Prima pars de quatuor cooequoevis, scilicet materia prima,tempore, coelo, et Angelo.
TRACTATUS I. DE PRIMO COAEQUAEVO.
ARTICULUS II. Quid sit materia ?
ARTICULUS III. Utrum materia creata sit, vel non ?
TRACTATUS II. DE SECUNDO COAEQUAEVO QUOD EST TEMPUS.
ARTICULUS IV. Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna ?
ARTICULUS V. De quando et nunc aeternitatis.
ARTICULUS VIII. Quomodo tempus exiverit in esse
ARTICULUS X. Utrum sit unum tempus vel plura
ARTICULUS XI. De quando temporis.
PARTICULA III. Utrum sit unum quando vel plura ?
PARTICULA IV. Utrum quando habeat contrarium ?
TRACTATUS III. DE TERTIO COAEQUAEVA, SCILICET DE COELO EMPYREO, ET ALIIS COELIS, ET STELLIS.
ARTICULUS II. De ante et retro caeli .
ARTICULUS III. De sursum et deorsum coeli
ARTICULUS UNICUS Utrum figura caeli sit circularis ?
ARTICULUS I. Utrum caelum Trinitatis sit corpus.
QUAESTIO XI. De coelo empyreo.
ARTICULUS II. Utrum caelum empyreum sit uniforme, ?
ARTICULUS III. Utrum caelum empyreum sit mobile
ARTICULUS UNICUS. Qui sunt isti caeli ?
ARTICULUS I. De lumine et figura stellarum .
ARTICULUS II. De motu stellarum .
ARTICULUS III. ''De qualitatibus stellarum .
ARTICULUS I. An motus caelorum sit simplex ?
ARTICULUS I. Quis sit effectus motus caeli
ARTICULUS II. De fine motus caeli.
TRACTATUS IV. DE QUARTO COAEQUAEVO QUOD EST ANGELUS
QUAESTIO XIX. De cognoscibilitate Angeli.
ARTICULUS I. Utrum Angelus sit cognoscibilis ?
ARTICULUS I. An Angelus sit simplex ?
ARTICULUS II. Quis sit modus simplicitatis Angeli ?
PARTICULA II. De visione vespertina
ARTICULUS I. ''De convenientia, Angeli et animae .
ARTICULUS II. De differentia Angeli et animae
ARTICULUS I. Utrum Angelus in gratia creatus sit ?
ARTICULUS II. Quis fuerit actus illius gratiae ?
ARTICULUS I. De theophania quid sit ?
ARTICULUS II. Unde theophania descendat in Angelos ?
ARTICULUS I. ''Deprima definitione hierarchiae .
ARTICULUS II. De secunda definitione hierarchiae
ARTICULUS III. ''De tertia diffinitione .
ARTICULUS II. ''De proprietatibus Seraphim .
ARTICULUS 1. Quid sint Cherubim ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Cherubim .
ARTICULUS I. De Thronis, quid sint ?
ARTICULUS I. De Dominationibus, quid sint ?
ARTICULUS II. De proprietatibus Dominationum
ARTICULUS II. De proprietatibus Virtutum
ARTICULUS II. De proprietatibus Potestatum .
ARTICULUS I. Quid sint Archangeli
ARTICULUS II. De proprietatibus Archangelorum .
ARTICULUS I. Quid sint Angeli ?
ARTICULUS 1T. Quid sit opus assistentium ?
ARTICULUS I. Qua necessitate Angeli custodiant ?
ARTICULUS II. De effectibus custodiae Angelorum
ARTICULUS III. De modo custodiendi
ARTICULUS IV. Utrum omnis homo custodiatur ?
ARTICULUS I. Utrum Angeli moveantur ?
ARTICULUS I. An loquantur Angeli ?
ARTICULUS II. Quo sermone loquantur Angeli
ARTICULUS I. Quid appetiit malus Angelus
ARTICULUS III. . Quae primi peccati causa fuit
ARTICULUS I. A. quo ordo sit in daemonibus ?
PARTICULA. 1. Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
ARTICULUS IV. Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I. De opere distinctionis.
ARTICULUS IV. De opere secundae diei.
ARTICULUS V. De opere tertiae diei.
ARTICULUS VI. De opere quartae diei,
ARTICULUS VIT. De opere quintae diei.
ARTICULUS VIII. De opere sextae diei.
ARTICULUS IX. De operibus sex dierum,
ARTICULUS X. De quiete sabbati.
ARTICULUS III. Utrum, anima regat corpus, et quomodo ?
ARTICULUS I. Quomodo anima movet corpus ?
ARTICULUS I. Utrum anima sit actus corporis ?
ARTICULUS I. Quid sit potentia nutritiva ?
ARTICULUS IV. Quid sit mobile in motu nutritivae?
ARTICULUS II. Quid sit vis augmentativa ?
ARTICULUS I. Quae sunt principia motus augmenti ?
ARTICULUS IV. Utrum stet motus augmenti ?
ARTICULUS II. Quis est actus potentiae generativae ?
ARTICULUS III. Quid generatur ?
ARTICULUS V. Utrum generativa est finis vegetativae?
PARTICULA II Quae est gener alio cularis ?
ARTICULUS IV. Quid per se sonat ?
ARTICULUS 1. Quid sit tactus ?
ARTICULUS II. Utrum tactus est unus sensus ?
ARTICULUS III. Quid est medium et organum tactus ?
ARTICULUS II. Quid sit sensus communis ?
ARTICULUS III. Quid est organum sensus communis ?
ARTICULUS III. Utrum sensus communis est verus ?
ARTICULUS II. Quid est objectum imaginationis ?
ARTICULUS III. Quid sit organum imaginationis ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Utrum phantasiae est aliquod objectum ?
ARTICULUS V. Qualiter phantasia corrumpitur ?
ARTICULUS I. Quid sit virius aestimativa ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum aestimativae ?
ARTICULUS III. Quid sit organum aestimativae ?
ARTICULUS II. Quid sit objectum memoriae ?
ARTICULUS IV. Quis sit actus memoriae ?
ARTICULUS I. Quid sit reminiscentia ?
ARTICULUS 11. Cui parti animae inest reminiscenda ?
ARTICULUS 1. Utrum somnium sit passio interiectus ?
ARTICULUS I. De latentibus somniis ex vi dormitionis.
ARTICULUS II. Utrum somnia de necessitate eveniant ?
ARTICULUS I, Quid est opinio ?
ARTICULUS I. An sit intellectus agens ?
ARTICULUS 1, Quid sit intellectus speculativus ?
ARTICULUS I. Quid sit phantasia ?
ARTICULUS II. Quid sit liberum arbitrium
ARTICULUS III. De actibus liberi arbitrii.
ARTICULUS IV. De libertate ejus.
ARTICULUS V. De statibus liberi arbitrii .
ARTICULUS I. Quid sit conscientia ?
ET QUAESITUM SECUNDUM, De ordine istarum trium potentiarum, memoriae, intellectus, et voluntatis .
ARTICULUS 1. An sit paradisus?
ARTICULUS IV. De lignis paradisi.
Utrum mundus perfectus sit perfectione quae dicitur mundi anima a Platonicis ?
Secundo quaeritur, Utrum mundus perfectus sit perfectione quae dicitur mundi anima a Platonicis?
I. Sicut enim dicitur in Timaeo, nec fas erat bonitati praestanti quidquam facere nisi pulchrum. Cum igitur excogitasset, invenit nihil eorum quae secundum naturam adspectui subjecta sunt, si expers intelligentiae sit intelligente alio, totum toto pulchrius umquam fore, intellectum vero alicui sine anima dari non posse. Hac ratione mentem quidem animae, animam vero corpori dedit, 1otumque ita mundum constituit, ut pul- cherrimum natura opus optimumque foret. Quocirca sicut ratio nobis haec probabilis persuadet, dicendum est hunc mundum animal esse, idque intelligens, revera divina providentia constitutum. Ex hoc accipitur, quod mundus habet aniusam intelligibilem.
Item, Plato, Ex perfectis universisque totum perfectuinque primo genuit. Animam autem in ejus medio locavit, easdemque per omnem globum aequaliter porrigi jussit, quo extrema quaeque totius corporis ambitu animae circumdarentur. Ex hoc accipitur, quod mundus habet animam quae sita est in medio mundi.
Ibidem etiam dicit, quod Deus hanc animam ante corpus fecit et corpori univit.
2. Hoc etiam videtur dicere Auctor Sex principiorum, dicens mundi animam esse simplicem et nulli variationi esse subjectam.
3. Per rationem etiam videtur idem probari : Omnis motor per intentionem et intellectum movens aliquod corpus intrinsecus illi corpori, est anima illius corporis : motor mundi sic movet mundum : ergo ipse est anima mundi. Probatio primae est, quod non sunt nisi duo motores intrinseci, scilicet natura et anima: sed natura non movet per intentionem et intellectum. Similiter motus extrinsecus esset motus violentus : sed mundum constat non violenter moveri: ergo motor ejus erit intrinsecus, et sic erit anima.
4. Item, Omnis motus localis qui. est non secundum naturam corporis mobilis, est violentus, vel animae : talis motus invenitur in partibus mundi, sicut dicunt Philosophi, sicut patet in fluxu et refluxu maris, et in circumuolutione ignis : ergo videtur, quod ille motus aut sit violentus, aut ab anima : sed non est violentus : eo quod non est continue et semper : ergo motus erit animae. Sed contra : 1, A nini a in omni cor;) oro animato aut
continuitatem ponit aut colligantiam ad unum per naturam : partes mundi nec sunt continuae nec colligatae ad unum per naturam : ergo non sunt animatae.
2. Item, In qualibet parte corporis animati aliqua invenitur operationum animae : sed quae operatio inveniatur in terra, impossibile est fingere : ergo mundus non babet animam. Sed quia multa sunt in quaestionibus de anima et in quaestionibus de caelo et mundo de h a c materia disputata, sufficiant praedicta.
Solutio. Dicimus mundum non babere animam neque esse animal.
Ad dicta autem Platonis dicendum, quod ipse virtutem primi motoris animam appellavit, illa ratione quae assignata est in quaestione de coilo ei mundo : et hanc dixit esse in medio propter hoc quod generatio circumferentiae est ex medio, et continuitas ejus ad medium : et secundum hunc modum est processus primi motoris in movendo mundum : virtus enim stellarum et caeli per directiones radiorum est ad medium, virius autem generabilium et corruptibilium est a medio ad circumferentiam, eo quod quanto plus recedunt a contrarietate elementorum, tanto plus conveniunt cum natura caeli et etiam nobiliorem sortiuntur fortunam, ut supra diximus.
Ad objectum autem dicendum, quod virtus primi motoris conjuncti primo mobili non immediate est in omnibus : et hoc exigeretur si esset anima : sed per motum caeli movet ignem, et aerem per ignem, et aquam per aerem, et sic de aliis.
Ad aliud dicendum, quod motus caeli localis non est propter virtutem intraneam illi corpori quod movetur, sed per motum exterioris corporis ipsum rapientis. Tamen haec omnia supra soluta sunt.