Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De ratione cum portione inferiori et superiori.
Secundo, Quaeritur de ratione cum portione sua inferiori et superiori. Et quia supra notatum est quid sit ratio practica et speculativa, et quid portio inferior, et quid portio superior, et quomodo differunt a se invicem et a sensualitate, et quomodo gradus tentationum sunt in ipsis, non restat hic determinare nisi de actibus rationis quos ponit Damascenus in libro secundo de Fide or-thodoxa S ubi dicit, quod primuni est inquisitio et perscrutatio de bono apprehenso, et post hoc consilium sive consiliatio. Deinde judicat quid melius. Deinde disponit et amat quod ex consilio judicatum, est, et vocatur sententia. Deinde post dispositionem fit electio. Electio autem est duobus praejacentibus hoc prae altero optare. Deinde impetum facit ad operationem, et dicitur impetus, Deinde utitur, et dicitur usus. Et deinde cessat ab impetu vel appetitu post usum.
Sed objicitur :
1. Apprehensio enim boni est ante scrutationem ipsius aut inquisitionem : et illos actus non ponit Damascenus : ergo est diminutus.
2. Praeterea dicit, quod consilium est appetitus inquisitivus de eis quae in nobis sunt rebus : cum finis appetitus sit sine cognitione, et sic sine inquisitione.
3. Item, Consilium est de ignorato : appetitus autem non nisi de certo et apprehenso.
4. Praeterea, Judicium, non videtur differe a consilio : consilium enim omne judicans est quomodo melius perveniatur ad finem.
5. Praeterea, Dispositio et amor non videntur esse unus actus : dispositio enim est in ordine, amor autem non considerat ordinem.
6. Praeterea, Ilaec dispositio sive amor non videtur proprie dici sententia. Dicit enim Isaac inlibfo de Dif finitionibus, quod sententia est credulitas alicujus rei :credulitas autem non est amor vel dispositio.
7. Similiter, Electio potius videtur convenire libero arbitrio vel eligeiitiae quam rationi.
8. Praeterea dicit, quod impetus sequitur post electionem : et videtur falsum : quia voluntas perfecta est ante impetum et post electionem,
9. Item, Impetus non est actus rationis, sed potius virium illarum quae diffusae sunt in nervis et musculis.
10. Praeterea, Quaeritur quid ipse appellet usum ? Si. enim sic accipitur, ut dicit Augustinus, quod aliquid in facultatem voluntatis assumitur et ad aliud refertur quod opinandum est, tunc falsum est quod dicit Damascenus, quod cessat ab appetitu post usum : adhuc enim non cessat ab appetitu nisi obtineat illud quod intendit per usum.
11. Praeterea, Aliqui istorum actuum, non videntur esse rationis, sed voluntatis, sicut amare.
Solutio, Dicendum, quod Damascenus ponit omnes actus rationis qui sunt ad consecutionem ultimi voliti, sive sint rationis in se, sive sint aliarum potentiarum per imperium rationis. Primum igitur est apprehensio boni simpliciter, sive finis : et continue sequitur voluntas in iliud ante omnem actum rationis. Unde hos duos actus supponit Damascenus, unum intellectus practici, et alterum voluntatis, quae tantum finis est, et non ejus quod est ad finem. Ratio autem est eorum quae sunt ad finem. Primus autem actus est perscrutari sive perquirere per quae deveniatur ad finem : et cum multa inquirat, erit secundus ejus actus examinare quaerendo consilium quod eorum melius sit ad consecutionem finis. Post consilium vero suasum de uno dat judicium de ipso tamquam illud melius : et hoc cum aliis multis sit ei oppositum, praeoptat illud per consilium et praeligit: post electionem autem est imperium rationis ad, agendum illud, quia mediante illo obtinetur res : et hoc vocatur impetus ad opus : quia id vero quod obtinetur est desideratum, non habetur sine gaudio : et hoc est fructus rei desideratae secundum quod fructus est cum gaudio uti, ut dicit Augustinus : et quia appetitus pervenit ad finem intentum, cessat ab appetendo. Dicendum ergo ad primum, quod apprehensio supponitur ut actus intellectus practici.
Ad aliud dicendum, quod consilium est appetitus a specie appetibilis : omnis enim potentia in qua est species desiderabilis, appetitiva est vel simpliciter vel secundum quid.: unde potentia cognitiva practica appetitiva est secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod consilium quiddam supponit ut certum, scilicet finem : et quiddam quaerit ut ignorans, scilicet modum perveniendi ad finem. Item, Appetitus consilii certificatur ex fine.
Ad aliud dicendum, quod duplex est judicium, scilicet discretionis, et hoc est inquirens consilium. Et est judicium quod est promulgatio sententiae, et hoc est post consilium : et de hoc intelligit Damascenus, ita quod ante decretum illius judicii adhuc sit dubitare propter debilitatem persuasionis.
Ad aliud dicendum, quod amor dicitur ibi inclinatio appetitus in melius consulta, et non ponitur ibi pro passione voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod est electio ex libertate quae non est aliud quam, libertas faciendi quod vult : et haec acceptio convenit libero arbitrio. Est etiam acceptio electio unius prae altero propter rationis persuasionem, et haec est actus rationis.
Ad aliud dicendum, quod voluntas non est in ordinatis ad finem, sed ipsius finis. Damascenus autem non enumerat nisi illos actus, qui sunt in his quae sunt ad finem.
Ad aliud dicendum, quod impetus est rationis per imperium, licet sit motivae quae est in nervis et musculis per extensionem.
Ad aliud dicendum, quod uti est frui cum gaudio, prout frui sumitur generaliter pro qualibet refectione quae est ex consecutione desiderati : et post hujusmodi refectionem cessat ab impetu.
Ad aliud dicendum, videlicet ad ultimum, quod omnes actus enumerati sunt rationis per se, vel per imperium, ut dictum est.