Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quare quidam non somniaverunt per totam vitam suam ?
Deinde tractanda est alia, quaestio de somnio, propter quam causam dormientes quidam somniant, et quidam, non?
Et circa hanc quaestionem tria quaeruntur sub uno tamen articulo determinanda.
Quorum primuni est, Quare quidam nihil somniant per totam vitam ?
Secundum, Quare quidam in juventute numquam somniaverunt, et provecti incipiunt somniare ?
Tertium est, Quare somnia sunt plus in. fine dormitionis quam in principio ?
Dici autem Philosophus de primis : " Jam vero quibusdam accidit ut nullum somnium viderint in vita : rarum quidem est hujusmodi, accidit vero tamem "
De secundis autem dicit: " Aliquibus vero et provectis multa aetate accidit somnium, cum primum nullum somnium viderint. "
De tertiis vero : " Sedato et discreto sanguine in habentibus sanguinem conservatorum simulacrorum motus ab unoquoque sensuum, valida facit utique somnia. Sedatio autem et discretio sanguinis fit in fine dormitionis, quando completa est digestio. " Idem etiam dicit Alpharabius.et Avicenna.
Sed contra :
1. In omnibus hominibus et aliis animalibus habentibus sanguinem purus sanguis distribuitur membris superioribus, et impurus inferioribus, et hoc in fine digestionis : ergo si cum subtili sanguine descendunt phantasmata et phantasia ad sensum communem et faciunt somnia, sicut dicit Phlosophus, omnis homo et omne animal habens sanguinem debet somniare.
2. Praeterea, Philosophus assignat causam, quare quidam numquam somniant dicens, quod in talibus est per totum somnum multa evaporatio ad cerebrum spissi sanguis : et sunt haec verba : " Quibuscumque existit haec natura, ita ut multa ascendit evaporatio ad locum superiorem, et iterum deorsum lata facit multitudinem motus, consequenter istis nullum apparet phantasma. " Sed contra hoc videtur esse, quod evaporatio causa est dormitionis: et cum consequenter continue elevetur evaporatio in iilis, somnus eorum videtur numquam esse escitabilis. Et si excilabilis est, tunc oportebit diminui, evaporationem : et tunc possunt descendere phantasmata et facere somnia.
d. Item, Videtur quod tales magis debeant somniare quam alit : fortis enim evaporatio contingit a calido multum agente, et ab humido multum elevabili : sed calidum, ut dicit Avicenna, multum movet phantasmata, et Inimi dum est subjectum phantasiarum descendentium: ergo videtur, quod tales continue debeant somniare.
Contra secundam objicitur sic: 1. Dicit Aristoteles in septimo Physicorum , quod infantes non possunt addiscere, neque judicant sensibus. Similiter Philosophus : " Multa enim turbatio circa hoc et motus. "^Et intendit, quod propter flexibiliiateui complexionis et nutrimenti in pueris non infigitur anima circa idem, sed circa multa vagatur. Cum igitur motus plurimus phantasmatum sit causa somnii, minores et pueri maxi ni e debent somniare.
2. Item, Supra habitum est, quod motus somnii est sicut motus vertiginis in humido, in quo multae apparent figurae ex multis motibus. Cum igitur complexio puerorum maxime sit humida et mobilis ad diversitatem figurarum, plus pueri debent somniare senibus et provectis.
Juxta hoc autem quaritur, Quae phantasmata descendunt a phantasia ad sensum communem, ut faciant somnia? Aut enim, descendunt omnia quae sunt a phantasia, aut ea quae manifestius sunt in ipsa et fortius impressa, aut ea quae magis latent et debilius impressa sunt, aut illa de quibus nuper in vigilia fuit meditatio et cogitatio : non enim pluribus modis videtur posse contingere phantasia. Si. primo modo, tunc somnium erit semper de omnibus phantas m .ati.bus ut sensatis : et cudi talia sint multa et in.6n.ita et non determinata et non. ordinata ad unam sententiam, videbitur esse somnium de infinitis inordinatis et indeterminatis, quod falsum docet experientia esse. Sed tamen videtur, quod omnia descendunt: quaecumque enim aequalem liabent inclinationem ad sensum communem, aequalis sunt molus ad ipsum : sed omnia phantasmata aequalem habent inclinationem ad sensum, communem : ergo aequalis erunt descensus ad ipsum. Prima patet per se. Secunda vero probatur ex hoc quod omnia phantasmata accipiuntur a sensu.
Si forte dicatur, quod ea descendunt quae fortius impressa sunt, propter rationem supra saepe habitam, scilicet quod fortiores motus excludunt debiliores. Unde cum phantasma fortius impressum moveat, ipsum fortius excludet debilius impressum a motu somnii. Si, inquam, sic dicatur. Contra: Si phantasma tantum impressum fortius apparet in somnis, cum non sit fortius impressum nisi propter majorem attentionem circa illud, tunc non occurrerent per somnium nisi ea circa quae majorem habuit attentionem in vigilia, quod falsum est frequentissime.
Si forte dicatur, quod ea apparent quae magis latent et debilius impressa sunt. Contra: Latentia et debilis impressio potius sunt causa non apparentiae quam apparentiae: ergo quae debiliter sunt impressa, non debent apparere in somno. Praeterea dicunt Alpharabius et Avicenna, quod maxime homo somniat de liis circa quae magis est sollicitus et attendens, sicut de se, et de suis, et de sua civitate : sollicitudo anteiri et attentio causae sunt majoris impressionis : non ergo ea apparent quae debilius impressa sunt,
Si propter hoc dicatur, quod in somno apparent ea de quibus in vigilia processit meditatio et cognitio sive locutio, sicut videtur Axistoteles dicere in libro secundo de Somno et. vigilia. Et videtur, quod ea frequenter apparent in somniis, quorum causa processit in vigilia, Contra i Multi somniant ea quae num.quam viderunt, vel audierunt: talium autem causa non processit in vigilia ; ergo non est liaec causa apparitionis somni alis,
Ji;x.TA hoc quaeritur iterum, Qua? sit causa illius quod quidam frequenter incerta somniant, somniando etiam de diversis et inordinatis.
Juxta hoc etiam quaeritur, Quare quidam muita habent somnia, sicut quidam infirmi, et etiam quidam dormientes post vigiliam in inane, sicut qui in studio consueverunt vigilare in hora matutina, et aliquando dormiunt, et tunc vident multa phantasmata et inordinata?
Solutio. Dicendum cum Phi.losopli.is , quod quidam numquam somniant per totam vitam ; et hujus causa est duplex. Una ex parte corporis, et alia ex parte animae. Et illa quae est ex parte corporis, tangitur a Philosopho, scilicet quod non dormitant post cibum, id est, post completam digestionem cibi: et illi tales sunt, in quibus est magnus calor circa locum digestionis permanens per totam vitam, qui calor elevat evaporationes spissas et grossas ad caput, quae cum. descendunt infrigidatae, iterum elevantur a calore : et cum calor ille non revertatur nec remittatur circa locum digestionis,,
nisi quando expanditur ab exterius in vigilia, contingit quod in talibus semper est profundus somnus, non potens somniare. Causa autem quae est ex parte animae, est debilitas virtutis imaginativae, quae non potest formare imagines fortiter moventes.
Ad id autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod in talibus est calor vehemens valde : et ideo statim quando accedit sanguis aliquo modo ad subtiliationem, incipit praedominari calor prae frigiditate cerebri, et solvit sensus a vigilia : et ideo tales evigilant antequam incipiunt somniare completa digestione.
Ad aliud dicendum, quod evaporatio non est ita continue spissa, quin in fine incipiat subtiliari. et separari sanguis purus ab impuro : et sic fit somnus eorum exorabilis sed quia calor fortis est, statim, solvuntur sensus a vigilia ; et ita evigilant antequam somniare incipiant.
Ad aliud dicendum, quod spissa lit evaporatio propter multum calidum : fortis enim calor elevat grossum et subtile simul : et, propter illam turbationem evaporationis spiritus animalis turbatur in capite, ita quod non possunt formae ineo apparere: formae enim non. apparent nisi in spiritu puro et claro.
Ad id quod ulterius quaeritur de his qui quandoque somniant, et quandoque non, dicimus quod hoc contingit propter eamdem, causam. In juvenibus enim est multus calor elevans purum et impurum simul ad caput, et propter hoc confortat qui deni dormitionem, sed impedit somnium. Jn provectis autem remittitur, calor, et propter hoc non elevat nisi purum quod facile est elevare : et ideo cum in puro bene resultent formae, tunc incipiunt somniare.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum, quod in. pueris multum quidem est humidum et fluxibile : sed quia calor interior in dormitione confortatur, commiscetur illud humidum cum impuro elevato ad caput : et illa impuritas
impedit resultationem formarum : et propter hoc non somniant.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad id autem quod ulterius quaeritur, Quare in fine dormitionis frequentius apparent somnia ?
Dicendum, quod eadem de causa quae habita est: quia in principio calor digestivus confortatur, et invenit cibum permixtum purum cum impuro : et ideo turbata evaporatione sic elevat ad caput, in qua non. bene resultant imagines. In fine autem quando impurior sanguis cadit deorsum, et subtilis tantum elevatur sursum, tunc purificatur spiritus animalis, et incipiunt resultare simulacra in somnis.
Ad id autem quod quaeritur, Quae phantasmata descendunt a phantasia ad sensum communem, ut faciant somnia?
Dicendum, quod duo sunt genera somniorum. Quaedam enim sunt signa vel causae aliquorum in praeterito, vel in praesenti, velin futuro, et illa proveniunt diversis causis agentibus, de quibus infra habebitur : et in talibus imaginativa praeparat imagines rebus signatis convenientes. Et hoc infra explanabitur, Unde in talibus somniis nec omnia phantasmata descendunt, nec fortius impressa, nec debilius impressa, nec etiam de quibus fuit locutio in vigilia, sed ea sedum quae competunt rebus significatis. Quaedam vero somnia sunt, quae nec rationem, causae nec signi, habent ad res aliquas in praesenti, vel in futuro signandas: et in talibus frequenter movent phantasmata fortius impressa, sicut accidit in meditante de forti studio venienti ad dormitionem, qui somniat id quod studuit : et talia etiam somnia ut frequenter solent durare per totam dormitionem.
Quod autem quaeritur, Utrum omnia phantasmata descendunt ? Dicendum, quod non.
Ad. id. quod contra hoc objicitur, dicendum quod licet omnia phantasmata accepta sint a sensu, non tamen habent aequalem inclinationem, ad descensum : quaedam enim inclinantur ex fortitudine impressionum, sicut patet in praehabitis, et iila descendunt potius quam alia.
Ad id quod quaeritur, Utrum impressa magis descendant? Dicendum, quod sic,, nisi, impediat ratio causandi vel signandi, ut jam dictum est : et propter hoc quandoque contingit somniare magis latentia.
Ad id quod quaeritur, Utrum debilius impressa descendant? Dicendum, quod non, nisi faciant ad causandum vel signandum. : nam licet in. se sint latentia, efficiuntur tamen apparentia propter movens intus ex. parte corporis, vel extra ex. pario elementorum, vel caeli, vel substantiarum.
Et per hoc patet solutio ejus quod contra hoc objicitur.
Ad id quod quaeritur ulterius, Utrum illa descendunt de quibus in vigilia fuit meditatio vel cognitio vel locutio? Dicendum, quod frequenter sic contingit : quandoque tamen aliter accidit propter rationem causandi vel signandi supra dictam.
Ad id quod ulterius quaeritur, Quare quidam habent incerta somnia et inordinata?
Dicendum quod hoc contingit praecipue duabus de causis . Quarum una est ex. parte animae : altera ex parte corporis. Illa vero quae ex parte animae est, tangitur ab Aristotele, in libro secundo de Somno ei vigilia, ubi dicit, quod mendaces falsa consueverunt habere somnia : et in Ethicis, ubi dicit, quod meliora sunt phantasmata justorum quam quorumcumque. Et Alpharabius idem dicit. Causa autem ex parte corporum est flexibilitas complexionis, quae de facili mobilis est i et idcirco una figura infringit aliam, et unus motus alium, et
liniit ligura , incerta et indeterminatae et molus similiter. Et ex hoc sequuntur somnia incerta et instabilia et indeterminata, scilicet ex fluxu et instabilitate desideriorum. Unde talia somnia frequentissime apparent etiam pueris et juvenibus.
Ad m quod ulterius quaeritur, Quare quibusdam apparent multa somnia, sicut liis qui diu et saepe vigilaverunt, et quibusdam infirmis ?
Dicendum, quodin talibus est evaporatio debilis, vel propter digestionem completam : unde in talibus cum cessant sensus exteriores, intenduntur motus imaginationis, et apparent phantasmata et multiplicantur somnia.