Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Qualiter intellectus agens intelligat, ei de modo actionis ejus.
Ultimo quaeritur, Qualiter intelligat, et de modo actionis ejus.
Et objicitur sic :
Omnis intellectus intelligens, aliquid intelligit : intellectus agens intelligit : ergo aliquid intelligit. Prima probatur ex hoc quod omnis intellectus est alicujus intelligibilis. Secunda vero scribitur in Ili de Anima , ubi dicit Philosophus, quod intellectus agens non aliquando intelligit, et quandoque non, innuens per hoc quod semper intelligat. Inde sic : Nihil intelligit aliquid nisi quod est in ipso ; intellectus agens intelligit aliquid : ergo intelligit aliquid quod est in ipso.
Quaeritur ergo, Quid sit iliud? Aut enim sunt intelligibilia quae accipiuntur ab extrinseco, aut est ipse intellectus agens. Si primo modo, sequuntur duo inconvenientia,scilicet quod intelligibilia sunt in intellectu agente, ut in subjecto, quod improbatum est, et quod intelligibilia semper sint in anima, quia intellectus agens semper intelligit. Si secundomodo dicatur, tunc intellectus agens semper intelligit se : et quidquid intelligit, percipit et cogitat : ergo semper percipiet et cogitabit se, quod falsum est.
Praeterea, Quaeritur de hoc ipso quod dicit Aristoteles intellectum agentem semper intelligere.
1. Dicit enim Philosophus, quod fortiores motus excludunt debiliores in anima : aut ergo ille motus quo intellectus agens intelligit se, fortior est illo quo
intellectus possibilis intelligit intelligibilia, aut debilior, Si fortior, tunc semper excludet intellectum intelligibilium, et sic numquam intelligimus intelligibilia, quod falsum est. Si vero est debilior, tunc excludetur ab intellectu intelligibilium, et ita non semper intelliget se.
2. Praeterea, Cum dicitur, Intellectas agens intelligit, verbum intelligendi aut importat agere vel pati. Si pati, tunc intellectus agens in suo intelligere pateretur et reciperet formas intelligibilium, quod multoties est improbatum. Si autem importat agere, cum igitur actio sit illud secundum quod in illud quod subjicitur agere dicimur, oportebit quod actio illa in aliquod subjectum passivum terminetur. Hoc autem non est nisi. id. quod est in potentia intelligendi, quod est intellectus possibilis. Ergo intelligere agentis non est nisi agere in possibilem, ut educatur in actum. Ex hoc duo sequuntur : cum enim non semper faciat intellectus agens, videtur quod non semper intelligat. Similiter sequitur, quod non intelligat se, quia non agit in se, quod est contra multos dicentes, quod intellectus agens inlelligit se semper.
Quod si concedatur, Contra :
1. Dicit Aristoteles in libro de Causis : " Omnis intelligentia intelligit essentiam suam : " intellectus agens est intelligentia quaedam : ergo intelligit suam essentiam.
2. Item, Aristoteles in eodem libro : a Omnis sciens qui scit essentiam suani, est rediens ad essentiam suani reditione completa. " Ex hoc accipitur, quod intellectas agens melius intelligat essentiam suam quam intelligibilia alia,
3, Item, Hoc probatur per rationem : Omne enim intelligibile intelligitur ab intellectu per conjunctionem ad ipsum : igitur quod magis conjunctum est, magis intelligitur ab ipso : sed magis conjunctum est illud quod per identitatem, conjungitur sibi, quam illud quod per conjunctionem : ergo inlelligit magis illud.
Cum igitur essentia sua sibi magis sit conjuncta, magis intelligit essentiam suam quam intelligibilia alia : et cum essentia sua, semper sit conjuncta, videtur quod semper intelligat se.
Ulte itius, Quaeritur juxta hoc de actione intellectus agentis, qua abstrahit intelligibilia a phantasmatibus.
Videmus enim, quod aliquid naturae luminis manet in coloribus abstractis, per quam agunt in oculum : ergo videtur similiter, quod aliquid naturae intellectus agentis sit in phantasmatibus, per quam agunt in intellectum possibilem : sed natura non est nisi simplicitas universalis : ergo videtur, quod simplicitas universalis actus sit in phantasmatibus. Cum igitur phantasmata sint particularia vel species particularium actu, universale erit in eo quod est particulare vel species particularis : quod est impossibile : quia particulare est unum, solum praeter multa, universale autem est actu, de multis et in multis.
item, Nos videmus, quod lumen facit actu colores antequam sint, in oculo : a lumine enim colores efficiuntur in actu in coloratis etiamsi numquam viderentur : intellectus agens est sicut lumen : ergo videtur, quod faciat actu universalia, in phantasmatibus etiamsi numquam recipiantur a possibili.
Si forte dicatur, quod actio agentis in phantasmate non est.nisi simplicitas universalis. Contra : Ab omnibus Philosophis dicitur, quod actio agentis est abstrahere. Cum igitur non sit nisi triplex abstractio, scilicet a materia quae convenit sensui, et a praesentia materiae quae convenit phantasiae et mediis potentiis, et a particulari quae convenit intellectui, videtur quod altera abstractio sit intellectus agentis.
Solutio. Dicimus, quod actio intellectus agentis est super possibilem educendo ipsum, in actum : habitum est enim supra, quod agens principiatur in anima ab eo quo est : possibilis autem ab eo quod substat illi in anima rationali : unde sicut intellectus quo est qui est esse animae rationalis, non est nisi in substanti, ila actio intellectus agentis non est nisi in possibili.
Ad primum ergo dicendum, quod proprie intelligere est ipsius animae intellectivae : quia actus et operationes particularium sunt : sed est actus animae secundum intellectum agentem et possibilem, ad quern operatur intellectus agens sicut efficiens et forma, intellectus autem possibilis sicut recipiens et subjectum intelligibilium : et hoc est proprie loqui. Dicit enim Aristoteles in primo de Anima i, quod melius est non dicere animam misereri, aut discere, aut intelligere, sed hominem per animam. Et similiter intellectus non est intelligere, sed animae per intellectum. Si autem, non fiat vis in hoc, tunc dicemus intellectum agentem intelligere active : et ex hoc non sequitur, quod aliquid receptum in se intelligat, sed quod actio ejus sit circa aliquod intelligibilium.
Ad aliud dicendum, quod intellectus agens secundum se separatus a possibili nihil intelligit : non enim separatus est nisi in potentia, conjunctus autem actu : et per hoc idem quod aliud intelligit active,est intelligibilia in quibus intelligit se ut actum ipsorum, sicut si lumen posset videre, videret se in coloribus ut actum ipsorum. Sed utrum intellectus agens intelligat se hoc modo quod flectatur supra se, vel non, multi diversimode determinant. Nobis autem videtur quod sic, improprie tamen, eo quod non attribuimus aliquem intellectum perfectum intellectui possibili vel agenti per se, sed bene concedimus animani intellectivam intelligere se.
Ad hoc quod juxta hoc quaeritur. Utrum species intelligat se? Dicimus quod siCj, eodem modo quo improprie
dicimus intellectum agentem intelligere se : hoc enim est intelligere se ut actum possibilis : suum enim intelligere est suum esse, cum semper sit in actu ; et hoc est quod sit actus possibilis, sed ille actus non perficit possibilem nisi secundum quid : sicut si lumen per se solum esset in oculo sine colore, tunc esset immutatus oculus ab actu colorum, sed non esset distincta immutatio ad aliquam speciem coloris determinatam. Similiter quando non solum Intueri agentis est in possibili, tuoe possibilis est in actu indistincto secundum aliquam speciem intelligibilem, et intellectus ageris intelligit se ut talem actum semper : et iste motus non excludit motum intelligi bilium, eo quod intellectus agens secundum illum sit actus omnium intelligibilium : sicut etiam motus luminis non excludit motum coloris in oculo, eo quod sit actus ejus. Dictum autem Philosophi intelligitur de motibus animae diversis secundum diversas potentias et diversa objecta.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Intellectus agens intelligit, verbum est activae significationis : et bene concedo, quod agit in intellectum possibilem. Quod autem objicitur, quod non semper sit in actu, patet ex praehabitis, quod non sequitur quod non intelligat se : licet enim non semper intelligat se intelligibilem distinctum ab aliis, tamen semper intelligit se ut actum intelligibilium vel intellectus possibilis, ut supra ostendimus per simile in lumine et coloribus.
Ad aliud dicendum, quod dictum Philosophi verum est. Sed duplex est intellectus intelligentiae, scilicet in se secundum quod ipsa distincta intelligitur ab aliis intelligibilibus, et sic non semper intelligit se, sed quandoque. Alius est intellectus quo intelligentia intelligit se in intelligibilibus aliis : et hoc duobus modis secundum quod intelligentia duobus modis se habet ad intelligibilia, sci- licet ut subjectum, et ut actus : ut subjectum intelligit se intellectus possibilis : et hoc semper : quia intellectus agens semper est actus intelligibilium, et intellectus possibilis, vel utrorumque.
Ad aliud dicendum, quod intelligentia praedictis modis redit super essentiam suam.
Ad aliud dicendum, quod intellectus potest intelligere ex conjunctione quae est per identitatem, quae pro tanto dicitur magis completa, ut dicit Commentator ibidem, quia idem est intellectus et intellectum, et scientia, et scitum et sciens, quod non contingit in aliis intelligibilibus.
Ad aliud dicendum, quod intellectus agens semper intelligit se aliquo illorum modorum praehabitorum, sed non semper intelligit se ut intelligibile distinctum ab aliis. Ad hoc enim non sufficit sola praesentia sui apud se, sed etiam exigitur ut convertatur super actum intelligendi.
Ad aliud dicendum, quod actus intellectus agentis in intelligibilibus est simplicitas naturae universalis : sed, haec non est extra intellectum possibilem in actu, sed in potentia. Nec est omnino simile de lumine et colore : quia lumen secundum esse formale quod habet a natura, est actus coloris. Sed actus intellectus agentis est esse formale universalis secundum quod est intentio et ratio.
Et ad id quod quaeritur, Secundum quid, phantasia movet intellectum possibilem? Dicendum, quod secundum naturam universalis quae est in ipso, licet non sit in eo ut universalis, sed ut particularis : et propter hoc phantasia movens est in potentia movens respectu intellectus agentis : et haec natura quae est in particulari, per actum agentis efficitur actu universalis in intellectu possibili.
Et per hoc palet solutio ad sequens objectum.