Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
De divisione libertatis k
Tertio, Quaeritur de divisione libertatis, quam ponit Bernardus in libro de Libero arbitrio ei gratia, scilicet quod alia est libertas a peccato, et alia a coactione, et alia a miseria.
Sed contra :
f. Omnis divisio datur secundum unam communem rationem divisi, nisi sit divisio aequivoci: sed ista divisio non est sic data: ergo videtur non esse bona. Prima patet per auctoritatem Boethi in libro Divisionum, Secunda patet per hoc quod libertas a culpa dicitur secundum magis et minus, ut dicit Bernardus, non. autem libertas a coactione.
2. Praeterea, Dicit Bernardus quod libertas a coactione est liberi arbitrii, et libertas a culpa liberi consilii, libertas autem a miseria est libertas complaciti. Et quaeritur ratio istius adaptationis, eo quod consilium non proprie videtur pertinere ad gratiam.
3. Praeterea, Ipse dicit quod arbitrii est discernere quid liceat, consilii autem videre quid expediat, complaciti vero experiri quid libeat: et quaeritur ratio istius adaptationis. Quid enim expediat, et quid liceat, indifferenter videtur pertinere ad arbitrium et consilium.
4. Praeterea, Ibidem dicit, quod arbitrii est liberum velle, consilii, autem sapere verum, complaciti vero plenum posse. Et hoc non videtur bene esse adaptatum : quia liberum velle habet homo in gratia, et libertate naturae, et similiter verum sapere.
5. Praeterea, Quaeritur de alia divisione Sanctorum, scilicet Augustini et aliorum, qui dividunt ipsum in libertatem, naturae, gratiae, et gloriae, quomodo reducatur ad istam ?
6. Praeterea, Cum libertas gratiae et gloriae sint secundum magis et minus, quaeritur quare libertas naturae etiam non sit secundum magis et mitius, cum cadat in eadem disivione cum illis.
7. Praeterea, Quaeritur de divisione quam dat Anselmus, scilicet quod libertas quaedam est accepta, et quaedam non. Et acceptarum libertatum, quaedam est cum rectitudine, et quaedam non. Et earum quaedam cum rectitudine amissibili, et quaedam non.
Solutio. Dicendum, quod divisio libertatis datur secundum duplicem comparationem ipsius, scilicet ad actum, et ad finem. Si enim comparatur ad actum,
tunc erit libertas a coactione, quae causatur a tribus quae supra diximus, scilicet ex eo quod liberum arbitrium non est potentia obligata materiae, et hoc habet commune cum ratione : et ex hoc quod non cogitur ab objecto exteriori ad consentiendum vel non consentiendum, et hoc habet commune cum voluntate : et ex hoc quod non compellitur sequi voluntatem vel rationem, et hoc est sibi proprium. Si vero comparatur ad finem, hoc contingit duobus modis, scilicet in dispositione propinqua fini, et sic libertas est a peccato : vel in fine ipso, et sic est libertas a miseria.
Ad objectum contra, dicendum quod libertas non dividitur ut genus in haec tria, sed ut subjectum in accidentia: et in illa divisione non oportet dividentia esse ejusdem rationis et divisum in ipsa.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur,, quod libertas a coactione est libertas arbitrii, arbitrium sumitur ibi pro illa libertate qua secundum suum velle liberum arbitrium potest se inclinare ad voluntatem vel rationem. Cum vero dicitur, quod libertas a peccato est libertas consilii, consilium dicitur electio boni melioris quod elicitur per gratiam, sicut patet in diffinitione Augustini supra assignata.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, liberi arbitrii est discernere quid liceat, hoc est verum secundum quod arbitrium refertur ad finem propter quem datum est. Cum vero dicitur, quod consilii est videre quid expediat, hoc attribuitur consilio secundum quod est de his quae sunt ad finem. Ordinatorum enim ad finem alterum est efficacius ad obtinendum finem, et alterum minus efficax : et ad haec discernenda datur gratia honum.
Ad aliud dicendum, quod liberum velle attribuitur libertati primae propter flexibilitatem voluntatis, quae non magis inclinatur ad unuuT quam ad alterum.
Veram autem nosse attribuitur libertati a peccato propter gratiam adminiculante m ad intellectum veri, secundum quod dicitur in Joanne, vili, 36 : Si vos Filius liberaverit, vere liberi erilis. Plenum vero posse attribuitur libertati complaciti, eo quod per felicitatem beatitudinis ponitur in maxima sui perfectione.
Ad aliud dicendum, quod divisio aliorum Sanctorum eadem est cum divisione Bernardi : libertas enim naturae nihil aliud est quam libertas a coactione : sed differt in ratione nominis. Dicitur enim libertas a coactione, eo quod est causa sui in operibus, ut supra dictum est: libertas vero naturae dicitur, eo quod sequitur naturam substantiae rationalis. Et propter hoc dicit Bernardus, quod non est major in Angelo quam in homine, nec in justo quam in peccatore. Libertas autem gratiae et libertas a peccato omnino idem sunt, nisi quod gratia dicit habitum liberantem, peccatum vero dicit id a quo liberatur : quia qui facit peccatum, servus est peccati " Similiter libertas gloriae et libertas a miseria non differunt secundum rein, nisi quia miseria nominat id a quo liberamur, scilicet effectum paenae et culpae : gloria vero dicit statum beatitudinis liberantis, quae secundum Boetium est status congregatione omnium bonorum perfectus.
Ad aliud dicendum, quod divisio Anselmi datur secundum diversitatem habentium liberum arbitrium : Deus enim habet non acceptum, Sancti vero habent acceptum cum rectitudine, et inamissibiliter in patria, amissibiliter autem, viatores, peccatores autem sine rectitudine acceptum, et recuperabiliter viatores, irrecuperabiliter vero damnati.