Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum conscientia semper sit recta ?
Secundo quaeritur, Utrum conscientia semper sit recta, vel quandoque possit esse non recta ?
Et videtur, quod semper sit recta.
1. Quidquid enim est contra quod facere semper est non rectum, illud semper in se rectum est : contra conscien- tiam facere semper est non rectum : ergo conscientia semper in se recta est. Prima pars patet per se. Secunda probatur per illam auctoritatem : " Qui facit contra conscientiam, aedificat ad gehennam. "
2. Item, Majorem influentiam super conclusionem in syllogismo habet major, quam minor, Cum ergo synderesis numquam erret, et conscientia semper participet lumen synderesis, videtur et ipsa numquam errare.
3. Item, Quidquid indeclinabile testimonium fert veritati, illud videtur non posse declinare a recto : conscientia est hujusmodi : ergo conscientia non potest declinare a recto. Prima probatur per hoc quod juramento veritas dicti quae mobilis est, non potest probari nisi per acceptionem alicujus immobilis veritatis. Secunda pars probatur per dictum Apostoli ad Romanos, lx, 1, ubi dicit : Ventalem dico in Christo : non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. Et, II ad Corinth. i, 12 : Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.
Sed contra :
Conscientia erronea ponitur a Sanctis, quae deponi debet.
Praeterea, Hoc videmus in haereticis et infidelibus, qui conscientia instigante se tradunt ignibus pro errore defendendo,
Item, Juxta hoc ulterius quaeritur, Utrum conscientia semper obligat ad faciendum ?
Et videtur, quod sic.
1. Ex supra dicta auctoritate, scilicet qui facit contra conscientiam, etc.
2. Item, Ponitur, quod si conscientia dictet aliquid esse faciendum per modum praecepti, quod tamen non sit praeceptum, si non facit, contemnit quantum in se est praecipientem et praeceptum. Omne autem contemnens praeceptum peccat mortaliter. Ergo iste peccat mortaliter : ergo obligatur ad faciendum : et non nisi ex conscientia : ergo conscientia obligat ad faciendum,
Contra : g
1. Quidquid quandoque est erroneum, secundum quod hujusmodi., non obligat ad faciendum : conscientia est hujusmodi :. ergo non semper obligat ad faciendum.
2. Item, Illud quod non est faciendum est falsum : ergo non potest sciri : quia nullum falsum scitur propria scientia : ergo a superiori non potest sciri : et sic non potest esse in conscientia : et si non est in conscientia, non obligat ad aliquid : ergo conscientia erronea non obligat.
Praeterea, Quaeritur hic de regula ( quorumdam dicentium, quod si aliquis est dubius de aliquo an sit mortale peccaram, et facit illud peccatum, mortaliter peccat propter contemptum. Ponamus enim, quod dubitet, et habet probabiles rationes ad oppositum, sed tamen non sufficientes : tunc enim non videtur contemnere, eo quod sequitur magis pronat) ite.
Praeterea, Quaeritur de hoc quod , etiam datur pro regula, quod dubia in securiorem partem interpretanda sunt : securior enim videtur pars esse, quae plures habet rationes : ergo videtur, quod dubium in hoc i III 01 pretandu Ili xj st quod plures habet rationes.
Contra :
Ibi non est securitas, ubi est timor periculi. Saepe autem ibi est timor periculi, ubi sunt plures rationes.
Solutio. Dicimus, quod conscientia quandoque est erronea, et quandoque recta.
,Ad primum dicendum, quod contra hoc est, quod intelligitur dictum illud de scientia quae conclusionem suam supponit ut scitam, secundum quod scitum est per rationes et principia vera probatum, vel quae vera sunt ut supposita et concessa : licet enim tunc quandoque sit erronea, tamen faciens contra ipsam aedi-
fleat ad gehennam propter praeceptum adjunctum.
Ad aliud dicendum, quod falsum sequitur ex altera praemissarum falsa existente, et assumpta rationis frequenter est falsa, ut supra dictum est : conscientia enim licet participet synderesim, tamen non solam illam participat, et ideo quandoque errat.
Ad aliud dicendum, quod conscientia non est sufficiens testimonium veritatis : sed tamen tribus efficitur sufficiens ad tria testificanda : cum justitia enim natura sufficit ad testimonium excusationis : et sic loquitur Apostolus ad Romanos, ii, 14 et 15, loquens de Gentibus sic : Cum gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis simi, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex : qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, - In Spiritu sancto qui testimonium est veritatis : et sic loquitur ad Romanos, ix, 1 : et propter hoc non dicitur simpliciter : Testimonium mihi perhibente conscientia mea : sed addit, In Spiritu sancto. Cum meritis vero est testimonium gloriae spei: et sic loquitur, II ad Corinthios, i, 12, et propter hoc ibi addit : Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo.
Ad id quod ulterius quaeritur solvendum, recolenda est distinctio quam supra posuimus, scilicet quod aliud est dubium, et aliud est ambiguum, et aliud persuasum vel creditum, et aliud scitum. Unde quod est in conscientia, habet se per aliquem istorum modorum, et secundum hoc magis et minus obligat : sed sine praejudicio loquendo dicimus, quod non obligat ad faciendum, nisi sit ut opinatum, vel creditum, vel scitum id quod est in conscientia, et tunc obligat, sive conscientia sit erronea, sive ratio erro- nea : et hoc propter contemptum, sicut probat objectio,
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non rectum ut non rectum non obligat, quamdiu tale esse supporii-
Si objiciatur, quod secundum hoc aliquis erit perplexus : sive enim sequatur conscientiam, peccabit faciendo non rectum : sive non sequatur eam, peccabit faciendo contra conscientiam. Dicendum est, quod non erit perplexus : quia potest deponere conscientiam.
Si quaeratur, Qualiter deponenda sit? Dicendum, quod per examinationem minoris propositionis, quae assumitur a ratione ; haec enim frequenter falsa est : et si examinaretur, ultro se offeret falsitas ejus, et tunc cessabit conscientia.
Ad aliud dicendum, quod falsum non scitur si scientia stricte accipiatur : sed tamen propter imaginationem veri quam habet, frequenter supponitur ut scitum.
Ad illud quod ulterius quaeritur, dicendum quod duplex est dubitans, scilicet dubitans supponens aliquid magis esse quam non esse, et de tali intelligitur regula : et est dubitans nihil supponens, et hoc non est verum.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod duplex est securius, scilicet remotius a falso, et remotius a periculo. Et secundo modo intelligitur regula. Prima vero objectio procedit in sensu primo.