Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Quid sit intellectus practicus ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Avicenna in libro sexto de Naturalibus, quod intellectus practicus est vis activa quae est principium movens corpus hominis ad actiones singulas quae sunt propriae cogitationis,secundum quod intentionibus convenit quae ad placitum praeparantur ei et habet respectum in comparatione virtutis vitalis appetitivae, et respectum in comparatione virtutis vitalis imaginabilis et aestimabilis, et respectum in comparatione ipsius ad se.
Videtur enim non. debere dici vis intellectus practicus.
i. Augustinus enim in libro de Spiritu ei anima distinguit inier vim et potentiam dicens, quod vis proprie est apprehensiva, sed potentia proprie refertur ad motivas : ergo videtur male dicere Avicenna, quod intellectus practicus sit vis.
2. Praeterea, Intellectus non est al i cujus corporis a c tus, sive sit practicus, sive speculativus : ergo videtur male diffiniri
per hoc quod dicit principium movens corpus.
3. Praeterea, Supra habitum est, quod motus corporis quandoque est contra intellectum practicum : motus autem numquam est contra principium movens : ergo videtur, quod intellectus practicus non sit principium movens,
4. Item, Avicenna ibidem dicit, quod intellectus practicus factus est principium movens alias vires quae sunt substratae ei, ut illae cogantur sequi affectum ejus, et non e converso : ergo intellectus practicus est principium movens phantasiam et appetitum, et non principium movens corpus.
Si forte dicatur, quod movet utrumque, scilicet vires substratas et corpus. Contra : Aut movet utrumque immediate, aut unum per alterum. Si primo modo, sequuntur duo inconvenientia : cum enim non sit motus in mobili nisi quia est a movente, sequitur quod nullus motus sit in viribus inferioribus nisi qui est ab intellectu : et sic numquam movebuntur motu contrario, quod falsum est, sicut patet per ante dicta. Secundum inconveniens est, quod secundum hoc ab uno motore et simplici moventur duo mobilia immediate, quod est contra omnem naturam. Si secundo modo capitur, sequuntur iterum, duo inconvenientia, quorum unum est, quod in artibus mechanicis, quae omnes principiantur ab intellectu practico, ut habetur in Metaphysica, immediate movet virtutes inferiores, scilicet irascibilem et concupiscibilem, quae sunt partes appetitus sensibilis : quod patet esse falsum : opera enim mechanicorum et medicorum sine concupiscentia et ira sumt. Secundum, quod non erit motus in inferioribus qui non sit ab intellectu, quod tamen improbatum est.
5. Praeterea, Objicitur contra hoc quod dicit, quod est principium, ad singulas actiones quae suni propriae cogitationis, secundum quod intentionibus convenit quae ad placitum praeparantur ei: om- nis enim intellectus est speciei denudatae a materia : omnis autem talis species est universalis : ergo nulla videtur esse ad actiones singulas, quia illae sunt singulares.
6. Praeterea, Intentiones quae praeparantur ad placitum, videntur esse signa quae per institutionem aliquid significant, sicut sunt nomina significantia et verba : et sic videtur intellectus practicus esse talium signorum : ergo non differt a disciplina qua) est per auditum.
7. Praeterea, Hoc videtur esse falsum, quod dicit, q u o d Aflue t respectum in comparatione virtutis vitalis appetitivae : partes enim vegetabilis animae appetitivae sunt: et de his dicit Aristoteles in iine libri, ter ti i Ethicorum, quod non suadentur a ratione: ergo intellectus practicus non habet respectum ad ipsas.
Praeterea, Hoc experimentum patet, quod virtutes illae quandoque contra rationem moventur,
8, Praeterea, Dicit Avicenna, quod respectus quem habet comparatione sui ad se, est modus qui generat in eo actionem et intellectum contemplantem : sed intellectus contemplans est intellectus speculativus : ergo intellectus speculativus nascitur ex intellectu practico, quod falsum est.
- Solutio. Dicendum, quod diffinitio Avicennae bona est et datur in comparatione ad ea quae sunt ex intellectu practico : vpa^ic, enim idem est quod opus : omne autem humanum opus est per corpus, sive sit in moribus humanis per consuetudinem, sive sit per naturam exterius in artibus mechanicis : et propter hoc dicitur intellectus practicus movens corpus. Quia vero intellectus practicus, ut dicit Averroes, movet per suam scientiam secundum quod scientia est dispositio operabilium, ideo dicit Avicenna, quod illud principium est ad actiones singulas quaesunt propriae cogitationis, secundum quod intentionibus convenit quae praeparanturei ad placitum ; cogitatio enim haec dicitur quasi coagitatio, et est discursus rationis prac ti cae in inquisitione operabilium, qu o r u m omnium rationes sunt i n intentionibus praeparatis a d placitum, hoc est, ad voluntatem, eo quod omnia opera nostra voluntaria sunt. Per hujusmodi autem c o ll a ti onem operabilium es t intellectus practici ordinare principia respicientia opus : haec autem sunt a u t in opere, au t in ratione operis. Si primo modo, aut sunt in ratione operis pertinentis ad c o nsuet u d in em, e t sic egrediuntur per partes appetitus, quae sunt irascibilis et concupiscibilis, sicut opera castitatis et fortitudinis : et sic dicitur intellectus practicus habere respectum ad vitalem appetitivam : vitale enim secundum proprietatem Arabici sermonis dicitur sensibile : appetitivum aufem est irascibile et concupiscibile, quod ordinari habet ab intellectu practico, ut ha b e t ur in fine libri primi Ethicorum et a Gre g orio Nysseno. Si vero pertinet opus ad naturam extra, sicut in artibus mechanicis, tunc illud opus est figura artificii aestimativa ad utilitatem aliquam : et propter hoc opus egreditur ab intellectu mediante imaginatione et aestimatione,, ut imaginatio referatur ad figuram, et . aes ti ma t io ad utilitatem. Si vero es t i n ratione operis, tunc est in principiis quibus regitur intellectus in opere, quae sunt accepta ut per se nota in operationibus, sicut quod men tir i est turpe, et quod unicuique est tradendum quod suum est : et habet intellectus comparationem sui ad se. Et ideo dicit Avicenna, quod in comparatione prima innascuntur in intellectu affectiones, sicut erubescentia, et usus, e t hu j u smo d i, et praecipue quatuor passiones naturales quae sunt timor, spes, gaudium, et tristitia. In secunda vero fiunt ab ipso artes mechanicae. In tertia autem principia operum quae sunt dignitates. Ad primum ergo quod objicitur contra
hoc, dicendum, quod Augustinus stricte accipit vim sec und u m quod est vigor intus : et quia potentia passiva non extendit se extra pa t ie n s, eo quod non est nisi recipiens tantum, et propter hoc ipse dicit apprehensivas esse vires. Activa vero est dans, et sic extendit se extra se, et propter hoc potentia quae es t ad aliud, dicitur attribui motivis, eo quod illae extendunt se ad rem extra. Sed Avicenna large sumit u n um pro alio.
Ad aliud dicendum, quod licet intellectus non sit actus alicujus corporis per affixionem in organa, tamen practicus utitur corpore ut instrumento, per quod explet operationes suas.
Ad aliud dicendum, quod l i ce t motus corporis quandoque sit contra intellectum, tamen non sic est e converso, eo quod plura movent corpus : sed non omne opus quod fit per corpus, est intellectus practici, eo quod quandoque phantasia movet in contrarium.
Ad aliud dicendum, quod intellectus numquam immediate movet corpus, ad m i nus enim media est vis quae est in nervis et musculis : sed in artificiatis mechanicis movet mediante phantasia et aestimatione, sine concupiscentia et i ra : et hic est respectus secundus secundum Avicennam. In co n sue t u d in i bus autem - per partes appetitus quae sunt i ra-
1. X I, X J, scibilis et concupiscibilis : et hic est respectus primus. Ettamen non sequitur ex hoc quod nullus motus sit qui. non sit ab intellectu : partes enim appetitus moventur a duobus, quorum utrumque habet proprium motum : ab uno, scilicet superiori motore, hoc est, ab intellectu, et ab a li o inferiori, hoc est, a phantasia : e t s i inferior sequatur superiorem, egrediuntur mores b on i , u t d i ci t Avicenna i si vero superior sequatur inferiorem, egrediuntur mores perversi e t hujusmodi. S i m il e ponit Aristoteles in motoribus caeli, ciliorum quilibet habet suum
motum proprium : et tamen inferius sequitur superiorem in motu diurno.
Ad aliud dicendum, quod formae denudatae a mate r ia sunt duobus mo di s, ut supra diximus, scilicet abstractionis quae deserviunt intellectui spec ul a t ivo, et compositionis quae deserviunt practico, quae l i ce t s i nt universales, par ti c u larizan tur tamen per comparationem ad ma t er i am, eo quod omne opus sit in particularibus.
Ad aliud d i ce ndu m, quod ad placitum est hic ad voluntatem : opera enim voluntaria sunt.
Ad aliud dicendum, quod aequivocatio est in vitali : secundum en i m Arabicum, sermonem vitale est aequivocum ad vegetabile et sensibile : unde alia littera babet sensibile : appetitus autem sensibilis persuasibilis es t a ratione.
Ad ultimum dicendum quod intellectus contemplans dicitur hic intellectus cognoscens principia operam in quantum operum, sicut quod oportet parentes honorare, et quod oporiet incontinentiam f u gere, et hujusmodi : quae licet etiam speculativus quandoque cognoscat, tamen ipse refert ea ad finem veri et non ad opus, et ideo non cognoscit ea in quantum sunt principia operis.