Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Qualiter intellectus possibilis inlelligit posi mortem ?
Ultimo quaeritur, Qualiter intellectus possibilis intelligit post mortem?
Et quidam dicunt, quod animae intellectivae inest duplex intelligendi potentia. Una scilicet in se, secundum quam intelligit per formas ordinis universi, sicut dicium est supra de singulis. Alia inest in comparatione ad corpus, secundum quam intelligit accipiendo a phantasmate, et illa vertitur in corpore,
Sed contra i .
1. Quaecumque potentia in se inest alicui in se, non derelinquens substantiam ejus, magis inest ei substantialiter quam illa quae inest ei in comparatione ad aliud : potentia intelligendi per formas ordinis universi inest anima , in se, non derelinquens substantiam etiam post mortem, potentia autem intelligendi ex phantasmate non inest nisi in comparatione ad corpus: ergo inest ei magis substantialiter quam ista.
2, item ulterius, Quaecumque potentia magis est substantialis, magis est parata ad actum, quam iila quae est accidentalis : potentia intelligendi per formas ordinis universi magis est substantialis animae quam potentia intelligendi ex phantasmate : ergo magis debet esse, parata ad acium : et ex hoc sequitur, quod anima in corpore praecipue debet intelligere per formas ordinis universi, et non ex phantasmate.
Praeterea quaeritur, Per quem modum illae formae sint in anima? Aut enim sunt a natura, aut per illuminationes intelligentiarum. Si primo modo, tunc semper sunt in anima et in corpore et extra corpus : et ita anima existens in corpore potest intelligere per ipsas sine phantasmate.
Praeterea, Secundum hoc non esset necesse, quod anima conjungeretur : sine corpore enim haberet intellectum omnium quemadmodum intelligentiae separatae.
Praeterea, Cum veriori et certiori modo cognoscantur res per hujusmodi formas quae sunt in intelligentiis separatis, quam per formas acceptas ex phantasmatibus, quod patet ex hoc quod in intelligentiis separatis non est opinio et ignorantia, sed certa scientia, in hominibus autem est opinio et ignorantia, videtur male agere creator cum anima rationali ponendo eam in corpore in quo capit inferiorem modum cognoscendi quam haberet ex seipsa.
Si propter hoc dicatur, quod hujusmodi formae sunt in anima per illuminationes intelligentiarum,, Contra : Avicenna dicit in libro XI Metaphysicae suae, quod intelligentia non movet animam nisi sicut desideratum movet desiderium : hoc autem est movens non motum a quo abstrahitur forma desiderabilis : ergo oportet, quod ipsa post mortem formas abstrahat ab intelligentiis. Et quaeratur modus abstractionis, et non erit facile lingere.
Propter hoc dicunt quidam alii, quod quaedam sunt intelligibilia per se, sicut abstracta a motu et a materia, quaedam sunt cum. motu et materia, et quaedam cum materia tantum. Et ea quae sunt cum motu et materia sunt sensibilia facientia phantasmata per, sensum proprium et per sensum communem, et intelliguntur duobus modis, scilicet per suam essentiam, vel per suum esse, et hoc est per suam quidditatem diffinitivam, et per esse suae naturai quod habent in substantia. Cum autem per suas quidditates non faciunt phantasmata, intel-
le 1 u m e. , ,ii corili ^ " u i"i",, eh i Mi ir i eminio ii; ,s . i ti ,"i i nitidi IV I .jir t"i it Mi " 1 M I C II ( , Mi Ot
est tm"ie jeri i mis m" v , .fo u" r I ul h ni i (ite i i id ii Ii "m mod c i lici ne. . iijhpM ominem id lehsUub. m in qua suni, xii aii, cogjiooouLiLui pei ^instantiam sicut habetur in I de Anima , ''quod utile est quid est cognoscere ad cognoscendum causas accidentium substantiis, Considerantur etiam securi dum suas formas quas agunt in aliis, sive corporeis, sicut frigidum agit in calidum, sive incorporeis, sicut sensibilia agunt in animam sensibilem. Dicunt igitur, quod substantia quae phantasma non facit, per se intelligibilis est, et hoc sive sit quidditas accidentis, sive substantiae. Si accidentis secundum suum esse quod habet in substantia, intelligibile est intellectu deveniendo in accidens per substantiam : et sic dicunt intellectum possibilem intelligere post mortem substantiam et accidens : sed illo modo quo accidentia agunt suas operationes sive formas in aliis, non intelliguntur post mortem : quia sic phantasmata faciunt, et anima post mortem non est conjuncta phantasiae.
Sed contra :
Omne quod intelligitur, actu vel habitu est in anima : substantiae et quidditates rerum post mortem intelliguntur : ergo sunt actu vel habitu in anima. Inde ulterius : Omne quod est in anima actu vel habitu, aut est concreatum illi, tm acquisitum : substantiae et quidditates ivj^ epsirct in. anima actu vel habitu : ergo suht concreatae vel acquisitae. Si concreatae : tunc etiam fuerant in anima in corpore existente : et tunc etiam non fuit necesse ipsas abstrahere : sic etiam incidimus in errorem Platonis dicentis, quod omnium scibilium, species suni in anima, ei quod quisque discit, immemor recordatur. Si autem sunt in anima per acquisitionem, cum iile motus non pot-
est esse nisi per abstractionem, oportebit quod anima post, mortem abstrahat a rebus essentias et quidditates rerum,
Solutio, Sine p r aej udi c i o melioris sententiae, dicimus, quod anima post mortem intelligit per formam ordinis universi, sicut et intelligentia separata. Quae alitem, sint formae tales, sufficienter explanatum est in quaestione de Angelis, Et concedimus, quod illae formae concreatae sunt animae rationali.
Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod potentia intellectiva una est utroque modo intelligendi. Quod autem anima duplicem habet modum intelligendi, est propter duplicem dispositionem ipsius : sicut enim supra ha b i tu m est, ipsa est una in substantia habens quasdam vires affixas corpori, et quasdam non affixas : et propter hoc liabent unum modum, intelligendi per comparationem ad corpus, alium autem per comparationem ad substantias separatas, quibus ipsa est similis per hoc quod est substantia perpetua et incorruptibilis et i ns e para bili s. Ets i objicitur, si hujusmodi formae sunt in anima, quod non indiget abstrahere alias, dicendum, quod formae Illae non sunt unius rationis cum h i s quae abstrahuntur : illae e n i m formae sunt ad rem et non sunt rerum rationes, eo quod comparantur ad universale et particulare eodem modo. Formae autem quae abstrahuntur, sunt rationes universales I et propter hoc etiam scientiae non sunt unius rationis Bine inde. Quod autem anima non agat per formas illas, h oc est, quia fortiores illotus in comparatione ad corpus excludunt alios qui sunt debiliores : omnes alitem motus e xt e r i o r es, ut habetur in libro de Somno et vigilia, fortiores sunt interioribus.
Ad aliud dicendum, quod anima est in corpore : eo quod dependet ad ipsum substantialiter, ita scilicet quod propter quasdam potentias suas non causatur nisi in corpore, licet, non corrumpatur corrupto corpore : et secundum illas comparationes accipit perfectionem scientiae in ipso, quae est per abstractionem : et ideo proficit ei quod conjungitur in corpore.
Ad aliud dicendum, quod anima non convertitur ad intelligibilia nisi per formas quas habet apud se, sicut diximus de conversione Angeli ad Angelum in quaestione de Angelis,