Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid sit organum memoriae ?
Tertio, Quaeritur de organo memoriae. Et dicitur communiter ab omnibus Philosophis, quod ejus organum est posterior pars cerebri : sic enim ordinat Avicenna, quod sensus communis sit in prima concavitate cerebri, imaginatio in posteriori parte primae concavitatis cerebri, phantasia vero in prima parte mediae partis cerebri, aestimativa autem in posteriori parte ejusdem, memoria vero et reminiscentia in posteriori parte capitis : et hoc est secundum ordinem divisionis capitis in brutis. In homine autem, media cellula capitis rationalis syllogistico, appellatur : eo quod in illa operatur vis quaedam quae a Gregorio et Damasceno dicitur excogitativa, et similiter ab Avicenna et Algazele dicitur vis cogitativa, et est vis inquirens et disponens et ordinans singularia : et secundum hoc aestimativa et phantasia erunt in posteriori parte primae partis cerebri. Unde Cregorius Nyssenus et Damascenus dicunt, quod organum memorativi est posterior ventriculus, quem occipitium vocant, et animalis spiritus qui est in eo. Et idem patet per diffinitionem Avicennae supra positam de memoria. Et idem dicit A1gazel. Et idcirco dicit Philosophus, quod ad diversitatem complexionis posterioris partis cerebri sequitur diversitas memoriae. Unde multum habentes illam partem humidam sive propter infirmitatem, sive propter juventutem, ut pueri, non sunt bonae memoriae, eo quod non retinet formas impressas sicut sigillum si incidit in aquam fluentem. In quibusdam autem aliis propter frigidum et corruptionem illius partis non retinetur forma inpressa, sicut in senibus ; quia senectus quaedam corruptio est, ut dicit Aristoteles. Similiter neque multum veloces in ingenio neque multum tardi sunt bene memores, sicut multoties videtur: quia illi quidem sunt humidiores quam, indigent, hi vero duriores quam indiget bonitas memoriae : et illis quidem non manet phantasma in anima, alios vero non tan-
Sed contra hoc videtur esse proverbium quod dicitur:
Quod nova testa capit, inveterata sapit.
Ex hoc enim videtur, quod juvenes sunt bonae memoriae,
1. Item, Secundum quod dicit Avicenna, habemus virtutem in anteriori parte primae partis cerebri, et similiter in posteriori. Et similiter duas habemus in media : unam ante, et aliam post. Similiter videtur, quod debeamus habere in ultima parte cerebri, unam ante, et ab ani post.
2. Praeterea, Videtur quod memoria magis debeat esse in postrema parte: quia illa superior et siccior est et frigidior, et vis retentiva confortatur frigido et sicco.
Solutio. Dicendum, quod memoria organum habet in posteriori parte capitis. Complexio autem optima illius partis est: quia fit temperate sicca siccitate terminante humidum ne sit nimis fluidum, et temperate frigida frigiditate temperate coagulante formarum impressarum figuras, ne dissolvantur: et secundum corruptionem illius complexionis efficiuntur malae memoriae secundum naturam. In frigidis enim humidis deest siccum terminans, et in calidis cum calidum liquefaciat humidum et moveat, et propter velocitatem motus dissolvuntur figurae formarum impressarum. In senibus autem propter siccitatem nimis exsiccantem dissolvitur continuatio, sicut in ruinosis additiciis, et propter hoc decidunt figurae formarum impressarum,
Ad id autem quod objicitur de pueris, dicendum quod pueri per accidens quandoque sunt bonae memoriae, ut dicit Avicenna : et hoc accidens est: quia anima eorum non est circa plurima occupata : et ideo unum mullum quandoque sigillatur in memoriis eorum : sicut econtra in duris per accidens confortatur memoria, quia quando per studium multum insistunt, tunc imprimitur eis forma quae fortissime tenetur propter siccitatem complexionis.
Ad aliud dicendum, quod postrema pars posterioris cellulae propter siccitatem repugnat apprehensioni: sed in ipsa est virtus motiva : nervi enim motivi meliorantur ex siccitate, et humiditas eorum repugnat motui, ut patet in paralyticis.