Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Virum intellectus ageris sit idem cum, possibili ?
Secundo quaeritur, Utrum intellectus agens sit idem cum possibili, vel pars ejus in eadem materia animae existens?
Et videtur, quod sic.
1. In seDaratis enim a natura non est differentia agentis et patientis : sed intellectualis natura est separata a materia : ergo in ipsa non erit differentia agentis et patientis. Prima probatur ex hoc quod omne patiens reducitur ad materiam. Secunda probatur ex hoc quod intellectualis natura non utitur corpore ut organo.
2. Item, Dicit Aristoteles in III Physicorum j quod in perpetuis non differt esse et posse : sed intellectus est perpetuus: ergo in ipso non differt esse et posse : sed agens est secundum esse et possibilis secundum posse : ergo agens et possibilis non differunt secundum materiam intellectualem. Prima patet per auctoritatem Aristotelis, Secunda scribitur inli de Anima , ubi dicitur,, quod intellectus separatus est a vegetativo et sensitivo sicut perpetuum a corruptibili,
3. Item, Inpotentia visiva sicest, quod eadem potentia abstrahit sensibilia et recipit ea. Et si forte dubitetur de visu tunc erit verum, in caeteris sensibus : quia illi abstrahunt et recipiunt formas sensibiles. Ergo videtur, quod similiter sit in intellectu, quod eadem potentia abstrahit intelligibilia et recipit ea. Cum igitur agens intellectus sit abstrahens, et possi- bilis recipiens, idem erit intellectus agens et recipiens.
Sed contra :
1. Impossibile est idem secundum idem esse movens et motum : sed anima rationalis secundum intellectum agentem est movens, et secundum possibilem est mota : ergo impossibile est intellectum agentem et possibilem esse idem.
2. Item, Impossibile est idem secundum idem esse in actu, et in potentia : rationalis anima secundum intellectum agentem est in actu, et secundum possibilem in potentia : ergo idem quod prius.
3, Item5 Impossibile est idem secundum idem esse agens et patiens : anima secundum intellectum agentem est agens, et secundum passibilem est patiens : ergo ut prius,
4. Item, Impossibile est idem esse susceptibile omnium, et susceptibile nullius : secundum intellectum autem possibilem anima est omnium susceptibilis, ut dicit Philosophus : secundum agentem autem nullius est susceptibilis, eo quod ipse est universaliter agens, ut prius habitu ni est: ergo agens et possibilis non sunt idem.
Solutio, Dicimus, quod intellectus agens et possibilis non sunt idem, sed differunt, ut probant ultimae objectiones.
Ad primum autem dicendum, quod quaedam sunt separata a materia physica et corporum : et in illis non est actio et passio physica : sed tamen potest esse in eis agens respectu alicujus dispositionis advenientis sine motu physico, et patiens cujus patientis est suscipere dispositionem illam : et sic est in intellectuali natura respectu intelligibilium.
Ad aliud dicendum, quod differentia inter esse et posse est secundum tempus, secundum quod posse praecedit esse per viam generationis et temporis : et sic non differunt esse et posse, nisi in solis generabilibus et non perpetuis : et de hoc intelligitur dictum Aristotelis, Et est differentia secundum essentiam inter esse et posse, secundum quod esse reducitur ad id quo est et forma et agens, et posse reducitur ad id quod est et possibile : et sic esse et posse differunt in perpetuis. Ad aliud dicendum, quod in sensibilibus agunt objecta, et non ipsi sensus: quamvis enim sensus judicent sensata, tamen hoc judicium, non est nisi sensuum existentium in actu, sicut etiam intellectus possibilis ens in actu judicat de intelligibili, sed non movet motu, intellectus agentis, sicut sensus non movet motu objecti sensibilis.
amiculus v
Quid sit intellectus agens secundum substantiam ?
Deinde quaeritur, Quid sit intellectus a?ens secundum substantiam et dif fini tionem ?
Et dicit Aristoteles , quod interiectus agens est intellectus quo est omnia facere : et intelligatur de omnibus intelligibilibus : quia ipse agit omnia intelligibilia,
Sed contra :
1. Quaedam sunt per se intelligibilia, ut dicit Avicenna : quae autem sunt intelligibilia per se, non fiunt ab alio intelligibili : ergo videtur, quod intellectus agens non facit omnia intelligibilia esse intelligibilia.
2. Item, Nihil eodem modo se habens facit diversa : intelligibilia sunt diversa. ; ergo non hunt ab aliquo eodem modo se habente : intellectus ageris est eodem modo se habens i ergo non omnia intelligibilia ab ipso fiunt : ergo intellectus agens non est quo est omnia facere. Prima probatur per hoc quod habetur in II de Generatione ei Corruptione^, ubi dicit Aristoteles, quod idem eodem modo se habens, non facit nisi idem, Quod autem intelligibilia sunt diversa, per se patet. Quod autem intellectus agens eodem. modo se habeat, sic probatur : Quidquid enim est recipiens et nihil amittens, semper manet in dispositione una : intellectus agens est hujusmodi: ergo semper manet in dispositione una, et eodem modo se habet.
3, Item, Intelligibilium quaedam sunt magis intelligibilia, quaedam minus, et quaedam sunt intelligibilia per se, et quaedam per aliud.: ista igitur diversitas intelligibilitatis necesse est, quod sit ab intellectu agente : eo quod ipse facit omnia intelligibilia : omnis enim diversitas qua? est in factis, est ab universali agente. Quaeritur ergo, Quomodo hoc possibile sit, cum intellectus agens eodem modo se habeat ?
Juxta hoc iterum quaeritur de eo quod dicit Aristoteles , quod non omnino tempore possibile praecedit intellectum in actu : et per hoc innuit, quod agens prior tempore est possibili.
Videtur enim hoc esse falsum : quandocumque enim anima habet agentem, habet possibilem, et e converso.
Item, Quaeritur juxta hoc de hoc quod dicit Aristo^ ^"de.intellectu agente,quod separat^ ost solum hoc quod verum est,et hoc solum immortale et perpetuum est. Dicit enim Aristoteles, quod indivisibilium intelligentia in his est, in quibus non est falsum : in quibus autem verum et falsum est, jam compositio intelligibil
lium est. Et ex hoc accipitur, quod falsum et verum non sunt nisi in propositione : et hoc etiam habetur inl rt e- dicamentis et in libro Perihermenias. ''Si igitur intellectus separatus qui est agens,, est ejus quod est verum, agens intellectus erit compositus : sed nulius intellectus est compositus, nisi recipiens intelligibilia composita : ergo agens intellectus est recipiens intelligibilia composita : sed quidquid intellectu recipit intelligibilia composita, recipit etiam simplicia : ergo intellectus agens recipit intelligibilia composita et simplicia.
Quod si concedatur, Contra : Quicumque intellectus recipit intelligibilia simplicia et composita, est possibilis ad ea quae recipit : intellectus agens recipit hujusmodi intelligibilia : ergo est possibilis ad iila : sed omnia intelligibilia sunt simplicia vel composita i ergo intellectus possibilis est ad omnia intelligibilia : ergo agens intellectus est quo est omnia intelligibilia fieri, et non quo est omnia facere, quod est contra Philosophum.
Quaeritur etiam juxta hoc, Quomodo intellectus agens solum sit immortalis et perpetuus ? Intellectus enim possibilis non corrumpitur nec moritur, sicut nec intellectus agens : non ergo solum intellectus agens immortale est, et perpetuum.
Item quaeritur, Secundum quid diversum intellectus agens dicatur esse immortale et perpetuum?
Solutio. Dicendum, quod intellectus agens secundum diffinitionem est potentia et principium activum intelligibilium : et propter hoc dicit Philosophus, quod est intellectus quo est omnia facere.
Ad primum quod objicitur in contrarium, dicendum quod iicet quaedam secundum se denudata sint a materia, ut ipse intellectus, et quaedam alia, tamen
alio modo faciunt phantasiam in anima sensibili, scilicet secundum quod ex suis operibus et motibus cognoscuntur : et tunc abstrahendo intellectus agens facit ea esse intelligibilia.
Ad aliud dicendum, quod omnia intelligibilia in quantum intelligibilia sunt eodem modo : et illo modo agit in iilis intellectus agens, ut determinabitur in sequenti quaestione. Quod autem intelligibilia sunt diversa, hoc est in quantum sunt diversorum intelligibilia : et hoc non liabent ab intellectu agente. Unde bene concedimus, quod intellectus agens eodem modo se habens, facit idem in omnibus intelligibilibus.
Ad aliud dicendum, quod quaedam esse magis intelligibilia et quaedam minus non est ab intellectu agente : haec enim propositio laisa est : Omnis diversitas formarum fit a faciente. Quaedam enim facta sunt secundum potestatem rei factae et non facientis, sicut patet in actione solis in terram et lutum et aerem et colorem.
Ad id quod quaeritur juxta hoc, utrum scilicet agens tempore praecedat possibilem ?
Dicendum, quod duplex est ordo temporis, scilicet secundum successionem prioris et posterioris, et secundum ordinem transmutationis. Secundum ordinem quidem successionis prioris vel posterioris neuter intelligibilium praecedit alium. Secundum ordinem autem transmutationis quae est secundum intelligibilia, agens praecedit possibilem : in transmutatione enim illa primo movet agens, deinde possibilis movetur, et per motum tertium efficitur in actu.
Ad illud quod ulterius quaeritur, dicendum quod intellectus separatus non est idem quod ageris intellectus : sed intellectus speculativus, est separatus a materia et appendiciis materiae. Unde de intellectu illo loquitur ibi Aristoteles qui est principium scientiae, et ille est habi- tus principiorum, ut dicitur in Posterioribus : quia ille est tantum circa verum. Sed quia huic non directe convenit esse immortale et perpetuum, idcirco dicendum aliter, scilicet quod intellectus agens est tantum hoc quod verum est : quia suum esse est formale esse intelligibilium verorum, id est, eorum quae vera intelligibilia sunt. Sicut lumen formale esse est colorum quando vere est esse coloris, sic se habet intellectus agens ad intelligibilia quae vere sunt intelligibilia.
Ad id quod objicitur, quod verum non est nisi in compositione, dicendum quod duplex est verum, scilicet quod significat hoc de hoc vel hoc in hoc, et hoc est quod significat aliquid esse vel non esse ut in compositione. Et est verum quod est ab entitate et forma rei, quod significat aliquid et non aliquid esse, sicut diximus verum aurum : et sic intellectus separatus est solum quod vere intelligibile est et circa verum, quod nihil habet praeter esse intelligibile,,
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod principium immortalitatis possibilis intellectus est ab intellectu agente, sicut et esse suum est ab agente.
Ad aliud dicendum, quod propter simplicitatem substantiae et incorruptibilitatem dicitur intellectus agens immortalis et perpetuus, eo quod nihii recipit per transmutationem : quia probatum est, quod nullius esse est receptibilis.