Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primuni sic proceditur :
Dicit Alexander in libro de Intellectu ei intelligibili, quod intellectus speculativus sive adeptus est qui intelligit, et habet habitum ut intelligat, et est potens assumere formas intelligentiarum per suam virtutem vel potentiam quae est in ipso.
Item, Avicenna : " Intellectus in effectu sive speculativus est, qui intelligit quoties vult intelligere sine labore acquirendi. "
Sed contra primuni sic objicitur :
1. Intellectus possibilis est qui intelligit, etc. : ergo videtur, quod intellectus possibilis sit speculativus. Prima probatur per hoc quod accidens non mutat substantiam : et sic videtur, quod licet habeat formam intelligibilem, adhuc sit intellectus possibilis,
2. Item, Intellectus speculativus est intellectus in effectu et actu : omne autem quod est in actu, debet diffiniri per actum suum ; ergo intellectus speculativus per actum debet diffiniri : et sic male dicit, quod sit potens assumere formas intelligenliaru.ni per suam virtutem vel potentiam quae est ineo.
3. Praeterea, In hoc non videtur differre ab intellectu possibili : quia intellectus possibilis potens est per suani vir- tutem assumere formas intelligentiarum.
4. Item, Nihil accipitur quod jam habetur : intellectus speculativus jam habet formam intellectorum : ergo non est adhuc potens assumere illam formam per
suam virtutem.
Contra secundum sic objicitur : i" Si intellectus speculativus intelligit quando vuit et considerat, quaeritur, Utrum, virtus illa quae movet in opere, sit consideranda ex parte intellectus, vel, ex. parte intelligibilis? Et videtur, quod ex parte intelligibilis : quia in omni composito ex materia et forma operationes illius compositi attribuuntur formae sicut moventi : consideratio autem est opus compositi intellectus ex potentia et actu : ergo attribuetur formae sicut moventi. Prima probatur in ii de Anima , ubi probat Aristoteles, quod illud quod est forma animalis,est etiam ut finis et efficiens operationum,Etin II Physicorum , ubi habetur, quod tres causae coincidunt in idem, scilicet forma, finis, et efficiens. Secunda patet : quia intellectus speculativus compositus est ex potentia intellectiva et specie intelligibili.
2. Iterii, Quidquid facit operari illud quod est in potentia cum non potest operari, per seipsum, est principaliter operativum : species intelligibilis facit considerare intellectum possibilem, cum per seipsum considerare non potest : ergo species intelligibilis principaliter movet ad considerandum. Prima patet per se, Secunda autem probatur ex hoc quod dicit Aristoteles, quod intellectus nihil intelligit ante actum,
8, Item, Dicit Aristoteles in principio libri de Morie ei vila, quod scientia est in anima sicut anima in corpore : sed anima est in corpore causa operationum ; ergo scientia in anima erit causa operationum. Operatio autem haec est consideratio : ergo scientia sive species intelligibiles erunt causa considerationis.
Sed contra :
1. Nihil idem in eodem est materia et efficiens in considerando unum opus: ergo intelligibile in ipso non est materia et efficiens ; sed intelligibile est materia circa quam est consideratio : ergo non erit efficiens considerationis,
2. item, Omne opus est ab aliquo et super aliquid quae non possunt esse idem : sed consideratio est super intelligibile i ergo non orit ab illo.
3. Item, Hoc videtur demonstrare modus loquendi. Dicimus enim de intellectu, quod est considerans in significatione activa : et de intelligibili, quod est consideratum in signi fie alio ne passiva : et non convertimus locutionem, ut dicamus intellectum esse consideratum, et intell, i gib ile eo iis ideran s.
4. Item, In motu corporis sic videmus, quod illud quod renovatur secundum formam vel situm, illud est motum: illud autem quod unum et idem manens, non renovatur secundum formam vel situm, illud est immortale et movens : ergo a simili illud quod est in motu considerationis unum et idem manens, erit movens : et in quo succedunt considerationes erit mobile et motum : licet intellectus sit unum et idem manens : intelligibilia autem sunt in quibus succedunt sibi considerationes : ergo intellectus erit movens, et intelligibilia mota.
Solutio, Dicendum, quod intellectus possibilis non est habens habitum, nisi in potentia ; cum enim distinguitur possibilis intellectus a speculativo, non distinguitur ex parte subjecti, sed ex parte potentiae et actus. Possibilis enim est, qui est in potentia : et speculativus est, qui est in actu : et propter hoc a Philosophis potius dicitur gradus intellectus ipsius, quam alius intellectus.
Ad primum ergo dicendum, quod formaliter possibilis non habet habitum sicut speculativus, sed potentia habet tantum, quod est simpliciter non habere, sed habere secundum quid.
Ad allud dicendum, quod cum dicit Alexander, quod speculativus est potens assumere formam intellectorum per suam virtutem, intelligit de potentia et virtute habituali, hoc est, quae est stans completa per habitum.
Ad aliud dicendum, quod possibilis non est potens assumere formas intellectivorum per suam propriam virtutem, sed indiget auxilio virtutis aliena) ut assumat eas, scilicet studii et doctrinae et inventi oiiis.
Ad aliud dicendum, quod duplex est assumptio alicujus, scilicet ad esse, et ad usum, Intellectus autem speculativus non assumit formas intelligibilium ad hoc quod esse habeant in ipso, quia jam insunt ei, sed assumit eas ad usum considerandi, secundum quod dicit Victorinus, quod usus est actus elicitus ex habitu.
Ad id quod quaeritur de secunda diffinitione, dicendum quod ipsa est data de potentia intelligibili completa per actum.
Ad id quod quaeritur, Utrum virtus motiva in opere considerationis attribuatur intellectui vel speciei intelligibili ? Dicendum, quod utrisque diversimode : speciei enim attribuitur ut formae regenti in opere, et intellectui attribuitur ut efficienti et agenti. Et propter hoc dicit Alexander, quod intellectus speculativus est sicut virtus artificis habentis artem. Ars autem in artifice movet ut forma regens in opere : virtus vero artificis movet ut efficiens et agens super materiam.
Ad primum ergo quod objicitur,, dicen-
dum quod est compositum ex eo quod est tantum potentia et actu, sicut compositum ex materia et forma substantiali quae dat esse : et in iliis verum est quod operationes compositi principaliter reducuntur ad formam ut ad movens ei ageris, et non ad materiam nisi per accidens et per posterius, sicut operationes hominis reducuntur ad animam per se primo, et ad virtutes corporeas ut ad movens et motum, et ita per accidens et per posterius. Et est compositum ex subjecto et accidente : et cum subjectum sit simpliciter in actu, licet in potentia sit respectu accidentis, in illo composito non est verum, quod operationes ejus reducuntur per se ad formam., et per accidens ad substantiam. Est iterum compositum ex eo quod simpliciter est actus, ens tamen in potentia ad aliquid aliud, et ex actu : et in illo adhuc minus verani est : et talis compositio est in intellectu speculativo, qui simpliciter est forma et Tjctus, est tamen in potentia ad speciem intelligibilis, et ex ipsa specie intelligibili : et propter hoc cum ipse sit forma et actus, convenit ei agere in animali operatione, quae est consideratio : speciei autem convenit agere ut regenti opus.
Ad aliud dicendum, quod intellectus speculativus non omnino accipit potentiam considerandi a specie intelligibili, sed accipit ipsam ut regens circa quod est consideratio : sicut etiam, virtus digestiva non accipit virtutem digerendi a nutrimento, licet nihil digerat antequam habeat nutrimentum. Et quod dicit Philosophus, quod nihii intelligit ante speciem intelligibilem, hoc verum est, eo quod non habet regens circa quod operetur.
Ad aliud dicendum, quod cum dicit Aristoteles, quod scientia est in anima ut anima in corpore^ intelligit comparationem formae ad subjectum tantum : lorma enim eorum corrumpitur corrupto subjecto, si tantum forma est : et in hoc conveniunt et forma substantialis et accidentalis : et habent etiam quasdam proprias corruptiones, ut scientia corrumpatur per oblivionem manente subjecto : et de hujusmodi comparatione loquitur ibi Aristoteles, non. intendens quod sit in omnibus simile,
Ad id quod objicitur pro altera parte, dicendum quod si proprie loquamur, species intelligibilis non est materia considerationis circa quam est consideratio, sed potius res cujus est illa species : sicut etiam in visu species visibilis non est materia circa quam est visus, sed potius res visa. Et si non fiat vis in hoc, tunc dicendum est, quod aliter est in motibus animae, et aliter in motibus corporum exteriorum. Corpus enim non movet se, ita quod ipsum sit movens et motum : et tamen intellectus considerando convertitur supra se, ita quod ipse sit considerans et consideratum, et movens et motum. Et hoc contingit non secundum idem, sed quia species intelligibilis est in duplici consideratione. Est enim species rei, et species intellectus : sed rei species est sicut in quam ducit per hoc quod est ratio rei et quidditas : species vero et intellectus est ut forma perfectiva positione ejus : et ideo potest ipsa esse in consideratione movens et mota, ut est forma intellectus movens, mota vero ut est forma rei. Et si objicitur, quod forma et materia non coincidunt in eamdem rem, dicendum quod hoc est verum de materia ex qua est res, et non de materia circa quam est opus, eo quod ilia frequenter est objectum operationis quae per intentionem suae speciei movet operationem,
Ad aliud dicendum, quod non potest esse idem secundum idem a quo est opus et super quod est, sed secundum diversa bene contingit, ut jam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod intellectus est considerans per modum loquendi, et accipimus intellectum ut agentem. Cum autem dicimus., quod species intelligibilis est considerata, dicendum quod accipimus ipsam ut speciem rei et non ut speciem intellectus,
Ad aliud dicendum, quod considerationes sumuntur super species intelligibiles secundum, quod sunt species rerum : quia sunt sic motae et considerationis materia.