Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De causa somnii.
Deinde quaeritur, Cujus ut causantis suani essentiam sit somnium?
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Quorum, primum est, Utrum essentia somnii consistat ex sensibilibus, vel ex phantasmate, vel ex intentionibus quae accipiuntur a sensibilibus, Iicet asen.su non apprehendantur?
Secundum est, Utrum illae species quae essenlial.es suri I somnii, sintaln quid rei a qua abstrahuntur, et utrum aliquid diminuitur in re ex hoc quod hujusmodi species abstrahuntur ab ipsa?
Tertium est, Utrum hujusmodi species abeuntibus sensibilibus reservantur in organis sensuum;, vel in aliquo alio loco?
Quartum est, Utrum organa sensuum ad hujusmodi species se habeant ut patientia tantum, vel etiam ut agentia?
ARTICULUS T.
Cujus sit somnium ut causantis suam essentiam, scilicet., utrum sensibilium specierum^ vel imaginabilium, vel intelligibilium ?
Ad primum. Cautem horum preccdilur sic :
1. Dicit Aristoteles , quod sedato et discreto sanguine in habentibus sanguinem, conservatorum simulacrorum motus ab unoquoque sensuum valida facit utique somnia. Simulacra autem conservata ab unoquoque sensu sunt illa quae conservata sunt in phantasia, quia phantasia est motus a sensu secundum actum factus. Ergo videtur somnium essentialiter constitui a phantasmatibus.
2, Praeterea, Quaecumque similitudo individualis apprehenditur ex. non praesente, illa erit similitudo phantasiae : similitudo somniatis sic apprehenditur : ergo ipsa erit similitudo phantasiae. Prima probatur per hoc quod apprehensio per sensum et apprehensio per phantasiam differunt nisi per praesentiam rei et absentiam. Secunda vero pater per se.
Sed contra :
1. Quamcumque species accipitur in organo sensus communis velproprii, ipsa est
species sensibilis : species autem somniatis accipitur in organo sensus communis vel proprii : ergo ipsa est species sensibilis. Prima patet per se. Secunda vero probatur ex. ante dictis : quia somnium fit ex hoc quod simulacrum refluit ad organum sensus. Unde dicit Aristoteles : " Quod vero supra diximus, quod somnia sunt motus phantasiae in organis sentiendi, manifestum siquis attendens tentet memorare quae patimur dormientes quidem et expergefacti. Interdum enim quae apparent idola dormienti inspiciet expergefactus esse motus in organis sentiendi. " Et intendit dicere, quod sicut in quibusdam vigilantibus, et praecipue in quibus est multus motus nutrimenti, sicut est in junioribus quando in timore vel tenebris sunt constituti, propter vaporationem nutrimenti refluunt imagines ad organa sensuum, in tautum quod putant se videre et audire : ita etiam in somno fit, quod simulacra refluunt ad organa sensuum, et in. ipsis apprehenduntur ut sensibilia.
2. Sed contra hoc iterum, videtur quod dicii Philosophus, quod saepe intelligimus aliquid praeter simulacra in somno : et sic videtur in somno etiam esse species intelligibilis.
3. Similiter, Somniamus nos recordari et apprehendere delectabilia et concupiscere, et apprehendere terribilia et irasci. Ex his omnibus videtur, quod somnium consistat ex speciebus omnium virium animae, scilicet sensus, et imaginativa ., et aestimativae, et memorativae, et concupiscibilis, et irascibilis, et intelligibilis.
Solutio, ilicendum, quod in somnio per se non est nisi phantasia ut sensibile acceptum in sensu communi. Et hoc patet per Alpharabium dicentem : " Quod in somnio videt homo quasi sentiat per quinque sensus, absque eo quod ibi. sit aliquod sensibile extrinsecum, hoc accidit per contrarium motum ei qui est in vigilia, in vigilia enim extrinseca movent sensus, et sensus communis movet imaginativam. In somnio autem revertitur et movet sensum communem, et sensus communis movet particularem : et sic accidit, quod homo apprehendit sensibilia, licet non sint extrinseca : quia intentiones eorum sunt instrumenta sensuum. "
Dicendum ergo ad primum, quod phantasma est de essentia somnii, sed non ut phantasma, sed ut sensibile.
Ad aliud dicendum, quod licet species somnii sit re non praesente, tamen est ut rei praesentis, et maxime quando magna virtus est somnii, scilicet quod somnians non percipit se somniare, sed convertitur supra simulacrum sicut supra rem. Et de his tamen melius infra dicetur. In illis vero quae percipiunt se somniare, adhuc est simulacrum ut sensibile, licet virtute intellectus et cogitativae potentiae percipiatur deceptio : quia, sicut dicit Alpharabius, species quae est in organo sensus, est sensibilis, sive veniat ab extrinsecis, sive ab intrinsecis.
Ad illud vero quod objicitur de intellectu, dicendum est secundum Philosophum, quod quaecumque in somno hunt verae intelligentiae praeter phantasmata, non sunt somnia, sed potius revelationes. Et si intelligentia est in phantasmatibus, lunc per se somnium est simulacri, et sensibilis, ut supra dictum est.
An aliud dicendum, quod memoria, completo motu non movet in somno, ut supra dictum est : sed videmur nobis rememorare propter intentionem temporis, quae apprehenditur cum. sensibili, sensus communis.
Ad aliud quod objicitur de aestimativa et irascibili et concupiscibili, dicendum quod organa illarum sunt in organo phantasiae : et idcirco nihil prohibet in somnis refluere intentiones ab organis earum ad organum sensus communis.
ARTICULUS If.
Virum species quae suni essentiales somnio, suni aliquid rei a qua abstrahuntur ?
Secundo quaeritur, Utrum illae species quae sunt essentiales somnio, sunt aliquid rei a qua abstrahuntur, et utrum aliquid diminuatur ab ipsa?
Et videtur, quod nihil rei sint species illae :
1. Sensus enim et intellectus eodem modo suscipiunt speciem, iicet non eamdem, quia intellectus accipit intelligibilem, et sensus sensibilem. : et tamen uterque est in potentia ad speciem suam, et efficitur in actu cum habet eam : sed intellectus accipiendo suam speciem nihil accipit de re. Quod, autem, intellectus nihii accipiat de re, probatur : Intellectus enim est super quidditates ac essentias rerum. Unde si aliquid acciperet, tunc ipsam essentiam rei acciperet : et ita res non manerent in natura postquam essent intellectae.
2. Praeterea, Dicit Aristoteles in HI de Anima , quod res non sunt in anima, sed similitudines : lapis enim non est in anima sed similitudo lapidis.
3. Praeterea, Nos videmus, quod post apprehensionem sensibilem visus remanet res colorata eodem colore quo colorata fuit prius : ergo per apprehensionem sensibilem nihil tolletur a re : et sic arguitur ulterius, quod nihil a sensu ponitur in phantasia quod refluat in somno.
Sed contra :
i. Agenssibiass i in i lat patiens i n qua ii tum potest : hoc autem non potest nisi imprimendo ei formam suam. Cum igitur visibilis sit agens, et visus sit patiens, visus habebit formam visibilis quando est in actu.
2. Item, Hoc videtur per hoc quod dicit Aristoteles in Ili de Anima , quod sensus et sensibile sunt idem in actu. Cum autem non possint idem esse actu, nisi sint idem forma, erit sensus habens formam sensibilis.
3. Item, Aristoteles in 111 de Anima : Sensus est species sensibilium ; species autem est forma : ergo in sensu est forma sensibilium.
4. Item, Illud, quod accipitur in oculo et apparet dormienti, aut est aliquid, aut nih.il . Si. nihil, cum nihil non agat, non ageret apparitionem aliquam in somno vel in vigilia. Si aliquid : aut ergo est aliquid illius rei in quam ducit, aut nihil. Si nihil, tunc plus induceret in illam quam in aliquam aliam. Ergo relinquitur, quod id quod accipitur in organis sensu uni et apparet in somniis, sit aliquid, rei.
Sed contu a. :
Sensibile visus est color vel lux : illud, ergo receptum in organo visus, aut est in ipso ut in materia et subjecto, aut est ut in medio. Et videtur, quod primo modo : quia id quod est in aliquod ut in medio, hoc est in transitu ad aliud : sed illud quod est in oculo, non transit ad aliud : ergo relinquitur, quod sit in ipso ut in materia et subjecto. Cum igitnr color in propria materia sit visibilis, color deberet videri in oculo sicut in pariete : sed hoc est falsum : ergo videtur, quod non sit in oculo. Et inde ulterius concluditur, cum nihil sit in somnio nisi quod accipitur a sensu, quod color numquam debet apj)arere in somnio.
Si forte dicatur, quod in veritate color est in oculo, sed propter diaphaneitatem oculi non potest videri, sicut etiam non potest videri, in aere.
Contra : Dicit Aristoteles in libro de Sensu ei sensato, quod color est extremitas perspicui in corpore determinato et ipsorum, perspicuorum ; sed color perspicuorum non idem videtur accedentibus prope et longe, sicut mare distantibus videtur album, et assistentibus in liltore videtur obscurum : et hoc supra est expositum a nobis, et causae sunt assignata). Cum igitur oculus spissius corpus sit quam aer vel aqua, multo magis debet apparere in ipso color acceptus.
Si propter hoc dicatur, quod in veritate forma visibilis non est in oculo, sed aliquid simile illi. : et illud est quod apparet etiam in somnio.
Contra. :
1, Sensus habent duplices actus, scilicet interiores et exteriores : et exterioribus utimur in.vigilia, interioribus autem in somno. Et dicit Aristoteles, quod exteriores fortiores sunt interioribus : quia in vigilia excludunt interiores, et non permittunt eos percipi. Inde proceditur sic : Quidquid apparet in sensu secundum actum debiliorem, multo magis debet apparere secundum actu ni fortiorem : ergo si simulacra illa quae apparent in somniis, fiunt in organis sensuum in vigilia, et apparent in somno secundum actum interiorem et debiliorem, multo fortius debent apparere in vigilia in organo sensus alicui adspicienti ad oculum : et sic oculus debet videri etiam coloratus colore rei visae.
2. Praeterea, Si sensibile aliquid sui generat in oculo, eadem ratione qua ge-
lierat aliquid in oculo uno, generabit aliquid sui in oculis omnium adspicientium. Cum igitur essentia visibilis non sit infinita, multis adspicientibus ipsam tolleretur tota, ita quod nihil remaneret : et sic iterum remanet primum inconveniens. (Juni autem nihil appareat in somnio nisi sensibile, et illud nihil sit, videtur quod nihil apparet in somnio.
3. Hoc autem specialiter videtur in auditu : Quidquid enim non est nisi dum lit, nihil sui relinquit in factum esse : sonus non est nisi dum. fit : ergo nihil sui relinquit in factum esse. Et prima patet per se. Secunda autem probata est supra in quaestione de sono. Inde sic : Sonus post auditum non est nisi in factum esse : ergo nihil sui remanet post auditum : sed idolum soni est post auditum : ergo idolum nihil est. Et similiter objicitur de voce. Vox enim est illotus aeris respirati : et cum talis motus non sit nisi dum est in fieri, vox non erit nisi quando est in lieri ; et ex hoc sequitur idem quod prius.
Sed contra i
1, Certum est per ante dicta, quod memoria revertitur in rem praeteritam per phantasma ut in imaginem, quod conservatum est in anima et acceptum est a sensibilibus. Cum igitur ista reversio sit secundum quemlibet sensum, remanent in anima similitudines rerum secundum quemlibet sensum, etiam abeuntibus sensibilibus.
2. Item, Certum est nobis per experimentum, quod in somno apparet quodlibet sensibile : ergo quodlibet sensibile remanet in anima abeunte re sensata.
3. Item, Hoc expresse scribitur in primo de Somno ei vigilia, quod abeuntibus sensibilibus in cella remanent simulacra,
Solutio, Dicendum, quod in veritate species sensibiles generantur in organo sensus : et propter hoc dicitur ab Aristo- tele , quod sensus in actu est species sensibilium : et haec tamen species nihil est de esse materiali et naturali rei sensibilis, sed est similitudo illius generata ab illa, et per similitudinem quam habet cum re sensata, ducit in illam.
Dicendum: ergo ad primum, quod in veritate intellectus nihil rei accipit, sed accipit speciem abstractam a re quae est intentio et quidditas rei secundum rationem, licet non secundum esse.
Ad aliud dicendum, quod similitudo rei quae est in anima, est rei imago vel ratio : imago in viribus animae sensibilis, ratio autem, in intellectu.
Ad aliud dicendum, quod species coloris in oculo non habet esse coloris, sed intentionem et imaginationem per quae efficitur principium cognitionis sensibilis : et ideo remanet res sensata in suo colore, quia non abstrahitur secundum suum esse.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod est agens duplex, scilicet agens per qualitates activas et passivas praeparantes et disponentes materiam, et removentes contrarium ab ipsa : et tale agens penitus assimilat sibi patiens in eamdem speciem transmutando. Est etiam agens quod non agit nisi per actionem suae formae sine praeparatione et transmutatione materiae ad illam speciem, sicut generatur forma in speculo praeter hoc quod superficies speculi removeatur a planitie sua, vel a natura vitri : et sic sensibilia generant species suas in organis sensuum.
Ad aliud patet solutio per ante dicta, et similiter ad duo sequentia.
Ad id quod quaeritur, Quare color non videatur in oculo ?
Dicunt quidam, quod color non est in oculo nisi sicut in transitu et in fieri, sicut etiam est in medio. Illud autem quod est in fieri, est in potentia tantum, et propter hoc non apparet in. actu. Et illa solutio falsissima est duabus rationi-
tius. Quarum prima est haec : Si sensibile non esset in organo nisi in potentia, cum ipsum existens in organo sit principium cognitionis sensibilis, per ipsum lion cognosceretur res sensata, nisi in potentia. Alia ratio est, quia si esset in organo sicut in transitu, cum ille transitus non sit inlinitus, oportebit ipsum stare : stabit igitur in. imaginativis, vel memoria : ergo si contingit videri organum imaginativae vel memorativae, videbuntur in ipso colores accepti per visum, quod falsum est. Unde dicendum, quod species coloris est in organo sicut in potentia materiali et subjecto hoc modo quo natura sensus potest esse materia et subjectum : et hoc est non secundum. esse materiale et naturale sensibilis, sed secundum quod species est intentio vel imago rei sensatae et principium cogno-
O i. A O scendi, ipsam : et ideo species visibilis qmu est in oculo, non videtur in aliquo nisi in quo est per suum esse quod habet in natura, Sic autem non est in oculo, ut jam dictum est.
Ad id quod objicitur de actibus interioribus, dicendum quod illa objectio procederet si visibile secundum suum proprium esse esset in oculo et appareret in somnis : sed hoc non est verum : quod enim est in oculo, est species et intentio visibilis, quod non est ductivum alicujus in rem visam nisi iilius in quo est ut in potentia vidente et organo visus.
Ad aliud dicendum, quod esse visibilis in nullo diminuitur in hoc quod plures adspiciunt ad ipsum : propter hoc enim non. removebitur a proprio esse, sed potius speciem sui generat in medio et medium in organo.
Ad id quod objicitur de auditu, dicendum quod sicut est aliud visibile, et aliud species visibilis ab ipso generata in oculo, ita aliud est sonus, et aliud, est species soni, ab ipso generata in auditu : et haec
species soni, deportatur in spiritu animali, ad sensum communem et ad organum phantasia), et refluit in somnio ad sensum communem, qui. discernit ipsam, secundum quod est accepta per auditum i et tunc somniat se audire. Quidam autem dicunt, quod refluit usque ad tympanum auris ubi est materia, soni, scilicet aer qui. aedificatus est inauribus , Sed haec solutio nulla est, quia tunc visibiles species refluerent usque ad oculos : quod expresse patet esse falsum in his qui. carent oculis, et tamen somniarit de coloribus.
Praeterea,, Etiamsi species soni ferretur usque ad tympanum auris, non generaret sonum nisi ibi esset motus violentus, qui qualiter sit in somniis, dictum est ; nec est facile lingere.
Per hoc patet etiam solutio ad ea quae de sono objiciuntur.: de aliis autem sensibus penitus est eadem ratio.