Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Cujus sit haec imago primo, et cujus consequenter ?
Ultimo quaeritur, Cujus sit haec imago primo, et cujus communiter ?
Videtur enim, quod superioris partis rationis sit primo : quia superior pars rationis, ut dicit Augustinus, contemplandis aeternis inhaerescit . Cum ergo imago sit secundum conversionem ad Deum, videtur imago esse secundum superiorem partem rationis primo.
Sed contra hoc est quod i. Dicit Damascenus, qui dicit imaginem esse secundum liberum arbitrium.
2. Praeterea, Augustinus in libro undecimo de Trinitate ponit imaginem in visu exteriori, scilicet speciem rei visae, etf imaginem ejus in oculo, quae dicitur visio, ut ipse dicit, et utrumque conjungentem intentionem videntis. Haec autem, tria non videntur esse unius essentiae : species enim rei visae cum intentione videntis non unam essentiam habet. Similiter in eodem libro ponit in phantasia : ibi enim imago corporum est in memoria animae sensibilis, et eadem imago est in cognitione imaginantis : utrumque autem conjungens est interitio voluntatis. Ex hoc videtur, quod imago non tantum insit animae secundum superiorem partem, sed etiam secundum communem partem animae rationalis et sensibilis.
Praeterea quaeritur, Quare non ponatur imago in viribus animae vegetabilis sicut in aliis viribus animae ?
Solutio. Dicendum, quod imago inest animae rationali secundum mentem primo. Et ut hoc i nte lli ga tu r, notandum quod vires motivae aut ordinantur ad Deum tantum, aut in operabile per nos. Si ordinantur ad Deum, tantum, aut sunt simplicissimae, et sunt tres quae praedicantur in imagine ordinatae ad ipsum sub ratione veri et boni inserti per naturam, Si vero respiciunt operabile, aut hoc respiciunt per rationes applicatas in particularibus. Si primo modo, erit synderesis quae post potentias imaginis est simplicissima. Si vero secundo modo, hoc est duobus modis, scilicet cum cognitione quae est scientia practica, vel cum appetitu tantum. Si primo modo, hoc contingit tribus modis : aut enim quaeruntur operabilia secundum consilium juris aeterni et divini : et hoc est officium superioris partis rationis. Aut quaeruntur operabilia secundum
consilium juris humani et positivi : et hoc est officium inferioris partis rationis. Aut indifferenter quaeruntur operabilia sub ratione eligibilium : et secundum hunc modum liberum arbitrium est operabilium et potentia motiva. Si vero est cum appetitu tantum, aut erit imperans tantum, aut erit imperata tantum, aut imperans et imperata simul. Si primo modo, tunc erit voluntas. Si secundo modo, tunc erit illa virtus quae diffusa est in nervis et musculis et lacertis. Si tertio modo, tunc erit concupiscibilis et irascibilis et sensualitas. Et per hanc divisionem accipiuntur motivae potentiae a Sanctis.
Divisio vero Philosophorum sic accipitur : Mo ti va aut erit nuntians motum, aut imperans. Si primo modo, aut secundum rationem rectam quae est de bono et malo simpliciter, et sic est intellectus practicus : aut secundum rationem boni et mali ut nunc, quae quandoque est recta et quandoque non recta, et sic est phantasia movens. Si vero est imperans, aut respectu boni simpliciter, et sic est voluntas quae consequitur intellectum practicum : aut respectu boni ut nunc, ef sic est irascibilis et concupiscibilis.
Ad objecta dicendum, quod imago in superiori parte rationis est in libero arbitrio et est sub ratione similitudinis, et non sub ratione imaginis : eo quod nec actu nec potentia imitatur, ut ex praehabitis patet. In phantasia vero et in visu sive sensu alio adhuc minorem habet convenientiam.
Ad ultimum dicendum, quod in imagine necesse est aliquid respondere Filio in quantum est Verbum : et illud est per modum cognitionis. Unde cum potentiae vegetabilis sine cognitione sint, non potest in eis esse imago, vel imaginis similitudo.