Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum liberum arbitrium tantum insit rationalibus, vel etiam brutis ?
Ad primum proceditur sic :
1. Omne quod habet potestatem judicandi contraria et inclinandi se ad quodcumque voluerit, habet liberum arbitrium : anima sensibilis in multis animalibus brutis est hujusmodi : ergo habet liberum arbitrium. Prima probatur per diffinitionem Petri de libero arbitrio qui dicit, quod liberum arbitrium est potestas faciendi quod vult. Secunda vero probatur ex supra dictis, ubi habitum est, quod judicium phantasiae est inter contraria, et similiter appetitus, et non obligatur ad aliquod illorum ex necessitate.
2. Item, In quocumque ex seipso est virtus appetendi bonum vel malum absque coactione ad alterum, in ipso est libertas : appetitus in multis brutis est hujusmodi : ergo in multis brutis est liber appetitus. Primum probatur in primo Metaphysicae, ubi dicitur, quod liberum est quod suiipsius causa est. Secundum probatur per ante dicta. Inde sic : Cujuscumque inest liber appetitus, illi inest libertas appetendi quod vult, quia secundum Sanctos nihil aliud est quam liberum arbitrium : brutis inest liber appetitus : ergo iili inest libertas appetendi quod vult, quod idem est cum libero arbitrio.
Si forte dicatur, quod habent quidem liberum appetitum, sed non habent liberum arbitrium, eo quod non arbitrantur de appetibili. Contra : Non est appetitus sine judicio appetibilis : bruta liberum habent appetitum : ergo judicium habent de appetibili : sed judicare est arbit rari: ergo habent arbitrium, et sic habent ambo ea quae exiguntur ad liberum arbitrium.
Si dicatur, quod arbitrium est rationis et voluntatis simul, in quibus principaliter consistit liberum arbitrium, eo quod Augustinus dicat, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis.
Contra :
i. Secundum hoc nihil differt in homine et brutis, nisi quia in brutis judicium est de sensibilibus et phantasiae, et appetitus est desiderium sensibilis : in homine autem est rationis et voluntatis : ergo in sensibilibus bruta habent libertatem judicandi et appetendi : sed quaecumque habent libertatem talem, possunt abstinere a delectabilibus et non abstinere : bruta habent talem libertatem : ergo bruta possunt abstinere et non abstinere : omnis autem abstinenti a a delectabilibus est a ratione, ut dicit Aristoteles : ergo bruta habent rationem, quod falsum est.
2. Item, Quaecumque moveri possunt secundum abstinens et inabstinens, sunt susceptiva virtutis et vitii : bruta sic possunt moveri: ergo sunt susceptiva virtutis et vitii.
3. Ite ni, Quaecumque aguntur magis impetu naturae quam agunt, non liabent liberum arbitrium : sed bruta aguntur impetu naturae quam agant, ut dicit Damascenus : ergo non habent liberum arbitrium.
Solutio. Dicendum, quod bruta non habent liberum arbitrium, nec liberi arbitrii judicium, nec liberum appetitum. Liberum enim arbitrium dicitur a libertate arbitrandi de bono simpliciter et malo simpliciter, magis arbitrando in ipsis secundum rationem honesti vel inhonesti., quam secundum rationem delectantis vel non delectantis. Similiter judicium liberi arbitrii est de honesto vel inhonesto : quod probatur ex hoc quod ab omnibus liberum arbitrium ponitur principium in motibus. Libertas etiam appetitus consistit in hoc quod habet facultatem inclinandi se in judicatum, vel declinandi ab ipso. Et haec non sunt in brutis : judicium enim brutorum non est nisi in dele- dabili, et non elevatur ad judicium honesti, et propter hoc ipsum non est absolute liberum : ex obligatione enim materiae, inqua est sicut in organo, cogitur ad sistendum in particulari et in sensibili bono. Similiter appetitus ex organo in quo est, obligatur in bonum ut nunc, vel malum ut nunc, et propter hoc non est omnino liber.
Ad primum dicendum, quod hoc argumentum procedit bene de habente potestatem absolutam et omnino liberam.
Ad aliud dicendum, quod virtus appetendi bonum vel malum in brutis non est omnino libera et sine coactione, imo ex sensibili bono mota propter obligationem quam habent ad materiam, feruntur secundum impetum, et non exspectant judicium honesti vel inhonesti.