Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic :
Dicit enim Aristoteles -, quod phantasia est motus a sensu secundum actum factus.
. Aliam diffinitionem dat AJgazel dicens, quod phantasia est virtus quae operatur componendo et dividendo., quandoque in his quae sunt in arca formarum, quandoque in his quae sunt in arca intentionum.
Contra primam diffinitionem objicitur sic :
1. Nullus motus est potentia in anima : phantasia est motus : ergo phantasia non est potentia in anima.
2. Item, Omnis motus est perfectio mobilis: phantasia est motus: ergo est perfectio alicujus mobilis. Et quaeratur cujus ? Et si est perfectio anima sensibilis, tunc anima sensibilis semper movebitur, quia semper habet phantasiam. Si autem est perfectio illius potentiae quae dicitur phantasia, tunc erit idem perfectio suiipsius.
3. Item, Omnis motus est ex aliquo in aliquid. Si ergo phantasia est motus, erit ex aliquo in aliquid. Dicitur autem, quod est a sensu : sed in quid sit, hoc non dicitur in diffinitione.
4. Praeterea, Non videtur phantasia esse motus a sensu : quidquid enim operatur sensu non existente secundum actum,hoc non de necessitate est motus a sensu secundum actum factus : phantasia operatur sine sensu existente secundum actum : ergo non de necessitate est motus a sensu secundum actum factus: et ita per hoc non debet diffiniri.
5. Item, Per illam diffinitionem non videtur diversificari phantasia ab imaginatione : quia imaginatio est illotus a sensu secundum actum factus, ut patet ex praedictis.
6. Praeterea, Quaeritur cum dicitur, A sensu secundum acium factus, utrum intelligatur hoc de quolibet sensu, scilicet proprio, et communi, et per accidens, vel de aliquo illorum ? Et videtur de quolibet : quia quidquid diffinitur per aliquid indeterminate, hoc simpliciter convenit illi : phantasia autem diffinitur, quod sit motus a sensu factus indeterminate : ergo videtur, quod simpliciter a quolibet sensu.
Praeterea, In phantasia invenitur hoc quod convenit cuilibet sensui. Est enim phantasia vera, et phantasia falsa. Sensus autem proprius est verus, et sensus communis et per accidens sunt veri et falsi. Ergo videtur cum phantasia habeat proprietatem cujuslibet sensus, quod sit motus factus a quolibet sensu. Sed contra : Unumquodque habet diffiniri per hoc quod est immediatum illi. Si ergo phantasia est motus factus a quolibet sensu secundum actum, erit phantasia accipiens immediate a quolibet sensu, et sic erit immediata sensibus propriis, quod falsum est : quia sensus communis immediatus est sensibus propriis.
Praeterea, Omnis potentia apprehendens cum praesentia rei, est ante potentiam apprehendentem re non praesente : sensus communis apprehendit cum rei praesentia, ut supra habitum est, ^phantasia autem apprehendit re non praesente : ergo sensus communis est ante phantasiam : et sic relinquitur, quod phantasia non est immediata sensibus propriis.
Praeterea, Si esset immediata sensibus propriis, tunc immediate acciperet a sensibus propriis, et ab ea acciperent sensus omnes, quod est contra omnes Auctores.
Contra secundam diffinitionem sic objicitur :
1, Dicit Boetius, quod quidquid potest potentia inferior, potest et superior, Si ergo sensus communis potest componere et dividere, tunc quaelibet potentiarum superiorum erit componens et dividens : et sic imaginatio operabitur componendo et dividendo, sicut et phantasia : et sic per componere et dividere non bene diffinitur phantasia: quia per hoc non differt ab imaginatione.
2. Praeterea, Potentiae definiuntur per objecta : objectum autem phantasiae est phantasma, ut dicit Philosophus, quod phantasia est potentia secundum quam phantasma uobis fit: et sic videtur male diffiniri per componere et dividere.
3. Praeterea, Ejusdem potentia est objectum recipere et operari in ipso : ergo videtur, quod arcae formarum quae est imaginatio, et arcae, intentionum quae est memoria, sit operari in suis objectis, et non phantasiae.
4. Praeterea quaeritur, Quare phantasia non diffiniatur in comparatione ad intellectum ita bene sicut diffinitur in comparatione ad sensum ?
Solutio. Dicendum, quod phantasia dicitur duobus modis, scilicet large, et stricte. Large secundum quod comprehendit imaginationem et phantasiam et aestimationem, et sic diffinitur a Philosopho in libro II de Anima , quod est motus a sensu secundum actum factus. Stricte autem accipitur pro potentia collativa imaginum per compositionem et divisionem, et sic diffinitur ab Algazele : et ideo dicit Algazel, quod quidam appellant eam potentiam cogitativam, sicut eam appellat Avicenna : sed tamen cogitativa non est proprie nisi in hominibus.
Dicendum ergo ad primum, quod phantasia dicitur motus non proprie, sed sumitur ibi motus materialiter pro ipsa potentia illota quae suscipit a sensu speciem sensibilem et movetur circa ipsam
motu discretionis et judicii: quia et secundum illam diffinitionem phantasia large sumitur, ut dictum est.
Per hoc etiam patet solutio ad duo sequentia.
Ad m quod quaeritur, Qualiter motus sit a sensu secundum actum factus ?
Dicendum, quod haec praepositio, a, notat causam efficientem. Sensus autem secundum actum est sensus habens speciem sensibilem : ille enim imprimit speciem acceptam a phantasia per hoc quod movet ipsam.
Ad objectum contra hoc, dicendum quod phantasia magis abstrahit quam sensus, et idcirco reservat species sensibiles re etiam non praesente, nihilominus non movetur circa speciem aliquam quam non accipit a sensu.
Ad sequentia autem patet solutio per ante dicta.
Ad aliud dicendum, quod phantasia est motus a quolibet sensu secundum actum factus, sed non immediate. Immediate enim fit iste motus a sensu communi.
Ad id quod objicitur contra hoc, dicendum quod non oportet per hoc quod diffinitur per generalem causam, quod determinetur in partibus illius causae ad immediatum : quia sic aliae partes causae viderentur excludi a causalitate.
Objecta autem quae probant, quod phantasia non sit immediata sensibus propriis, conceduntur.
Ad id quod objicitur contra secundam diffinitionem, dicendum quod dictum Boethi intelligitur de potentiis activis i ipse enim dicit hoc de toto potestativo, cujus superior pars potest quidquid potest inferior, sed non convertitur. De potentia autem materiali et receptiva non est verum : potentia enim caeli quae prior est secundum naturam quam potentia elementorum, non potest omne illud quod possunt elementa, idcirco, ut dicit Avi- cenna, alterius potentiae est retinere imagines, et alterius operari in eis componendo et dividendo. Vel, dicatur aliter et melius, quod phantasia apprehendit aliquid quod non apprehendit imaginatio, scilicet intentiones amici et inimici, et veri et falsi, qua? licet semper conjunctae sunt sensibus, tamen non sunt acceptae per sensum.
Ad aliud dicendum, quod secundum Gregorium Nysscnum et Damascenum phantasia appellatur vana compositio imaginum., sicut in corpore hominis caput leonis et cauda equi, eodem modo quo imaginamur tragelaphum et hircocervum et chimaeram : sed secundum A1gazelem, et Avicennam phantasia est intenlio elicita ex compositione imaginum vel divisione : et sic patet diversa esse objecta imaginationis et phantasiae.
Ad aliud dicendum, quod ista propositio falsa est, Ejusdem potentiae est recipere speciem, et operari in ipsa componendo et dividendo : et est instantia in sensu proprio qui recipit speciem sui objecti, et tamen unam non componit cum altera.
Ad ultimum dicendum, quod non est generalis comparatio phantasiae ad intellectum : et ideo non potest diffiniri in comparatione ad ipsum.