Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum somnus ei vigilia sint passiones sensuum aeque principaliter ?
Secundo quaeritur, Utrum sint passiones sensuum aeque principaliter, vel alicujus sensuum, primo ?
Et videtur, quod omnium aeque principaliter.
1. Dicit enim Aristoteles in primo de Somno et vigilia.: "Impossibile est qualicumque sensu sentire quod dormit animal. " Manifestum est ergo, quod omnibus sensibus necessarium est inesse passionem quae vocatur somnus.
2. Praeterea, Si. alicui sensuum inesset haec passio per se, et aliis per accidens, cum accidens contingat non inesse, contingeret aliquod animal dormire secundum unum sensum., et vigilare secundum alterum., quod est impossibile.
3. Hem, Ut dicunt Aristoteles et Avicenna et omnes Philosophi, somnus est immobilitas sensuum propter salutem. organorum sensibilium i sed omnia organa sensuum, indigent illa salute et quiete aequaliter : aequaliter ergo somnus et aeque primo est omnium sensuum .
Sist) eo.ntra :
:1. Somnus est immobilitas, et vigilia est mobilitas organorum, ut dictum est : eri^o et maxime erit nassio illorum scnsuum qui sunt causa motus : sed illi sunt sensus sensibile sentientes longe per medium, distans, sicut visus, auditus, odoratus : ergo somnus primo et per se erit passio illorum, trium, et per accidens aliorum duorum,, 2,, Item, Videtur quod somnus magis
sit passio visus. Dicit enim Aristoteles, quod propter accessum materiae accidit languor et debilitas, quae est causa dormiendi : ergo somnus praecipue erit illius sensus in quo accidit maximo hujusmodi languor : sed ilie est visus : ergo somnus maxime est visus.
3. Item, Duo sunt praecipue quae afferunt sensibilitatem organis exterioribus, scilicet calor et lux : quod patet ex. eo quod tempus diei, quod est calidum et lucidum, deputatur vigiliae : tempus autem noctis quod est frigidum et obscurum, deputatum est somno. Si igitur haec duo, scilicet calor et lux, sunt causae vigiliae, et absentia eorum erit causa somni, vigilia maxime erit passio illius sensus in quo ambo simul conveniunt, et somnus erit passio illius a quo ambo simul auferuntur : sed hoc est visus : ergo somnus et vigilia maxime sunt passio visus.
Sed contra :
1. Somnus est passio sensus : et per sensum constituitur animal :. ergo somnus est passio ejus quod constituit animal : sed id quod constituit animal, non est visus, vel auditus, vel odoratus, nec omnes simul : ergo somnus non est per se passio trium sensuum qui sunt per medium distans, nec omnium simul sensuum.
2, Item, Dicit Philosophus, quod omne animal dormit : si ergo somnus est passio sensus, non erit per se passio illorum, sensuum qui non sunt in quolibet animali. : sed visus, auditus, odoratus, non sunt in. quolibet animali. : ergo non erit per se passio iliorum sensuum qui non sunt in quolibet animali.
Solutio. Dicendum, quod somnus et vigilia sunt quidem passiones omnium sensuum, sed non per se et primo, sicut ultimo probatum est, . Adprimum ergo dicendum, quod omne animal dormit secundum omnem sensum queni habet : sed tamen sicut non omnis sensus est aeque principaliter, et ita passio sensuum non est in sensibus 03que principaliter.
Ad aliud dicendum, quod per accidens dicitur duobus modis, scilicet secundum naturam accidentis, et secundum modum accidentis. Secundum naturam accidentis, sicut nigredo vel albedo accidit corpori. Secundum modum accidentis, sicut animal accidit Socrati, quia non convenit ei per se, sed in quantum homo est, nihilominus tamen substantiale est sibi. Sic dicimus, quod somnus per accidens convenit omnibus sensibus simul, non quod separabile sit ab uno sine alio, sed quia per aliud convenit eis.
Si vero quaeratur, Quare separari non potest somnus ab uno sensu sine alio, ex quo non omnibus convenit aeque primo? Dicendum quod somnus est passio in qua uniuntur omnes sensus sicut in radice et fundamento : et hoc secundum unum modum eet sensus communis, et secundum alium modum est tactus, ut infra probabitur : et propter hoc quod omnes sensus habent aequalem respectum ad id, non solvitur unus sine alio.
Ad aliud dicendum, quod somnus duobus modis consideratur, scilicet in comparatione ad efficientem. Finis autem est salus organorum : et in consideratione illa aut omnium sensuum est aequaliter quos habet animal dormiens, aut maxime illorum qui habent organa debiliora, sicut sunt oculi, qui citius lassantur in vigilia quam organa aliorum sensuum. Efficiens autem somni est humiditas frigida descendens a cerebro : et hoc primo contingit fundamentum sensuum, quod secundum unum modum est tactus, secundum alium modum est sensus communis : et haec est propria consideratio somni : et ideo in hoc respectu per prius convenit tactui vel sensui communi, et per consequens aliis.
Ad id quod somnus sit maxime passio Irium sensuum qui sentiunt per medium extra dicendum, quod maxime quidem manifeste est illorum irium, sed tamen lion maxime essentialiter, Quoad ^iim
sani efficientem vero valet objectio : quia mobilitas quae est in vigilia, et immobilitas quae est somnus, est mobilitas et immobilitas in comparatione ad actum sensus in discernendo sensibile, et per accidens ad motum processivum, ut habitum est. Objectio vero procedit ac si mobilitas et immobilitas vigiliae et somni essent primo ad motum processivum, et consequenter ad sentire.
Ad aliud patet solutio per ea quae dicta sunt : quia bene concedimus, quod somnus in comparatione ad finem qui. est salus omnium organorum, aut omnium sensuum est aequaliter, aut maxime visus propter facilem lassitudinem suorum organorum.
Ad aliud dicendum, quod lux est interior quae est in spiritu animalis, et calor interior: et illa duo non sunt omnium sensuum, sed potius ejus in quo omnes sensus fundantur : et praesentia illorum causa efficiens est vigiliae, absentia vero causa efficiens est somni. Et est etiam lux exterior et calor exterior, quorum praesentia est dispositio ad vigiliam, et absentia dispositio ad somnum, sed non est causa : et illa simul auferuntur a visu : et propter hoc non sequitur, quod somnus sit primo visus.
Et si objicitur, quod in oculis primo deprehenditur somnus ex decisione palpebrarum, dicendum quod hoc contingit duabus de causis. Quarum unam tangit Avicenna et Alpharabius, scilicet quod visus est altior inter sensus : et propter hoc frigiditas descendens a cerebro, citius tangit eum : tamen ante hoc etiam hebetatus est sensus tactus. Alia causa est facilis lassibilitas organi visibilis : et per hoc patet, quod per accidens primo comprehenditur somnus in visu.
ARTICULI TERTII