COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

Lucas, natione Syrus, Antiochensis, arte medicus, discipulus Apostolorum, postea vero Paulum secutus usque ad passionem eius, serviens Domino sine crimine (nam neque uxorem unquam habuit neque filios), septuaginta et quatuor annorum obiit in Bithynia plenus Spiritu sancto. Qui, cum iam scripta essent Evangelia per Mal liaeum quidem in Indnea, per Marcum autem in Italia, sancto instigante Spiritu, in Acliaiae partibus hoc scripsit Evangelium, significans etiam ipse in principio, ante suum alia esse descripta. Cui extra ea quae ordo cvangelicac dispositionis exposcit, ea maxime necessitas laboris fuit, ut primum Graecis fidelibus, omni prophetatione venturi in carnem Dei Christi manifestata humanitate , ne Iudaicis fabulis attenti in solo Legis desiderio tenerentur, ne vel hacrclicis fabulis et stultis sollicitationibus seducti, exciderent a veritate, elaboraret; dehinc nt in principio Evangelii, Ioannis nativitate pracsnmtn, cui Evangelium scriberet, et in quo electus scriberet, indicaret, contestans, in se completa esse quac essent ab aliis inchoata. Cui ideo post baptismum Filii Dei, a perfectione generationis in Christo iinplelae , repelendae a principio nativitatis humanae potestas permissa est, ut requirentibus demonstraret, in quo apprehendens erat, per Nathan filium introitu recurrentis in Deum generationis admisso, iudisparabilis Dei: ut praedicans hominibus Christum suum, perfecti opus hominis redire in se per Filium faceret, qui per David patrem venientibus iter praebcbat in Christo. Cui Lucae non immerito etiam scribendornm apostolicorum Actuum potestas in ministerio datur: ut Deo in Deum pleno, et filio perditionis exstincto, oratione ab Apostolis Tacta, sorte Domini electionis numerus compleretur: sicque Paulus consummationem apostolicis Actibus daret, quem diu contra stimulum recalcitranicm Dominus elegisset. Quod legentibus ac requirentibus Deum etsi per singula expediri a nobis utile fuerat, sciens tamen, quod operantem agricolam oporteat de fructibus suis edere , vitavimus publicam curiositatem, ne non tam volentibus Deum videremur, quam fastidientibus prodidisse .

Expositio huius PROLOGI.

1. Huic autem libro duplex praemittitur prologus, unus est translatoris, scilicet beati Hieronymi, alius vero auctoris, scilicet beati Lucae. Primus sic incipit: Lucas Syrus etc.: secundus sic: Quoniam quidem multi conati sunt etc.

Circa prologum expositoris tria nobis consideranda occurrunt, quae in ipso prologo exprimuntur, scilicet causa efficietis, finalis et formalis operis subsequentis. Primum facit ibi: Lucas, Syrus etc.: secundum, ibi: Cui extra ea quae ordo etc: tertium, ibi: Cui ideo post baptismum etc.

2. Quantum ad causam effectiuam nota, quod describit ipsum Evangelistam quantum ad tria, sciucet quantum ad convicium, quantam ad meritum et quantum ad officium. - Quantum ad convicium, cum dicitur: Lucas, Syrus etc. usque ibi: Paulum secutus usque ad confessionem eius. Ex quo ostenditur beatus Lucas idoneus ad scribendum Evangelium, quia cum his qui erant peritissimi, fuit conversatus: unde secundae ad Timotheum ultimo : Lucas est mecum solus, dicit Apostolus, quia ei adhaesit tanquam fidelis discipulus.

3. Secundo describit eum quantum ad meritum, quod consistit in vita et gratia; et hoc notat, cum dicit: Serviens Domino sine crimine, in quo notatur vita: et post: Obiit plenus Spiritu sancto, in quo notatur gratia, et ideo idoneus ad Evangelium conscribendum. Cuius figura praecessit in Ioseph, Genesis quadragesimo primo : Num invenire poterimus talem virum, qui Spiritu Dei plenus sit ? Sicut enim Ioseph frumenta dispensavit, sic Lucas evangelicam doctrinam.

4. Tertio describit eum quantum ad officium, quia divinitus instigatus est, ut scriberet apud Graccos Evangelium: et hoc notatur, cum dicit: Qui, cum iam scripta essent Evangelia per Matlhaeum in Iudaea, per Marcum in Italia: ubi ostendit, quod idoneum fuit, quod Lucas haberet officium tertio loco scribendi Evangelium, scilicet inter Graccos , ut sic in omnem terram exiret sonus eorum , et in mysterium Trinitatis tribus generibus linguarum praedicaretur et scriberetur Evangelium. Et huic competebat scriptura tituli crucis, Ioannis decimo nono , ubi dicitur, quod titulus ille: Iesus Nazarenus rex Iudaeorum, scriptus erat Hebraice, Graece et Latine.

5. Dubium autem est, utrum Marcus scripserit in lingua Latina, an Graeca, cum dicant Augustinus et Isidorus, quod omnia Evangelia praeter Evangelium Matthaei scripta fuerint in Graeco. Sed certum est, quod in Italia scripsit : et quia utraque lingua ibi tunc temporis erat consueta, probabile videtur, quod scripsit in utraque lingua, maxime cum tradat antiquitas, quod Evangelium, quod sua manu, scripsit, sit Aquileiae .

6. Cui extra ea etc. Hic describitur causa finalis sive motiva triplex, scilicet manifestatio veritatis, confutatio falsitatis et honorificatio dominicae maiestatis.

Primo igitur quantum ad manifestationem veritatis dicit: Cui extra ea quae ordo evangelicae dispositionis, idest historiae, exposcit, ea maxime necessitas, id est. necessitas movens, laboris fuit, ut primum Graecis fidelibus, quia eis primo et principaliter scriptum fuit, omni prophetatione venturi in carnem Dei Christi, manifesta esset humanitas: omni prophetatione, id est, ab omnibus Prophetis praedictum est, Christum Deum in carnem venturum. Manifesta esset humanitas, quia versatus fuit circa Christi humanitatem, secundum quod per eam redempti sumus. Unde secundae ad Timotheum secundo : Memor esto, Dominum nostrum Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum. Hoc autem Evangelium specialiter fuit Evangelium Lucae, sicut Evangelium Marci praecipue fuit Petri.

7. Secundo, quantum ad confutationem haereticae pravitatis dicit: Ne Iudaicis fabulis attenti, quibus seducti erant, posse legalia sufficere sine Evangelio, in solo Legis desiderio tenerentur, quod illa possint sufficere etc. Vel ne haereticis etc., usque ibi: elaboraret . Et debet ita construi littera: ut elaboraret, ne Iudaicis fabulis etc. Et circa hoc erat opus valde insistere circa Ecclesiam primitivam ; unde primae ad Timotheum primo : " Rogavi te, ut denuntiares quibusdam, ne aliter docerent et ne intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam aediflcationem Dei, quae est in fide ".

8. Tertio, quantum ad honorificationem dominicae maiestatis subdit: Dehinc, ut in principio Evangelii, nativitate Ioannis praesumta, cui Evangelium scriberet, "id est ad cuius honorem ", ut dicit Glossa indicaret etc. usque ibi: ab aliis inchoata. Ad honorem namque Christi scripsit; unde Tobiae duodecimo: "Sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est".

Vel potest dici, quod tertio motivum est aedificatio fraternae cari talis ; et hoc notat, cum dicit: cui scriberet, quia Theophilo, qui " interpretatur: amans Deum, vel amatus a Deo ", in quo ostenditur, quod ad caritatem fraternam aedificandam scripsit, secundum illud primae ad Timotheum primo: " Finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta ".

9. Cui ideo post baptismum etc. Hic describitur causa formalis sive modus agendi, primo quantum ad librum istum: secundo, quoad librum annexum, scilicet Actus Apostolorum: tertio, quoad prologum praeambulum.

Primo igitur quoad librum istum dicit, quare Lucas genealogiam Christi describit post baptismum, a statu perfectae aelatis, et ordine retrogrado ascendendo per Nathan. Et rationem huius reddit, quia intendebat agere de generatione Christi, secundum quod per illam reducimur in Deum: quod quidem fit per regenerationem baptismalem et adoptivam, Christo Filio Dei naturali reducente nos ad Patrem suum, Patrem etiam nostrum per adoptionem. Et hoc est, quod vult insinuare per Nathan: quia, cum Salomon esset filius David, naturalis generatio Ioseph et Mariae non ascendit ad David per Nathan secundum carnem, sed per Salomonem secundum carnem, per Nathan vero secundum adoptionem, ut in tertio capitulo ostendetur. Et hoc est quod vult dicere, et dicit valde obscure; et debet littera construi sic: Cui ideo permissa est potestas repetendae humanae nativitatis a principio, id est usque ad principium, scilicet usque ad Deum, et hoc post baptismum a perfectione generationis, id est post Aetatem triginta annorum , sicut in tertio capitulo dicetur: "Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur filius Ioseph, qui fuit Heli" etc.; ut introitu generationis indisparabilis Dei, id est Christi Aequalis Patri;

generationis, scilicet recurrentia in Deum: introitu, dico, admisso, id est deducto per Nathan, filium David, demonstraret requirentibus Deum, in quo apprehendens erat, scilicet Deum . Hic ostendit, per Christum oportere ad Patrem redire; et hoc est quod subdit: Ut praedicans hominibus Christum suum, noster enim est Christus: infra secundo : " Natus est nobis hodie Salvator mundi" etc.; opus perfecti hominis, id est hominis, in quo perfecta sunt omnia, redire in se, hoc est in statum suum, de quo cecidit: per Filium faceret, per Filium scilicet Dei et hominis, Iesum Christum, qui praebebat iter in Christo, id est ostendebat praeberi venientibus, scilicet ad Deum, per David patrem, Nathan scilicet vel Christi; hoc est dicere, quod volebat in illa genealogia post baptismum ostendere, quomodo per Christum oportet nos regeneratos redire ad Deum: ad Ephesios primo " a Complacuit in Christo restaurare quae in caelis et quae in terris sunt .

10. Secundo , quoad librum annexum, scilicet Actus Apostolorum, subdit: Cui Lucae non immerito scribendorum etiam Actuum Apostolorum potestas in ministerio datur etc. usque ibi: Dominus elegisset. Et vult dicere, quod magis competebat Lucae describere Actus quam alii Evangelistae, quia agebat de Christo, in quantum per gratiam reducebat ad Patrem: et hoc est quod potissime determinatur in Actibus Apostolorum: quod notat, cum dicit: Ut Deo in Deum pleno: hoc est plene per ascensionem ostenso, per quam datus est plene Spiritus sanctos, fleret consummatio in Paulo, qui fuit vas electionis , secundum gratiam praecipuam. Unde ad Ephesios quarto: " Qui descendit ipse est, qui ascendit, ut adimpleret omnia "; ad Ephesios primo: "Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus eius, et plenitudo illius qui omnia in omnibus adimplevit".

11. Tertio, quantum ad praesentemprologum : Quod et legentibus et requirentibus etsi per singula, id est singillatim et distincte omnia praedicta, tractari

utile fuerat: sciens tamen, quod operantem agricolam oportet primum de fructibus edere , vitavimus publicam curiositatem, id est superfluam loquacitatem sive praeter necessitatem scientiae ostensionem ; ne non tam volentibus Deum demonstrare videremur quam fastidientibus prodidisse. Hoc est (licere, quod quia doctor et expositor sicut agricola debet de fructibus suis edere, non debet quaerere curiosa, sed fructuosa, non aliorum laudem, sed testimonium conscientiae, non ostensionem vanitatis,

sed aedificationem caritatis . Et haec est ratio, quare opus est frequenter a pluribus supersedere et dicere necessaria, vitando non opportuna.

Vel aliter potest exponi: quia noluit omnia exponere, ut daret aliis causam laborandi et de suis fructibus manducandi: et hoc figuratum fuit in Lege, ubi dicitur Levitici decimo nono messoribus, quod non colligerent remanentes spicas, quia primi doctores debent posteris relinquere occasionem exercitii. Et utroque modo satis sane potest exponi.

COMMENTARIUS

IN EVANGELIUM S. LUCAE