Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum posi peccatum possibile fuit consequi immortalitatem ?
Tertio quaeritur, Utrum post peccatum possibile fuit consequi immortalitatem per esum ligni vitae ?
Et videtur3 quod sic :
1. Lignum enim vitae effectum habebat continuandi vitam, ut dicit Augustinus in libro VI super Genesim ad litteram: ergo si post peccatum fuisset comestum, continuasset vitam.
2. Item, Hoc probatur per Eliam et Henoch, quibus continuat vitam, ut dicit Augustinus.
3. Item, Hoc videtur per verba posita in Genesi, III, 22, quia dicit Dominus post peccatum ; Num ergo ne forte mittat manum suam, et sumat eliam, de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.
Sed contra :
In quocumque die comederis ex eo, morie morieris ^ id est, necessitati mortis subjacebis, ut dicit Augustinus,
Item, Sancti communiter dicunt, quod ante peccatum potuit homo non mori, sed per peccatum factum est, quod non posset non mori.
Juxta hoc iterum quaeritur, Si post peccatum comedisset de ligno vitae et continuasset vitam, utrum eamdem immortalitatem habuisset quam prius?
Et videtur, quod sic, Prima enim immortalitas fuit in statu animaris corporis et cibi sustentanda, et similiter secunda.
Sed contra :
Dicit etiam Augustinus , quod Elias et Henocli revertentur sub Antichristo ad debitum illud solvendum, quo omnes debitores facti sumus in Adam : sed in prima immortalitate nullus hoc debitum non persolvisset: ergo non esset eadem immortalitas.
Juxta hoc iterum quaeritur ulterius, Utrum pro quolibet peccato horno necessitati moriendi in corpore fuisset addictus?
Et videtur, quod non. Sunt enim quaedam peccata in quibus corpus non communicat animae, sicut infidelitas, et quaedam inanis gloria de spiritualibus : injustum autem esset ut corpus cum anima societatem in paena haberet, nisi etiam societatem in culpa habuisset : ergo si in talibus peccatis peccasset Adam, non necessario fuisset mortuus in corpore.
Sed contra :
1. Multa peccata sunt tantum secundum unam potentiam animae, pro quibus tamen totus homo est condemnatus : aergo similiter pro peccato spiritus condemnari debuit etiam corpus.
2. Item, Dicunt Sancti, quod peccatum induxit mortem per hoc quod avertit animam ab incommutabili vita. Cum ergo hoc sit in omni peccato, omne peccatum induxisset mortem.
Pbaeteeea, Quaeritur de hoc guod habetur in libro Sapientiae : Deus mortem non fecit... Impii autem manibus ei verbis accersierunt illam . Mors enim est instrumentum justitiae judicantis, quam Deus inflixit primis peccantibus : ergo videtur, quod Deus fecit eam.
2. Item, Dicit Amos propheta : Si erit malum in civitate, quod Dominns non fecerit . Et hoc intelligitur de malo paeriae : ergo omnis poena a Deo est facta.
Ulterius etiam quaeritur, Qua justitia posteri condemnati sunt morte? Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii, dicit Dominus .
Solutio. Dicendum ad primum, quod peccatum induxit necessitatem moriendi. Unde per esum ligni vitae non fuisset ablata mortalitas: oporteret enim mori quantumlibet fuisset prolongata vita ante transitum ad gloriam. Et haec est sententia Augustini in libro VI super Genesim ad litteram.
Unde dicit Eliam et Henoch redituros, eo quod oportet nos exspoliari, et non possumus supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Hujus autem causa in quaestione de resurrectione ple- nius expedietur in loco illo ubi quaeretur de termino illo a quo est resurrectio. Ad objecta vero in contrarium, dicendum quod homo post peccatum numquam posset dici immortalis : quia per esum ligni vitae posset ei continuari vita, sed non sic, quin semper necesse essetmori ante transitum ad patriam : et hoc intendit Dominus cum dixit : Ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum .
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum pro quolibet peccato mortuus fuisset in corpore? Dicendum, quod sic.
Ad objecta in contrarium, dicendum quod potentia peccati non facit peccatum : quia operationes et actus particularium sunt et totius : et ideo totum condemnatur.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Deus mortem fecerit?
Dicendum, quod Deus est causa efficiens mortis et infligens et poenarum : sed peccatum hominis est causa meritoria : et sic intelligitur dictum Sapientiae,
Ad ultimum dicendum, quod mors est ex materia : uncie omnes partes illius materiae corruptibiles factae sunt : et quia omnes materialiter sumus in. primis hominibus, ideo omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram . Dictum vero Prophetae de peccato actuali intelligitur, et non de originali.