendum quod sensibile commune quod est magnitudo, divisibile est in infinitum divisione continui et per se. Sensibile autem proprium divisibile est per accidens, eo quod annexum est cum magnitudine: famen si dividatur in minima, accepta per divisionem sunt insensibilia actu, et sensibilia potentia, scilicet si reducantur ad compositionem totius: et hoc nihil est inconveniens, quod sensibile componitur ex insensibilibus actu, sensibilibus tamen potentia.
Sed nota, quod quaedam parva actu sunt insensibilia quoad unum sensum, et potentia quoad alterum, sicut grana milii in medio cadentia in die, quando potest discerni color cujuslibet grani: unde quodlibet eorum facit sensum visus in actu, sed tamen auditum non moverit nisi in potentia, secundum quod consti-
tuunt totum quod est inedium. Unumquodque enim istorum non sonat nisi in potentia, licet videatur in actu.
Ad hoc quod quaeri posset, Quare tantum sunt quinque sensata communia? potest sufficere ratio habita in principio solutionum. Vel dicatur aliter et melius, scilicet quod sensata communia sunt instrumenta per quae sensus communis convenientiam et differentiam ponit inter sensata propria. Aut ergo illa sensata accipiuntur secundum esse, vel secundum fieri, vel communiter ad utrumque, Si secundum esse, tunc est quies, per quod ponitur convenientia et differentia. Si secundum fieri, tunc est motus. Si communiter ad utrumque, tunc aut per ipsum, principaliter ponitur convenientia, aut principaliter differentia. Si primo modo, aut est commune uniens sensata intrinsecus et extrinsecus, aut extrinsecus tantum. Si primo modo, tunc est magnitudo. Si secundo modo, tunc est figura. Si per ipsum vero ponitur principaliter differentia, tunc est numerus.
Et per hoc etiam patet solutio supra quaesiti, scilicet utrum sensus communis sit unus vel plures? Dicendum enim, quod unus; et cum ipse sit formalior quam sensus particulares, erit etiam universalior: accipit enim omne id quod accipit sensus proprius et per posterius, et praeterea suum sensatum per se: et iila objectio quae facta est in contrarium, non tenet nisi de sensu proprio.