Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Secundo, Quaeritur de objecto imaginationis quod vocatur a Gregorio Nysseno imaginabile, quod diffinitur ab ipso, quod " imaginabile est quod facit passionem in imaginativo. "
Cum ergo Hilarius dicat , quod imago est rei ad rem expressa similitudo, videtur quod imaginationes quae sunt in imaginativa, expressae rerum similitudines sunt. Cum autem in sensu non sint nisi corpora et qualitates corporum, videtur ulterius, quod imaginationes non sunt nisi similitudines corporum. Et hoc etiam videtur ex verbo Augustini supra posito, qui dicit quod " in spiritu imprimuntur imaginationes corporum. "
Item, Ex Gregorio Nysseno et Damasceno, qui dicunt, quod imaginativa non operatur nisi per instrumenta corporis, quae sunt organa sensuum.
Quaeratur ergo, Utrum illae imaginationes habeant quantitatem, vel non?
Et videtur, quod sic:
i. Omne enim apprehensum sub tribus dimensionibus vel aliqua trium, est quantitas vel habens quantitatem: omnes imaginationes quae sunt in imaginativa, sic sunt apprehensae: ergo sunt quantitates vel habentes quantitatem.
2. Item, Mathematica per abstractionem considerata non sunt in sensibus posita, sed in imaginatione tantum. Cum ergo mathematica sint quantitates verae, illa quae sunt in imaginatione, verae sunt quantitates vel habentia quantitatem.
3. Item, Dicit Avicenna, quod imaginatio est virtus in qua reponit sua sensata sensus communis. Cum ergo sensata sensus communis sint quantitates vel quanta, imaginata sunt quantitates vel quanta.
4. Praeterea, Omne figuratum est quantum: omne imaginatum est figuratum: ergo omne imaginatum est quantum.
Sed contra:
1. Quantum quanto adveniens magis facit quantum. Si ergo imaginatum est quantum, imaginatum imaginato adveniens erit majus: ergo tot possunt esse imaginata, quod imaginativa non poterit imaginari plura, quod falsum est.
2. Item, Omni quanto figurato datur locus etiam a mathematico, ut dicit Aristoteles. Si ergo imaginatum aliquod est in imaginatione ut quantum, erit in loco: et sic aliquod imaginatum in imaginatione non poterit esse.
3. Praeterea, Si imaginata sunt quanta, tunc quantitas ipsorum erit in eo in quo imaginata sunt ut in subjecto: et hoc est organum imaginationis: ergo organum imaginationis mensuratur quantitate imaginati. Cum ergo simul habeat plura imaginativa, scilicet imaginationem hominis, asini, et leonis, mensurabitur simul et semel quantitatibus omnium horum, quod est impossibile.
4. Item, Imaginatum aliquod est minus, sicut imaginatum fabae: et aliquod majus, sicut imaginatum montis. Cum igitur utrumque sit in organo imaginationis, oportebit iterum, quod illud sit quantitatis minoris, quod iterum est impossibile.
Solutio. Dicimus, quod imaginabilia secundum quantitatem, nec sunt quantitates, nec habentia quantitatem, nec sunt quantitatum et quantorum similitudines spirituales, prout probant ultimae objectiones.
Ad primum ergo dicendum, quod dupliciter aliquid apprehenditur sub tribus dimensionibus, scilicet secundum veritatem rei et esse naturae, et sic apprehenditur sensu tantum, et sic currit objectio: vel secundum intentionem similitudinis
spiritualis, et sic prima est falsa, quia sic apprehendit imaginativa.
Ad aliud dicendum, quod mathematica, prout sunt abstracta, non sunt quantitates, nec quanta, sed intentiones quantitatum et quantorum: mathematica enim secundum esse non sunt separata a naturalibus et sensibilibus, sed secundum intentionem tantum.
Ad aliud dicendum, quod quantitates quae sunt in organo sensus communis, non sunt res quantae, sed quantorum similitudines spirituales.
Ad ultimum dicendum, quod imaginatum dicitur figuratum propter similitudinem figurae, non propter figurae realem veritatem.