COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum VIII.

In secunda parta Apostoli instruuntur specialiter in dootrina mystioa Scripturarum.

1. Et factum est deinceps etc. Supra posita est instructio communis discipulorum in doctrina eorum quae. requiruntur ad salutem omnium. In parte vero ista subditur instructio specialis in doctrina mystica Scripturarum. Et quoniam haec doctrina turbis proponitur in parabolis et aperitur discipulis et confirmatur miraculis, ideo pars ista habet tres: in quarum prima ponitur instructio parabolica in occultis mysteriis: secundo vero, informatio apostolica in apertis eloquiis, ibi : Est autem haec parabola: tertio vero, eius confirmatio authentica in manifestis miraculis, ibi: Factum est autem in una dierum etc.

Primo ponitur instructio parabolica in oooultis mysteriis per tria.

Circa doctrinam parabolicam, quae communiter omni generi hominum proponitur audienda et Apostolis intelligenda, introducuntur tria. Primum est coadunatio multitudinis ad audiendum: secundum est propositio similitudinis ad manuducendum, et hoc ibi : Exiit qui seminat etc.: tertium est excitatio sollicitudinis ad intelligendum, quod describitur ibi: HAEc dicens, clamabat etc.

Quantum ad primum notandum, quod ad doctrinam Christi erat concursus multitudinis ex causa quadruplici, secundum quod ex littera potest con;ici: quia quidam comitabantur Christum ratione suscepti officii, ut Apostoli: quidam, ratione accepti

beneficii, ut infirmi curati ; quidam, ratione impendendi ministerii, ut mulieres honestae: quidam, ratione audiendi verbi divini, ut multitudo turbae. Et haec quatuor genera enumerat Evangelista concurrisse ad Christi doctrinam.

2. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad Apostolos concomitantes Christum ratione suscepti officii praemittitur: Et factum est deinceps , et ipse iter faciebat per civitates et castella, id est per loca, ubi habitant minores et maiores, secundum quod dicitur Sapientiae sexto: " Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter est illi cura de omnibus ", maxime quantum ad ea quae sunt salutis: propter quod dicit: Praedicans et evangelizans regnum Dei, secundum illud Isaiae quinquagesimo secundo: "Quam pulcri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem et annuntiantis salutem, praedicantis bona ". - Et quia verbum frustra proponitur, nisi adsit auditor, ideo additur: Et duodecim cum illo, qui scilicet sequebantur eum ex suscepto officio, ad quod elegit eos: supra sexto : (Elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit ". Unde ipsi Apostoli cum evangelizante circuibant, ut cum ipso in Evangelio collaborarent, secundum illud, ad quod hortatur Apostolus secundae ad Timotheum primo: " Sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos liberavit et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum "; quia, Ioannis decimo quinto, " non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat".

3. (Vers. 9.). Secundo, quantum ad curatos comitantes ratione accepti beneficii subditur: Et mulieres aliquae, supple: cum eo iter faciebant, et hoc ratione accepti beneficii: unde adiungit: Quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmitatibus. Ideo comitabantur eum tanquam suum salvatorem et medicum, secundum consilium Sapientis, Ecclesiastici trigesimo octavo : "Da locum medico, et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria "; unde supra sexto: " Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes".

- Et nota, quod licet curaverit utrumque sexum, magis tamen specificat de muliebri, sive quia sexus infirmior, secundum illud primae Petri tertio : "Infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem "; sive quia clementior quam vir respectu infirmitatis alienae, secundum illud, Proverbiorum ultimo, de bona muliere: " Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperes "; sive quia inter personas curatas erant nobiliores. - Et ideo exprimit aliquas nominaliter, cnm addit: Maria, quae vocatur Magdalena , a Magdalo oppido secundo milliario a Tiberiade: et haec erat notabilis ratione enormitatis peccati: unde et addit: De qua septem daemonia eiecerat , id est universa vitia: Gregorius: " Septem daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit". Haec daemonia exierunt, quando peccata dimissa fuerunt, secundum quod dicitur infra undecimo : " Cum immundus spiritus exiit ab homine, errat per loca inaquosa "; remissa autem fuerunt ei, supra septimo. Haec enim est illa peccatrix, de qua supra sermonem fecit, sicut dicit Beda in Glossa .

4. (Vers. 3.). Erat etiam aliqua nobilis ratione nobilitatis viri: unde addit: Et Ioanna, uxor Chusae, procuratoris Herodis, qui erat persona nobilis. Erat etiam aliqua nobilis ex se ipsa, de qua sine cognomine adiungitur: Et Susanna. Has autem tres nominat, ut commendet castitatem secundum triplicem differentiam in comitatu Christi, scilicet vidualem ; coniugalem et virginalem. Unde prima dicitur prius fuisse peccatrix, secunda coniugata, de tertia tacetur utrumque. Vel, ut in hoc ostendatur curatio a triplici Aegritudine, scilicet animae et carnis et utriusque: ideo tres personas curatas exprimit, scilicet Mariam, Ioannan) et Susannam.

5. Tertio, quantum ad comitantes ratione im-penaendi obsequii sive ministerii additur: Et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis, sicut illa Sunamitis Eliseo, quarti Regum quarto , cui dicitur: " Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis ". Sic et socrus Simonis, de qua Matthaei octavo dicitur, quod postquam curata est, " surrexit et ministrabat eis". - Hoc enim antiquitus consueverat esse officium mulierum, sicut dicit Beda in

Glossa : " Antiquitus mos erat Iudaeorum, nec ducebatur in culpam, ut mulieres de sua substantia pascerent et vestirent doctores. Sed quia hoc in gentibus poterat facere scandalum, Paulus se memorat abstinuisse primae ad Corinthios nono: Nunquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut ceteri Apostolis? Et ideo illud nunc non debet ad consequentiam trahi propter scandalum vitandum et etiam propter periculum. -

In hoc tamen erudimur, quod praedicatori licet accipere stipendium pro labore: primae ad Corinthios nono: " Si seminavimus vobis spiritualia, non est mirum, si carnalia vestra metamus "; et Matthaei decimo: " Dignus est operarius cibo suo "; et infra decimo: " Dignus est enim operarius mercede sua ". Et rursus in hoc erudimur, quod praedicare et laborare actus est virilis et perfectorum: sed ministrare, imperfectorum, utpote mulierum: unde Actuum sexto : " Non est Aequum, nos relinquere verbum Dei et ministrare mensis ".

6. (Vers. 4.). Quarto, quantum ad concurrentesratione verbi divini audiendi adiungitur: Cum autem plurima turba conveniret, scilicet ad audiendum doctrinam, secundum illud Ioannis decimo octavo : " Ego semper docui in synagogis, ubi omnes Iudaei conveniunt ". Et sic impletur illud Isaiae secundo: " Pluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi ".Unde congregabantur in multitudine et veniebant cum promptitudine: unde et subdit: Et de civitatibus properarent ad eum, scilicet audiendum.

Dixit per similitudinem, scilicet parabolicam ad apertas res, quibus assueti erant: et ideo ad audiendum cum desiderio properabant. Unde Chrysostomus : (Commiscens parabolas, cum ampliori mitigatione attrahebat auditores et de area et de vinea et de agro ". Unde ad hanc doctrinam parabolicam omnes invitantur, secundum illud Psalmi : (Audite haec, omnes gentes, auribus percipite, qui habitatis orbem"; et post subditur: " Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam "; et rursus alibi: "Aperiam ;in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio" Et sic facta est excitatio multitudinis.

7. (Vers. 5.). Exiit qui seminat etc. Post congregationem multitudinis additur hic secundo propositio similitudinis. Et quia doctrina debet esse secundum exigentiam auditorum, ideo similitudo proposita quatuor habet differentias membrorum, correspondentes quatuor differentiis auditorum. Quidan enim audiunt, sed non retinent, ut obliuiosi: quidan audiunt et retinent, sed non faciunt, ut desidiosi quidam audiunt, retinent, faciunt, sed non complent, ut negotiosi: quidam autem audiunt, retinent, faciunt et complent, et hi sunt studiosi et virtuosi.

HAEc quatuor genera hominum similia sunt quatuor differentiis terrarum, quarum prima semen recipit, sed non retinet, et quantum ad illam dicitur: Exiit qui seminat seminare semen suum. Exul, scilicet de domo ad agrum, hoc est de quiete ad laborem:. Psalmus : " Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam ". Et hic labor vel est in opere iustitiae, vel misericordias, qui recte designatur per seminationem, secundum illud Ecclesiastae undecimo : " Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua "; et Isaiae trigesimo secundo: " Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini".

Vel etiam est in sermone doctrinae: unde de Paulo praedicante dicitur Actuum decimo septimo :"Quid vult seminator verborum hic dicere "? Et isto semine multiplicata est Ecclesia, secundum illud primae Petri primo : " Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili, per verbum Dei vivi et permanentis in Aeternum ". Et de hac seminatione intelligit hic: sed haec, licet de se semper sit bona et fructuosa, variatur tamen secundum differentiam terrae suscipientis.

8. Quaedam enim suscipit, sed non retinet, et ideo quantum ad illam subdit: Et dum seminat, aliud, id est alia pars seminis, cecidit secus viam, per quam scilicet est discursus, et ideo non est in ea status retentionis, sed transilns oblivionis propter strepitum multitudinis: quod significatur infra decimo octavo ubi dicitur, quod " caecus sedebat secus viam, mendicans"; et cum clamaret ad Dominam, turbae "increpabant eum, ut taceret".

Unde hic non est locus fructificationis, quia non est in eo retentio seminis. Ideo adiungit: Et conculcatum est, scilicet a pedibus nominum, et volucres caeli comederunt illud: in quo intelliguntur morsos daem.onnm, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo : " Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo "; Matthaei septimo: " Nolite sanctum dare canibus, neque spargatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus Lsuis".

Ex quo colligimus, quod duo expellunt de corde hominis semen divinum, scilicet malae suggestiones hominum et tentationes daemonum. Et ideo dicit Apostolus ad Hebraeos ultimo : " Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis ". Et ideo necesse est, cor nostrum elongari ab hu;usmodi discursibus, " ut non simus sicut parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae "; Ieremiae secundo: " Quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam ? Et quid tibi vis in via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis "?

9. (Vers. 6.). Secunda vero differentia terrae est, quae recipit et quodam modo retinet, sed non fovet: et quantum ad hanc subdit: Et aliud cecidit supra petram, id est super cor durum, de quo Zachariae septimo : " Cor suum posuerunt ut adamantem "; et Iob quadragesimo primo: " Cor eius indurabitur quasi lapis ".

Haec, quamvis semen possit retinere, non tamen potest fovere, deficiente humore; et propterea addit: Et natum aruit, quia non habebathumorem, scilicet vegetantem et foventem: et in ali terra statim nascitur et statim moritur, quia parum habet de alimento, sicut foenum tectorum: de quo in Psalmo : " Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit "; et Isaiae decimo octavo: a Ante messem totus effloruit, et immatura perfectio germinabit". Et hoc est propter defectum humoris gratiae, secundum quod Isaiae decimo quinto dicitur:"Aruit herba,defecit germen, wor omnis interiit"; et hoc contingit propter multitudinem petrarum, quae non sunt aptae ad semen divini verbi percipiendum: propter quod dicitur

Amos sexto: " Nunquid currere queunt in petris equi "? id est praedicatores, et hoc propter defectum aquarum: Iob duodecimo: "Si continuerit aquas, omnia siccabuntur". Quocontra Ieremiae decimoseptimo: " Erit lignum, quod transplantatum est secus aquas, et non timebit, cum venerit aestus. Et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum ".

10. (Vers. 7.). Tertia differentia terrae est, quae, etsi aliquo modo retineat et foveat, non tamen complet nec fructum profert: quantum ad quam subdit: Et aliud cecidit, inter spinas, id est inter mundanas sollicitudines, in quibus multi libenter conversantur: Iob trigesimo : " Esse sub sentibus delicias computabant". istis spinis repleta est terra, secundum illud Isaiae septimo: " Vepres et spinae in universa terra ". Et hoc merito maledictionis primae, secundum illud Genesis tertio: " Maledicta terra in opere tuo. Spinas et tribulos germinabit tibi".

Et in hae terra semen, etsi oriatur, non tamen consummatur: unde subdit: Et simul exortae spinae, scilicet cum semine, suffocaverunt illud, quia plus in cordibus proficiunt et crescunt cogitationes carnales quam spirituales et eis praevalent: Isaiae trigesimo secundo : " Super humum populi mei ascendent vepres et spinae ". Et hoc est, quia non curant de spiritualibus: Proverbiorum vigesimo quarto: "Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti: et ecce, operuerant superficiem eius spinae ". Unde spinae totum occupant, ut fractus cum eis nasci non possit. Et ideo Ieremiae quarto : " Novate vobis novale et nolite serere super spinas "; quia, sicut dicitur ad Hebraeos sexto, " terra proferens spinas et tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius consummatio in combustionem ".

11. (Vere. 8.). Quarta differentia terrae est,) quae recipit et retinet, fovet et fructum profert, quantum ad quam addit: Et aliud cecidit in terram bonam, id est mentem docilem et benignam: de qua Exodi tertio : " Educam filios Israel in terram bonam et spatiosam ". HAEc est terra bona, quae habet quatuor conditiones praedictas, secundum illud ad Hebraeos sexto: "Terra supervenientem bibens imbrem et proferens herbam opportunam his, a quibus colitur, accipiet benedictionem a Deo ", secundum illud Psalmi: "Benedixisti, Domine, terram tuam ". - Haec benedictio est in completione fructus: et ideo additur: Et ortum, fecit fructum

centuplum, id est fructum perfectum. Et sic impletur illud Psalmi " Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum ", secundum quod dicitur Genesis vigesimo sexto: " Sevit Isaac et invenit in ipso anno centuplum ". Matthaei decimo tertio hoc expressius dicitur secundum tres gradus: " Et fecit fructum centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum "; et hoc secundum tres gradus continentiae, vel tres gradus iusti tiae: beatus vero Lucas tangit differentiam supremam, in hac includens alias.

12. Et nota, quod tres ponit terrae infructuosae differentias et unam tantum bonam, quia, secundum quod dicitur Matthaei vigesimo secundo , "multi sunt vocati, pauci vero electi". Et propterea conqueritur Dominus Michaeae septimo: " Vae mihi ! quia factus sum, sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae". Et ratio huius redditur Matthaei septimo: " Quia lata est porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; angusta est porta et arcta via, quae ducit ad vitam, et pauci Sunt, qui inveniunt eam ".

13. Haec dicens clamabat. Hic post congregationem multitudinis et propositionem similitudinis subiungitur tertio excitatio apostolicae sollicitudinis. Circa hu;usmodi autem excitationem quatuor introducuntur ab Evangelista, scilicet admonitio magistralis, interrogatio disciplinalis, praeelectio familiaris et reprobatio iudicialis. Primum sollicitat, secundum rectificat, tertium confortat et quartum humiliat.

Primo igitur quantum ad magistralem admonitionem sollicitantem dicitur: Haec dicens clamabat, ut suo clamore excitaret auditorum attentionem, sicut Ioannis septimo : " In die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat". Hoc est enim officium praedicatoris; Isaiae quinquagesimo octavo: " Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam ", ut ex ipso modo dicendi excitet audientes.

Nec tantum ex modo dicendi, sed etiam ex sensu verbi: propter quod adiungit: Qui habet aures audiendi audiat, id est, "spiritualiter haec verba intelligat "; et

Beda: " Ubicumque haec admonitio interponitur, mysticum esse quod dicitur et attentius, esse quaerendum ostenditur ". Et hoc significat ipsa multiplicata actus audiendi, sicut Isaiae vigesimo octavo : (Auribus percipite et audite vocem meam et attendite et audite eloquium ". Ad hanc exhortationem potes) dicere vere intelligens illud Isaiae quinquagesimo: " Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam eum quasi magistrum "; et illud Iob quadragesimo secundo " Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te " etc. Tangit audiendi usum, quia tres sunt gradus: primus in audiendo exterius, secundus in credendo, tertius vero in intelligendo.

14. (Vers. 9.). Secundo quantum ad disciplina, lem quaestionem rectificanlem subditur: Interrogabant autem eum discipuli eius, ut scilicet dirigerentur ab eo, secundum illud Ecclesiastici trigesimo tertio : "t Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur: et qui servabit disciplinam et tunc respondebit". Hoc antem dicitur, non quia statim interrogarent, sed quia ad verbum Christi conceperunt voluntatem interrogandi: unde in Marci quarto dicitur: " Cum esset singularis, interrogaverunt eum ".

Et quia interrogatio est de occultis et mysticis, ideo additur: Quae esset haec parabola, id est, quid significaret, ut per eius Interpretationem possent intellectum capere, secundum illud Proverbiorum primo : " Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit: animadvertet parabolam et interpetrationem "; et Ecclesiastici trigesimo nono: " Ideo occulta proverbiorum exquiret sapiens et in absconditis parabolarum conversabitur ".

15. (Vers. 10.). Tertio quantum ad familiarem praeelectionem confortantem subditur: Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, id est intelligentiam Scripturae, quae regnum Dei dicitur, secundum illud Matthaei vigesimo primo : " Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius ". Dicitur autem Scriptura regnum Dei, quia ipsum praedicat et ostendit et promittit et obedientem perducit, secundum illud Ioannis quinto: "Scrutamini Scripturas, quia vos putans in ipsis vitam Aeternam habere ". De his igitur dicit Apostolis specialiter et discretive: Vobis datum est, quia ipsi ad hoc electi fuerunt: Ioannis decimo quinto : " Vos autem dixi amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis ". Et signanter dicit datum, non venditum, ut gratiam agnoscamus; Matthaei decimo: " Gratis accepistis, gratis date "; datum etiam, non innatum: infra vigesimo primo: " Ego enim dabo vobis os et sapientiam "; datum, non acquisitum: Iacobi primo : (Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum ". In hoc ergo, quod familiariter dicit eos praeelectos, confortat, ne deficiant ab inquirendo: infra duodecimo : " Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum ".

16. Quarto vero quantum ad iudicialem re- lprobationem humiliantem subiungit: Celeris autem in parabolis, scilicet supple: datum est nosse, quod potius est ignorare; Isaiae vigesimo octavo : " In loquela labiis, scilicet exterioris, " et in lingua altera loquar ad populum istum". Et hoc facit iusto suo ;udicio, quo non vult communicare sancta immundis, secundum illud Matthaei septimo: "Nolite sanctum dare canibus ".

Et propterea subdit: Ut videntes non videant: ut non est ibi causale, sed consecutivum, sicut Ioannis nono : " In iudicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant ". Et hoc iudicium praedicitur Isaiae vigesimo nono: " Claudet Dominus oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. Et erit vobis visio Domini sicut verba libri signati ". Non est contradictio in hoc, quod dicit: Ut videntes non videant, quia primum refertur ad visum exteriorem, secundum ad interiorem, secundum illud Isaiae quadragesimo tertio : "Educ foras populum caecum et oculos habentem et surdum, et aures ei sunt ". Et hoc explicat sequens clausula: Et audientes non intelligant: Isaiae sexto : "Excaeca cor populi huius et aures eius aggrava ";

et ibidem subditur: " Auribus audite et nolite intelligere ". Unde dicitur secundae ad Corinthios tertio: " Usque in hodiernum diem, dum legeretur Moyses, velamen est positum super cor eorum ". Et hoc factum est divino iudicio, secundum illud ad Romanos undecimo : " Nolo vos ignorare, fratres, quia ex parte caecitas contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret ". Et hoc debet omnes humiliare, secundum quod ibidem dicitur: " Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat ". - Et haec humilitas est opportuna et praeambula ad intelligentiam mysteriorum, quia dicitur Matthaei undecimo : (Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis ".

Secundo ponitur informatio apostolica in apertis eloquiis per duo.

17. (Vers. 11.). Est autem haec parabola. Postquam praemissa est instructio parabolica in occultis mysteriis, sequitur secunda pars capituli, in qua describitur informatio apostolica in apertis eloquiis. HAEc autem pars habet duas particulas, in quarum prima erudiuntur ad intellectum parabolae; in secunda invitantur ad communicationem doctrinae, ibi : Nemo autem lucernam accendens etc.

Quantum ad explicationem parabolae attendendum, quod primo explicat eam generaliter, deinde specialiter, ibi : Qui autem secus viam.

Dicit ergo primo, quasi generalem quandam intentionem parabolae praemittens: Est autem hec parabola, id est, hic est intellectus parabolae, ut posset dicere illud Ioannis decimo sexto : " HAEc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora, cum iam palam de Patre meo annuntiabo vobis ".

Semen est verbum Dei. Est autem divinum semen verbum Dei, quia per illud renascimur, ut fiamus divini: Iacobi primo : " Voluntarie genuit nos verbo veritatis ".

Iuxta quatuor membra in parabola praemissa quatuor distinguit auditorum genera, in quibus diversimode suscipitur semen divinorum eloquiorum,

ita quod unum semen accipit dispositionem, ut sit in abis conculcatum, in aliis arefactum, in aliis suffocatum et in aliis multiplicatum.

18. (Vers. 12.). Primo igitur quantum ad explicationem seminis conculcati, quod est verbum Domini in corde oblivioso, dicit: Quod autem secus viam, hi sunt qui audiunt: quod non refertur ad semen susceptum, sed ad personas recipientes semen, qui et ipsi dicuntur semen, secundam illud leremiae trigesimo primo: " Seminabo domum Israel et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum ", id est perfectorum et imperfectorum. Illi ergo, qui audiunt, semen sunt, sed ideo infructuosi, quia non retinent. - Propter quod addit: Deinde venit diabolus, scilicet per suggestionem, et tollit verbum de corde eorum, id est de recordatione. Et hoc signatum fuit Iudicum sexto , Tibi dicitur: "Cum sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalech et vastabant cuncta, prout erant in herbis ". Unde ipse libenter destruit principia bonitatis, quia insidiatur nostrae saluti. - Propter quod adiungit: Ne credentes salui fiant. Sicut enim scriptura est Marci ultimo " qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur ". Ipse autem nihil quaerit nisi nostram damnationem tanquam iam damnatus ;, Apocalypsis duodecimo: " Proiectus est accusator fratrum, qui accusabat eos ante conspectum Dei nostri die ac noctes.

19. (Vers. 13.). Secundo quantum ad explicationem seminis arefacti in corde desidioso subditur: Nam qui supra petram, hi sunt qui, cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum. Et hoc quidem est laudabile, secundum illud Actuum decimo septimo:"Susceperunt verbum cum omni aviditate

Sed tamen in hoc sunt reprehensibiles, quia non fovent nec volunt laborare; et ideo subdit: Et hi radices non habent, id est firmitatem caritatis, de qua Apostolus ad Ephesios tertio : " In caritate radicati et fundati "; sed potius amorem libidinosum sive adulterinum, et ideo non proficiunt: Sapientiae quarto: " Adulterinae plantationes non dabunt radices altas nec stabile firmamentum collocabunt", quia, Osee nono, " radix eorum exsiccata est".

Et quod isti non habeant radices confirmantes, ostendit, cum adiungit: Quiaad tempus credunt, scilicet in tempore prosperitatis, et in tempore tentationis recedunt, scilicet a Deo, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo: " Recessit a Deo, salutari suo". Hoc certe competit hu;usmodi desidioso, secundum illud Ecclesiastici sexto : " Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors ", sed, sicut dicitur Osee septimo, " vae his qui recesserunt a me "l Quocontra Iob vigesimo septimo: " Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea". Et ideo hortatur Ecclesiasticus secundo: " Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem ".

20. (Vers. 14.). Tertio autem quantum ad expositionem seminis suffocati in corde negotioso subditur : Quod autem in spinascecidit, hi sunt qui audierunt, id est, illi signantur per illud. Et nota, quod auditus attribuitur omnibus, ut nullus possit se excusare; ad Romanos decimo: " Nunquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum ". Sed non omnes faciunt fructum spiritualem, quia impediuntur a curis carnalibus: et ideo addit: Et a sollicitudinibus, scilicet intra, et divitiis, scilicet extra, et voluptatibus vitae, scilicet infra; in quo tangitur triplex bonum commutabile, scilicet interius, exterius et inferius: euntes suffocantur, id est, vitam spiritualem perdunt, quia, secundum quod dicitur primae ad Timotheum sexto , " qui volunt divites fieri incidunt in tentationes et in laqueum diaboli et in desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem"; et ideo merito suffocari dicuntur.

Et ideo perdendo vitam interiorem, perdunt per consequens efficaciam exteriorem: et ideo subditur: Et non referunt fructum. Scribitur enim Ecclesiaste quinto : " Qui amat divitias fructum non capiet ex eis ", quia, sicut dicitur in Psalmo, " dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt viri divitiarum in manibus suis "; et ad

Romanos sexto: " Quem fructum habuistis in quibus nunc erubescitis"? quasi dicat: nullum. Unde merito divitiae et voluptates comparantur spinis, tum quia fractum non afferunt, tum etiam, quia fructum impediunt, tum etiam, quia habentem affligunt, secundum illud Ecclesiastae secundo : " Peccatori autem dedit Deus afflictionem et curam superfluam, ut addat et congreget. Sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis est"; Ecclesiastae quinto: " Dulcis est somnus operanti, sive multum, sive parum comedat: saturitas autem divitis non permittit eum dormire". Dnde quasi super spinas iacet: propter quod dicit Beda : "Divitiae, etsi delectare videantur, tamen possessoribus suis spinae sunt, quia cum aculeis curarum mentes eorum confodiunt quae avide quaeruntur et sollicite servantur ".

21. (Vers. 13.). Quarto autem ad interpretatio-Lnem seminis multiplicati in corde fructuoso subiungitur: Quod autem in terram bonam, scilicet cecidit: Numerorum decimo quarto : " Terra, quam lustravimus, valde bona est "; hi sunt qui in corde bono, quoad cognitivam: Ecclesiastici trigesimo septimo: "Cor boni consilii statue tecum "; et Ecclesiastici tectio: " Sapiens cor et intelligibile abstinet se a peccato"; et optimo, quoad affectivam: ad Hebraeos ultimo: " Optimum est gratia stabilire cor ". Audientes verbum retinent, quoad memorativam: Proverbiorum tertio : " Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepla mea custodiat cor tuum ". Et fructum afferunt, quoad operativam: Isaiae trigesimo : " Dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terrae tuae erit uberrimus". Inpatientia, quoad potentiam passivam et supportationi, in qua est consummatio meriti boni: Iacobi primo : " Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri ". Unde ipsa est, quae perducit ad fructum: Iacobi quinto: "Ecce, agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum "; et ad Hebraeos decimo: " Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem "; et duodecimo: " Omnis disciplina in praesenti quidem non est gaudii, sed moeroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet institiae".

22. Ad istius tamen explanationis evidentiorem manifestationem notandum, quod semen est Verbum Dei, primo, quia tenet rationem principii activi: Ioannis octavo :" Ego principium, qui et loquor vobis "; Matthaei decimo tertio: "Qui seminat bonum semen Filius est hominis ", qui scilicet est principium omnis boni. - Secundo, quia tenet rationem principii propagaturi: Ioannis quinto : " Pater meus usque modo operatur, et ego operor ". Ideo Marci quarto: " Sic est regnum Dei, quemadmodum si iaciat homo sementem in terram et dormiat " etc.: et Genesis primo : " Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum, cuius semen " etc.

Tertio, quia tenet rationem principii multiplicativi: Ioannis duodecimo : " Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert "; et de hoc primae ad Corinthios decimo quinto: "Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur ". Hu;usmodi autem semen est Verbum Dei increatum ut inspiratum, ut incarnatum, ut praedicatum, ut exemplatum .

23. (Vers. 16.). Nemo autem accendens lucernam etc. Postquam eruditi sunt Apostoli ad intellectum parabolae, hic secundo invitantur ad communicationem doctrinae, ad quam invitantur Apostoli quadrupliciter: primo, congruitate generalis exempli: secundo vero, necessitate superni iudicii, ibi : Non est enim occultum etc; tertio, utilitate proprii meriti, ibi: Videte, quomodo auditis etc.: quarto vero, immutabilitate divini beneplaciti, ibi: Venerunt autem ad illum etc.

Circa congruitatem generalis exempli duo sunt attendenda: primum est dissonantia in opposito, secundum convenientia in proposito .

Primo ergo quantum ad dissonantiam in opposito dicitur: Auerno autem lucernam accendens. Lucerna est verbum Dei, iuxta illud Proverbiorum sexto : " Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae"; et in Psalmo: " Lucerna pedibus meis verbum tuum ". Tunc autem lucerna accenditur, quando cordi humano intelligentia divini verbi tribuitur. Unde de Ioanne Ioannis quinto: " Ipse erat lucerna ardens et lucens ". - Operit eam vase. Lucerna haec non est operienda vase carnalis immunditiae: Osee octavo : " Israel factus est in nationibus quasi vas immundum ". Sed nonest tale vas Paulus, de quo Actuum nono: " Vas electionis est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel ". Hoc fuit vas apertum, quod illuminavit mundum: Ecclesiastici quadragesimo tertio: " Sol in aspectu annuntians in exitu vas admirabile, opus Excelsi".- Aut subtus lectum ponit. In tecto autem accidia designatur: Proverbiorum vigesimo sexto : " Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo". Hinc est, quod reprehenditur " servus ille, qui abscondit pecuniam domini sui ", Malthaei vigesimo quinto, contra illud Ecclesiastici vigesimo nono: " Ne abscondas illam sub lapide in perditionem ". Vult ergo dicere, quod sicut inconveniens est, lucernam accensam abscondere sub vase vel lecto, sic divinam intelligentiam occultare. Et hoc est quod dicitur Ecclesiastici vigesimo : " Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque "? et post: " Melior est homo, qui abscondit stultitiam, quam qui abscondit sapientiam suam ". Hoc autem intelligitur, quando habet tempus et locum. Nam in Psalmo dicitur : "In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi "; et rursum: " Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me: obmutui et humiliatus sum ".

24. Secundo vero quantum ad congruitatem in proposito adiungit: Sed supra candelabrum ponit , quantum ad perfectionem virtutis: ut intrantes videant lumen, per apertionem veritatis, secundum illud Matthaei quinto: " Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est ad Philippenses secundo: " Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes". Illud autem lumen non vident, nisi qui intrant per fidem: quia Isaiae septimo secundum Septuaginta: " Nisi credideritis, non intelligetis ". Et de hoc fidei ingressu dicitur Ioannis decimo: " Per me si quis introierit, salvabitur "; introierit, per fidem, quia qui crediderit salvus erit ". Isti intrantes per fidem mediante doctrina Sanctorum perveniunt ad intelligentiam sacramentorum, secundum illud Psalmi : " Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis ". " Qui enim ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates ", Danielis duodecimo.

Et ideo Dominus dicebat discipulis Matthaei decimo " Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta ".

25. (Vers. 17.). Non est enim occultum. Hic secundo invitat eosdem ad communicationem doctrinae necessitate superni iudicii dupliciter, tum prol pter futuram manifestationem omnis boni, tura propter futuram revelationem omnis mali.

Primo igitur quantum ad futuram manifestationem omnis boni dicitur: Non est enim occultum, scilicet bonum, quod non manifestetur, scilicet per futurum iudicium; unde secundae ad Corinthios quinto : " Oportet enim, nos omnes manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, proni gessit in corpore ". Hoc autem erit in iudicio, de quo primae ad Corinthios quarto dicitur, quod "illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique "; et hoc quia lux habet proprietatem manifestativam, secundum illud ad Ephesios quinto: " Quae arguuntur a lumine manifestantur "; unde bona veritas fidei et morum tanquam lux quaerit manifestari, non occultari, secundum illud Ioannis tertio : " Qui facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta ". Quod potissime fiet, quando lux illa manifestabitur in iudicio: propter quod in Psalmo: " Qui sedes super Cherubim, manifestare"; et rursus in Psalmo: " Deus manifeste veniet, et non silebit ".

26. Secundo vero quantum ad futuram revelationem omnis mali dicitur: Nec absconditum, scilicet peccatum vel malum, quod homo libenter abscondit, secundum illud Iob trigesimo primo : " Si abscondi quasi homo peccatum meum "; quod non cognoscatur et in palam veniat, id est in iudicio, secundum illud Proverbiorum vigesimo sexto : "Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia eius in concilio ". Unde Ecclesiastici primo: " Ne fueris hypocrita in conspectu hominum " ne forte revelet Deus abscondita tua et in medio synagogae elidat te "; quia, sicut dicitur Sapientiae primo , " auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum dod abscondetur ". " Ipse enim est, qui revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta " etc. Quia ergo oportet, omnia manifestari, stultum est ad tempus abscondere: ac per hoc necesse est doctrinam acceptam aliis aperire.

27. (Vers. 18.). Videte ergo, quomodo auditu etc. Hic tertio invitantur Apostoli ad idem utilitate proprii meritis et hoc, quia eius habitus facit opulentum, privatio vero reddit egenum. -Praedicanda est ergo divina doctrina primo, quia habitus documenti perducit ad opulentiam: propter quod dicit: Videte ergo, quomodo auditis: Beda : "Ut in vestro pectore suscipiatis et continuo ruminetis et alieno auditui eructare sufficiatis "; quasi dicat: non audiatis verba eruditionis divinae negligenter, ut non curetis, sed diligenter, ut abundetis et aliis tribuatis. Unde et subdit: Qui enim habet, dabitur ei : qui enim habet affectum et voluntatem proficiendi, dabit ei Deus intellectum et facultatem docendi. Unde Sapientiae septimo: " Optavi, et datas est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae "; et post: " Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa". Unde si quis vult, quod detur sibi abundanter, debet et ipse dare de eo quod habet libenter: supra sexto : " Date, et dabitur vobis", scilicet donum sapien tiae, secundum illud Iacobi primo: " Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter " etc. Unde nulli datur sapientiae donum, nisi habeat desiderium: Isaiae quinquagesimo quinto: " Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum properate" etc.

28. Secundo vero, per contrarium, quia ipsius privatio ducti ad inopiam, adiungit: Et quicumque non habet, affectum scilicet divinae doctrinae in corde, etiam quod putat se habere, per tumorem snperbiae, auferetur ab eo , scilicet per rigorem divinae sententiae: infra decimo nono: " Tollite ab eo mnam et date illi qui habet decem mnas "; et Matthaei vigesimo primo: " Auferetur a vobis regnum ", scilicet sacrae Scripturae, " et dabitur genti facienti fractos eius ". Ex quo colligitur, quod nullus potest pervenire ad plenitudinem divinae sapientiae, nisi habeat promptitudinem doctrinae communicandae: nude Sapientiae sexto : " Quid sapientia et quomodo facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei ". " Neque cum invidia tabescente iter habebo: quoniam talis homo non erit particeps sapientiae " Dei.

29. (Vers. 19.). Venerunt autem ad illum Mater etc. Hic quarto invitat Apostolos ad doctrinam communicandam ex imitationeMagistri sui, scilicet Christi, qui praetulit affectum docendi affectui parentali. Unde duo hic introducuntur: primum est requisitio propinquorum: secundum vero, praeelectio discipulorum.

Primo igitur quantum ad parentum requisilionem dicitur: Venerunt autem ad illum Mater et fratres eius, ad quos debet specialis affectus haberi, ad matrem quidem, quoniam dicitur Exodi vigesimo : " Honora patrem tuum et matrem tuam "; et Tobiae quarto: " Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius"; ad fratres, scilicet propinquos et cognatos: Levitici decimo nono : " Diliges fratrem tuum sicut te ipsum ". Horum igitur, quibus debetur praecipua affectio, introducitur requisitio, sed non poterant per se ipsos: unde additur : Et non poterant adire eum prae turba: et ideo requirebant per nuntium.

30. (Vers. 20.). Propter quod additur; Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui, quibus multam debes affectionem ratione propinquitatis, foris stant, volentes te videre, per affectum caritatis. Et sic efficaciter requiritur, ut ad propinquos transeat vel exeat tum propter naturam agnoscendam, tum propter caritatem rependendam. Unde super hoc dicit Glossa , Matthaei duodecimo, quod " hoc tergiversando nuntiatum est Christo, ut sciretur, si doctrinam relinqueret ". Sciebant enim, illud esse verum quod dicitur ad Ephesios quinto : " Nemo unquam carnem suam odio habuit "; et sic volebant experiri, quid amplius acceptaret, utrum affectionem parentum, an eruditionem discipulorum.

31. (Vers. 21.). Secundo vero quantum ad discipulorum praeeleclionem additur: Qui respondens dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. In quo ostendit,

quod magis acceptabat discipulorum eruditionem quam parentum affectionem, et quod magis acceptabat discipulos quam propinquos, et quod magis acceptat" affectum doctorum ad discipulos quam parentum ad filios. - Et nota, quod propter parentum affectum et indigentiam et requisitionem non debet doctor intermittere eruditionem doctrinae: in quo magis invitat facto, quam supra invitaverit verbo.

32. Et nota, quod auditores vocat matres, in quantum per documentum alios generant, secundum illud ad Galatas quarto : " Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis ". - Fratres vocat, in quantum per verbum generantur et filii Dei fiunt, secundum illud Psalmi: " Narrabo nomen tuum fratribus meis"; et ad Hebraeos secundo: "Non confunditur eos vocare fratres ". Qui enim verbum Dei suscipiunt, illi inseruntur tanquam stipiti radicali) et per consequens rigantur per humorem Spiritus sancti, et ideo efficiuntur filii Dei vivi, secundum illud ad Galatas quarto : " Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem" etc. Et ideo, quantum praeest spiritus carni, et gratia naturae, et divina humanis, et aeterna caducis, tantum praefertur generatio spiritualis, quae est per verbum vitae , generationi carnali: et ideo, huic praeferenda est. Nam propter illam verus praedicator plus afficitur ad filios generatos per predicationem quam ad parentes carnales. Quod patet, quia Apostoli pro eis confirmandis effuderunt sanguinem proprium, sicut etiam Christus fecerat, qui est magister magistrorum.

33. Et quoniam illi soli semen verbi recte suscipiunt, qui audita exsequuntur: ideo recte addit: Qui verbum Dei audiunt et faciunt: quia, ad Romanos secundo , " non auditores Legis iusti sunt apud Deum, sed factores iustificabuntur apud Deum "; et Iacobi primo: " Estote factores verbi et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos ". Tales enim praefert Christus parenlali cognationi suae, infra undecimo : " Beatus venter, qui te portavit". (Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud ". Hoc autem dicit, non quia Matrem contemnat, cum ipsam prae omnibus dilexerit, sed ut exemplo ostendat quod praecipit infra decimo quarto: "Qui non reliquerit patrem et matrem et uxorem, filios fratres et sorores, non potest meus esse discipulus"

Tertio ponitur confirmatio authentica in manifestis miruoliB.

34. Factum est in una dierum, et ;ipse ascendit etc. Post instructionem parabolicam in occultis mysteriis et informationem apostolicam in apertis eloquiis subdit hic Evangelista more suo confirmationem authenticam in expressis miraculis. Introducuntur autem in hac parte tria signa miraculorum , " ut in ore trium testium stet omne verbum ", et ut ostendatur Christus dominus universorum. Primum est in sedatione tempestatis, ex quo ostenditur dominus super creaturam corporalem; secundum est in expulsione daemoniacae legionis, ex quo ostenditur dominus super spiritualem, ibi : Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum etc.: tertium est in restitutione vitae et sanitatis, ex quo ostenditur dominus super composita ex utraque, ibi: Factum est autem, cum rediisset etc.

Circa primum miraculi genus, quod est in "e-datione tempestatis, quatuor introducuntur ab Evangelista ad eius explicationem perfectam. Primum est occasio praecedens; secundum, opportunitas imminens: tertium, potestas efficiens: quartum, utilitai consequens. Occasio autem praecedens fuit transitus maris: opportunitas imminens, impetus tempestatis: potestas efficiens, virtus Divinitatis: utilitas consequens est profectus nostrae credulitatis.

Primo ergo introducitur ab Evangelista transitus maris: secundo, impetus tempestatis, ibi : Navigantibus autem illis etc.: tertio vero, virtus Divinitatis, ibi: At ille surgens increpavit etc.: quarto, profectus nostrae credulitatis, ibi: Dixit autem illis: Ubi est fides?

Circa primum notandum, quod duo introducit, Evangelista: primum est ascensus naviculas ; Secundum est transitus stagni.

35. (Vers. 22.). Primo ergo quantum ad ascensum naviculae dicitur: Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in naviculam et discipuli

cius, ut scilicet per eius obsequium veheretur, iuxta illodSapientiae decimo quarto : " Exiguo ligno credunt homines animas suas". Et nota, quod Christus ascendit cum discipulis in naviculam, ut ostendat se eis similem in natura et indigentia, secundum illud ad Hebraeos secundo : " Per omnia debuit fratribus similari"; et ad Philippenses secundo: "In similitudinem hominum factus et habitu inventus ut - homo ". Discipuli ascenderunt cum Christo, ut ostendatur perfectio comitatus, quo nunquam deserebant Magistrum, sicut Eliseus fecit magistro suo Eliae, quarti Regum secundo : " Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te ". Unde in persona talium dicebat Iob vigesimo tertio: " Vestigia eius secutas est pes meus, viam eius custodivi nec declinavi ex ea ". Non erant de illis " qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt", supra eodem, et ideo ad veritatis sapientiam nunquam pertingunt.

36. Secundo vero quantum ad transitum stagni subditur: Et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt, scilicet ut transfretarent et ultra fretum sive mare irent, quia aqua illa, sicut habitum est supra quinto , et mare et stagnum appellabatur. Meo autem voluit Dominus, quod discipuli eius transfretarent cum eo, ut miracula eius eis apparerent: Psalmus : " Qui descendunt mare in navibus, ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo ". Vel ideo voluit, ut secum ascenderent, ut ostenderet, quod non possunt pervenire ad portum salutis nisi per mare tribulationis praesentis. Unde Sapientiae decimo quarto : " Transeuntes mare per ratem liberati sunt "; et in Psalmo: "Transivimus per ignem et aquam "; quia, secundum quod dicitur Actuum decimo quarto, " per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei ".

37. (Vers. 23.). Navigantibus autem illis . etc. Hic secundo describitur impetus tempestatis cum importunitate periculi et cum opportunitate refugii. - Primo quantum ad importunitatem periculi emeretis, Christo dormiente, dicitur: Et navigantibus illis , obdormivit. Et ipso dormiente, periculum incurrerunt in navigando, iuxta illud Ecclesiastici quadragesimo tertio : " Qui navigant mare enarrant pericula eius". - Ideo subditur periculum: Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur, id est, procella venti exagitabat stagnum et implebat navem aquis, iuxta illud Marci quarto " Et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis". Et hoc factum est divina dispensatione, sicut de Iona dicitur Ionae primo: " Facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri". Unde sicut illa navis propter Ionam fugientem a facie Domini erat in periculo, sic et ista propter praesentiam proditoris, secundum quod Glossa dicit: " Merito turbatur navis, in qua proditor est cum bonis, et qui suis meritis firmi fuerant turbantur alienis ".

38. (Vers. 24.). Secundo quantum ad opportu- 1 nitatem refugii succurrentis, Christo euigilante, subditur: Accedentes autem suscitaverunt eum, ut scilicet per eius vigiliam obtinerent remedium qui in dormitione incurrerant periculum: Psalmus : " Excitatus est tanquam dormiens Dominus". Suscitaverunt autem eum non ex animi audacia, sed ex indigentia: unde additur: Dicentes: Praeceptor, perimus: in quo allegant Christi potentiam et suam indigentiam: Christi potentiam in hoc, quod aiunt: Praeceptor: Iob nono " Praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo "; Psalmus: " Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas "; Sapientiae decimo quarto: " Dedisti in mari viam et in fluctibus semitam firmissimam ".

Suam indigentiam allegant in hoc, quod dicunt: Perimus, cum tamen tu nolis, aliquem perire,- secundae Petri tertio : " Patienter agit nolens, aliquos perire ", et maxime praedestinatos. Unde Ioannis decimo: " Oves meae vocem meam audiunt, et ego vitam Aeternam do eis, et non peribunt in Aeternum "; et decimo septimo: " Ego custodivi eos, et nemo ex eis periit nisi filius perditionis".

39. At ille surgens increpavit ventum. Hic tertio describitur virtus Divinitatis, ut praecipiens verbo et ut perficiens facto:

Primo igitur quantum ad praeceptum in verbo dicitur: At ille surgens, increpavit ventum et tempestatem aquae: in qua increpatione intelligitur maiestatis imperium super utrumque. Unde dicitur Matthaei octavo "Imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna "; Marci quarto dicitur, quod dixit mari: " Tace,

obmutesce ". Et in hoc ostendit, se esse illum, qui fecit mare: Iob trigesimo octavo : " Circumdedi mare terminis meis: et dixi: Hucusque venies et hic confringes tumentes fluctus tuos"; et Nahum primo: "Increpans mare et exsiccans illud ".

40. Secundo vero quantum ad effectum in opere subditur: Et cessavit, et facta est tranquillitass cessavit, scilicet ventus: Ecclesiastici quadragesimo tertio : " In sermone eius siluit ventus"; quia in Psalmo: " Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius ". Et sic apparet, quod ipse est ille, ad quem dicit Tobias, tertio , " Post tempestatem tranquillum facis ". Et sic verum est in Christo quod in Psalmo dicitur: " Et stetit spiritus procellae".

41. (Vers. 2b.). Dixit autem illis etc. Hic quarto determinatur profectus nostrae credulitatis dupliciter, scilicet quantum ad cognitionem in corde et quantum ad confessionem in ore : - Primo ergo quantum ad cognitionem cordis procedentis ab haesitatione dubietatis ad certitudinem credulitatis dicitur: Dixit autem illis: Vbi est fides vestra? Quod quidem dicit increpando dubietatem et suadendo fidei firmitatem, quasi dicat: Quare dubitastis mergi et periclitari? Iuxta quod dixit Petro Matthaei decimo quarto : " Modicae fidei, quare dubitasti "? Nam dicitur ad Hebraeos undecimo: " Fide filii Israel transierunt mare rubrum tanquam per aridam terram ". Ideo autem discipulos arguit de pusillanimitate, ut excitet ex viso miraculo ad fidei firmitatem, per quam resiliant in propriam parvitatem et admirentur immensitatem divinam.

Unde et subditur: Qui timentes mirati sunt. Iam enim cognoscebant suam parvitatem, in quam resiliebant per timorem, et divinam immensitatem, in quam excedebant per admirationem : leremiae decimo : "Quis non timebit te, o rex gentium? Tuum enim est decus inter cunctos sapientes "; leremiae quinto: " Me ergo non timebitis ? dicit Dominus ". " Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit".

Et quia timorem maiestatis concomitatur admiratio potestatis, recte dicitur: Mirati sunt: Ecclesiastici undecimo : " Mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum ", quia " magnus Dominus vehementer, et admirabilis potentia eius", Ecclesiastici quadragesimo tertio.

42. Secundo vero quantum ad confessionem oris subditur: Ad invicem dicentes: Quis, putas hic est? quasi dicant: nullus est huic similis: Exodi decimo quinto : " Quis similis tui magnus in fortibus, Domine? Quis similis tui magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia"?

Et rationem reddunt: Quia et ventis et mari imperat, per potentiam ineffabilem: et obediunt ei per reverentiam admirabilem: Iob vigesimo octavo : Qui posuit ventis pondus et aquas appendit in mensura, quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus ". Et sic verificatum est illud Ecclesiastici trigesimo nono: " In verbo eius stetit aqua sicut congeries Iste ergo est ille, de quo Iob trigesimo octavo : " Quis conclusit ostiis mare"? Ex quo enim venti et mare obediunt ei, nulla resistere possunt: Ecclesiastici quadragesimo secundo: " Omnia in necessitate obaudiunt ei ". Unde Beda in Glossa : Nota, quod omnis creatura sentit Creatorem, quia maiestati Conditoris sunt sensibilia, quae apud nos sunt insensibilia ".

43. Spiritualiter autem exprimitur hic liberatio animae poenitentis a tentatione diaboli per gratiam. Christi. Unde tria hic spiritualiter sunt attendenda: primum est animae conversio, quae designatur in ascensu naviculae: secundum est tentatio, quae designatur in impetu procellae: tertium est animae consolatio, quae designatur in sedatione tempestatis maximae.

Circa ascensum naviculae designantem conver-sionem animae tria attendenda sunt, scilicet Christi exemplum, quia prior ascendit: Michaeae secundo : " Ascendet pandens iter ante eos"; quia, Actuum primo, " coepit Iesus facere et docere". Et hoc est quod dicit Ambrosius: " Christus, relictis parentibus, navem crucis ascendit a, ut doceat nos, relicto amore carnali, cum ipso crucifigi. In figura huius primi Machabaeorum decimo sexto dicitur, quod Ioannes " vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit ad eos primus, et viderunt eam viri et transierunt post eum ".

Secundo, Christi consilium, quia discipulos invitavit, ut secum transirent: Ecclesiastici vigesimo quarto : " Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me", scilicet ex hoc mundo, qui non est nisi transitus quidam ;Ioannis decimo tertio: " Ut transeat ex hoc mundo ad Patrem "; et ad Hebraeos decimo tertio: (Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus ". Beatus, qui sic transit cum Christo " per bona temporalia, ut non amittat aelerna "; quia, Sapientiae decimo quarto, " transeuntes mare per ratem liberali sunt ".

Tertio vero, Christi consortium, quia simul cum ipsis in navi transivit: Isaiae quadragesimo tertio : "Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te" etc, quia in Psalmo: "Cum ipso sum in tribulatione"; et Matthaei vigesimo octavo: " Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi".

44. Circa impetum procellae, in quo designatur tentatio animae, tria sunt attendenda. Primum est obdormitio Christi; quod quidem est, quando Christi amor et memoria torpescit in corde ; nam in se non obdormivit: Psalmus Ecce, non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel "; sed in nobis: propter quod dicitur Matthaei vigesimo sexto: "Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem "; et ideo primae Petri ultimo: " Sobrii estote et vigilate "; et primae ad Thessalonicenses quinto: (Igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus: qui enim dormiunt nocte dormiunt ".

Secundum est descensus procellae venti, in quo designatur tentatio diaboli: Ezechielis primo : " Ventos turbinis veniebat ab aquilone ". Hic est ventus veniens "a regione deserti, qui concutit quatuor angulos domus", id est quatuor mentis affectus, de quo dicitur Iob primo: hic est, de quo Ecclesiastici quadragesimo tertio: " Frigidus ventus aquilo flavit, et.gelavit crystallus ab aqua.

Tertium est periclitatio navis impulsae, quae designat perturbationem animae. Aqua enim ingrediens in naviculam est perturbatio intrans in animam et tunc imminet periculum. Unde in Psalmo : (Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam "; Threnorum tertio: (Inundaverunt aquae super caput meum: dixi: perii".

45. Circa consolationem animae tria sunt attendenda. Primum est oratio in Christi excitatione: quod quidem fit per orationem: infra undecimo : " Quis vestrum habebit amicum " etc.; lsaiae sexagesimo quarto: " Non est qui invocet nomen tuum, qui surgat et teneat te ".

Secundum est mentis devotio in tranquillitate: Tobiae tertio : " Post tempestatem tranquillum facis et post lacrymationem et fletum exsultationem infundis "; Sapientiae duodecimo: "Tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate indicas ".

Tertium est Dei honorificalio in hoc, quod Deum venerantur et timent et confitentur: Exodi decimo quarto :" Liberavit Dominus Israel de manu Aegyptiorum ". "Tunc cecinit Moyses canticum Domino " etc.

De his tribus dicitur in Psalmo: "Invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me ".

Et sic patet, quomodo spiritualiter hir designatur transitus animae poenitentis.

46. Et navigaverunt ad regionem etc. Postquam primo ostendit Evangelista, Christum habere dominium supra creaturam corporalem; hic secundo ostendit, habere dominium supra spiritualem in expulsione admirabili daemoniacae legionis. Unde intendit Evangelista in hac parte explicare mirabilem liberationem daemoniaci factam mediante virtute Christi. Ad buius autem miraculi explicationem quatuor introducuntur. Primum est violentia daemonis obsidentis: secundum est omnipotentia Domini liberantis, quod determinat ibi : Et rogabant illum, ne imperaret illis etc.; tertium est reverentia populi occurrentis, ibi: Quod ut viderunt factum, qui pascebant etc.: quartum est benevolentia curati obtemperantis, ibi: Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant etc.

Violentia autem diaboli obsidentis ostenditur ex quatuor, scilicet ex fremitu furoris, ex strepitu

clamoris, ex impetu fortitudinis et ex comitatu multitudinis.

47. (Vers. 26.). Primo igitur quantum ad fremitum furoris in daemoniaco occurrente Domino applicanti dicitur: Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum. " Gerasa autem, ut dicit Beda , civitas est Arabiae "; in quo ostenditur, quod post miracula facta circa Iudaeos divina dispensatio hoc requirit, ut fiant in gentibus; iuxta, quod dicitur Actuum decimo tertio: " Vobis primum oportebat loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis Aeternae vitae, ecce, convertimur ad gentes", quasi in contemptum rebellium. Unde addit: Quae est contra Galilaeam: quae refertur ad civitatem intellectam per illam gentem, quae scilicet Gerasa dicitur. Illuc navigavit, ut virtutem potentiae per miracula ostenderet et ad se traheret. Interpretatur namque Gerasa, ut dicit Glossa , "advena "; et ideo designat gentes, secundum illud ad Ephesios secundo: Memores estote, quod aliquando vos eratis gentes, alienati a conversatione Israel, promissionis spem non habentes et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope". Unde in hoc patet, quod "idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum ", ad Romanos decimo . (Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit ".

48. (Vers. 27.). Ideo additur: Et cum egressus esset ad terram, occurrit eivir quidam, ut sicut mirabilia fecerat in mari, ita et in terra. Et per hoc apparet, quod ipse est ille, de quo in Psalmo dicitur: " Omnia, quaecumque voluit Dominus, fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis ". Et hoc ostendit in viro isto, qui merito dicitur vir quidam singularis passionis, qui notabilis erat persona et notabiliter et miserabiliter erat obsessus. Et ideo, licet duo occurrerent, secundum quod dicitur Matthaei octavo , Lucas tamen non commemorat nisi occursum unius, cuius notabilem vexationem determinat ex temporis diuturnitate.

Propter quod dicit : Qui habebat daemonium iam temporibus mul tis, ita quod iam sibi eum vindicaverat in possessionem , ita ut posset dici de eo illud Isaiae trigesimo quarto : " Cubile erit draconum et pascua strui thionum, et occurrent daemonia, onocentaurus";hoc est de plene a diabolo possessis.

Aggravatur etiam ex habitus deformitate: unde et additur: Et vestimento non induebatur ;quod erat valde deforme iuxta quod comminatur Dominus Ezechielis decimo sexto: " Denudabunt te vestimentis tuis, ut auferant vasa decoris tui ". Et in hoc apparet fremitus daemonis, qui non tantum vexabat corporis membra, sed etiam laniabat vestimenta, sicut de illo dicitur Actuum decimo nono: " Cum invaluisset daemonium pessimum contra duos filios Scevae Iudaei nudi et vulnerati effugerunt de domo ".

Aggravatur etiam ex loci horribilitate: propterea addit: Neque in domo manebat, sed in monumentis, ubi est locus valde horribilis. Et talia loca quaerunt principes tenebrarum ; Iob trigesimo : " In desertis habitant montium et in cavernis terrae et tamen ab his eripit Dominus, secundum illud Psalmi: "Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant , qui habitant in sepulcris ".

49. (Vers. 28.). Secundo vero quantum ad strepitum clamoris in daemone vociferante, Domino praecipiente, subditur: Is ut vidit Iesum, procidit ante illum. Et sic verificatur illud Psalmi : "Coram illo procident Aethiopes "; et illud Isaiae sexagesimo : " Venient ad te qui detrahebant tibi et adorabunt vestigia pedum tuorum ", " ut in nomine lesa omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum ", ad Philippenses secundo. Hoc autem non faciebat humilitate devotionis, sed cum murmure et strepitu clamoris.

Et ideo addit: Et exclamans voce magna dixit: Quid mihi et Ubi est, Iesu, Fili Dei altissimi? Quod non exhibebat ex reverentia, sed magis abhorrebat praesentiam cum clamore, per quem ostendit gemitum et dolorem in corde, secandum illud Isaiae penultimo : " Clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis". Ideo antem clamat et dolet de eius praesentia, quia nulla erat ad Christum convenientia; secundae ad Corinthios sexto : " Quae conventio Christi ad Belial ? Quae societas lucis ad tenebras, iustitiae cum iniquitate"? et Ecclesiastici decimo tertio: " Quid communicabit lupus cum agno: aut quae communicatio homini sancto ad canem "?

50. Et nota, quod in hae confessione duplicem . elidit errorem; unum Iudaeorum, qui dicebant, Christum habere daemonium, Ioannis octavo , et in Beelzebub eiicere daemonia, Matthaei duodecimo. Unde Beda: "Iudaei dicunt,.in principe daemoniorum eiicere eum daemones, quem daemonia negant aliquid secum habere commune ".

Alium errorem elidit

Arianorum, qui dicunt Christum creaturam puram, cum daemon dicat eum Dei altissimi Filium, iuxta illud Ecclesiastici vigesimo quarto : " Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam ". Hoc autem fatetur daemon non venerando eius dominium, sed pertimescendo eius praeceptum, iuxta illud Iacobi secundo: " DAEmones credunt et contremiscunt".

51. Et ideo additur: Obsecro te, ne me torqueas, illa scilicet virtute, de qua Sapientiae undecimo : "Absentes et praesentes similiter torquebantur ". Ideo volebat Christum confiteri, ut saltem confitendo inveniret copiam evadendi ; quia, Sapientiae decimo sexto, "negantes te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt ".

52. (Vers. 29.). Sed haec supplicatio parum sibi valuit, non erat enim voluntaria, sed coacta: ideo subiungitur: Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine : cui praecepto non poterat resistere, secundum illud Sapientiae decimo nono: "Omnis creatura deserviebat praeceptis tuis, ut pueri tui servarentur illaesi ". Ideo autem hoc praeceptum timebat, quia solatium est immundo spiritui obsidere hominem et tormentum exhibere, iuxta illud infra undecimo - " Cum immundus spiritus exient ab homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem "; et Beda in Glossa: " Tormentum est diaboli ab hominis laesione cessare, et quanto diutius possideat, tanto difficilius dimittit. Caveat ergo laesus a diabolo, ut cito iugum disrumpat". - Sed in hac petitione non meruit daemon exaudiri, quia non erat ex affectu devotionis, sed ex impatientia et strepitu clamoris: Psalmus : " Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret".

53. Tertio quantum ad impetum fortitudinis in daemone resistente humanae .ligationi subiungitur: Multis enim temporibus arripiebat eum , scilicet impetu fortitudinis, cui non poterat obsessus resistere: iuxta quod dicitur de Saule primi Begum decimo octavo, quod " spiritus Domini malus arripiebat Saul". Sed hunc aliter quam Saul, quia ille legebatur cithara, hic autem non poterat detineri catena.

Unde additur: Et vinciebatur catenis, quantum ad manus, compedibus custoditus , quantum ad pedes, quod erat retinaculum valde forte, iuxta illud Psalmi: " Ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis ".

Et licet tam forte esset, non poterat sustinere impetum fortitudinis diabolicae: propter quod addit: Et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserto . In quo ostenditur superbia et audacia diaboli, qui nullis retinaculis poterat detineri , iuxta illud Ieremiae secundo: " A saeculo confregisti iugum meum, rupisti vincula ". Sic utique faciunt superbi imitatores diaboli, contra quos Ieremias , quinto , loquens de principibus: " Confregerunt iugum, ruperunt vincula ", scilicet divinorum preceptorum; cum tamen dicatur Ecclesiastici sexto: " Iniice pedem tuum in compedes illius, et ne acedieris vinculis eius". Sed tolerabilius est peccatori obsesso a diabolo agitari in deserto, quam istis vinculis compediri: Iob trigesimo : "In desertis habitant torrentium et in cavernis terrae, qui in hu;usmodi laetabantur et esse sub sentibus delicias computabant".

54. (Vers. 30.). Quarto vero quantum ad comitatum multitudinis in daemone respondente dominicae interrogationi subiungitur: Interrogavit autem illum Iesus dicens: Quod tibi nomen est? Ipsius enim est interrogare, cuius est et iudicare: Sapientiae sexto'' : "Interrogabit Altissimus opera vestra et cogitationes vestras scrutabitur "; et undecimo: " Hos tanquam durus rex interrogans, condemnasti"; quia, secundum illud Sapientiae primo, " in cogitationibus impii interrogatio erit ". Interrogabat antem de nomine, non quia ignoraret, secundum quod dicunt ei discipuli Ioannis decimo sexto : " Nunc scimus , quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget ", et multo minus nec tu alios.

Sed quaerebat, ut ex responsione daemonis appareret confutatus multitudinis; unde et subditur: At ille dixit: Legio. " Legio continet sex millia sexcenta et sexaginta sex "; et ideo non respondet nomen singularis personae, sed multitudinis: quod exponens Evangelista, adiungit: Quia intraverant daemonia multa in eum, ''ita ut nosset dicere Domino :" Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me "? Et iterum: " Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis ". Iam verificatum erat in isto quod de Antiocho dicitur primi Macbabaeorum primo: " Ascendit Antiochus Ierosolymam in multitudine gravi. Et intravit in sanctificationem cum superbia ".

Et sic ex quatuor praemissis apparet violentia diaboli obsidentis.

55. (Vers. 31.). Et rogabant illum etc. Post violentiam daemonii obsidentis subiungit hic Evangelista omnipotentiam Domini liberantis. Ostenditur autem in hac parte Christus potens per omnem modum, potens scilicet in imperando, potens in permittendo, potens in saluando et potens in perdendo.

Primo ergo ostenditur potens in imperando dura in hoc quod dicitur: Et rogabant illum , scilicet daemones, ne imperaret illis, ut in abyssum irent: quia mandatum eius non poterant praeterire, iuxta illud Psalmi : " Praeceptum posuit et non praeteribit ". Ideo rogabant eum, quia sciebant, quod ipse erat ille Angelus, de quo Apocalypsis vigesimo: " Vidi Angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi", id est potestatem mittendi in abyssum iusto suo iudicio, sicut fecit Aegypliis: Exodi decimo quinto: " Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis"; et Apocalypsis vigesimo: "Iudicatam est de singulis secundum opera ipsorum. Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis". Hoc iudicium timebant daemones accelerari sibi per imperium Christi, non tanquam praescii futurorum, sed propter dicta Prophetarum. Unde Ambrosius : " Sciebant daemones, per adventum Christi se aliquando in abyssum mergendos, non ipsi futura praedicantes, sed Prophetarum de se dicta recolentes ".

56. (Vers. 32.). Secundo dicitur potens in permittendo damna in hoc quod subditur: Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte , in quos, licet bruta sint animalia, daemones non habebant posse nisi ex divina permissione. Nam de Christo dictum est in Psalmo : " Omnia subiecisti sub pedibus eius"; et post: (insuper et pecora campi ". Unde in istum gregem non poterant quidquam nisi ex permissione Dei, secundum illudMatthaei decimo: "Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex eis non cadet in terram sine Patre vestro ", id est sine potentia Patris.

Et ideo subditur : Et rogabant eum, ut permitteret, eos in illos ingredi ,- in quo ostendunt daemones Christi potentiam et suam impotentiam, quia nihil possunt in bestias nisi permissi, multo magis nec in hominem. Unde Iob primo dixit satan: " Domine, extende manum tuam et tange cuncta, quae possidet". Propter quod et in tribulatione, quam facturus est diabolus Ecclesiae, divina permissio praecedit, secundum illud Apocalypsis nono : " Soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam et diem "; et vigesimo dicitur, quod " solvetur satanae ".

Et quia Dominus iusto suo iudicio permittit eis multa, subditur: Et permisit, eos ;in qua permissione ostendit se dominum non solum prohibentem daemones, sed possidentem porcos, secundum illud Psalmi: " Meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus et boves ". Possessores vero solum erant villici Domini Iesu, et ideo in nullo iniuriatus est eis.

Ostendit etiam Dominus, quod magis diligit salutem unius nominis quam millia brutorum animalium: primae ad Corinthios nono : " Nunquid de bobus cura est

Deo"? Sapientiae undecimo: " Parcis antem omnibus Domine, quoniam tua sunt, qui amas animas ". - Rursus, in hoc ostendit Dominus, carnales homines, qui designantur per porcos, iusto Dei iudicic expositos esse daemonibus; ad Romanos octavo : Si secundum carnem vixeritis, moriemini ". Unde primae ad Corinthios quinto dicit Apostolus de illo carnali, quod "iudicavit tradere hu;usmodi satanae in interitum carnis". Hoc etiam fecit, ut non solum innotesceret hominibus terrae illius potentia salvandi, sed etiam occidendi, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo : " Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et ego sanabo: et non est qui de manu mea possit eruere ".

57. (Vers. 33.). Tertio ostenditur potens in salvando infirmos in hoc quod adiungitur: Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos: in quo exitu liberatus est homo. Exierunt autem divinae virtutis imperio, secundum illud Zachariae decimo tertio : " Spiritum immundum eiiciam de terra ". Hoc dicebat ille qui ait de se infra decimo tertio: " Ecce, daemonia eiicio et sanitates perficio hodie et cras et tertia die consummor ". In virtute namque Christi exibant, in cuius nomine eiiciebantur ab eius discipulis, iuxta quod dicitur Actuum decimo sexto, quod " Paulus dixit spiritui pythonico: Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea: et exiit eadem hora ". Egredientes autem ab homine in porcos intrant, quia immundus spiritus immunda quaerit habitacula: Iob trigesimo septimo : " Ingredietur bestia latibulum suum et in antro suo morabitur "; et de Behemoth dicitur Iob quadragesimo: " Sub umbra dormit in secreto calami, in Iocis humentibus ". Hoc dicit quantum ad carnales, qui nihil aliud quaerunt nisi umbram et lasciviam sicut porci.

58. Quarto ostenditur potens in ((eiiciendo superbos in hoc quod subditur: Et impetu abiit grex fer praeceps in stagnum et suffocatus est ,- in quo ostenditur Domini virtus eximia, quae non permisit, eos ingredi in porcos ad quietem, sed ad submersionem, ut sic impleretur in eis illud Exodi decimo quinto :"Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus "; in quo spiritualiter designatur submersio peccatorum, iuxta illud propheticum Michaeae ultimo:

" Deponet omnes iniquitates nostras et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra ".

59. Ostenditur igitur, quod ex praedictis secundum litteram colligi possunt septem notabilia: primum , quod potentia solius verbi Christi excedit virtutem infinitorum millium daemonum: secundum, quod maximus est furor daemonum respectu generis humani; tertium, quod maximus est timor respectu hominis Christi; quartum, quod daemones sunt incorporei, cum tot essent in homine uno; quintum, quod ipsi nihil possunt etiam super bruta animalia nisi permissi: sextum, quod homines in his temporalibus possidendis non sunt nisi sicut villici Christi: septimum, quod Deus salutem unius hominis praeferendam ostendit infinitis animalibus brutis.

60. (Vers. 34.). Quod ut viderunt factum etc. Hic iam tertio ostendit Evangelista reverentiam populi occurrentis. Circa cuius explicationem introducuntur quatuor, scilicet denuntiatio veritatis conspectae, indagatio veritatis auditae, inventio veritatis inquisitam, veneratio veritatis inventae, quaesilae et. denuntiatae.

Primo igitur quantum ad denuntiationem veritatis conspectae dicitur: Quod ut viderunt factum, qui pascebant fugerunt, scilicet ex timore sicut mercenarii ; Ioannis decimo : " Mercenarius autem, et qui non est pastor, videt lupum venientem et fugit"; et Zachariae undecimo: " O pastor et idolum derelinquens gregem "! Vel fugerunt non timore humani periculi, sed timore divini iudici;: de quo Iob decimo nono : " Fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est gladius, et scitote, esse iudicium ". Fugerunt autem, non ut laterent, quia in Psalmo scriptum est: " Quo ibo a spiritu tuo V et quo a facie tua fugiam "? sed ut absentibus celeriter visa narrarent

Unde infertur: Et nuntiaverunt in civitatem et in villas, sicut et ille nuntius, Iob primo : " Evasi ego solus, ut nuntiarem tibi ". Et in hoc quasi habebant praedicatorum officium, de quibus in Psalmo: " Annuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt "; ad Philippenses primo: " Sive per occasionem annuntietur Christus, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo ". Unde bona de Christo visa non sunt reticenda, sed annuntianda, secundum illud quarti Regum septimo : " Dixerunt illi quatuor viri leprosi: Haec dies boni nuntii est: si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur. Venite, eamus et nuntiemus in aula regis". Sed moto non sunt nuntianda: secundi Regum primo: " Nolite annuntiare in Geth neque annuntietis in compitis Ascalonis ".

61. (Vers. 35.). Secundo vero quantum ad indagationem veritatis auditae subditur: Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum. Exierunt, inquam, ad inquisitionem; Canticorum tertio : " Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem "; et in Psalmo: " Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram ".

Exierunt autem ad Iesum, qui est Veritas , ut discerent veritatem. Nam, sicut dicit sollicitus inquisitor Iob vigesimo tertio: "Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum.et veniam usque ad solium eius"? Sic Samaritani, audito verbo mulieris, Ioannis quarto: " Abiit mulier in civitatem et dicit hominibus illis: Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci ". " Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum ".

Et notandum est valde, quod dicitur, quod dum

exeunt videre quod factum est, venerunt ad Iesum, quia factura, dum videtur., ducit ad Factorem; ad Romanos primo : "Invisibilia Dei a creatura mundi, pet ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur "; et Sapientiae decimo tertio: "A magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit Creator horum videri ". Et ideo Ecclesiastici quadragesimo secundo: " Quam admirabilia opera illius, et tanquam scintilla, quae est considerare "! In hoc autem apparet, quod non est standum in factura, sed perveniendum usque ad Iesum: Ecclesiastici quadragesimo tertio : " Vide arcum et benedic qui fecit illum "; et in Psalmo: " Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem " etc.

62. Tertio quantum ad inventionem veritatis quaesitae subditur: Et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant; et ita in debito statu contra inquietationem, quia nunquam quiescebat, quando diabolus eum possidebat: Isaiae quinquagesimo septimo : (Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest". Econtra de eo, in quo inhabitat Spiritus Domini, dicitur Threnorum tertio : Sedebit solitarius et tacebit "; quia, secundum illud Psalmi, "in pace factus est locus eius ".

Invenerunt etiam eum in debito habitu contra nudationem: propter quod addit: Vestitum. Talis enim habitus decet hominem tam corporaliter quam spiritualiter: Apocalypsis decimo sexto : " Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet". - Invenerunt etiam eum in debito sensu contra insanitio nein: propter quod subdit: Ac sana mente: unde poterat dicere illud Nabuchodonosor Danielis quarto : "In ipso tempore sensus meus reversus est ad me". Quem sensum aufert diabolus eis quos possidet, infamando eorum mentes: secundae ad Corinthios quarto: "In quibus Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ".

Invenerunt eum etiam in debito situ contra deordinationem: propter quod adiungitur: Ad pedes eius, tanquam intentum praedicationi eius secundum illud Deuteronomii penultimo : " Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius "; et infra decimo: " Maria sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius ".

Et per haec indicia manifeste cognoverunt ipsum liberatum ex proprio visu.

Modum autem curationis et causam cognoverant per auditum, quia audierant, hoc factum esse per Christum. Propter quod subditur: Et timuerunt, scilicet Christum, attendentes eius miram potentiam et fortitudinem, secundum illud Ieremiae decimo : " Quis non timebit te, o rex gentium ? Tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui".

63. (Vers. 36.). Ad hoc inducit certum testimonium, ideo subdit: Nuntiaverunt autem illis h t qui viderant, scilicet pastores. Nam tales debent testificari ; Ioannis decimo nono: " Et qui vidit testimonium perhibuit

Quomodo sanus faetus esset a legione, per Christi imperium. Tali testimonio est credendum; primae Ioannis primo : "Quod vidimus et audivimus et perspeximus testamur et annuntiamus vobis "; Psalmus: Narrantes laudes Domini et mirabilia eius, quae fecit ";: quia, Actuum quarto, " non possumus quae audivimus et vidimus non loqui".

64. (Vers. 37.). Quarto vero quantum ad venerationem veritatis inventae subditur: Rogaverunt eum omnis multitudo regionis Gerasenorum. Postquam cognoverunt Maiestatis imperium formidandum, rogaverunt eum, ut discederet ab eis. Quod quidem non dicebant contemptu superbiae, sicut illi, de quibus Iob vigesimo primo : " Qui dicunt Deo: Recede a nobis: scientiam viarum tuarum nolumus "; sed ex timore reverentiae. Unde et subditur: Quia timore magno tenebantur, sicut Petrus, supra quinto ; " Exi a me, Domine, quia homo peccator sum "; et sicut centurio, supra septimo: " Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum "; quia, secundam illud Ecclesiastici decimo tertio, " pondus super se tollet qui honestiori se communicat ". Unde Ambrosius '' : "Infirma mens non capit Dei verbum nec potest pondus sapientiae sustinere ". Et quoniam ad divinam cohabitationem erant minus idonei, ideo fuerunt exauditi.

Propter quod additur: Ipse autem, ascendens navim , reversus est. ''Nolebat Dominus esse aliquibus onerosus: unde Matthaei decimo: "Et quicumque non receperint vos, exeuntes foras, excutite pulverem de pedibus vestris "; et Matthaei septimo: " Nolite sanctum dare canibus neque spargere margaritas ante porcos ". Sed prudentius his fecerant Samaritani, de quibus Ioannis quarto " Cum venissent ad eum Samaritani, rogaverunt eum, ut ibi maneret. Et mansit apud eos duos dies". Sed stupor circumdederat istos, sicut et Petrum, supra quinto. Ideo poterant dicere illud Iob trigesimo primo: " Semper quasi tumentes fluctus super me timui Deum et pondus eius ferre non potui".

In hoc etiam spiritualiter datur intelligi, quod Dominus repulsus abscedit; primi Paralipomenon vigesimo octavo : "Si quaesieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, proiiciet te in Aeternum ". Insinuatur etiam, quod Dominus non relinquit nos, nisi prius eum repellamus, quin potius se ingerit: unde Apocalypsis tertio: "Ego sto ad ostium et pulso " etc.

65. (Vers. 38.). Et rogabat illum etc. Hic quarto describitur benevolentia sanati obtemperantis, quam commendat Evangelista ex quatuor, scilicet ex oblatione obsequii, ex condescensione Medici, ex commissione officii et ex divulgatione beneficii, ita quod unum ad alterum disponit.

Primo igitur quantum ad oblationem obsequii dicitur: Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, scilicet sanatus medicum, ut cum iiio esset, ut scilicet ei serviret tanquam Domino et Salvatori, sicut dicebat Ethai Gethaeus ad David secundi Regum decimo quinto: "Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quia in quocumque loco fueris, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus ". Sic Eliseus ad Eliam, quarti Regum secundo: " Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non dimittam te". Ideo autem volebat esse cum ipso, ut esset securior, secundum illud Ecclesiastici quinquagesimo primo : " Invocabo Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meae ". Ut etiam esset perfectior: Psalmus: (Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque". Ut etiam esset felicior: ad Philippenses primo : " Cupio dissolvi et esse cum Christo "; et Ioannis duodecimo: " Volo, Pater, ut, ubi ego sum, ibi sit et minister meus". - Ideo volebat cohabitare in via, ut cohabitaret in patria.

66. Secundo quantum ad condescensionem Medici subditur: Dimisit autem eum Iesus, in omnimoda scilicet libertate, nolens sibi aliud onus imponere, ostendens, quod propter collatum beneficium non est accipiendum obsequium: unde Matthaei decimo octavo : " Misertus dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei ".

67. (Vers. 39.). Dimisit autem eum in quiete: unde subdit: Dicens: Redi in domum tuam, ut ibi requiescas, unde te daemonia expulerant: Ecclesiastici trigesimo secundo : " Praecurre prior in domum tuam, et illic avocare et illic lude et age conceptiones tuas ". Seneca: "Indicium mentis bene constitutae est, in se posse consistere et secum posse morari".

Et nota, quod Dominus quosdam dimittit propter infirmitatem, sicut istum cui condescendebat. Quosdam admittit propter fidelitatem, sicut ipsum, de quo infra nono : " Dixit ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine, sed dimitte me, ut vadam prius sepelire " etc. Quosdam attrahit propter idoneitatem, infra nono: " Et ait alter: Sequar te, Domine, sed permitte mihi primum renuntiare " etc. Quosdam repellit propter cupiditatem, sicut illum, de quo Matthaei octavo : (Magister, sequar te",

Dominus respondet: "Vulpes foveas habent" etc. - Hunc antem non admisit Dominus ad perfectionis discipulatum, vel quia movebat eum timor humani periculi, vel amor beneficii ; vel ut ostenderet, sicut praetactum est , quod propter spirituale beneficium non est accipiendum obsequium: unde Matthaei decimo: " Gratis accepistis, gratis date". Et exemplum huius apparet in Eliseo, quarti Regum quinto. Potest tamen predicator accipere stipendium, sicut dicitur primae ad Corinthios nono: sed non debet praedicare propter illud, sed propter salutem populi.

68. Et nota hic, quod Dominus, secundum quod historia evangelica narrat, aliquando praecipit curatis, quod nemini dicerent, sicut patet in curatione leprosi Matthaei octavo : " Vide, nemini dixeris "; et in suscitatione puellae, infra eodem: " Quibus praecepit, ne cui dicerent quod factum erat". Hic autem praecipit sanato, quod divulget ad hoc, ut Dominus ostendat, veritatem salutarem non esse tacendam, et gloriam propriam non esse quaerendam. Ideo aliquando praecipit, quod dicatur, et aliquando praecipit, quod taceatur, ut in primo det documentum, quod veritas praedicetur, in secundo vero, quod gloria propria non quaeratur .

In hoc etiam apparet, quod predicationis opus non tantum est virorum apostolicorum, verum etiam quorumcumque bonorum, qui a Christo edocti sunt. Unde etiam Christus, discipulis prohibentibus, quendam in nomine Christi eiicere daemonia, qui Christum non sequebatur, dixit: " Nolite prohibere", sicut dicitur infra nono . Bonus enim vir debet dicere quod dixit Moyses Numerorum undecimo: " Quis det, ut omnes prophetent, et det eis Dominus Spiritum sanctum "? secundum illud ad Philippenses primo: " Sive per veritatem, sive per occasionem annuntietur Christus, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo ".

69. Tertio quantum ad commissionem officii dicitur: Et narro, quanta tibi feceritDeus: in quo mittit eum ad praedicandum et divulgandum divinum beneficium; Psalmus: Narrabo nomen tuum fratribus meis" etc; et Tobiae duodecimo: "Sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est". Et hoc mandat Deus lieri: Psalmus: " Quanta mandavit patribus nostris, nota facere ea filiis suis". Et illud est officium praedicatoribus iniunctum.

70. Quarto quantum ad divulgationem beneficii subditur: Et abiit per universam civitatem dicens quod iniunctum est: Ionae tertio: " Surge et vade in Ninivem, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem ". Sed lonas praedicabat periculum, iste vero divulgabat et praedicabat beneficium. - Propter quod addit: Quanta illi fecisset Jesus, ut vere diceret illud Psalmi : " Venite, audite, omnes, et narrabo, quanta fecit animae meae ". Ad hoc invitabat Angelus Tobiae duodecimo: " Benedicite Deum et narrate, omnia mirabilia eius". Hoc autem dicit, non quia in nostra sit potestate omnia eius opera et beneficia enarrare, cum dicatur Ecclesiastici decimo octavo : " Quis sufficit enarrare opera illius"t sed quia hoc debet esse in nostro desiderio et voluntate, iuxta illud Psalmi: " Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua "; non quia lingua sufficiat exprimere, sed quia gratitudo cordis de omnibus cupit laudes exsolvere et predicare.

71. Nota hic, quia secundum litteram quatuor possunt ex dictis elici notabilia. Primum est, quod Dominus per viles et humiles personas voluit aliis notificari, sicut per porcarios et pecorarios.

Secundo , quod non omnes ad statum perfectionis sunt admittendi, sed tantum illi qui sunt idonei.

Tertio , quod a praedicatione nominis Christi arcendi non sunt quos Christus curat a vexatione diaboli. -Quarto, quod ad gratiarum actionem pro beneficiis acceptis debemus esse promptissimi, exemplo huius daemoniaci, qui beneficium Dei omnibus nuntiavit.

72. Factum est autem, cum rediisset Iesus etc. Supra ostendit Evangelista dominium et auctoritatem Christi super creaturam corporalem in sedalione ; tempestatis et super spiritualem in expulsione daemonis ; hic ostendit, ipsum dominium habere super creaturam compositam ex utraque in sanatione haemorrhoissae et suscitatione puellae. Habet autem haec pars duas, secundum quod humana natura ex duobus est composita, corpore videlicet et anima. Nam primo ostenditur dominus corporum in haemorrhoissae sanatione: secundo, dominus animarum in puellae suscitatione, ibi : Adhuc illo loquente etc. Introducitur autem explicatio utriusque miraculi ad manifestandam dignitatem virtutis Christi, quam demonstrat satis perfecte in miraculo curationis haemorrhoissae.

Nam primo demonstratur in parte ista benignitas praesentiae Christi desiderabilis: secando vero, sublimitas potentiae inaestimabilis, ibi :Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis etc; tertio, profunditas sapientiae ineffabilis, ibi: Et ait Iesus: Quis est qui me tetigit etc.

Benignitas antem praesentiae Christi ostendite desiderabilis ex plebe suscipiente cum laetitia, ex principe supplicant cum fiducia, ex multitudine concomitante cum benevolentia. Primum respicit Christi adventum, cui plebs occurrit: secundum, Christi statum, ad quem princeps recurrit: tertium, Christi progressum, ad quem multitudo concurrit. Ex occursu ergo et recursu et concursu multitudinis multipliciter ostenditur praesentia et adventus Christi desiderabilis.

73. (Vers. 40.). Primo igitur quantum ad susceptionem laeliliae factam a plebe dicitur: FAEtum est autem, cum rediisset Iesus, trans fretum scilicet in Galilaeam, cui ad tempus corporalem subtraxerat praesentiam desideratam; iuxta quod figuratum est tertii Regum decimo in Salomone: " Et universa terra desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam eius, quam dederat ei Deus ". Per istum Salomonem intelligimus Christum, de quo in Psalmo: " Speciosus forma prae filiis hominum " etc. - Et ideo subditur: Excepit illum turba multa , scilicet cum laetitia et gaudio, ut sic impleretur illud Isaiae vigesimo nono: " Pauperes homines in sancto Israel exsultabunt". - Et ideo subditur: Erant enim omnes exspectantes eum, scilicet cum desiderio, quia, Threnorum tertio , " bonum est praestolari cum silentio salutare Dei ". Nam " bonus Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum "; "ipse enim erit exspectatio gentium ", Genesis penultimo: Psalmus: " Exspecta igitur Dominum et viriliter age" etc.

74. (Vers. 41.). Secundo quantum ad supputationem fiduciae faelam a principe subditur: Et Kee, venit vir, cui nomen Iairus: cuius nomen exprimit, eo quod persona erat notabilis ex principatu, iuxta quod dicitur secundi Regum septimo : "Feci tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra vel etiam, quia nomen responieoat off cio et dignitati. Iairus enim illuminatus interpretatur, talis in plebe debet principari. - Unde subditur: Et ipse princeps synagogae erat: Ecclesiastici quadragesimo quinto : " Statuit illi testamentum pacis et principem sanctorum et gentis suae ". Hic autem princeps, licet esset exaltatus in gloria, ita ut ei posset competere illud primi Regum secundo : " Ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat "; non inde est elatus per superbiam, sed humiliatus per reverentiam, attendens illud Ecclesiastici trigesimo secundo: " Rectorem te posuerunt? Noli extolli ". - Ideo subditur: Et cecidit ad pedes Iesu, sciens scriptum, Isaiae quadragesimo quinto : " Mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua "; et in Psalmo: " Venite, adoremus et procidamus ante Dominum ". Ideo autem procidit, ut Christi maiestatem honoret sua reverentia: Ecclesiastici tertio : " Quam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur "; et ut etiam imploret pietatem cum fiducia.

Unde et subdit: Rogans , ut intraret in domum eius. Hoc faciebat cum instantia, ut posset dicere illud Canticorum tertio: " Tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae ".

75. (Vers. 42.). Ad istam autem instantiam propellebat indigentia, quam exprimit, cum dicit: Quia unica filia erat ei, et ita multum amabilis. Nam, secundi Regum primo , " sicut mater unicum amat filium suum, ita. te diligebam ", dixit David. Non solum autem erat amabilis, quia unica, sed etiam quia iuvencula; et ideo addit: Fere annorum duodecim: et quia tenera, ideo tenero amore amanda, secundum illud Genesis trigesimo septimo '' : " Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum ". Et quia vita erat multum amabilis, ideo mors erat multum tristabilis.

Propter quod subdit: Et lutee moriebatur'',- quod non poterat esse sine magno dolore, qui est in luctu unicae ; Ieremiae sexto : " Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum ". Ideo dicebat Iacob de Beniamin Genesis quadragesimo secundo: " Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater enim suus mortuus est, et ipse solus remansit. Si quid adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos ". Sic et hic dicere poterat de unica filia.

76. Quoniam igitur Christi praesentiam adiit curat reverentia, rogavit ex confidentia, desideravit ex indigentia: ideo oratio eius fuit exaudita, secundum illud Ecclesiastici quarto : " Rogationem contribulati ne abiicias ". Hinc est, quod Dominus non reprehendit istum qui rogabat, quod iret ad domum. sicut regulum, Ioannis quarto; quia regulus credebat, quod magis posset infirmum sanare quam mortuum suscitare, unde dixit: "Domine, descende, priusquam moriatur filius meus". Hic autem credidit, quod aeque bene posset super utrumque, unde filiam suam quasi mortuam reputabat. - Et ideo alius Evangelista, scilicet Matthaeus , introducit eum rogantem pro mortua, licet secundum Lucam et Marcum aliquid superesset de vita. Unde Augustinus de Concordia Evangelistarum dicit, quod Marcus et Lucas expresserunt principis verbum, Matthaeus vero intellectum expressit, quia eam mortuam reputabat.

77. Tertio quantum ad comitatum benevolentiae factum a multitudine subditur: Et conligit, dum iret, a turbis comprimebatur: quoniam ex amoris affectu omnes volebant contingere ipsum, sicut supra sexto : " Omnis turba quaerebat eum tangere ". In hoc etiam versa vice ostenditur benevolentia Salvatoris: qui etiam a multitudine vult comprimi, quasi nullum a se repellens. Ipse enim est, qui dicit Ioannis sexto : " Omnis, qui venerit ad me, non eiiciam foras"; ipse, qui vocat Matthaei undecimo: " Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos "; ipse est, qui ad ostium pulsat ,- Apocalypsis tertio: " Ego sto ad ostium et pulso". Hanc compressionem facit mutuus amor, qui est copula amantis et amati: quia, primae ad Corinthios sexto , " qui adhaeret Domino, unus spiritus est"; et Ioannis decimoquinto: " Manete in me, et ego in vobis". Unde perfectus amor non est contentus aliquo sensu sine tactu: propter quod dicit sponsa Canticorum primo : " Trabe me post te"; leremiae trigesimo primo: "In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te ".

78. (Vers. 43.). Et mulier quaedam erat in fluxu etc. Postquam ostensa est praesentia Christi desiderabilis, ostenditnr potentia eius admirabilis in mirabili curatione a fluxu sanguinis. Hanc autem curationem ostendit Evangelista processisse ex admirabili omnipotentia tum propter diuturnitatem mort in muliere, tum propter impossibilitatem curand ab arte, tum propter facilitatem remedii a Salvatore

Primo igitur quantum ad diuturnitatem immun dae passionis in muliere dicitur: Et mulier quae dam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim HAEc erat immunda passio, et ideo cum difficultati portabilis; Levitici decimo quinto : " Mulier, quai patitur fluxum sanguinis, si fluere non cessat, quam diu huic passioni subiacet, immunda est". Erat cu; difficultate sanabilis propter adhaerentiam, quia ian erat inveterata: Ecclesiastici decimo: " Languor pro lixior gravat medicum ". Erat igitur haec passio immunda, continua et diuturna; ideo vilis ad cohabitandum , gravis ad sustinendum et difficilis ad sanandum. Unde poterat dicere illud Threnorum tertio : " Vetustam fecit pellem meam et carnem meam " et illud Psalmi: " Lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea ". Haec autem mulier secundum Ambrosium videtur fuisse Martha. Ait enim : " Christus largum fluxum sanguinis siccavit in Martha et daemones expulit de Maria".

79. Secundo quantum ad impossibilitatem humanae subventionis ex arte subditur: Quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, propter curationis remedium, secundum consilium Ecclesiastici trigesimo octavo : " Honora medicum propter necessitatem, etenim.illum creavit Altissimus". Hoc autem dicit de honore munerum, non sermonum: unde baec eos honoraverat, quia omnem substantiam expenderat. Et ideo probabile est, quodsi curabilis fuisset Aegritudo, quod per artem esset curata. -Attamen ars non profuit: unde subdit: Nec ab ullo potuit curari, ita nec a natura nec ab arte potuit ei subveniri, ut verificaretur in ea illud Sapientiae decimo sexto : " Neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia".

80. Unde nota, quod natura nihil potest sine superna potentia, nec ars aliquid potest sine natura: unde ubi natura non subvenit, ars non proficit, sed magis nocet, sicut in hae muliere, de qua Marci quinto dicitur, quod " fuerat multa perpessa a plaribns medicis et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat". Sed Lucas medicus hoc tacet, de medicis curialius lo-Innens.-Ex quo colligitur, quod medicorum ars est laudabilis, quando sequitur, supernam potentiam et naturam substratam. Unde dicitur Ecclesiastici trigesimo octavo : " Da locum medico, ne recedat a te ". Sed tunc erit vituperabilis operatio medici, quando negligit vel considerare naturam, vel non anteponit divinam potentiam, sicut dicitur de Asa secundi Paralipomenon decimo sexto :." Aegrotavit Asa dolore pedum vehementer nec sic Dominum requisivit, sed magis medicorum arte confisus est "; et sequitur, quod "mortuus est".

81. (Vers. 44.). Tertio quantum ad facilitatem perfectae curationis a Salvatore subditur: Accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. Accessit, quia credebat; ad Hebraeos undecimo : " Oportet accedentem credere "; retro, quia timebat, sicut soror eiusdem Maria, supra septimo: " Stans retro secus pedes Domini ". Tetigit, quia speravit curari ,-Matthaei nono: Dicebat intra se: Si tetigero fimbriam vestimenti, salva ero ". Tetigit autem fimbriam , id est infimam partem vestimenti, reputans se immundam et honorificans Christi potentiam, qui potest salutem dare per infima.

Et quia credidit et speravit, ideo faciliter obtinuit. Propter hoc additur: Et confestim stetit fluxus sanguinis eius: ex quo apparet mira Dei virtus, quae morbum tam diuturnum et tam gravem curavit statim ad tactum unius particulae. Mira est ergo virtus Christi, quae credulitate sui impossibilia facit facilia, secundam illud Marci nono 5: " Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti "; et Ioannis decimo quarto: " Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet"; et Actuum decimo nono: " Virtutes non modicas faciebat Deus per manum Pauli, ut etiam de corpore eius deferrentur sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores ". Si ergo tam salubre est per fidem tangere fimbriam vestimenti, quam salubre erit ipsum Christum tenere? Unde Bernardus : "Dulce satis est te, bone Iesu, quaerere, dulcius tenere "; unde sponsa Canticorum tertio : " Tenui eum nec dimittam ". " Dulcis utique est attrectabo tui; nam et ipse laetus fructu non caret. Mulier enim evangelica felici furto attigit fimbriam lesa, et statim stetit in illa fluxus carnalis illecebrae, carnalis delectationis et curae".

82. (Vers. 45.). Et ait Iesus etc. Postquam ostensa est Christi praesentia esse desiderabilis et potentia admirabilis, hic tertio ostenditur eius rapientia infallibilis: et hoc tripliciter, scilicet ex deprehensione veritatis occultae, ex detectione veritatis deprehensae, ex approbatione veritatis detectae.

Primo igitur introducitur deprehensio veritatis occultae a Christo per propriam inquisitionem, cum dicitur: Et ait Iesus: Quisme tetigit 1 Hoc autem non dicit, ut discat, sed ut quod notum est sibi aliis detegat: iuxta quod in Psalmo dicitur: " Palpebrae eius interrogant filios hominum, Dominus interrogat iustum et impium "; non ut ab eis aliquid addiscat, sed ut doceat quod ignorant.

Unde quia ignorabant quaestionis causam, subditur: Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant, id est alii discipuli, causam huius quaestionis non intelligentes ; unde poterat eis dici illud Matthaei decimo quinto : " Adhuc et vos sine intellectu estis "? quia quaestionem illam carnaliter, non spiritualiter intelligebant.

Quod patet in hoc quod adducit: Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt, et tu dicis: Quis me tetigit? quasi dicant: cum omnes te tangant indifferenter, quomodo quaeris de aliquo specialiter? Unde mirabantur, quomodo Christus, magister et praeceptor, quaereret quasi de dubio quod omnibus erat in manifesto ; et ideo merito mirabantur, quomodo Christus proponeret quaestionem, quae apparet stulta, cum dicatur secundae ad Timotheum secundo : " Stultas et sine disciplina quaestiones devita ". Sed quia intellectum habebant carnalem, manuducendi erant ad spiritualem.

83. (Vers. 46.). Propter quod addit: Et dixit Iesus: Aliquis me tetigit, id est aliqua persona, tactu scilicet spirituali; et hoc probat: Nam et ego novi, virtutem de me exiisse. Hoc dicit quantam ad effectum curationis: et sic verificatur illud Sapientiae duodecimo: "Virtutem autem tuam ostendis,

qui non crederis in virtute consummatus ". Ostendit autem effectum egredientem ab ipso, secundum illud quod supra sexto dicitur, quod " virtus de illo exibat et sanabat omnes ". Nec mirum, quia, primae ad Corinthios primo ," Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam "; ad Hebraeos primo: " Portans omnia verbo virtutis suae".

84. (Vers. 47.). Secundo vero adiungitur detectio veritatis depiehensae per alienam confessionem, cum dicitur: Videns autem mulier, quia non latuit eum ; unde poterat dicere illud mulieris Samaritanae, Ioannis quarto: "Domine, ut video, Propheta es tu ". Propter quod et ipsa poterat simile testimonium cum illa perhibere et ideo dicere: " Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci ". Iste vere erat alter Salomon, immo sapientior eo, de quo dicitur tertii Regum decimo "Non fuit sermo qui regem posset latere "; quia ipse est, de quo Danielis secundo: " Ipse novit in tenebris constituta, et lux cum eo est". Et quia iam cognoverat potentiam in effectu et sapientiam percipiebat in sermone, ideo attendebat, se non posse effugere. - Et propterea subditur: Et tremens venit et procidit ad pedes eius, ad honorificandam Maiestatem: Michaeae sexto: " Quid dignum offeram Domino Curvabo genu Deo excelso ". Et hoc cum tremore, quia solos tales respicit Deus: Isaiae ultimo : "Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et trementem sermones meos "? Et ideo ad Philippenses secundo: "Cum metu et tremore vestram salutem operamini, quia Deus operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate ".

Et quia nihil magis spectat ad honorem Maiestatis quam manifestatio veritatis, ideo subditur: Et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo, scilicet quomodo confestim sanata est : quia, Tobiae duodecimo , " opera Dei revelare et confiteri honorificum est ". Et ideo dicebat Angelus: "Benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam ".

85. (Vers. 48.). Tertio adiungitur approbatio, veritatis delectae per definitivam commendationem,cum subditur: At ipse dixit illi : Filia, fides tua

te salvam fecit, quasi dicat: iuste hoc assecuta es quia credidisti; quasi dicat: fides fecit te filiam se cundum illud Ioannis primo: "Dedit eis potestaten filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius" Fides etiam fecit salvam, quia, ad Romanos decimo " omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, gal vus erit". Unde in hoc apparet mira dispensatio nostrae salutis, quia mulier sanata totum attributi divinae virtuti, secundum illud ad Romanos nono " Non est volentis neque currentis, sed Dei mise renlis "; Deus salvans totum attribuit mento fidei sicut dicitur Marci nono: " Si potestis credere, omnis possibilia sunt credenti ".

Et quoniam in acquisitione salutis per consequens fit acquisitio pacis, ideo subditur: Vade in pace, tanquam Dei amica et filia: Sapientiae tertio : " Donum et pax est electis Dei", Pax est illud quod Dominus omnibus optat et optari mandat, secundum illud infra decimo: In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui ". Hoc est, quod prae aliis donat: Ioannis decimo quarto : " Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis "; hoc est, ad quod specialiter vocati Matthaei undecimo: " Tollite iugum meum super vos, et invenietis requiem "; et Ioannis decimo sexto: " Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum ". De hac ad Philippenses quarto:"Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Iesu ", Domino meo.

86. Et nota, quod trium mulierum Dominus fidem commendat, quas exaudit et salvat. Commendavit Magdalenam supra septimo , dicens consimile verbum: " Fides tua te salvam fecit "; et hanc commendat hic; et mulierem Chananaeam, Matthaei decimo quinto, cui dixit: " Mulier, magna est fides, tua"

In his tribus mulieribus tres paenitentiae partes spiritualiter intelliguntur. Nam prima, quae flevit et lacrymis rigavit, dat intelligere contritionem, Chananaea, quae clamavit, dat intelligere confessionem: haec autem, quae tetigit vestimentum, dat intelligere salis factionem. De Magdalena legitur supra septimo , quod " stans retro secus pedes Domini,

lacrymis coepit rigare " etc. De Chananaea Matthae decimo quinto dicunt discipuli: " Dimitte eam, quia clamat post nos". De ista dicitur hic, quod " accessit retro et tetigit fimbriam eius vestimenti " Per tactum autem vestimenti intelligitur imitatio in labore sanctae conversationis.

Unde nota, quod legimus Christum laetum in pede a Magdalena, supra septimo : tactum in veste ab haemorrhoissa ut hic: tactum in latere a Thoma: Ioannis vigesimo " Mitte manum tuam in latus meum ". In quo in telligitur triplex imitatio approximanlium ad Christum, scilicet in effectu operationis bonae, in habitu conversationis sanctae, in tolerantia passionis acerbae, in quibus consistit integritas satisfactionis perfectae. Per pedum namque incessum intelligitur rectitudo operationis bonae ; Ezechielis primo : " Pedes eorum pedes recti ". Per vestimentum autem intelligitur honestas conversationis sanctae; Apocalypsis decimo sexto: " Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet ". Talis est qui imitator Christum; ad Romanos decimo tertio: " Abiiciamus opera tenebrarum et induamur arma lucis ". Per latus Christi vulneratum et manus et pedes perforatos intelligitur tolerantia passionis acerbae, secundum illud Psalmi : " Foderunt manus meas et pedes meos". In his enim Christum contingimus, cum eius vulneribus ad tolerantiam armamur: primae Petri quarto: " Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini ".

87. Adhuc illo, loquente etc. Postquam ostendit Evangelista Christum dominum cornorum per sanationem haemorrhoissae, hic ostendit Christum dominum animarum per suscitationem puellae . Habet antem haec pars quatuor particulae: in quarum prima praemittitur soliditas fidei per modum disponentis. Secundo adiungitur idoneitas testimonii per modum approbantis, ibi : Et cum pervenisset ad domum etc. Tertio ostenditur sublimitas imperii per modum efficientis, ibi: Ipse autem tenens manum eius. Quarto notatur celebritas miraculi per modom terminante, ibi: Et iussit illi dari manducare. Et sic perfecte describitur miraculum quantam ad quadruplex genus causae.

Soliditas autem fidei archisynagogi describitur in duplici respectu: primo respectu dissuasionis humanae et respectu persuasionis divinae: per primam tentatur et per secundam solidatur.

88. (Vers. 49.). Primo igitur quantum ad tentationem fidei per dissuasionem humanam dicitur: Adhuc illo loquente, scilicet Iesu, venit quidam ad principem synagogae: venit autem non in adiutorium sicut Angelus bonus, sicut dicitur Danielis decimo : " Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium "; sed sicut malus nuntius venit ad impediendum. Propter quod addit: Dicens ei: Quia mortua est filia tua, et ita non potest esse spes de vita, secundum illudsecundi Regum duodecimo : " Nunc, quia mortuus est infans, quare ieiuno? Nunquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum, ille non revertetur ad me ".

Et ideo subiungit: Iam noli vexare Magistrum , id est, frustra tecum ducere cum labore. Hoc quidem erat verbum non credentis. Christum posse mortuum suscitare. Ignorabat enim illud divinum verbum Ioannis quinto : " Quia venit hora, ut qui in monumentis sunt audiant vocem Filii Dei, et qui audierint viventi. Unde iste nuntius non dicebat ex reverentia, sicut centurio, supra septimo: " Domine, noli vexari ", sed ex diffidentia, ut diceret illud Iob septimo: " Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur, et consumti sunt absque ulla spe ".

89. (Vers. 50.). Secundo quantum ad roborationem fidei per suaeionem divinam subditur: Iesus autem, audito hoc verbo, quod scilicet poterat concutere mentem archisynagogi, quia, secundum illud Proverbiorum vigesimo sexto. , " verba susurronis quasi simplicia, et ipsa penetrant usque ad interiora ventris ". Ne ergo verbum mortis interius penetraret, opponit verbum vitae: et hoc est verbum solidans fidem, quia, ad Hebraeos decimo, "iustus meus ex fide vivit: quodsi subtraxerit se, non placebit animae meae".

Ideo additur: Dixit patri puellae: Noli timere, scilicet ex diffidentia: Iacobi primo: " Postulet autem in fide, nihil haesitans. Qui enim haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur ". Sic de Abraham dicitur ad Romanos quarto, quod "in promissione non haesitavit diffidentia, sed confortatus fide est, plenissime sciens, quoniam quae promisit Deus potens est et facere ". - Et ideo subditur: Sedcrede lanium, per confidentiam: Ioannis undecimo: " Si credideris, videbis gloriam Dei ". Et ideo addit: Et salva erit, per divinam potentiam. Et ad hoc debebat moveri per illud quod statim ante hoc dixerat mulieri curatae: "Fides tua te salvam fecit". Unde in hoc apparet mirabilis dispensatio Dei, qui in miraculis suis nostram fidem requirit ad nostrum meritum. Unde Matthaei nono dixit caecis petentibus illuminari: "Creditis, quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis". Et quoniam difficile erat credere, mortuum suscitari: ideo Dominus in ipso itinere miraculum fecit, per quod adiuvit fidem archisynagogi: ut sic pateat, illud esse verum quod primae ad Corinthios decimo dicitur: Fidelis Deus, qui non patietur, vos tentari supra id quod potestis: sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere ".

90. (Vers. 51.). Et cum peruenisset etc. Hic secundo post soliditatem fidei disponentis subiungit Evangelista idoneitatem testimonii approbantis. Ad probationem autem suscitationis requiritur testimonium de vita reddita et de vita perdita: ideo inducuntur testes respectu utriusque.

Primo igitur quantum ad personas idoneas ad testificandum de suscitatione miraculosa dicitur: Et cum pervenisset ad domum, ubi scilicet debebat puella suscitari, quae erat domus luctus, ad quam utile est ire, secundum illud Ecclesiastae septimo : "Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii"; quia "in illa finis cunctorum " etc.

Et quia non omnibus aperienda sunt sacramenta Dei: Ioannis decimo quinto: " Servus nescit, quid faciat dominus eius "; ideo subditur: Non permisit intrare secum quemquam, secundum illud Ecclesiastici sexto :" Multi pacifici sint tibi, consiliarius sit tibi unus de mille ".

Quia verp discipuli erant eius amici, secundum quod dicit Ioannis decimo quinto: " Vos autem dixi amicos " etc.: ideo non omnes excludit, sed excipit ab exclusis, cum subdit: Nisi Petrum, Iacobum et Ioannem, qui erant discipuli principales: et inde isti assumti sunt in transfiguratione: infra nono et Matthaei decimo se ptimo: " Assumsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem, fratrem eius " etc.

Et quia " testimonium oportet habere " non tantum a domesticis, sed etian " ab his qui foris sunt", secundum illud primae ad Timotheum tertio; ideo discipulis adiungit duas personas, cum dicit: Et patrem et matrem puellae, ut sic "in ore duorum et trium testium stet" fixum veritatis testimonium.

Unde apparet, quod secundum litteram est idoneitas testimonii quantum ad personas et quantum ad numerum, quia nihil habet superfluum, nihil habet diminutum.

91. Secundum spiritualem intelligentiam hoc non vacat a mysterio. Nam Petrus, qui interpretatur agnoscens, designat fidem: Iacobus) qui luctator, designat spem: Ioannes, in quo gratia, caritatem . Et hae tres virtutes sunt Domino familiarissimae et concurrunt ad suscitationem peccatoris a morte, quae designatur in suscitatione puellae. Nam fides concurrit: Ioannis undecimo : " Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet ". Similiter spes: : Psalmus: " Ecce, oculi Domini super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius, ut eruat a morte". Similiter caritas; primae Ioannis quarto: "In hoc apparuit caritas Dei, quia misit Filium suum unigenitum, ut vivamus per eum". - Pater autem et mater sunt Legis doctores: pater, qui instruit in fide, secundum illud primae ad Corinthios quarto : " In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui; mater, quae fovet in moribus, secundum illud ad Galatas quarto: " " Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus". Et de bis Proverbiorum sexto: " Conserva, fili, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae". - Haec autem sunt cum Christo suscitante peccatorem.

92. (Vers. 52.). Secundo quantum ad personas idoneas testificantes de morte naturali subditur: flebant autem omnes et plangebant illam, tanquam mortuam, secundum consilium Ecclesiastici trigesimo octavo Fili, in mortuum produc lacrymas et quasi dira passus incipe plorare ". Flebant autem lacrymis et plangebant vocibus tamentaloriis, sicut erat consuetudinis Iudaeorum; Ieremiae nono : "Vocale lamentatrices, et assumant super vos lamentum ". Vel flebant propter vitae amissionem et plangebant propter desperationem.

Et ideo, quia excedebant, confortantur a Salvatore, cum dicitur: At ille dixit: Nolite fiere, secundum illud primae ad Thessalonicenses quarto : " Non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent".

Et ideo additur: Non est mortua puella, sed dormit: in quo non removet mortis veritatem, sed dat resurgendi securitatem, quia poterat eam ita faciliter a mortuis suscitare, sicut suscitatur de somnis dormiens a vigilante . Et propterea sic dicebat Ioannis undecimo: " Lazarus, amicus noster, dormit "; et post: "Lazarus mortuus est". Unde Beda : " Mortua est hominibus, qui suscitare non possunt, non Deo, cui anima vivit, et caro suscitanda quiescit". Propter quod merito cantat Ecclesia: "Regem, cui omnia vivunt, venite, adoremus ", in Officio defunctorum: infra vigesimo: "Non est Deus mortuorum, sed vivorum ; omnes enim vivant ei ". Quoniam ergo nihil Domino moritur, et praesens aderat Deus: ideo merito dicebat: Non est mortua puella.

93. (Vers. 53.). Sed quia " homo animalis non percipit ea quae Dei sunt ", primae ad Corinthios secando : ideo additur: Et deridebant eum, scientes, quod, mortua esset. Qui enim certus est de aliquo non solum non credit, sed etiam deridet persuadentem contrarium. Et quoniam divina sapientia frequenter persuadet contrarium humanae scientiae, hinc est, quod homo per humanam scientiam irridet Deum, et sic efficitur stultus: Ieremiae decimo : " Stultus factas est omnis homo a scientia sua". Stulta est enim scientia, quae deridet sapientiam: primae ad Corinthios primo: " Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi". Et quia, secundum quod dicitur Proverbiorum decimo octavo , " non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris, quae versantur in corde eios"; ideo isti non recipiebant, sed deridebant: Proverbiorum decimo quinto: " Stultus irridet disciplinam patris sui"; et ideo non erant idonei testes ad vitae restitutionem, sed solum ad vitae perditionem. Ideo fuerunt eiecti, secundum quod dicitur Matthaei nono : " Cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum puellae " etc.

94. (Vers. 84.). Ipse autem tenens manum etc. Hic iam tertio post soliditatem fidei et Idoneitatem testimonii subiungitur sublimitas imperii suscitantis quantum ad potentiam praecipientem et quantum ad efficaciam subsequentem.

Primo igitur quantum ad potentiam praecipientem dicitur: Ipse tenens manum eius, ex virtutis adiutorio, secundum illud Psalmi : " Dextera Domini fecit virtutem " etc. Et rursus poterat puella dicere : " Tenuisti manum dexteram meam ".

Et quoniam "non est abbreviata manus Domini, ut salvare non possit", sicut dicitur Isaiae quinquagesimo nono: ideo additur: Clamavit dicens: Puella, surge, ex imperio maiestatis, sicut dicitur Ioannis undecimo : " Voce magna clamavit: Lazare, veni foras ". Clamor autem iste in voce exteriori designat immensitatem in virtute interiori, iuxta quod in Psalmo dicitur: " Dabit voci suae vocem virtutis", scilicet miraculi, secundum illud primae ad Thessalonicenses quarto : "Ipse Dominus in iussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi".

93. (Vers. 55.). Secundo quantum ad efficaciam subsequentem subditur: Et reversus est spiritus eius, per intimam coniunctionem, iuxta quod dicitur tertii Regum decimo septimo : "Reversa est anima pueri intra ipsum, et revixit "; et surrexit continuo, per vitalem operationem. Surgere enim est operatio viventis, sicut cadere morientis.

96. Et nota, quod puella ista in resuscitatione sua dicitur surrexisse, et adolescens resedisse, supra septimo , Lazarus vero ligatus manus et pedes prodiisse, Ioannis undecimo: quia, sicut supra tactum fuit, per puellam mortuam in domo peccatum intelligitur cogitationis: per adolescentem in porta, peccatum operationis: per Lazarum in sepulcro, peccatum consuetudinis. Et quoniam, secundum quod peccata sunt graviora, maiores relinquunt sequelas: ideo qui solum cogitatione peccavit vivificatus continuo surgit, quia parva remanet difficultas: qui vero in opere, sedet, quia adhuc pronitas remanet: qui autem in consuetudine, ligatus est, quia valde habet pronitatem ligantem in malo et praepedientem a bono, postquam etiam redditus fuerit vitae. Et secundum hoc gravior debet imponi paenitentia diversis 97. Et iussit illi dari manducare. Hic quarto

- et ultimo tangitur claritas miraculi ut manifestandi ad fidei utilitatem et occultandi contra gloriae vanitatem. Unde primo praemiltilur manifestatio utilis: secundo vero, occultatio humilis, quia, sicut dicit Gregorius , "sic debet esse opus in manifesto, ut tamen intentio maneat in occulto ".

Primo ergo quantum ad utilem miraculi mani-

. festationem dicitur: Et iussit illi dari manducare, ut non phantastica, sed vera suscitatio probaretur, sicut ipse probavit suam resurrectionem: infra ultimo : " Habetis hic aliquid, quod manducetur "? et suscitationem Lazari, Ioannis duodecimo, ubi dicitur, quod " Lazarus unus erat ex discumbentibus ". Ideo antem signum dat sensibus verae suscitationis, ut mentes elevet in excessum admirationis.

98. (Vers. 56.). Unde et additur: Et stupue

runt parentes eius, quasi magnitudinem divinae potentiae ferre non valentes: Isaiae vigesimo nono " Ecce, ego addam, ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo ". Stupor antem iste fidem credentium elevavit in excessum, secundum illud Actuum decimo: " Obstupuerunt ex circumcisione fideles" etc.

99. Secundo vero quantum ad humilem occultationem subditur: Quibus praecepit, ne cui dicerent quod factum erat: volens humiliter latere et exemplum humilitatis dare, sicut praecepit discipulis Matthaei decimo septimo: "Praecepit illis: Nemini dixeritis visionem " etc.: in quo ostendit, nos debere velle latere in magnis factis. Unde Augustinus : "Occulta quod agis, in quantum potes: quod si ex toto non vales, sit in animo voluntas occultandi ". - Et nola, quod est praeceptum exsecutionis, sicut decalogus: probationis, sicut de immolando filio Abrahae, Genesis vigesimo secundo - et instructionis, sicut hic. In primo invitatur interfecte ad cognoscendum, affectus ad volendum, effectus ad exsequendum. In secundo invitatur affectui, sed non effectus. In tertio tantum intellectus eruditur, non ligatur affectus, nec prohibetur effectus. Et sic intelligitur illud praeceptum.