Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum corrumpatur anima rationalis corruptione corporis ?
Secundo quaeritur, Utrum corrumpatur anima rationalis corruptione corporis, aii non?
Et ad hanc quaestionem primo ponemus auctoritates Philosophorum, deinde rationes probabiles, et post hoc rationes demonstrativas et necessarias, et tandem disputabimus in contrarium et solvemus.
1. Dicit ergo Aristoteles in, secundo de Anima j ubi loquitur de vegetabili et sensibili secundum quod contingit eas dividi divisione corporis. Et subjungit sic; " De intellectu autem et perspectiva potentia nihii adhuc manifestum est, scilicet quod sic sit in corpore sicut vegetabilis et sensibilis : sed videtur genus animae esse alterum, et hoc solum contingit separari, sicut perpetuum a corruptibili. Reliquae autem partes animae manifestum est, quod non sunt separabiles. " Ex hac auctoritate duo habentur, scilicet quod. potentia intellectiva non sit in aliquo or- gano corporeo i et propter hoc est virtus incorporea : quia in corruptione corporis natura intellectus separatur sicut perpetuum a corruptibili.
2. Item, Aristoteles, in secundo de Anima : ". Quod quidem igitur non sit separabilis anima a corpore, vel partes quaedem ipsius si secabilis sit, est non immanifestum. Quarumdam enim partium actus est in ipsa : at vero secundum quasdam nihil prohibet separari, scilicet propter hoc quod nullius corporis sunt actus. Amplius quidem immanifestum est si sic sit corporis actus anima sicut nauta navis . " Ex hac auctoritate duplex causa habetur, quare anima rationalis separatur a corpore. Anima enim secundum sun ni genus est actus corporis, et paries quaedam animae sunt actus quarumdam partium corporis, ut vegetativum, sensitivum, et ideo non separantur : sed anima rationalis nullius corporis est actus neque partes corporis : et hoc supra probatum est. Haec erit ergo una causa, quod separatur a corpore. Alia causa est, quod ipsa est in corpore sicut nauta in navi regens et movens navem : nauta enim separatur a navi, licet actum regiminis navis non habeat extra navem i et similiter anima separatur a corpore, licet tamen non regat corpas quando separata est.
2. Item, Aristoteles in libro I de Anima: " Intelligere et considerare consumuntur alio quodam interius consumpto : ipsum autem intellectivum impossibile est, scilicet corrumpi. Intelligere autem et amare, aut odire, non sunt illius, hoc est, animae intellectivae passiones, sed hujusmodi quod illud habet, hoc est, corporis habentis animam intellectivam secundum quod habet eam. Quare hoc corrupto, scilicet corpore, non reminiscitur, neque amat: non enim illius erant, sed secundum quod dictam est. Intelle-
ctus autem divinum aliquid impassibile est . " Ex hoc habetur, quod intelligere quod est ex phantasmate, non corrumpitur corrupto intellectu, sed alio quodam interius corrupto, hoc est, organo phantasiae, a quo abstrahit species intelligibiles : et sic corrumpitur etiam amare secundum corporalem, actum et odire. Habetur etiam ex hoc quod intellectum secundum se impossibile est corrumpi.
4. Item, Aristoteles in libro primo de Anima: ((Intellectus videtur substantia quaedam esse etnon corrumpi. Maxime autem si corrumpitur ab ea quae est in sene debilitate, semper corrumpitur; sed non in senibus accidit: si eui ni accipiat senex oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis : quare senium non est in sustinendo aliquid animam, sed id in quo est sicui in infirmi tatibus et ebrietatibus , " Et ex hoc habetur non tantum dictum, quod intellectus sit incorruptibilis substantia, sed etiam probatio : si enim corrumperetur corruptione senii, eo quod illa sola sit corruptio secundam naturam, sicut babetur in. principio quarti Meteororum , ubi sic dicit Philosophus : " Simplici s.ano generationi contrarium praecipue commune putrefactio: omnis quippe secundum naturam corruptio in hac via est quemadmodum senectus et vetustas : Guis enim cunctorum, horum putrefactio. " Et hoc est quod dicit Apostolus ad Hebraeos : Quod antiquatur ei senescit, prope interilum est . Probatio a majori: magis enim videtur sensibilis virtus corrumpi corruptione corporis quam intellectiva : sed sensibilis non corrumpitur nisi per accidens, scilicet in quantum est virtus in corpore : ergo intellectus nullo modo corrumpitur : per accidens enim non potest corrumpi ut virtus sensibilis, eo quod non sit virtus quae sit actus alicujus corporis.
5. Item, Aristoteles in undecimo Metaphysicae ," dividit substantiam in materiam et formam et compositum, ostendens, quod forma non praecedit materiam tempore, sed ratione, nec seqnitur eam tempore nisi sola anima rationalis i et dicit sic : Si autem remanet in postremo alia formarum, semper quaerendum est de hoc. In., quibusdam enim non est impossibile. Verbi gratia,, si. autem anima talis est dispositionis non tota tamen, sed intellectus, hoc est, si. aliqua forma remaneat post materiam suam tempore, ipsa non erit nisi anima, et tamen non tota anima, hoc est, non omnis anima. Et dicit, quod tota forte non remanet propter animam humanam quae una est in tribus viribus. Unde si. intellectiva manet, cum ipsa sit una cum vegetabili et sensibili in homine existentibus, necesse est et sensibilem et vegetabilem manere per aliquem modum.
6. Item, Averroes super secundum de Anima sic dicit, quod nulla pars animae separabilis sit a corpore, seci corrumpitur corruptione ipsius corporis, non sequitur ex hoc quod est perfectio corporis, ex eo quod ipsa est perfectio sicut nauta navis qui separatur a navi.
7. Item, Averroes super tertium de Anima : " Nos ponimus intellectum materialem esse aeternum et incorruptibilem, et intellecta speculativa esse et generabilia et corruptibilia . " Et ponit aeternum pro perpetuo et in transmutabit secundum substaatiam,
8. Item, Avicenna super undecimo Metaphysicae dicit, quod anima rationalis manet pent mortem, et finis prosperitatis ejus erit si conjungatur primo motori. Et appellat primum motorem universitatis principium quod est Deus.
9. Item, Avicenna non solum dicit hoc, sed etiam probat pluribus rationibus, quod anima rationalis .non sit corruptibilis corruptione corporis, quas rationes infra ponemus, et Insuper de anima post mortem, et de gloria, ejus, et de paen a ejus. Unde dicit sic ; Cum fortunata fuerit anima propter habitudinem recipiendi infusionem ab intelligentia agente, et consequenter locatur propter cohaerentiam sui insolubilem, supersedet a negotio regendi corpus, et ab liis quae conveniunt sensibus, noni tamen cessat corpus retrahere eam et impedire et prohibere a perfectione cohaerendi cum ea. Cum ergo liberatur ab occupatione corporis post mortem, removetur velamen et prohibens, et durat spiritualiter cohaerentia : quoniam anima permanet spiritualiter : et intelligentia agens spiritualiter, et infusio ex parte ejus est largissima,
10. Item, Algazel : Cum separata fuerit anima a, corpore, durabit ejus cohaerentia cum intelligentia agente, et perficietur ejus dispositio, et delectabitur in delectatione, cujus esse non potest sermone explicari.
11. Item, Algazel loquens de animabus malorum dicit sic : " Post mortem amisso instrumento desideratae rei, manet desiderium ejus et amor in anima : et hoc est cruciatus ejus ineffabilis. "
12. Item, Isaac in libro de Diffinitionibus i Animarum sunt ordines tres : anima rationalis, bestialis, et vegetabilis. Omnibus autem excellentior est rationalis, eo quod ipsa causata est ex. intelligentia et de natura ejus : et ob hoc factus est homo rationalis,disciplinae perceptibilis, et discernens inter bonum et malum, et inter ea per quae sit salvandus.
13. Item, Isaac in explanatione diffinitionis philosophiae, hujus scilicet, Philosophia est assimilatio creatoris operibus secundum veritatem humanitatis, dicit sic : Causa finalis hominis spiritualis est, ut unio animae cum corpore sit, ad hoc ut homini manifestetur veritas rerum particularium, et discernat inter bonum et malum, et faciat quod e:x" pedit vivens in sanctitate et justitia quousque remuneretur, ot conjungatur splendori intelligentiae et pulchritudini sapientiae, et fiat spiritualis conjunctus splendori creato ex. veritate creatoris sine medio, quod est paradisus ejus et retributio ejus et summa bonitas et sublimitas integra et pulchritudo ejus perfecta. Et propter hoc Plato dixit, quod philosophia est cura et sollicitudo mortis.
14. item, Dicit Isaac, quod animae malorum deprimuntur sub tristi orbe et cremabuntur in igne magno.
15. Item, Constabulum in libro de Differ entia spiritus et animae dicit: ((Spiritus a corpore separatus perit: opera quoque animae, cum ipsa separatur a corpore, pereunt : ipsa autem in seipsa non perit. " Et loquitur de spiritu corporeo, quem, etiam in principio hujus libri diffinit dicens: Spiritus est quoddam corpus subtile, quod in humano corpore oritur ex toto corde, et fertur in venis pulsus ad vivificandum corpus, et operatur vitam, et anhelitum et pulsum : et similiter oritur ex. cerebro in nervis, et operatur sensum, et motum, Operationes autem animae dicit, quod fiunt in organo, ut visus, et auditus, et hujusmodi.
16. Item, Alpetragoras loquitur in principio Astrologiae suae de quodam Philosopho mortuo, et dicit, quod locus ejus est inter sanctos : et hoc non posset esse nisi anima maneret post mortem ,
17. Similiter, Ptolemaeus in Almag esto dicit, quod scientia stellarum in actionibus et honestatibus niorum laudabilium non est necessitas parva : imo nihil est magis adjuvans ad acuendos oculos mentis nostrae et intellectus ad considerandum ea quae operibus similantur divinis propter sublimitatem moderaminis et aequalitatis et parvitatem arrogantiae. Et quoniam ipsa facit eum qui perseveranter eam inquirit, et hanc caelestem pulchritudinem diligere, et ducit eum ad perseverantiam divini studii, et conjungit etim ipsi quod animae simile est propter boni.ta.teni formae, et assimilat eum creatori, suo. Et hoc patet, quod perseverantia studii facit amare caelestia et conjungit caelestibus : et hoc intelligit post mortem ; quia, ante dixit, quod non est mortuus quem sapientia vivificavit, Idem habetur per omnia in principio Aibatesrai.
o
18. Item, Plato in Timaeo inducit Deum loquentem ad motores et stellas sic ; a Imitantes ergo meam juxta effectum vestrum sotertiam, ita instituite atque excitate mortalia, ut quibus consortium, divinitatis et appellationis parilitas competit, divina praeditum firmitate fingatis : erit vero tale quod vobis obsequi justiliamque colere perspexistis. Hujus ergo universi generis sementem faciam vobisque tradam : vos caetera exsequi par est, ita ut mortalem coelestemque naturam mortali nexu extrinsecus ambiatis, jubeatisque nasci et cibum provideatis et incrementum detis et post dissolutionem id faenus quod credideratis facta separatione animae et corporis recipiatis, "
19. Idem probat in Phaedro multis rationibus, quod anima est immortalis. Quarum quasdam, supra posuimus, quae licet propositiones falsas habeant, conclusio haec est quam intendit, scilicet quod anima est immortalis.
20, Idem habetur in Somnio Scipionis, et in commento super illud somnium a Macrobio.
Sed quia Sancti ubique dicunt, hic ab auctoritatibus Sanctorum supersedemus : quia etiam a Philosophis paucas de multis adduximus. Philosophorum autem duae sunt rationes, scilicet Aristotelis et Platonis : etpatetperjam dicta, quod ambo concordant in hoc quod anima sit immortalis.
21. Rationes autem probabiles sunt istae positae a quibusdam ante nos : Ubicumque contingit invenire duo extrema inter res naturae, contingit accipere medium. Hoc probatur per id quod habetur in libro de Animalibus, ubi dicit Aristo" teles, quod natura non venit de marino ad agreste, nisi per gradus : nec venit a vegetabili ad sensibile, nisi per gradus : et ideo inter animal habens sensum unum et animal habens sensus omnes, sunt plura media. Et hoc est quod dicit Dionysius, quod lex divinitatis est per probria media, et per media ultima, adducere, Videmus autem in entibus naturam, esse spiritualem separatam a corpore, intellectivam, et incorruptibilem, sicut est Angelus, qui etiam ponitur a Philosophis, licet sub nomine intelligentiae separatae. Et videmus in altera parte naturam spiritualem corpori unitam irrationalem, et corruptibilem, quae pro tanto ponitur in. extremo, quod non convenit cum priore nisi in genere, et opponitur ei in omnibus differentiis. Ergo erant; aliqua media. Cum ergo sint tres differentiae, scilicet incorporeum, intellectivum, et incorruptibile, erunt sex media si possibile est fieri, tria scilicet ex conjunctione uniuscujusque differentiarum cum genere per se, et tria ex conjunctione duarum, ut sit unum, medium, quod sit spiritualis substantia corporea tantum, alterum quod sit substantia spiritualis intellectiva tantum, tertium quod sit substantia spiritualis incorruptibilis tantum, et quartum quod sit substantia intellectiva et incorporea tantum, et quintum quod sit substantia spiritualis et incorporea et incorruptibilis tantum, sextum quod sit substantia spiritualis corporea intellectiva et incorruptibilis tantum. Sed. tria prima esse non possunt : quod enim est substantia spiritualis corporea tantum, hoc non. erit intellectuale et non erit incorruptibile : ergo contradictoria illorum verificabuntur de ipso irrationali et corruptibili. Quidquid autem corrumpitur, corrumpitur per se vel per accidens. Probatum autem est ab Aristotele, quod non corrumpitur per se nisi quod est compositum ex contrariis, et quod ipsa non est ex contrariis i et sic non corrumpetur per se : ergo per accidens corrumpetur : quia ipsa corruptibilis esse ponitur. Quid-
quid autem per accidens corrumpitur, corrumpitur corruptione alterius in quo est quod per se corrumpitur : per se autem nihil corrumpitur nisi corpus habens contrarium, vel compositum ex contrariis : ergo talis substantia est in corpore composito ex contrariis : ergo est corporea : et positum erat quod esset incorporea : ergo tale medium esse non potest, Similiter nec secundum : substantia enim illa esset intellectiva tantum, non incorporea, neque incorruptibilis : ergo corporea et corruptibilis : substantia autem spiritualis corporea est actus et perfectio corporis, et parles ejus perfectiones partium : ergo substantia intellectiva tantum erit actus et perfectio corporis, et partes perfectiones partium : sed pars ejus est intellectus : ergo intellectus erit perfectio alicujus partis corporis et virtus corporea, quod supra improbatum est. Similiter nec tertium esse potest i hoc enim esset substantia spiritualis, non incorporea, et non intellectiva, sed incorruptibilis tantum : ergo erit corporea non intellectiva i et omnis talis est actus corporis secundum se et secundum suas partes : omnes ergo destruentur destructo corpore : ergo erit corruptibile : et positum erat, quod esset incorruptibile. Item, nec quartum esse potest : haec enim esset substantia spiritualis incorporea et intellectiva tantum, et non incorruptibilis : ergo corruptibilis : sed, quidquid corrumpitur, corrumpitur per se vel per accidens : ergo talis substantia corrumpetur altero duorum modorum : non per se, quia non est ex contrariis : nec per accidens, quia non est in eo quod corrumpitur per se, eo quod sit incorporea : ergo erit incorruptibilis : et positum erat quod esset corruptibilis. Nec quintum. : hoc enim esset substantia spiritualis et incorporea et incorruptibilis tantum : ergo non esset rationalis. Cum igitur non sit sensibilis nec vegetabilis, eo quod non est corpori unita, esset aliquid spirituale quod nec haberet virtutem motivam, nec apprehensivam : ergo nec
vitam, quia vita cognoscitur in actibus motivis apprehensivis. Relinquitur igitur sextum, quod illud sit medium solum, scilicet substantia spiritualis, incorporea, intellectiva, et incorruptibilis. Per hoc enim quod est corporea, non sequitur quod corrumpatur corruptione corporis, eo quod nullius corporis est actus in quantum est intellectiva. Item, continuum aliquod corporeum separatum, a contrarietate est incorruptibile i ergo multo magis simplex quod nec continuum nec compositum ex contrariis, erit incorruptibile : et tale est anima rationalis : ergo anima rationalis est incorruptibilis,
22. Item, Corpora sunt mota a substantiis spiritualibus : inier quaelibet autem duo sunt quatuor comparationes : verbi gratia, corpus corruptibile mobile a substantia spirituali corruptibili movente, et corpus incorruptibile in ob ile a substantia spirituali incorruptibili movente, et corpus corruptibile mobile a substantia spirituali corruptibili movente, et e contra corpus incorruptibile mobile a substantia spirituali corruptibili movente. Probatum est autem in Vili Physicorum , quodsi una comparationum est, erunt et aliae, nisi et aliquid sit repugnans. Sed prima est in corpore et anima bruti, secunda autem, in caelo et motore eceli. Ergo tertia erit, et non nisi in corpore et anima hominis : quia anima hominis est in homine sicut nauta in navi, et motor in motore, ut habetur inli de Anima " Quarta autem esse non potest : motor enim cum sit substantia spiritualis non babens contrarium, non est corruptibilis nisi per accidens, scilicet corruptione ejus in quo est : sed hoc positum est esse incorruptibile : ergo et ipsa erit incorruptibilis i et dictum erat, quod esset corruptibilis.
23. lieni, Incorrupti bilium quoddam est incorruptibile secundum totum, ut caelum : quoddam autem incorruptibile secundum partem et non secundum to- lum, ut elementa : quoddam autem, secundum partem et secundum totum, ut elementa. Ergo in spiritibus creatis erit similiter: habemus enim spiritum secundum totum et parlem incorruptibilem., sicut est Angelus sive intelligentia separata i et habemus secundum totum et secundum partem corruptibilem, sicut est spiritus bruti ; ergo habemus aliquem medium, scilicet corruptibilem secundum aliquam partem, et non secundum totum, sicut est spiritus hominis qui. est anima rationalis : et hoc vocabitur medium i quartum enim membrum non. potest esse, scilicet corruptibile secundum totum, et non secundum aliquam parlem,
24. Rationes vero necessaria? sunt istae. Et ponantur primo rationes Avicennae quae ut melius intelligantur, fiet haec divisio : Omne quod corrumpitur, per se vel per accidens corrumpitur. Et dico per se corrumpi, quod habet contrarium : per accidens autem, quod corrumpitur corruptione alterius ex quo dependet esse ejus, Ergo rationalis anima aut corrumpitur per se, aut per accidens. Si per se : ergo in ipsa est potentia destruendi antequam destruatur. Similiter antequam destruatur est in ipsa actus permanendi. Iste igitur actus permanendi et potentia destruendi, aut insunt animae rationali secundum idem, aut secundum diversa. Si secundum idem : ergo secundum idem aliquid est actu et potentia, quod falsum est. Esse enim quod est actu, a forma est actu i et esse quod potest non esse, a materia potest non esse, quae potest suscipere aliam formam, Si secundum diversa : ergo anima rationalis est ex diversis;, quorum unum facit eam esse actu, et alterum facit, quod potest non esse : ergo erit ex materia quae est subjectum generationis et corruptionis et transmutationis : nulla autem talis materia transmutatur nisi per calidum, frigidum, humidum, siccum : ergo anima erit ex tali materia, quod est absurdum et contra Philosophum inprimo de Anima , ubi dicit, quod antiquius aliquid esse anima impossibile est, inconvenientius autem adhuc intellectu : rationabilissimum enim esse anima habet et nobilissimum et proprium secundum naturam ; elementa autem dicuntur esse ante ea quae sunt, Et haec est auctoritas supra exposita. Praeterea supra probatum est; mullis rationibus, quod anima rationalis non est ex liiij u sniod i niateri a.
Si autem dicatur, quod corruptibilis est per accidens, scilicet quod esse ejus ex corpore pendet, quod corrumpitur per se, sic dicit Avicenna in contrarium : aut pendet ex ipso sicut simui eos tantum cum ipso, aut sicut ex priori, aut sicut ex posteriori. Si primo modo : aut simultas est ex ratione ejus, aut accidit ei. Si primo modo : cum igitur simultas non sit de ratione aliquorum nisi relativorum, erit anima dicta relative ad corpus. Relativa autem ad se dicta invicem numquam componunt idem in quantum hujusmodi. Ergo anima et corpus per compositionem non faciunt hominem, quod falsum est. Si enim accidit ei relatio : ergo posito quod non insit ei hoc accidens, adhuc erit anima, et sic anima secundum suam substantiam separatur. Si vero pendet ex ipso sicut ex priori : aut ergo sicut ex priori tempore, aut causa. Si primo modo, tunc corpus tempore esset ante animam, et sic esset materia susceptibilis animae : omnis anima ex tali susceptione reducta ad actum efficitur in actu : ergo anima rationalis erit actus hujus corporis. Sed omnis actus corporis in quantum hujusmodi, operationes sibi proprias non habet nisi in corpore, et partes ejus nisi in partibus corporis : ergo anima rationalis non habebit operationes sibi proprias nisi in corpore,, et partes ejus nisi in partibus corporis : ergo anima rationalis est virtus corporea, et intellectus alicujus corporis est actus, quod est contra Philosophum, et supra
est improbatum. Si propter hoc dicatur, quod pendet ex ipso sicut ex priori, ut causa : aut ergo sicut ex. causa efficiente, aut sicut ex formali, causa, aut sicut ex. causa finali. Causa enim materialis reducitur ad prius tempore. Si. primo modo, tunc corpus facit animam : et cum corpus sit materia, efficiens et materia erunt idem : et hoc est impossibile. Praeterea, Corpus materiale non est movens, ut supra pro.ba.lu m est multis rationibus, sed potius motum : ergo nec est efficiens, sed effectum. Praeterea, Omne efficiens est in actu ante effectum quem fecit: corpus autem ante animam, non est nisi in potentia. Si secundo modo, hoc multipliciter est improbatum, ubi. habitum est, quod anima est substantia et forma corporis, et non e contra. Si. tertio modo, tunc anima esset propter corpus sicut propter finem. ; quod absurdum est : quia in natura forma est linis : anima autem est forma ; ergo erit finis corporis. Si propter hoc dicatur, quod pendet ex corpore sicut ex posteriori. Aut ergo sicut ex posteriori tempore, aut sicut ex posteriori natura. Si primo modo, tunc est anima, ante corpus tempore : ergo ad esse animae non exigitur esse corporis : et sic anima separabilis erit a corpore secundum esse suum. Si secundo modo, tunc anima erit prior natura corpore : sed destructo posteriori natura, non de necessitate destruetur prius : prius enim natura dicitur prius causa, et a quo non convertitur consequentia, et destructo causato non de necessitate destruitur substantia causae. Similiter destructo antecedente non de necessitate destruitur consequens. Ergo destructo corpore non de necessitate destruetur anima ratio-
25. Algazel autem linam, rationem addit dictis Avicennae, supponens hoc quod supra est probatum, scilicet quod anima rationalis non educitur de materia, nec
est in spermate potentia, sed causatur a substantia separata : ergo neque destruitur destructa materia quae est corpus. Non enim destruitur lorma destructione materiae nisi quae per transmutationem educitur de ipsa,
26, Nos autem sic objicimus : Probatum est in libro primo de Morie et vita, quod corruptio non sit nisi tribus modis, sicut si corrumpatur id quod est compositum ex contrariis ab actione contrariorum agentium et patientium ; ethoc per corruptionem tollitur in parte et non in toto, sicut corrumpitur eie mentum et elementatum remanente materia et non forma. Fit etiam corruptio contrarii a contrario I et hoc tollitur in toto, sicut sanum ab aegro : et sub hoc modo etiam corrumpitur habitus per privationem, sicut etiam corrumpitur scientia ab ignorantia. Tertio etiam modo lit corruptio per accidens ejus quod non habet contrarium ex eo quod est in corruptibili per se sicut in materia vel in subjecto. Et haec divisio etiam habetur per hanc propositionem libri Causarum : " Omnis substantia destructibilis non sempiterna est composita, aut est delata super rem aliam. " Anima igitur rationalis si corrumpitur, aliquam istarum habebit ea ii sani suae corruptionis. Non primam neque secundam, eo quod ipsa nec est ex contrariis agentibus et patientibus, nec habet contrarium. Nec tertiam, quod sic probo : In libro XVJ de Animalibus habetur, quod quando operatio principiorum fuerit corporalis, non possunt esse illae principia sine corpore i ergo per locum a causa immediata si operatio principiorum non est corporalis, principia erunt sine corpore. Jn causa enim immediata si affirmatio est causa aflirmationis, et negatio erit causa negationis. Sed operatio intellectivae anima) est sine corpore, ut probatum est supra. Ergo et ipsa erit sine corpore :
ergo non erit in ipsa sicut in subjecto vel materia, sed sicut in moto : et sic non corrumpitur per accidens corruptione corporis.
27. Item, Omne quod corrumpitur corruptione corporis, alteratur etiam per accidens alteratione corporis : ergo quod non alteratur alteratione corporis, non corrumpitur corruptione ipsius per accidens, Prima, patet per se. Secunda, probabitur per hoc quod dicit Aristoteles, et supra habitum est, quod intellectus secundum se non alteratur ab ea quae est in senio debilitate.
28. Item, Omnis forma ens in aliquo ut in subjecto tantum vel in materia, non agit operatione nisi compositi. Hoc probatur per hoc quod forma non agit nisi secundum quod habet esse in composito. Ergo a destructione consequentis quia non agit operatione compositi, ipsa aliquo modo separata est a materia et subjecto : sed anima rationalis agit operatione qua? non est corporis, nec alicujus partis corporis, ut probatum est supra : ergo ipsa separata est a corpore et omnibus partibus ejus. Inde sic : Quidquid separatum esse habet a corpore in se et in omnibus operationibus suis, hoc pereunte corpore non de necessitate perit in se et in operationibus suis. Hanc rationem videtur Aristoteles innuere in primo de Anima , ubi dicit sic : Si igitur est aliquid, esse proprium, aut propria, passio, contingit utique ipsam separari. Si vero nulla est propria ipsius, non erit separabilis. Ex alteratione autem potentiarum anima; arguitur sic i Potentiae cognoscuntur ex objectis : ergo cujus objectum est perpetuum secundum quod est objectum ejus, et ipsa potentia erit perpetua : sed objectum, intellectus perpetuum est : ergo et intellectus erit perpetuus. Si forte dicatur, quod scientia quae est in intellectu, corruptibilis est per oblivionem : et sic non est perpetuum, objectum intellectus. Contra hoc est quod supra probatum est : species enim in anima per hoc quod est accidens ut in subjecto ens in intellectu, non est objectum intellectus, et sic corrumpitur per oblivionem : est autem objectum intellectus per hoc quod est ratio rei et natura, et sic non corrumpitur. Hanc rationem innuit Augustinus in libro Soliloquiorum, ubi probat animam esse immortalem ex hoc quod est subjectum veritatis quae est immortalis.
29. Item, Universale est id quod intelligitur : et universale est ubique et semper : aut ergo secundum, quod est in re, aut secundum quod est in intellectu, est ubique et semper. Non primo modo : quia in re est in materia, et materia dividit contrahendo : et sic non potest esse ubique. Similiter materia subjecta est transmutationi, et sic non potest esse semper. Ergo secundum quod est in intellectu separante a materia et loco, erit ubique et semper : sed per hoc est perpetuum : ergo ab intellectu habet, quod est perpetuum. Aut ergo secundum quod intellectus est perpetuus, aut secundum quod ipse est transmutabilis et corruptibilis. Si primo modo, tunc habetur propositum. Si secundo modo, tunc perpetuitas causabitur a trans mutabili secundum, quod est transmutabile, et oppositum juvabit oppositum ad esse, quod est absurdum.
30. Item, intellectus de natura sua omne id quod apprehendit, exspoliat a transmutatione et tempore et causis transmutationis et temporis. Veritas hujus patet per ante dicta. Sed cujuscumque natura talis est, quod ipsa facit rem esse intemporalem ei intransmutabilem, ipsum secundum suam naturam est intransmutabile et intemporale. Ergo intellectus erit intemporalis et intransmutabilis secundum suam naturam. Minor probatur per hoc quod dicit Philosophus, quod intellectus . est simplex et immixtus et nulli nihii habet commune.
Unde patet, quod ipse separatus est a materia transmutabili et temporali, et est potentia omnia : quod non est verum de alia potentia quae non est in organo corporali mixto et transmutabili, ut supra probatum est.
31. Item, Omne quod recipitur in aliquo ut in subjecto, recipitur secundum potestatem recipientis et non recepti : intelligibile recipitur in intellectu : ergo recipitur secundum potestatem, recipientis et non recepti. Vel sic : Intelligibile recipitur in intellectu : ergo recipitur secundum potestatem intellectus et non intelligibilis. Prima scribitur a Boetio. Secunda patet per inductionem omnium agentium, quorum actus a suis passivis recipitur secundum potestatem patientium, sicut calor solis aliter recipitur a semine plantae, et aliter a semine animalis, et aliter ab elemento. In elemento enim est rarificans tantum, in semine autem, plantae dissolvit et facit pullulare, in semine vero animalis dissolvit et format. Et sic patet de aliis. Minor patet per se. Inde ulterius : Intelligibile recipitur in intellectu secundum potestatem intellectus : sed omne intelligibile recipitur sub ratione simplicis, perpetui, et transmutabilis : ergo potestas intellectus est simplex, et perpetua, et transmutabilis.
32, Item, In libro de Causis habetur, quod omnis anima nobilis tres habet operationes, scilicet divinam, intellectualem, et animalem. Et expositum habet eo m ei en tum ibidem, quod divinam habet in quantam est a causa causante ipsam : intellectualem autem in quantum est causata a prima causa, et posita est instrumentum intelligibile, in quantum scilicet de lumine suo influit intelligibilia : animalem autem habet in comparatione ad corpus. Inde sic : Quidquid in comparatione substantiali non dependet ad corpus, sed ad causam aliam, non destruitur destructo corpore, sed destructis causis aliis ad quas dependet : anima rationalis est hujusmodi : ergo
non destruitur destructo corpore, sed destructis causis aliis. Prima probatur per hoc quod quamlibet substantiam sequitur operatio naturalis iilius substantiae, et quaelibet substantia ponitur posita sua naturali operatione. Secunda probatur per hoc quod unicuique est substantialior operatio illa quam habet in comparatione ad prius a quo accipit esse et substantiam, quam illa quam habet in comparatione ad posterius. - Anima autem, ut patet per ante dicta, divinam et intellectualem operationem habet in comparatione ad prius : animalem autem in comparatione ad posterius. Cum igitur causae priores non possunt destrui, anima non destruitur in operatione divina et intellectuali. Et haec ratio videtur de intellectu Avicennae in principio libri sexti de Naturalibus, ubi dicit, quod hoc nomen, anima, non est nomen illius rei quam nominat ex essentia ejus vel ex praedicamento in quo continetur, sed ex accidente quod accidit ei : et ideo dicitur, quod anima dicitur ab animando.
Sed contra sic objicitur :
1. Quaedam suntration.es ab haereticis inducta ;, scilicet quod destructo perfecto destruitur perfectio ; corpus est perfectum ab anima : ergo destructo corpore destruitur anima,
2. Item, Corruptio nihil aliud est quam destructio formae naturalis supra materiam : homo corrumpitur : ergo forma ejus naturalis destruitur supra materiam : sed forma naturalis ejus est anima rationalis : ergo anima rationalis destruitur.
3. Item, Cujus nulla operatio est sine corpore, secundum nullum principium illarum operationum potest esse sine corpore : sed nulla operatio animae est sine corpore : ergo secundum nullum principium illarum operationum manet anima sine corpore. Prima scribitur in libro XVI de Animalibus . Secunda probatur per hoc quod si aliqua operationum animae est sine corpore, illa est intelligere : sed omne intelligere est ex phantasmate : phantasma non est sine corpore: ergo nec intelligere,
4. Item, Quidquid disponitur diversimode complexione corporis diversa, illud est forma non ens sine corpore : anima rationalis est hujusmodi : ergo anima rationalis est forma non ens sine corpore, Prima probatur per hoc quod non diversificatur forma in operationibus suis ex materia, nisi quia est in illa et non habet esse separatum ab ipsa. Secunda scribitur in libro secundo de Anima ^, ubi dicitur, quod molles carnes habentes bene aptos mente esse videmus, et duras carnes habentes male aptos mente esse videmus,
5, Inducunt etiam quasdam auctoritates, sicut, illud Ecclesiastis, in, 18 : Dixi in corde meo de filiis hominum, id probaret eos Deus, ei ostenderet similes esse bestiis. Idcirco unus est interitus hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Et infra, fjf. 19 et seq. : Cuncta subjacent vanitati : ei omnia pergunt ad unum locum. De terra facia sunt, et in terram pariter revertuntur. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum, ?
8. Item, Ecclesiastae, ii, IS : Si unus ei stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem . sapientiae dedi operam ?
7. Item, Sapientiae, ii, 2 et 3 : Ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, ei sermo scintilla ad commovendum cor nostrum : qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, etc,
8. Adducunt etiam quaedam auctoritates de Philosophis. Dicit enim Hippocra- tes in secunda particula Emphorimorum : " Quicumque dolentes aliquid corporis plurimum, dolores non sentiunt, his mens aegrotat. " Si autem mens aegrotat, tunc etiam mens commoritur,
9. Item, Dicit Aristoteles in libro primo de Morie et vita : " Corruptis animalibus corrumpitur doctrina et sanitas quae in animalibus sunt. " Unde etiam de anima ratiocinabitur utique aliquis ex his : si enim non ut natura, sed sicut accidentia anima in corpore est, fit utique ipsius et altera naturaliter corruptio praeter corruptionem qua corrumpitur corrupto corpore.
Solutio. Ad duas primas rationes dicendum, quod propositiones illae verae sunt de formis quae non sunt substantiae per se existentes : anima rationalis non est forma talis, quod supra est explanatum.
Ad aliud dicendum, quod intelligere quoddam est ex phantasmate, et quoddam quod non. est ex phantasmate, sicut supra est ostensum in quaestione de intellectu possibili : et intellectus post mortem erit per conversionem ad intellectum agentem, ut dicunt Philosophi : et ideo dicit Aristoteles in II de Somno ei vigilia, quod in somnis quandoque etiam fiunt verae intelligentiae praeter phantasmata. Et hujus causam supra assignavimus in quaestione de somno : quia scilicet quaedam somnia fiunt per illuminationem substantiarum separatarum.
Ad aliud dicendum, quod non alteratur anima rationalis per mixtionem corporis, nisi in quantum accipit a phantasmate : et hoc est per accidens : unde per se non alteratur : et ideo non sequitur, quod destruatur.
Ad aliud dicendum, quod. Salomon loquitur ibi concionando : et propter hoc semper subinfert : Et hoc quoqne est va-X I J.
nitas.
Ad aliud dicendum, quod in libro Sapientiae subinfert, quod hoc dixerunt impii cogitantes apud se non recte .
Ad aliud dicendum, quod Hippocrates vocat ibi mentem animalem virtutem sitam in organo : et haec non coaegrotat nisi per accidens, scilicet in quantum a morbo sensum impeditur influere : sicut accidit in cancro, ubi frigiditas melancholiae intercipit sensum, ita quod locus efficitur insensibilis. Quod aufem virtus aegrotat per accidens, patet per iliud dictum Aristotelis in I de Anima , quod si senex accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis.
Ad aliud dicendum, quod Aristoteles loquitur ibi de triplici corruptione quae supra explanata est : et intendit de anima, quae non separatur a materia et organo : haec enim destruitur destructione corporis sensibilis et vegetabilis : sed de rationali ipse probat, quod non est sic in corpore ; et propter hoc non est iste modus corruptionis ejus.