Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum somnia, fiant, a., natura, vel ali eventu ?
Ultimo tangenda est septima quaestio, Utrum somnia fiant a natura vel ab eventu ?
Et videtur, quod a natura.
1. Dicit enim. Aristoteles, quod quorumcumque loquax est natura et multiplex et melancholica, multimodas visiones vident: eo enim quod circa plura et multifaria moveantur, nascuntur simulacra theorematica, et fortunati existentes in liis. Ex hoc accipitur, quod melancholicorum est mullum somniare : et sic somnia fiunt a natura.
2, Item, Aristoteles : " Melancholici autem propter vehementiam, quemadmodum et minus intendentes, bene conjectant, et propter mutationem, cito quod vicinius est imaginantur. " Ex hoc habetur, quod multimoda somnialis visio est de natura melancholici.
3. Item, Aristoteles : " Et qui furiosi sunt, simili adhaerentia melius dicunt et intelligunt. " Ex hoc patet, quod de natura furoris est, quod figura tignata adhaerentia phantasmatibus similibus melius intelligunt quam alii.
4. Si forte aliquis diceret, quod somnia essent a Deo, et non a natura, nec ab eventu, probat Aristoteles duabus rationibus, quod hoc non est verum : quarum unam in talibus verbis ponit : " Deum quidem mittentem esse somnia fatuis, et non optimis et prudentissimis, sed quibuslibet mittere, inconveniens causa esse videtur. " Hoc est, quod Deus mittat
somnia fatuis et melancholicis et sine discretione quibuslibet magis quam optimis in virtute prudentissimis in scientia, non est rationabile. Alia ratio Aristotelis est sub his verbis: " Omnino autem quoniam et aliorum animalium somniant quaedam, a Deo non missa somnia sunt nec facta sunt hujus gratia : daemonia tamen : natura enim daemonia est, non divina. Signum autem, infirmi enim praevidentes homines sunt, et nocte somniantes recte, tamquam non a Deo mittente somnia, " Sensus est : quia si. somnia essent a Deo ex merito personarum, tunc bruta animalia non somniarent.
5. Praeterea, Divina scientia quae accipitur per revelationem, non reducitur ad naturam: scientia vero somnialis reducitur ad naturam : naturalia enim sunt quae frequenter contingunt: sed somniant frequenter infirmi et male complexionati, quorum loquax est natura.
6. Similiter, Gregorius assignat divisionem in causis somniorum, quarum nulla attribuitur eventui. Dicit enim sic in libro IV Dialogorum : " Sex modis tangunt animum imagines somniorum. Aliquando namque somnia ventris plenitudine vel inanitate flunt: aliquando vero illusiones : unde multos errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis. Aliquando cogitatione simul et illusiones : unde multas curas sequuntur somnia. Aliquando ex ministerio revelationis oriuntur, sicut Joseph in somniis
revelatum est ut Mariani cum puero in aegyptum transportaret . Quandoque autem ex. cognitione simul et revelatione procedunt, sicut fuit somnium Nabuchodonosor, quod a radice cogitationis inchoavit. Unde et Daniel interpretans dixit: Tu, rex, cogitare caepisti in strato tuo quid essel futurum post haec : ei qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt . " In his etiam verbis videtur esse contrarietas ad dictum Aristotelis : Aristoteles enim probat somnia non esse a Deo, et Gregorius quandoque esse a Deo aperte dicit.
Quaeritur etiam, Penes quid accipiatur divisio causarum somnii assignata a Gregorio ?
Videtur enim diminuta propter hoc quod supra probatum est caelum et stellas quandoque movere in somniis, et quandoque elementa, et quandoque corpus ipsius somniantis : quorum nullum tangitur in divisione Gregorii.
Solutio, Dicendum, quod somnium nullum accidit ab eventu : quia eventus nulla est scientia, neque interpellatio, ut dicit Alpharabius. Unde quodlibet somnium est reducibile ad, aliquam causam efficientem, quae causa efficiens vel est in somniante^ vel extra ipsum, vel par- lim, in ipso, et partim, extra, Et si est in somniante, talis est ex parte corporis, vel ex parte animae. Et si ex parte corporis, tunc est ex ventris plenitudine vel inanitione. Si autem ex parte animae solum est in somniante, tunc est cognitio solum. Si vero est extra, vel est a bonis Angelis, vel malis. Si. a malis, tunc est ab illusione. Si a bonis, tunc est a revelatione. Si vero partim intra et partim extra, tunc vel erit a bonis Angelis, vel a malis. Et si a bonis, tunc est ex cogitatione et revelatione. Si a malis, tunc est ex cogitatione et illusione.
Ad id autem quod objicitur contra divisionem, quod sit diminuta, dicendum quod Gregorius non tangit nisi proxime moventia in somnio. Caelum autem et stellae et elementa non sunt moventia proxime. Per ventris enim plenitudinem et inanitionem intelligitur omnis dispositio corporis movens in somnio.
Ad id quod primo objicitur per Avicennam et Aristotelem, dicendum quod Aristoteles tangit causam frequentis somnii : et hoc patet esse a natura infirmitatis et melancholicae complexionis, et non a merito gratiae et virtutis. Dicit enim, quod non semper hoc est falsum, quod somnia non. sunt a Deo : et per hoc innuit quandoque somnia esse per revelationem divinam.
QUAESTIO Lili.
Ile opinione.
Postea quaerendum est de anima rationali, circa quam quaeruntur duo, scilicet de viribus animae apprehensivis, et de ipsa secundum se.
De viribus autem apprehensivis animae rationalis quaeruntur tria, scilicet de opinione, et intellectu, et de ratione.
De opinione autem quaeruntur duo, scilicet quid sit?
Et secundo, Utrum opinio solius sit animae rationalis pars vel etiam sensibilis ?