Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum proceditur sic :
1. Dicit Algazel sequens Avicennam : aestimativa est virtus apprehendens de sensato quod non est sensatum, sicut ovis apprehendit inimicitias lupi : hoc enim non lit per objectum, sed per aliam virtutem, quae est hoc brutis quod est intellectus homini.
Se.d contra :
1. Diversarum virtutum diversa sunt objecta. Cum ergo phantasia et. aestimativa diversae sint virtutes, diversa habebunt objecta : sed supra habitum est, quod intentiones non sensatae in sensibus tamen existentes propria?, sunt phantasiae : ergo videtur, quod non sint objecta aestimativae.
2. Praeterea, Videtur aestimativa non esse virtus apprehensiva, sed motiva : virtus enim determinans inimicum vel amicum est virtus imperans fugam vel imitationem, et omnis laiis est motiva. Cum ergo aestimativa talis virtus sit, ipsa videbitur motiva.
3. Praeterea, - Quaeritur de quo intellectu hoc intelligatur quod dicit, quod aestimativa est brutis quod est intellectus homini. Si enim intelligitur de intellectu speculativo, hoc est falsum. Virtus enim conferendo determinans verum vel falsum in imaginibus est in brutis Joco intellectus speculativi : sed haec non est aestimativa, sed phantasia. Si vero intelligitur de intellectu practico sive activo, tunc aestimativa videbitur esse virtus motiva, et non apprehensiva.
Quod si conceditur. Contra :
1. Quaecumque sunt ejusdem divisionis, sunt ejusdem generis : aestimativa et phantasia et imaginativa ponuntur in eadem divisione ab Avicenna et Algazele : ergo sunt ejusdem generis. Sed phantasia et imaginativa sunt in genere virtutis apprehensivae : ergo et aestimativa similiter.
2. Item, Dicit Algazel, quod quinque sunt sensus interiores, scilicet sensus communis, et imaginativa, aestimativa, et phantasia, et memoria. Sensus autem
sonat in apprehensionem. Ergo aestimativa erit virtus apprehendens et non motiva.
Solutio, Dicendum, quod secundum quod phantasia large sumitur, tunc aestimativa est quaedam pars phantasiae, ut supra habitum est, Si autem stricte sumatur, tunc aestimativa est virtus sequens phantasiam et diversa ab ipsa, et est determinans imitationem vel fugam in intentionibus apprehensis : quae, inquam, intentiones conjunctae sunt compositioni et divisioni phantasmatum, non tamen sunt acceptae a sensibus.
Ad primum ergo dicendum, quod differt intentionem illam accipere per modum veri speculativi lanium, et accipere eamdem per rationem appetibilis vel detestabilis. Et primo intentionem accipit phantasia, secundo modo aestimativa.
Ad aliud dicendum, quod apprehensiva dicitur duobus modis. Dicitur enim apprehensiva virtus accipiens speciem, prout est principium cognitionis cujuslibet, sive speculativae, sive operativae : et hoc modo videtur accipere Philosophus in II de Anima , ubi dicit, quod ipsius acceptionis differentiae sunt scientia, opinio, et prudentia : scientia enim et opinio pertinent ad speculationem, et prudentia ad opus : et hoc modo considerant apprehensivam sensibilem, qui dividunt eam per quinque differentias, quae dicuntur sensus interiores. Dicitur etiam virtus apprehensiva virtus accipiens speciem ordinatam ad speculationem veri tantum : et hoc modo aestimativa non erit apprehensiva. Similiter motiva dicitur duobus modis : dicitur enim motiva virtus immediate movens organa in motu processivo ad fugam nocivi, et ad acquisitionem convenientis : et hoc modo non movet nisi appetitus cum suis partibus, ut infra probabitur, cum disputabitur de n;oi:n;fe. Alio modo dicitur virius motiva determinans per cognitionem id ad quod est motus processivus animalium : et hoc modo intellectus practicus per scientiam suam est motivus, ut dicit Averroes : et similiter phantasia practica et aestimativa secundum Avicennam et Algazelem.
Ad aliud dicendum, quod similitudo, est ad intellectum practicum, quae tamen uno modo est virtus apprehensiva.
Ad duo ultima dicendum, quod quando virtus apprehensiva dividitur in quinque sensus interiores, sumitur primo modo, et non secundo.