Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum virtutes animae rationalis sint corporeae ?
Ad primum multae rationes sunt positae supra in quaestionibus de diffinitione animae, quibus addimus hic decem sumptas ab Avicenna et Algazele, quarum septem sunt signa, tres autem sequentes demonstrationes necessariae.
Primuni signum est, quod quaecumque virtus est corporea, hoc est, actus alicujus organi, per se debilitatur debilitate illius organi, et juvatur bona habitudine. Et hoc probatur in omnibus virtutibus habentibus situm in organo : sed virtutes animae rationalis non per se debilitantur debilitate alicujus pariis corporis, nec per se juvantur bona habitudine ipsius : ergo non per se sunt virtutes corporeae, Minor probatur ex hoc quod species impressa in organo corporeo semper est particularis : rationes autem suae sive veri sive boni, quae sent in anima rationali, sunt universales.
Secundum signum est, quod nulla virtus corporea apprehendit se nec suum instrumentum. Quod probatur per inductionem omnium : nullus enim sensuum exteriorum sentit se vel instrumentum suum, Si m .ilit.er etiam in interioribus imaginatio non imaginatur se vel instrumentum suum, et sic est de omnibus aliis, Et ratio hujus est, quia tales virtutes non apprehenduntur nisi organo corporis aliquid passo I nullum autem organum, patitur a seipso, nec a virtute quae est in ipso, quia sic semper pateretur : sed intellectus et caetera , virtutes animae rationalis apprehendunt se, et omnium instrumenta virtutum : ergo non sunt virtutes corporeae.
Tertium signum est, quod virtutes corporea , nihil apprehendunt nisi sub generatione et motu : et hoc probatum est supra in quaestione de tactu. Ethicus enim non sentit suum calorem, licet sit major calore febricitantis, eo quod jam quasi in naturam versus est et assimilatus membris. Sed intellectus et caeterae virtutes animae rationalis apprehendunt quidquid est in ipsis, sive sit qualitas naturalis, sive, adveniens .: ergo non sunt virtutes corporeae.
Quartum signum est quod etiam, ponit Aristoteles , scilicet quod nulla viitus habens situm in organo apprehendit omnia. Quidquid enim apprehenii.it aliquid, primo in potentia est illud, et postea in actu : virtutes autem corporeae non sunt in potentia omnia, nec etiam in actu : quod patet ex hoc quod in suis apprehensivis non faciunt divisionem inter substantiam et accidens, sed apprehendunt speciem qualitatis sensibilis et figuram quanlitatis, et, non determinant subjectum apprehensi per substantialia ipsius. Balio autem hujus est, quia sua instrumenta non sunt complexionata nisi ad apprelieiision.es talium: intellectus autem omnia apprehendit dividens inter substantiam et accidens, et determinans rem per sub stanti a Ii a ipsius : ergo ipse separatus est ab omnibus non habens organum alicujus complexionis, Et haec est causa quare Anaxagoras dixit intellectum esse mixtum, et nulli nihil habere commune,
Quintum signum est, quod omnis virtus corporea, laeditur ab excellenti apprehensOj in tantum quod postea minus apprehendit. Excellens autem apprehensum est duobus modis, quorum unus est, quando virtus movetur pius quam sit mobilis ; et sic laeduntur omnes apprehensivae exteriores ab excellenti sensibili, apprehenso. Secundus modus est ex frequentia operati odii ni ipsius virtutis corporeae, sicut ex frequenter imaginari, laeditur imaginativa, et aliae inte rio res organicae virtutes. Sed ex frequenter intelligere et ratiocinari efficitur anima, rationalis magis habilis et mobilis, insuper excellenti intellecto melius intelligit minus intelligibile: ergo anima rationalis non erit virtus corporea,
Sextum s gnu.m est, quod omnis virius corporea nobis communis est cum aliis animalibus brutis : bruta enim quaedam habent omnes sensus et virtutes quae determinantur in tribus cellulis capitis. Anima autem rationalis cum suis viribus solum hominibus inest, in quorum capitibus non determinantur nbitres cellulae. Ergo anima rationalis cum suis viribus non. est virtus corporalis.
Septimum signum est, quod virtutes corporeae confortantur et accipiunt quasi generationem secundum quod alteratur complexio sicci organi, et debilitantur in tempore illo quando non fit sufficiens restauratio deperditi in organis, et hoc est usque ad vigesimum quintum annum et pius : et post tempus illud est intellectus et caeterae virtutes animae rationalis in maximo suo robore : ergo non est virtus corporea animae rationalis,
Octavum est demonstratio necessarii :
quia quidquid est perceptibile specierum i n divisi h i 1. i u m d i v isio n e c o r p o r i s q u a n t r, ipsum est incorporeum et indivisibile i anima rationalis secundum suas vires est hujusmodi: ergo ipsa est indivisibilis et virtus corporea. Prima, probatur : quia si detur oppositum, tunc aliquid corporeum et divisibile erst susceptibile specierum indivisibilium : quod palet esse falsum, eo quod species per accidens dividitur divisione subjecti. Secunda, probatur perhoc quodsi species intelligibiles dividerentur, aut dividerentur per se, aut per accidens. Si per se, cum nihil dividatur per se nisi qua ntum., enuit species continuae vel discretae quantitatis. Et si continuae, tunc omnes species inteliigibiles essent vel linea, vel superficies, vel corpus, vel tempus, vel locus, quod falsum est. Si autem discretae, tunc essent numerus, vel ordo, quod iterum falsum est, Si vero dividerentur per accidens, tunc dividerentur divisione ejus quod est per se : et sic intellectus esset habens situm in partibus quantitatis : ex quo sequitur duplex inconveniens. Quorum linum est, quod intellectus sit corpus, quod supra multis rationibus est improbatum. Alterum est, quod universalia qua) sunt in anima, sunt habentia situm, per accidens, et cum omne habens situm eo modo habet iiguram determinatam quo habet situm : sic omnia universalia essent figurae determinatae : et sic universalia essent particularia : homo enim in figura determinata non convenit nisi Platoni et Socrati et non omni homini: et eadem ratio est de aliis.
Nonum est intelligere abstractum quod est separatum a.materia et appendiciis materia; et consequentibus ipsam, ut supra probatum est. Cum igitur intelligibile non habeat nisi duplicem, comparationem, scilicet ad intellectum, et ad rem, cujus est species, separatio haec fit in intelligibili ex altera istarum comparationum, non autem lit ex ea quae est ad rem : res enim saepe est cum materia et appendiciis materiae et consequentibus eam : ergo relinquitur, quod fit ex illa eo inp arati orie quem est ad interiectum, Gu.ni igitur huiusmodi separatio est simplex et immaterialis et incorporea, intellectus per se et primo erit simplex et incorporeus. Similiter anima rationalis.
Decimum et ultimum est l quia quaecumque virtus est potens sive corporea sive incorporea, ipsa erit incorporea : virtus animae rationalis in apprehendendo est hujusmodi : ergo ipsa erit incorporea. Prima, probatur per hoc quod nulla virtus corporea sive sit animae sive corporis, extenditur ultra corpus sive objectum. Dico autem corporis, ut est cali duni et frigidum : animae vero, ut sunt sensus exteriores et interiores. Secunda vero probatur per ante dicta ubi habitum est, quod intelligibilia quaedam sunt corporea quaedam, licet omnia sint incorporea in quantum sunt intelligibilia.
Sed contra primum signum sic objicitur :
1. Ratio debilitatur debilitata media cellula capitis : ergo ratio videtur esse virtus organica. Hoc etiam videtur dicere Constabulus in libro de Differentia spiritus et animae, sic : Intellectus et cogitatio atque providentia et cognitio fiunt per speciem quae, est in ventriculo priori et in medio.
2. Item, Joannitius, De ordinativa et compositiva virtute haec procedunt, phantasia in fronte, cognitio vero vel ratio in cerebro, memoria vero in occipite. Ex his videtur accipi, quod anima rationalis in suis viribus sita sit in organo.
3. Similiter objicitur contra quintum signum: dicit enim Aristoteles in undecimo Metaphysicae, quod si primum non intelligit actu, sed potentia, necessarium est ut consecutio intelligendi inducat ei lassitudinem . Ex hoc accipitur, quod omnis intellectus egrediens de potentia in actum et frequenter intelligendo,
lassatur in frequenter intelligendo. Hoc etiam probat experimentum. Cum igitur lassatio non fiat, ut dicit Avicenna, nisi inobedienta organi ad virtutem moventem, erit intellectus virtus sita in organo corporali.
Solutio. Secundum sententiam Avicennae et Algazelis duae sunt causae quibus anima retrahitur ab actu intelligendi in dolore laesivo capitis. Quarum una est , quod hoc est de natura animae, quod cum multa operatur circa unum, quod retrahitur ab alio : maxime autem occupatur circa hoc quod maxime movet : dolor autem, laesivus mediae cellulae maxime movet, et ideo retrahit animam ab actu intelligendi et ratiocinandi : et sic per accidens contingit impediri intellectum in corruptione cellulae capitis, et non per se, Alia causa est, quod etiam fortiores motus animae excludunt debiliores. Cum igitur corrumpitur caput anterius vel posterius, confortatur phantasia vel memoria. Si enim fiat corruptio anterius per phrenesim vel aliquid aliud, multa erunt phantasmata inordinate moventia : et fortiter erit retractio ab actu rationis et memoriae. Si autem sit minus sicca et frigida complexio cerebri, confortatur memoria in posteriori parte, et phantasmata fortissime tenentur : et tunc iterum erit retractio rationis ab actu, et sic iterum per accidens impeditur usus rationis, sicut in phreneticis et melancholicis. Tertiam causam addimus nos, scilicet quod licet intellectus non sit virtus in organo sita, tamen accipit ab illis quae sitae sunt in organo, ut a sensibus, et phantasia i et ideo illis impeditis per corruptionem, impeditur actus intelligendi per accidens et non per se..
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad duo sequentia dicendam, quod in- tellectus dicitur esse in media cellula et in spiritu mediae cellulae, non quod sit actus illius corporis, sed quia species abstrahit a phantasmatibus, quae ut in
vehiculo sunt in spiritu iilius cellulae.
Ad id quod objicitur contra quintum signum, dicendum quod lassitudo accidit ex frequenti intelli gere, non propter intellectum, sed propter ea quae antecedenter ordinantur ad ipsum, ut sunt motus^ phantasmata ni, et discursus spiritus animalis, qui nimis calefacit et desiccat caput, quod causat lassitudinem.