Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Ad primum, proceditur sic l
Dicit Aristoteles quod phantasia est motus a sensu secundu ni actum perfectus, Si autem phantasia movet, movebit ab aliqua specie quae sit a sensu secundum actum facto. Sed in sensu non sunt nisi sensibilia propria et communia. Ergo movebit ab iliis.
Si hoc concedatur. Contra :
i. Nihil movet nisi per intentionem boni vel mali. Intentio boni vel mali, non accipitur a sensibus, ut supra habitum est. Ergo phantasia non movet per hoc quod accipit a sensu. . 2. Praeterea, Dicit Philosophus quod phantasia est potentia secundum quam phantasma nobis fit. Et dicit alibi, quod ad hujusmodi imaginationes in anima nos habemus sicut si adspicientes simus ad scripturas, sine appetitu et tenore. Er- go videtur, quod non possit movere phantasia.
3. Item, In ili de Anima dicit, quod
interiectus qui propter aliquid ratiocinatur, practicus est, et differt a speculativo in fine. Ergo videtur a simili, quod talis etiam sit differentia inter phantasiam cognitivam, et motivam, scilicet quod
cognitiva accipit imaginem prout est principium cognitionis sensibilis, motiva autem, prout est apparens bonum vel malum.
Solutio. Dicimus, quod ultima verum concludit. Duo enim habet phantasia motiva, scilicet quod sibi sit nuntium de apparenti bono vel malo, et quod immittitur corpori movendo ipsum per appetitum sensibilem, Dicitur tamen phantasia large et stricte, ut habitum est supra : et hic intelligitur movens large secundum quod includit etiam aestimationem.
Ad objectum: contra, dicendum quod iicet bonum et malum, non accipiantur a sensibili, tamen non separantur a sensibilibus prout sunt in phantasia. Et hoc est quod dicit Avicenna, quod sensus quandoque diffundit concupiscentiam, per hoc scilicet quod sensibilis vis id quod
videtur bonum, non separat a sensibili, sed accipit cum ipso : et haec supra sufficienter explanata sunt in quaestione de aestimativa.
Ad aliud dicendum, quod si pure phantasia attendatur, tunc est sicut pictura : sed sic non accipitur ipsum phantasma movens, sed conjunctum apparenti bono vel malo.
ARTICULUS ir.
Utrum phantasia est recta ei non recta ?
Secundo quaeritur, Unum contingat ei esse rectam et non rectam?
fidetur enim, quod semper sit recta :
sensus enim propriorum verus est : ergo ab illo non babet errare.
Si dicatur, quod babet hoc a sensu communi. Contra: Objecta sensus communis sunt species quantitatis : iliis autem non est conjuncta intentio apparentis boni vel mali : aliter enim bonum et malum consideratur in mathematicis si bonum et malum essent passiones quanti. Cum igitur phantasia sit de apparenti bono vel malo, ipsa non erit de objectis sensus communis : ergo ab illis non habet errare.
Solutio. Dicendum, quod phantasia errare habet apprehendendo a sensu communi, ut habetur in III de Anima : sensus enim communis non tantum habet apprehendere sensata communia, sed etiam dividere propria, ex qua collatione resultet intentio apparentis boni vel mali.