Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quot et quibus modis contingant somnia quae sunt praesagia futurorum ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Aristoteles , quod somniorum quaedam sunt causa, quaedam signum, et quaedam incursus accidentales : sicut et in rebus quaedam fiunt per causam, sicut defectus solis per interpositionem lunae : quaedam vero suet signa eorum quae fiunt, sicut appropinquatio lunae ad locum conjunctionis signum est eclipsis futurae : quaedam vero accidentia, sicut quod aliquo ambulante accidit solem eclipsari.
Sed contra hoc est :
1, Videtur enim, quod nullum somnium sit causa : omne enim somnium est simulacrum apparens in anima. :
nullum autem simulacrum tale causa est alicujus futuri : ergo nullum somnium causat futurum. Prima patet per ante dicta. Secunda vero probatur per hoc quod species quae sunt in anima, non sunt causae rerum extra, sed potius causatae ab ipsis,
2. Item, Si sunt causae, tunc erunt causae per se, vel causae per accidens. Si causae per se, tunc aut efficiens, aut formalis, aut finalis, aut materialis. Si efficiens, cum igitur efficiens per se non agat nisi conjuncta, tunc erunt somnia semper conjuncta rebus illis quae significantur in futuro, quod plane falsum est. Si dicatur, quod sit causa finalis, cum igitur causa finalis sit habita post rem, tunc somnium debet fieri post illam rein quae figuratur in futuro, quod iterum falsum est. Si dicatur, quod sit formalis vel materialis, cum igitur illae causae sint extrinsecae rei semper, et numquam extra eam , oporteret quod quodlibet somnium esset intrinsecum rei sienifi-
O catae in futurum, vel ut lorma, vel ut materia, quod iterum falsum est.
Si propter hoc dicatur, quod est causa per accidens, Contra : Omne per accidens reducitur ad id quod per se est sicut ad subjectum, ut dicit Aristoteles in II Physicorum, quod Polycletus est causa statuae per accidens, eo quod Poly cletus est statuarius, et statuarius est per se causa : et albus homo sanat per accidens, eo quod albus homo est medicus, et medicus homo sanat per se. Si igitur somnium est causa per accidens futurorum , oportebit aliquid esse in somno vel somniante, quod sit causa per se, quod non est facile fingere, cum saepissime somniamus quae multum distant per locum et tempus, quorum, nullo modo sumus causa et occasio.
3. Praeterea, Objicitur sic contra hoc quod dicit quaedam esse signa futurorum : signum enim aut est in superficie non attingens rei profundum, et sic est causa apparentiae et non existentiae : aut est profundum rei attingens, et sic est causa apparentiae et existentiae probabilis. Et quocumque modo dicatur, quod somnium est signum, tunc contingit rem syllogizare per somnium vel ex probabilibus vel ex apparentibus : quorum utrumque est falsum : nihil enim sequitur, iste videt pisces, ergo pluet. Nec etiam habet argumenti apparentiam. Similiter nihil sequitur, isle videt septeni spicas percussas uredine, ergo erunt septeni anni sterilitatis : nec est ibi aliqua apparentia.
4. Eodem modo objicitur contra tertium membrum sic : quia dicit Philosophus quaedam somnia esse incursus accidentales ad futura : accidens enim non est praeter suum subjectum : ergo videtur, quod somnium deberet esse in re significata in futuro et eodem tempore cum ipsa.
o. Praeterea, Dicit Philosophus, quod somnium est accidens futuri, sicut aliquo ambulante contingit solem eclipsari: sed ambulatio ambulantis nullum habet ordinem ad eclipsim solis ; ergo videtur, quod somnium est incursus accidentalis,
et nullum habet ordinem ad futurorum significationem.
6. Item, Dicit Aristoteles, quod somnia quae sunt causae futurorum, quandoque sunt ex parto corporis, quandoque sunt ex parte animae. Ex parte corporis contingit praevidere infirmitates corporis futuras, ex aliquo modico motu humorum, qui confingit in somnis. Ex parte animae autem, quando praeparatus existit motus a diurnis indicationibus : motus enim in somnio frequenter principia sunt actuum, et eorum intelligentia in phantasmatibus nocturnis praecedit. Sed secundum hoc videtur, quod somnium non sit ab intelligentiis separatis,, quae dicuntur Angeli, ut a causis. Quod tamen dicunt Algazel, Alpharabius et Avicenna.
Solutio, Dicendum cum Philosopho, quod somnia sunt duplicia : quandoque enim habent significationem, et quandoque non. Ilia quae non habent significationem, non sunt nisi motus simulacrorum, ut supra dicium est. Illa vero quae significationem habent, triplicem, habent relationem ad significata, scilicet causae, signi, et incursus accidentalis. Illud enim quod cognoscitur, aut cognoscitur ex propriis, aut ex eo ni muni hiis. Si ex propriis, tunc per causam habet cognosci'' Si autem ex communibus, hoc est per propinqua, vel remota. Si per propinqua, tunc cognoscitur ex signis : quia propinqua accidentia sunt signa. Si vero per remota, tunc cognoscitur per incursum accidentalem. Quocumque autem modo cognoscatur in somniis res futura, semper communior modus cognoscendi erit per proprietates metaphoricas : et hujus ratio infra dicetur. Si vero cognocitur per causam, tunc est res quae causam habet ex parte corporis, vel animae. Ex parte corporis quidem, sicut quando aliquis videt se in igne, vel in. parte, vel in toto, ex eo quod in parte vel in toto in naturali calore calefactus est : et aliquis somniat se comedere niel, eo quod phlegma dulce tangit palatum et linguam. Aliquis etiam somniat se esse in nive elin aqua et in glacie, eo quod in parte vel in toto infrigidatus est. Et ad hunc modum reducuntur somnia sequentia complexiones hominum, sicut quod cholerici somniarit se frequenter ardere, et phlegmatici se natare et submergi in aquis : melancholici autem tetra obscura et nigra somniant se videre, eo quod talis sit dispositio melancholiae et hujusmodi. Ad hunc etiam modum reducuntur omnia illa somnia quae sequuntur naturas ciborum : quod enim completio facit per naturam, hoc cibus facit ex accidente : et eodem modo sunt somnia sequentia Daturas infirmitatum.
Quod autem in somniis fortior occurrit motus quam sit in vigilia, hoc contingit propter duas causas. Quarum una est, quia anima tunc quieta est, et tota fertur ad motum unum. Secunda est, quia spiritus animalis tunc quietus est, et idcirco ab uno motu totus imprimitur : et ideo ilie motus major sic videtur, sicut linum videtur duo quando divaricatur spiritus visivus. Causa vero quae est ex. parte animae, duplex est, scilicet exparte scibilium, et exparte operabilium. Ex parte scibilium, quando inquisitio aliquorum fuit in vigilia, et repraesentatur motus illius inquisitionis in somniis, et in eis manifestantur futura scibilia. Ex parte operabilium vero, quando dispositio aliquorum operabilium praecedit in vigilia : tunc enim motus ejusdem dispositionis in somniis praeostendit futuram operationem.
Signum vero est triplex, scilicet, in caelo, et in elementis, et in somniante : sicut stella movet ad aliquid cujus motus exiguus existens in vigilia non percipitur, sed in somnio manifestatur secundum quod communiter dicitur a Philosophis, quod aliquid significant omnia in. pienti unio, et aliud in sole, et aliud in.
novilunio, et aliud planeta existente in bicorpore, et aliud quando sunt planetae in signo unius corporis. Et parte vero elemento runt sunt signa quando elementa disponuntur ad serenitatem, vel pluviam, vel ventos, vel aliquid hujusmodi. Cum enim illa dispositio est parva in elementis, non sentitur in vigilia, sed percipitur in somno, secundum quod aliquis somnians pisces, suspicatur futuram pluviam. Et aliquis somnians pisces mori et exsiccari, interpretatur futuram serenitatem. Signa vero ex parte somniantis sunt dispositiones somnii, sed parvae, quae non nisi in somnio sentiuntur. Sicut si aliquis somnians ignem, interpretatur futuram iram : et somnians se videre os putridum magnum, interpretatur impositionem falsi criminis: et somnians se videre scorpionem, interpretatur futuram detractionem occultam : eo quod talium dispositiones moverunt somniantes ex parte corporis, vel ex parte animae : sicut in ira futura forte fuit injuriae memoria, vel alicujus debilis accensus sanguinis ad cor : ex impositione falsi criminis forte praecessit suspicio aliqua vel aliquid factum suspectum, cujus motus signum fuit futuri.
Accidens autem sive incursus est de his quae procul sunt tempore vel loco, et quorum notitia super nostram videtur esse prudentiam, ut dicit Philosophus, sicut est de navali bello futuro, vel de regnis subvertendis, vel de tolo statu mundi, futuro, sicut in somnio Nabuchodonosor : et notitia somniorum hujusmodi, non fit sine revelatione, ut infra determinabitur.
Dicendum ergo ad prini tim, quod somnium non dicitur esse causa nisi quia est simulacrum causae.
Ad aliud dicendum, quod somnium aliquando est simulacrum efficientis, et quandoque finalis, et quandoque formalis, et quandoque materialis. Et bene concedimus, quod estconjunctum aliquo
modo significato. Significatum enim causa est in re vel in fieri apud, somniantem, ut patet ex praedictis. Quandoque etiam est simulacrum causae per accidens, quod per accidens reducitur ad per se causas in corpore vel in anima, ut supra dictum est.
Ad id guod objicitur de signis, dicendum quod quaedam signa sunt propinquiora, et quaedam remotiora, et quaedam sunt accepta ex parto rerum, et illa sunt ratio inferendi apparenter vel probabiliter : et de illis procedit objectio. Quaedam autem accipiuntur secundum proprietates metaphoricas, et per illas non potest inferri. Dicit enim. Philosophus : " Non contingit determinari problema ad eos qui extraneis nominibus res appellant, ut platanum hominem : transgrediuntur enim positam locutionem: et talia sunt signa somnialia. " Et dicit Alpharabius, quod somnium non est scientia accepta cum medio : quia scilicet non accipitur per medium locale, vel syllogisticum.
Adhoc quod objicitur de cursu accidentis, dicendum quod somnium est simulacrum alicujus accidentis futurorum, quod tamen in anima est sicut in subjecto : et propter hoc non procedit prima argumentatio, -
Ad aliud dicendum, quod est ordinatio ad futurum per modum signi vel per modum causae, et est ordinatio per modum eventus casus vel fortunae : et hoc intendit per suum exemplum exprimere Philosophus : nihilominus tamen id quod est accidens, non est omnino ad utrumlibet, sed perdisposition.es substanti a runi separatarum ut caelorum, vel elementorum magis declinat in alteram parlem, et idcirco prognosticum est luturorum.
Ad ultimum dicendum, quod omnia somnia illa quae non manifestantur in siguis corporalibus vel causis, supra nostram sunt prudentiam, ut dicit Philosophus, et sunt revelationes ab intelligentiis traditae humanis animabus, ut inira determinabitur.