Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De divisionibus motivae virtutis quae diversae ab Auctoribus positae inveniun- ^ iur.
Secundo, Quaeritur de divis i onibus motivae virtutis, quae diversae ab Auctoribus positae inveniuntur.
In fine enim libri primi ''Ethicorum habetur ista, quod animae hoc est irrationale, hoc autem rat i onem habens. Irrationale autem hoc quidem assimilatur communi, id est, plantativo. Dico aufem quod est causa nutriendi et augendi. Aliud autem est participans qualiter ratione, ut irascibile, et universaliter desiderabile participat qualiter. Rationale autem dicit quod particulariter in seipso habet rationem.
Hanc eamdem divisionem innuit Damascenus dicens : " Dividuntur animae virtutes in rationalem et irrationalem. Irrationalis vero partes sunt duae : haec quidem obediens rationi, illa vero inobediens . Inobediens quidem rationi ^(ijttxov, id est, vita l e, quod et pulsativum vocatur, et semina t ivum sive generat iv um augmentativum et nutritivum, et omnino plantativum, cujus est corpora plasmare : haec enim non gubernantur ratione, sed natura. Obediens vero dividitur in concupiscentiam et iram . "
Augustinus autem dividit motivas in tres, scilicet in irascibilem, et concup i sci b ilem, et rationem.
Avicennae autem divisio videtur esse^ quod motivarum alia est imperans motum, et alia efficieris. Imperans autem est irascibilis, aut concupisc i bilis. Efficiens autem est infusa in nervis et mu-" scillis contrahens chorda et ligamento conjuncta membris, aut relaxans et extendens.
Aristotelis autem divisio videtur, quod movens aut est ex parte animae rationalis, aut ex parte animae sensibilis. Et plinio modo est intellectus practicus et voluntas. Secundo autem modo est phantasia practica, et desiderium, et animus.
Contra primam divisionem objicitur :
1. Videtur enim plantativum qualiter participare rationem : cujuscumque enim actus et materia ordinabilia sunt per virtutem moralem quae pars honesti est, illud est participaris qualiter in ratione : actus autem et materia nutritivae et generativae sunt hujusmodi : ergo sunt participantia qualiter rationem.
2. Item, Dicit Damascenus, quod animalia bruta potius aguntur a natura quam agant : ergo videtur, quod vires illae quas communes habemus cum brutis, ferri debeant secundum impetum a natura : sed hae sunt irascibilis et concupiscibilis : ergo feruntur secundum im^ petum ad actum : sed quaecumque feruntur secundum impetum, non participant qualiter rationem : ergo irascibilis et concupiscibilis non participant qualiter rationem.
3. Item, In Topicis habetur, quod hoc participat aliquid quod substantialiter capit illud in sui diffinitione : concupiscibilis autem et irascibilis rationem non sic accipiunt in sui diffinitione : ergo non participant qualiter rationem.
Eadem disputatio est contra divisionem Damasceni.
Contra divisionem vero Augustini videtur esse, quod
1. Ipse omittit voluntatem ex parte animae rationalis, et phantasiam ex parte animae sensibilis, quae tamen moventes sunt.
2. Praeterea, Quae non sunt ejusdem gexieriSj non videntur esse ejusdem divi- sionis immediate : concupiscibilis autem et irascibilis sunt animae rationalis, ratio autem est rationalis : ergo videtur, quod non in eadem divisione immediate debeant poni.
Contra divisionem autem Avicennae est, quod ipse nullam motivam ponit ex parte animae rationalis : similiter ex parte animae sensibilis omittit phantasiam. : et sic videtur esse insufficiens.
Contra vero ultimam divisionem est, quod dicit Aristoteles, quod
1. Sensus quandoque diffundit concupiscentiam : omne autem diffundens concupiscentiam, est motivum : ergo sensus motivus est : et sic ex parte animae sensibilis quatuor movent, scilicet sensus, et phantasia, concupiscibilis, et irascibilis.
2. Item, Videtur per Augustinum qui ponit sensualitatem inter virtutes motivas in libro XII de Trinitate.
3. Item, Accipitur ex Genesi, in, 6, ubi dicitur : Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, ei pulchrum oculis, adspectuque delectabile. Ex his enim, verbis patet, quod sensus primo modo diffunderet in ea concupiscentiam,
4. Praeterea, Ex parte animae sensibilis post phantasiam quae movet per apprehensionem, sunt duo moventia sine apprehensione, scilicet irascibilis,, et concupiscibilis : ergo videtur, quod similiter ex parte animae rationalis post intellectum, moventem sunt duo : et sic videtur insufficienter ponere tantum voluntatem.
5. Item, Sicut in materia sensibilium, inveniuntur duo objecta, scilicet arduum, et delectabile in tactu, ita quod duo objecta habemus moventia in appetitu sensibili : similiter ex parte incorruptibilium bonum simpliciter et arduum simpliciter. Ergo respectu illorum debemus habere irascibilem ef concupiscibilem, quae sunt partes animae rationalis.
6. Item, intellectus practici est nuntiare ad quid debeat fieri motus : si ergo aliquid nuntiaverit ad quod non potest esse appetitus, tunc videtur esse imperfectio in consecutione boni : sed intellectus practicus nuntiat de arduo aeterno, quod non est in sensibus. Aut ergo habemus irascibilem rationalis animae consequentem illud arduum, aut appetitus erit imperfectus in consecutione boni nuntiati per intellectum,
7. Hem, Nos charitatem, ponimus in concupiscibili, et spem in irascibili, cum nec charitas nec spes objecta sua habeant in sensibus : omnis autem virtus animae sensibilis in sensibus habet objecta : ergo quaedam irascibilis et quaedam concupiscibilis sunt partes animae rationalis. Si forte propter hoc dicatur, quod concupiscibilis et irascibilis duobus modis considerantur, scilicet in se, et ut ordinatae a ratione, Et primo modo sistunt in objectis sensibus. Secundo vero possunt etiam in ea quae separata sunt a sensibus et in aelerna. Contra :
1. Ordo rationis, ut dicit Aristoteles in fine libri primi Ethicorum , in hoc est, quod omnia honesta concordant rationi. Haec autem concordia attenditur in operibus temperantiae et fortitudinis, in quibus non mutatur materia sensibilis propter ordinem rationis : continentia enim sive temperantia materiam habent sensibilem delectationem, fortitudo materiam habet periculum sensibile. Ergo videtur, quod similiter in aliis propter ordinem rationis non mutetur materia. Superiores autem rationes quaedam probant quaedam objecta esse sensibilia et aeterna,
2. Item, Quod substantiale est alicui, ipso permanente in esse non permutatur ex aliquo ordine : substantiale autem est quod est diftinitivum : cum igitur potentiae diffiniantur per actus et objecta talia, non permutabuntur ex ordine ad rationem.
3. Item, Propter ordinem ad rationem virtus organica non efficitur sine organo :
omnis autem virtus animae sensibiiis est in organo : ergo nulla earum efficitur sine organo propter ordinem ad rationem : sed quaecumque vis est in organo, non habet objectum extra sensibilia : concupiscibilis igitur et irascibilis etiam cum ordinatae sunt ad rationem, adhuc objecta sua habebunt in sensibilibus.
Solutio. Dicendum, quod duae primae divisiones dantur de movente in comparatione ad primum ordinans motum, quod est ratio : aliquid enim nullo modo est ordinabile, eo quod ipsum nullo modo subjacet imperio rationis et libertati voluntatis, sicut commune plantativum, hoc est, vegetabile secundum quod est in omnibus, hominibus scilicet, et in brutis, ei in plantis. Aliquid autem ordinem rationis participat per hoc quod subjacet imperio rationis et libertati voluntatis, sicut virtutes quaedam interiores animae sensibilis. Aliquid autem participat rationem particulariter, id est, in parte sui, ut virtutes animae rationalis. Causa autem quare vegetabiles virtutes non possunt participare rationem, duplex est. Una scilicet ex parte corporis, alia vero ex parte animae. Ex parte corporis est haec, quod omnes illae operantur actu calidi, frigidi, humidi, et sicci, quorum operationes sunt ad unum tantum, et de necessitate : non sic autem operantur virtutes animae sensibilis, et praecipue interiores, sed potius componendo et dividendo apprehensa et aestimando ea : et ideo etiam non sunt ad unum, nec de necessitate, sed contingenter ad duo opposita, scilicet ad apparens verum vel falsum in apprehendendo,et apparens bonum et malum in movendo. Ex parte autem animae haec est causa : quia virtus nullo modo apprehensiva non potest percipere imperium motoris superioris, sive sit conjunctus sibi, sive non conjunctus, sed aliquo modo apprehensiva percipit ipsum, et ordinatur ab ipso si sequitur ip- sum. Vires autem animae vegetabilis nullo modo sunt apprehensivae, et ideo non percipiunt imperium rationis. Sensibiles autem vires cum sint apprehensivae, percipiunt ipsum, et si sequuntur, ordinantur, sed non de itate sequuntur, quia contingenter se habent ad opus.
Ad iliud autem quod contra objicitur, dicendum quod generativa duobus modis consideratur, scilicet in substantiali sibi, et in annexo per accidens. Si consideratur in substantiali, sic habet actus non subjacentes rationi, sicut est abstrahere semen ad locum generationis, et conferre sibi virtutem informativam cum quinque suis operibus, scilicet assimilatio, concavo, perforabilis aspero, et laevi. Quorum primum adaequat partes explanando exterius. Secundum autem cavat quaedam membra, ut sint vasa humidi. Tertium vero perforat spondilia, ut sit concavus transitus nuchae, ut habeatur vicarius cerebri in collatione motus et sensus per totum corpus. Quartum vero exasperat quaedam membra, ut stomachum facit interius villosum, quo magis retineat cibum, et matricem interius villosam, quo magis retineat semen conceptum. Quintum autem laevificat, ethoc in multis membris quae laevia sunt. Annexum autem per accidens est motus voluntarius et delectabile tactus : hoc enim non in omnibus habet unum, sed illud respicit ad animam sensibilem et ulterius ad rationem.
Similiter dicendum est de nutritiva : opera enim substantialia nutritivae sunt appetere cibum, et digerere ad locum digestionis, et expellere a loco digestionis ad membra, et pascere membra per unionem cibi ad substantiam membri, et informare cibum forma membri : et quantum ad hoc non ordinatur a ratione, sed quantum ad annexa per accidens quae non habet in omnibus, sicut est tempus et qualitas cibi et delectatio sensibilis : secundum hoc enim est sub voluntate et viribus animae sensibilis.
Ad aliud dicendum, quod irascibilis et concupiscibilis in brutis ex defectu motoris superioris feruntur secundum impetum. In homine autem in eadem substantia animae conjuncta sunt motori superiori, et ideo possunt ordinari et retineri ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod hoc ipsum quod dicit Philosophus, participare, ex^ trahitur a ratione sua per iioc quod additur qualiter : qualiter enim participare non est participare simpliciter, sed secundum aliquem modum
De divisione Augustini dicendum, quod . datur penes genera moventium, scilicet rationale, et sensibile : et sub rationali comprehenditur voluntas. Ad id autem quod objicitur de phantasia, dicendum quod ipsa in homine non movet ad virtutem nisi per imperium rationis, et Augustinus principaliter loquitur de moventibus in homine et ad virtutem.
Ad aliud dicendum, quod ratio et concupiscibilis et irascibilis uniuntur in genere moventis, et dividuntur in modo movendi: ratio enim movet cum apprehensione, irascibilis autem et concupiscibilis sine apprehensione : et licet non sint partes ejusdem animae, non tamen cadunt in una divisione, eo quod retorquentur ad unum motum ratione movente et ordinante, et irascibili et cupiscibili imperatis et ordinatis.
Ad id quod objicitur de divisione Avicennae, dicendum quod ipse non ponit moventia animae sensibilis : quia ibi non enumerat nisi vires animae sensionis.
Ad idem dicendum, quod tacet phantasiam : quia non est pure movens, sed etiam apprehendens ; et ibi non enumerat vires nisi quae sunt tantum moventes.
Ad id quod objicitur de divisione Aristotelis, dicendum quod proprius sensus non movent, eo quod non componit aliquid : ex compositione autem elicitur ap" parens bonum vel malum. Sensus autem per accidens et communis quidem movet, sed non per se, sed mediante aestima tione et phantasia, per quas elicitur apparens bonum vel malum ex sensibilibus compositis vel divisis.
A.D aliud dicendum, quod sensualitas non nominat vim unam, sed totum appetitum qui digeritur in quinque corporis sensus, ut dicit Augustinus. Et hoc supra explanatum est in quaestione de tentationibus.
Ad aliud dicendum, quod ipse modus loquendi innuit actus sensus communis et phantasiae per hoc quod dicit, quod vidit mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile. Haec enim non sunt opera unius sensus : delectatio enim refertur ad tactum convenientis, et suavitas ad gustum, et pulchritudo ad visum. Sensus autem communis et phantasia exposuerunt ista eliciendo apparens bonum ad quod movebatur mulier.
Ad aliud dicendum sine praejudicio, quod materiales virtutes amplioris sunt divisionis quam separatae a materia, et propter hoc a parte sensibilis plures sequuntur motivae quam ex parte rationalis. Et haec est sententia Averrois super XI Metaphysicae , qui dicit, quod intelligentiae separatae non habent vires nisi intellectum et concupiscentiam : et vocat concupiscentiam voluntatem. Et similiter nullus Philosophorum nec Sanctorum umquam dixit in rationali anima, quod sit irascibilis et concupiscibilis.
Ad aliud dicendum, quod arduum dicitur duobus modis, scilicet altum, simpliciter in dignitate, et elevatum supra potentiam et repugnans potentiae. Et primo modo non est objectum speciale, sed est conditio omnium bonorum aeternorum, sicut sapientiae, et bonitatis, et hujusmodi : unde sic non habet aliquam virtutem quae moveatur in ipsum. Secundo modo, scilicet secundum quod est elevatum supra potentiam et rep ugnans ipsi, non est nisi in sensibus.
Ad aliud dicendum, quod intellectus secundum quod est aeternorum bonorum nihil invenit repugnans : et sic nihil erit in aeternis quod egrediatur naturam cum animositate et audacia : et si invenerit ibi delectabile speciale, illius erit voluntas.
Ad dicendum, quod charitas et
spes in voluntate sunt simpliciter. Spes enim est aeternitatis sive indeficientiae. Indeficientia autem duo dicit, scilicet permanentiam sine fine : et hoc non est bonum per se separatum ab aliis bonis : propter hoc per se non est in irascibili, sed etiam in bonis concupiscibilis. Dicit etiam incommutabilitatem : et sic iterum non dicit bonum separatum quod sit in una ut sine alia : et propter hoc charitas et spes proprie sunt in voluntate. Hujus tamen sunt duae aliae sententiae Magistrorum. Quarum una supraposita est, scilicet quod irascibilis et concupiscibilis ex ordine ad rationem possunt in bona spiritualia.
Et respondent ad objecta in contra-" rium, dicentes quod irascibilis et concupiscibilis prout persuasae sunt a ratione elevantur supra posse sui organi ex unione substantiali ad rationem : sicut etiam sensualitas ex ordine ad rationem efficitur subjectum peccati, cun tamen hoc non habet ex proprietate organi, vel ex hoc quod inest brutis. Alii dicunt propter rationes supra positas, quod sicut in sensibili anima est irascibilis et concupiscibilis, ita etiam in rationali est irascibilis et concupiscibilis : et illas vocant humanas, alias autem brutales : et dicunt, quod Aristoteles et alii Philosophi non loquuntur nisi de communi motivo, id est, de voluntate, cum tamen voluntas habeat partes concupiscibilem et irascibilem et humanam,