COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum XIV.

Confutatio calumniantium miracula, quae fit in convivio, de qua tria.

1. Et factum est, cum intraretin domum etc. Supra confutavit calumniantes Christi miracula in concilio, hic aperte confutat eos in convivio. In his enim duobus locis consueverunt potissime detractiones fieri et observationes, scilicet in conciliis et in conviviis . Dividitur autem pars ista, quae continet praesens capitulum, in tres partes. In quarum prima confutat Pharisaeos observantes; in secunda informat convivas discumbentes, ibi : Dicebat autem et ad invitatos: in tertia vero erudit turbas subsequentes, ibi: Ibant autem et turbae multae eum eo.

Primo confutantur Pharisaei observantes, de quo tria.

Circa autem confutationem observantium hoc ordine procedit: quia primo ponitur observatio Pharisaeorum: secundo adiungitur detectio observatorum, ibi : Et ecce, homo quidam hydropicus: tertio vero, delectorum confutatio, ibi: Ipse vero apprehensum sanavit eum. - Observatio autem Pharisaeorum, qua observabant Christum, describitur quantum ad duo, scilicet quantum ad benignitatem Christi et Pharisaeorum malignitatem.

2. (Vers. 1.). Quantum ergo ad Christi benignitatem dicit: Et factum est, cum intraret in domum principis Pharisaeorum Sabbato manducare panem, in quo apparet mira Christi benignitas: magna in hoc, quod conversabatur eum hominibus mortalibus, cum esset Deus ; Baruch tertio : "Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum". " Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est". Maior quidem, quia conversabatur cum suis persecutoribus: unde impletum est in eo illud Ezechielis secundo : " Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas". Sed maxima benignitas, quia conversabatur usque ad familiare contubernium, ut impleatur illud Apocalypsis tertio: " Ego sto ad ostium et pulso: si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum et coenabo cum. illo, et ipse mecum ". In hoc igitur, quod intravit domum alienam, commendatur Christi humilitas: in hoc, quod in domum Pharisaei, caritas: in hoc, quod manducavit panem alienum, ipsius Christi paupertas: et in his ostenditur summa benignitas, qua altissimus voluit pro nobis humiliari, iustissimus cum impiis conversari, ditissimus inter homines pauper fieri: unde secundae ad Corinthios octavo : "Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi,

quia, eam dives esset, propter dos egenus factus est, ut illius inopia nos divites essemus".

3. Secundo autem quantum ad observantium mal lignitatem subdit: Et ipsi observabant eum. Non dicit Evangelista in quo, ut insinuet, quod observabant et verba et miracula, et observabant ad reprehendendum et arguendum ; supra undecimo : " Coeperunt Pharisaei et legisperiti insistere et os eius opprimere, insidiantes ei et quaerentes capere aliquid ex ore eius, ut accusarent eum "; unde et Ioannis decimo quinto: "Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt". Observabant etiam miracula, secundum quod dicitur Marci tertio : " Observabant eum, si Sabbato curaret, ut accusarent eam". Unde haec observatio procedebat ex malitia insidiante: contra quam dicitur Proverbiorum vigesimo quarto: "Ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius ". Sed quia difficillimum est homini malitioso declinare proximi observationem, ideo dicitur Proverbiorum vigesimo tertio "Ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius, quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; mens eius non est tecum. Cibos, quos comederes, evomcs et perdes pulcros sermones tuos". 4. (Vers. 2.). Et ecce, homo quidam hydropicus. Post descriptam observationem Pharisaeorum hic secundo describit detectionem observatorum; circa quam introducuntur tria, scilicet Aegritudo ad detectionem disponens, quaestio detegens et simulatio tegens.

Primo ergo quantum ad aegritudinem disponentem ad observatorum detectionem dicit: Et ecce, homo quidam hydropicus erat ante illum. Ad litteram hic hydropicus sua infirmitate manifesta et gravi viam praebebat ad confutandam et detegendam Iudaeorum perfidiam. Et quoniam tempus et locus se offerebat, ideo dicit: Et ecce, quasi Dominus tunc adduxisset eum in medium; unde Ecclesiastici trigesimo nono : "Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius". "Nec est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? Omnia enim in tempore suo quaerentur "; et post:

" Omnia opera Domini bona, et omne opus sua hora subministrabit". Unde haec aegritudo corporalis valebat ad impugnandam et expurgandam aegritudinem spiritualem, quia directe erat illi contraria . Nam hic homo hydropicus erat ante Iesum ad misericordiam inplorandam, quam Pharisaei impugnabant. Implorabat namque misericordiam Dei, quia erat homo: nam Ecclesiastici decimo octavo " Misericordia Dei super omnem carnem "; et quia homo infirmus, secundum illud Ecclesiastici undecimo: " Est homo marcidus et indigens recuperatione, plus deficiens virtute, et oculus Dei respexit illum in bono "; et quia ante illum erat, quia tales recurrunt ad Deum, et talibus condescendit Deus: Psalmus : " Quoniam prospexit de excelso sancto suo, Dominus de caelo in terram aspexit".

5. (Vers. 3.). Secundo quantum ad quaestionem detegentem subdit: Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et Pharisaeos. Signanter dicit respondens, cum nullus prius aliquid quaereret, quia respondebat ad eorum cogitationes, quas videbat et audiebat, secundum illud Matthaei nono : " Cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris "? Unde Glossa: " Respondens Iesus, insidiosis observatoribus ", quia dicitur Sapientiae primo: " Auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur ". Et ideo respondet cogitationibus faciendo illis quaestionem, quam et ipsi cogitabant, cum subdit: Dicens: Si licet Sabbato curare?

Hanc quaestionem leguntur Pharisaei Domino fecisse, sicut legitur Matthaei duodecimo : " Interrogabant, si licet Sabbato curare, ut accusarent eum ". Sed Lucas exprimit illorum cogitatus, Mattbaeus exprimit verbum. Hoc quaerebat Dominus ab eis, quia ipsi fatebantur se legisperitos ; unde Glossa : " A legisperitis iudicium Legis quaerit". Propter quod Malachiae secundo: " Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt de ore eius"; et Glossa ibidem: "Si sacerdos de lege interrogatur, doceat: alioquin frustra iactat dignitatem, cuius non exhibet operationem ".

6. (Vers. 4.). Tertio quantum ad simulationem tegentem subdit: At illi tacuerunt. Ideo tacuerunt,

quia, videntes se deprehensos et detectos, timebant sua responsione confundi; unde Glossa Bedae : " Merito tacent qui contra se dictum, quidquid dixerint, vident. Si enim licet, cur observant? Si non licet, cur pecora curant "? Unde ipsi tacendo simulabant ignorantiam, ut cooperirent malitiam. Simile habetur Matthaei vigesimo primo , ubi, cum quaesisset Dominus de baptismo Ioannis, unde erat, noluerunt respondere, ne convincerentur de incredulitate. Unde poterat de istis dici illud Ecclesiastici trigesimo septimo: "O praesumtio nequissima ! unde creata es cooperire aridam malitiam "? Quando autem istis deficiebant folia verborum, recurrebant ad ignorantiae tenebras et defectum verborum ; unde tacebant non ex prudentia, sed ex ignorantia, quae habet adiunctam malitiam ; unde Ecclesiastici vigesimo : " Est tacens, non habens sensum loquelae; et est tacens, sciens tempus apti temporis".

7. Ipse vero apprehensum etc. Post detectionem observatorum subditur hic confutatio delectorum , quam describit Evangelista tripliciter, scilicet quantum ad magnificentiam facti, efficaciam verbi, evidentiam signi.

Primo igitur quantum ad magnificentiam facti dicit: Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. In hoc, quod apprehendit, apparet eius humilitas, quia non dedignatur tangere infirmitates ad docendam humilitatem ; propter quod dicit Apostolus ad Hebraeos secando : (Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae ". In hoc, quod sanavit, apparet virtuositas; unde supra sexto: " Virtus de illo exibat et sanabat omnes ". In hoc, quod dimisit, apparet liberalitas, scilicet abire liberum. Non enim redegit in servitutem propter collatum beneficium , sed dimisit abire liberum ; Glossa : " Dimisit eum abire corporaliter sanatum, ut se transferret ad salutem animarum ". Unde supra octavo ad illum daemoniacum, quem sanaverat, dixit: "Vade in domum tuam et narra,quanta tibi fecerit Dens". Ac per hoc Christus in modo faciendi illud miraculum per humilitatem confutat Iudaeorum superbiam; per virtutem, eorum desidiam; per liberalitatem et benignitatem, eorum perfidiam, cum ipsi nec dignarentur tangere nec possent curare nec vellent liberare.

8. (Vers. 5.). Secundo quantum ad efficaciam verbi subdit: Et respondens ad illos dixit: Cuius 1 vestrum asinus aut bos in puteum cadet, scilicet per casualem eventum, quia haec temporalium possessio multis modis potest periclitari et amitti: aliquando ab interiori, per propriam mortem, sicut tota die videmus: aliquando ab exteriori, per alienam tyrannidem, sicut Iob primo : " Boves arabant et asinae pascebantur, et irruerunt Sabaei et tulerant omnia "; aliquando a superiori, per pestilentiam ; Exodi nono: " Ecce, manus mea erit super equos tuos et asinos et camelos et boves, pestis valde gravis"; aliquando ab inferiori, per ruinam, sicut hic. Unde non sunt haec multum amanda, quae possunt tot modis amitti .

9. Et tamen istas possessiones diligebant multum Pharisaei; unde Glossa : " Omnes in bac avaritia similes estis "; amor enim bovis et asini faciebat eos non curare de observantia Sabbati. Ideo subdit: Et non continuo extrahet illum die Sabbati? per velocem succursum: Glossa : " Non animali, sed suae avaritiae consulens ". Et hoc quidem reputabant se facere sine offensione Legis. Si ergo salus hominis praeferenda est saluti asini et bovis, manifestum est, in curatione hominis Sabbatum non solvi: et est argumentum a maiori. Magis enim videtur, quod Sabbatum debeat solvi per opus magis servile, quia dicitur Levitici vigesimo tertio : " Omne opus servile non facietis in eo "; sed magis est servile opus eruere asinum aut bovem quam sanare hominem. Si ergo ille non solvit Sabbatum, qui bovem de fovea extrahit, multo fortius nec ille qui hominem sanat. Nam si opus avaritiae non solvit, ergo nec opus misericordiae, cum opus avaritiae sit servitutis, opus misericordiae liberalitatis.

10. (Vers. 6.). Tertio quantum ad evidentiam signi subdit: Et non poterant ad haec respondere illi: Glossa : " Convicti ". Tunc enim est evidens signum, quod homo sit convictus, quando deficit via aliqua ad fugiendum. Nec mirum, si non poterant respondere sapientiae Christi, cum nec sapientissimi possent resistere eius discipulis: unde infra vigesimo primo : " Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri ". Et hoc impletum est in Stephano, de quo Actuum sexto:

"Surrexerunt antem quidam de synagoga, quae appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinornm, et eorum qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano: et non poterant resistere sapientiae et spiritui, qui loquebatur i.

11. His autem secundum litteram pertractatis, , tria nobis consideranda occurrunt secundum spiritualem intelligentiam: quae secundum Sanctos elici , possunt ex verbis praemissis.

Primum est morbus hydropisis, cuius proprietas est, sicut dicit Glossa , quod " quanto plus bibit, tanto plus sitit "; et in hoc designat omnem concupiscentiam, quae nunquam satiari potest, et maxime avaritiam, secundum illud Proverbiorum trigesimo: " Ignis nunquam dicit: Sufficit". Unde notandum, quod septem, secundum expositores , sunt accidentia hydropisis. - Primum est (umor corporis, et per hoc superbia intelligitur: Deuteronomii decimo septimo : " Cunctus populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia " etc.

Secundum est compressio spiritualium, et in hoc intelligitur invidia, quae spiritualia comprimit; Proverbiorum decimo quarto : "Putredo ossium, invidia ".

Tertium est foetor in anhelitu, per quod intelligitur iracundia, quae facit prorumpere in verba contumeliosa; Psalmus : " Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant".

Quartum est pigrities pedum, per quod intelligitur accidia: ad Titum primo : "Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri "; et Sapieotiae decimo quinto: " Pedes eorum pigri ad ambulandum ".

Quintum est sitis in appetitu, per quod avaritia intelligitur; Proverbiorum trigesimo : "Terra non satiatur aqua ", id est homo terrenus temporali opulentia: et Ecclesiastae quinto: " Avarus non implebitur pecunia ". Sextum est inflatio genitalem, per quod luxuria designatur; unde in Psalmo : "Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea ".

Septimum est infectio cutis vel partium exteriorum, in quo intelligitur gula, quae tota est circa cutem curandam: ad Philippenses tertio " Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt ".

12. Secundum autem, quod considerare debemus, est opus virtutis, in quo intelligitur curatio spiritualis Aegritudinis. Circa quod tria dicuntur, scilicet quod apprehendit, quod sanavit, quod dimisit. Apprehendit, scilicet per infusionem gratiae: Isaiae quadragesimo secundo : "Ego Dominus vocavi te in iustitia, apprehendi manum tuam et servavi te"; Psalmus: " Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me de aquis multis " etc. Sanauit autem per expiationem culpae: Psalmus : " Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas "; et Matthaei primo: " Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum ". Dimisit vero per relaxationem poenae; Matthaei decimo octavo : " Misertus dominus servi illius, dimisit eum et debitum dimisit ei". Et hoc petimus in oratione dominica: (Dimitte nobis debita nostra " etc.

13. Tertium autem, quod considerandum est, est instructionis exemplum, in quo similitudinem ponit de bove et anno ruentibus in puteum, qui in Sabbato extrahuntur. Per bovem et asinum intelligitur uterque populus, scilicet gentilis et Iudaicus, secundum illud Isaiae primo : " Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui". Nam sic exponit Gregorius.

Vel per bovem et asinum intelligitur vir sapiens et stultus; unde Glossa super illud Deuteronomii vigesimo secundo " Non arabis in bove simul et asino, id est, fatuum sapienti in praedicatione non sociabis, ut aequali potestate verbum Dei annuntient". Hi ergo cadunt in puteum concupiscentiae per originale peccatum, et deinde in limbum infernalem: et universaliter hoc ante Christi adventum. Propter quod Psalmus : " Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum". Hinc ergo Christus extrahit die Sabbati, id est septima die, quae est dies sepulturae Christi, in qua quies incipit animarum, secundum illud Zachariae nono : " Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos .tuos de lacu, in quo non est aqua ".

Secundo informantur convivantor quoad trit.

14. Dicebat autem et ad invitatos etc. Postquam confutavit observantes, hic secundo informat convivantes . Dividitur autem haec pars in tres secundum triplicem informationem. Primo namque informat invitatos ad convivium nuptiale. Secundo informat invitantes ad convivium familiare, ibi : Dicebat autem et ei qui se invitaverat. Tertio informat imitandos ad convivium Aeternale, ibi: Homo quidam fecit coenam magnam etc. Primum horum respicit convivium gratiae: secundum, naturae, et tertiam, gloriae; primum, sacramentale: secundum, materiale: tertium, aeternale et spirituale.

Informans igitur invitatos ad convivium nuptiale, per quod intelligitur status praesentis Ecclesiae, primo vituperat vanitatem et arrogantiam:

secundo commendat humilitatem et reverentiam,

ibi : Sed cum vocatus fueris. In vituperando autem arrogantiam tria introducuntur, scilicet occasio introducens parabolam, persuasio reprehendens superbiam et ratio explicans verecundiam.

18. (Vers. 7.). Primo igitur quantum ad occa- sionem introducentem parabolam dicit: Dicebat autem et ad invitatos parabolam: Glossa : " Parabolam, aliud mystice significantem ". Quia enim aliquis posset illud Domini documentum referre ad nuptias istas carnales, ideo ipse Evangelista, dirigens intellectum expositoris, vult illud parabolice intelligi. Hic enim in docendo erat modus Domini Salvatoris, secundum illud Psalmi : Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio" etc. Et quia parabola non valet, nisi quando dicitur suo tempore, secundum illud Ecclesiastici vigesimo : " Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo "; et econtra Proverbiorum vigesimo quinto: " Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo "; ideo additur opportunitas loci et temporis ad inductionem huios parabolae de convivio nuptiali, cum subditur: Intendens, quomodo primos accubitus eligerent, more scilicet superborum, qui quidem mos erat in Pharisaeis: Matthaei vigesimo tertio : " Amant primos accubitus in coenis et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro "; et hoc in signum honoris, secondam illud Iob vigesimo nono: " Si voluissem ire ad eos, sedebam primos ". Primum enim et summum coniuncta sunt; et sicut superbia et ambitio est inordinatus appetitus superioritatis, ita et prioritatis. Hujusmodi autem quaerant superbi, qui ab aliis cupiunt bonorari, exemplo Saul, primi Regum decimo quinto : " Tantum honora me coram senioribus populi mei et coram Israel".

16. (Vers. 7. 8.). Secundo vero quantum ad persuasionem dissuadentem superbiam subdit: cens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco. Licet istud posset intelligi de carnalibus nuptiis, tamen ipse textus sequens et expositores volunt intelligi de nuptiis spiritualibus: unde Glossa : " Cum per gratiam fidei, vocatus a praedicatore, membris Ecclesiae te iunxeris: non te de meritis gloriando, quasi ceteris sis sublimior, extollas". Nuptiae autem istae non sunt quaecumque, sed nuptiae Agni, de quibus Apocalypsis decimo nono : " Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se ". Has nuptias fecit Deos Pater, secundum quod dicitur Matthaei vigesimo secundo: Simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo ". HAE nuptiae celebratae sunt in thalamo uteri virginalis: Psalmus : "In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsas procedens de thalamo suo ". Ibi consummatum est matrimonium inter divinam et humanam naturam et inter Christum et Ecclesiam per consequens, secandum illud ad Ephesios quinto ; loquens Apostolas de matrimonio dicit: " Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico, in Christo et in Ecclesia". Convivium in his nuptiis est in susceptione Sacramentorom Ecclesiae et documentorum sacrae Scripturae: Proverbiorum nono : " Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam. Et misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem " etc. Ad hoc convivium vocantur omnes, qui vocantur ad fidem per veritatis praedicationem; Matthaei vigesimo secundo " Misit servos suos vocare invitatos ad nuptias".

Sic invitati discumbunt et manducant per divinorum verborum et mysticorum perscrutationem et ruminationem. In cuius signum cibus ille caelestis vocatus est manna Exodi decimo sexto ,

quod interpretatur: "Quid est hoc "T quia oportet intelligere quae suscipiunt. Unde et Levitici undecimo dicitur, quod animal, quod " non ruminat, immundum est".

In primo antem loco discumbit qui aliis praefertur sive in officio dignitatis, sive in privilegiis sanctitatis, sive in magisterio veritatis-Et ad hoc non debet quis ex se ipso conscendere, quia dicitur ad Hebraeos quinto : " Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron ". Et ideo Ecclesiastici sexto: " Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua"; nec etiam coram aliis: unde Ecclesiastici undecimo: "In vestitu ne glorieris unquam et in die honoris tui ne extollaris ".

17. Tertio autem quantum ad rationem explicantem verecundiam subdit: Ne forte honoratior te sit invitatus ab illo, propter gratiam interiorem maiori honore dignus; Glossa : " Gratiosior invi latori, etsi aliis sit occultus "; unde primi Regum decimo sexto: " Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum: nec iuxta intuitum hominis ego iudico. Homo enim videt ea quae patent, Dominus autem intuetur cor ".

18. (Vers. 9.). Et tuncveniens is qui te et illum vocavit, per iustitiae dispositionem: Proverbiorum decimo sexto : " Spirituum ponderator est Dens"; dicat tibi: Da huic locum, propter dignitatis praelationem: primi Regum decimo quinto : "Scidit Dominus regnum tuum a te et tradidit illud proximo tuo meliori te".

Et tunc incipies eum rubore novissimum locum tenere, per manifestam deiectionem, secundum illud Psalmi: " Exaltatos autem humiliatus sum et conturbatus ". Et ideo Ecclesiastici decimo tertio: " Attende, ne seductus in stultitia humilieris"; ille autem seducitur stultitia, qui se reputat aliquid magnum: ad Galatas sexto : "Si quis existimat, se aliquid esse, cum nihil sit,

ipse se seducit". Et talis humiliatur a Deo iusto iudicio, secundum illud supra primo: " Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. De hujusmodi iudicio dicitur Ecclesiastici undecimo : "Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema. Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alienorum ". Et ideo dicitur Ecclesiastici septimo : " Noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris"; quia, Proverbiorum vigesimo, " hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit ".

19. (Vers. 10.). Sed cum vocatus fueris. Postquam vituperavit arrogantiam, hic secundo invitat ad reverentiam ; quod quidem facit persuadendo humilitatem perfectam, assignando utilitatem adiunctam, confirmando per aequitatem divinam.

Primo igitur persuadens humilitatem perfectam, dicit: Sed cum vocatus fueris, ad nuptias, vade etrecumbe in novissimo loco, te ipsum scilicet omnibus postponendo, secundum illud Mattbaei vigesimo: " Quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister. Et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus: sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare ". Unde ipse resedit in novissimo loco; Isaiae quinquagesimo tertio : "Vidimus eum novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem ; ideo absconditus vultus eius et despectus ".

In huius humilitatis commendationem sedes personarum excellentiorum remotiores sunt ab altari, et in processionibus priores dignitate sunt posteriores, ad ipsius Christi imitationem, qui utique ad hanc humilitatem invitabat, cum omnium Apostolorum pedes lavit: Ioannis decimo tertio : " Si ego lavi pedes vestros, dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis " etc.: quia " non est discipulus super magistrum " etc. Et ideo Apostolus primae ad Corinthios nono :"Cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci"; et rursus decimo quinto: " Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus"; et ad Ephesios tertio: " Mihi omnium Sanctorum minimo data est gratia haec ". Et ideo dicebat princeps Apostolorum Petrus primae Petri secundo : "Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum ". Recumbe igitur in novissimo loco, te inferiorem omnibus reputando.

20. Sed dices: Quomodo me vere reputabo omnibus peiorem, cum multi sint peiores? Ad hoc respondet Bernardus in Cantica, homilia trigesima septima :"Si enim, in quonam statu unumquemque nostrum habeat Deus, liquido cognosceremus, nec supra sane nec infra sedere deberemus, veritati in omnibus acquiescentes. Nunc autem, quia consilium hoc posuit tenebras latibulum suum , et sermo absconditus est a nobis: ita ut nemo sciat, si dignus sit amore, vel odio: iustius tutiusque profecto iuxta ipsius Veritatis consilium novissimum nobis locum eligimus, de quo postmodum cum honore superius educamur, quam praesumimus altiorem, unde recedere mox oporteat cum rubore. Non ergo est periculum, quantumcumque te humilies, quantumcumque te reputes minorem, quam sis, hoc est, quam te Veritas habeat. Est autem grande malum horrendumque periculum, si vel modice plus te vero extollas, et si illi videlicet in cogitatione tua te praeferas, quem forte parem tibi Veritas iudicat, aut etiam superiorem. Quemadmodum, si per ostium transeas, cuius superliminare, ut ad intelligentiam loquar, nimium bassum sit, non nocet, quantumcumque te inclinaveris: at si vel transversi digiti spatio plus, quam ostii mensura patitur, erexeris, impinges et quassato capite collidens . Sic in anima non est plane timenda quantalibet humiliatio: horrenda autem nimiumque pavenda vel minima temere praesumta erectio. Quamobrem noli te, homo, comparare maioribus, noli minoribus, noli aliquibus, noli uni.

Quid scis enim, o homo, si unus ille, quem forte omnium vilissimum atque miserrimum reputas, cuius vitam scelleratissimam ac singulariter foedissimam horres, et propterea putas spernendum illum non modo prae te, qui forte iam sobrie et iuste et pie vivere te confidis, sed etiam prae ceteris omnibus sceleratis tanquam omnium sceleratissimum: quid scis, inquam, si melior te et illis mutationedexterae Excelsi in se quidem futurus sit, in Deo vero iam sit? Et propterea non mediocrem, non vel penultimum , non ipsum saltem inter novissimos eligere locum nos voluit: sed recumbe, inquit, in nouissimo loco, ut videlicet omnium novissimus sedeas, teque nemini non dico praeponas, sed nec comparare praesumas ".

21. Secundo autem assignans utilitatem adiunctam, subdit: Ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Qui nos in-vitavit est Christus, qui venit ad nos vel per inspirationem, secundum illud Ioannis decimo quarto : " Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ". Vel venit per mortem: supra duodecimo: Ut, cum venerit et pulsaverit ianuam, confestim aperiant ei ". Vel venit per finale examen: Apocalypsis ultimo: "Ecce, venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua".

Hic veniens vocat humiles amicos. Christus namque amicus verus est, secundum illud Proverbiorum decimo septimo : " Omni tempore diligit qui amicos est". Et humiles recognoscit amicos, quia tales obediunt ei; Ioannis decimo quinto: " Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis". Et tunc vocat non nomine servi, sed amici: Ioannis decimo quinto: "Iam non dicam vos servos, sed amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis ".

Tali dicit: Ascende superius, id est ad superiorem honorem et dignitatem: Psalmus : " Nimis honorificati sunt amici tui, Deus".

Et ideo subdit: Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus, id est coram omnibus: unde

Proverbiorum vigesimo nono :"Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria "; Psalmus: "Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum ". Et propter hoc Iob vigesimo secundo : " Qui humiliatus fuerit erit in gloria, et qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur ".

22. (Vers. 11.). Tertio confirmans per Aequitatem divinam, adiungit: Quia omnis, qui se exaltat, per superbam elationem, secundum illud Iob decimo quinto : " Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos "?

Humiliabitur, per iudiciariam districtionem: Isaiae secundo : " Oculi snblimes hominis humiliabuntur ". "Quia dies Domini super omnem superbum et arrogantem, et humiliabitur ". " Et incurvabitur omnis sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum ". Huius exemplum patuit in lucifero ; Isaiae decimo quarto : " Quomodo cecidisti, lucifer, qui mane oriebaris? Qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam, super astra caeli exaltabo solium meum ". Et ideo corruit, quia se exaltavit: unde Ezechielis vigesimo octavo: " Eo quod elevatum est cor tuum sicut cor Dei, idcirco ecce, ego adducam super te alienos, et polluent decorem tuum et interficient te et detrahent te, et morieris in interitu occisorum". Propter quod dicitur imitatori luciferi, cuilibet superbo, Abdiae primo : " Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum "; et post: " Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum inde detraham te ". Ideo consulit Sapiens Ecclesiastici sexto : " Non te extollas in cogitatione tua velut taurus, ne forte elidatur virtus tua, et relinquaris velut lignum aridum in eremo".

23. Sic divina iustitia superbos humiliat, et econtra humiles exaltat: ideo subdit: Et qui se humi- ton, per voluntariam abiectionem: Psalmus : " Custodiens parvulos Dominus, humiliatus sum, et liberavit me"; et secundi Regum sexto: " Ludam et vilior fiam plus, quam factus sum, et ero humilis in oculis meis "; exaltabitur, per divinam glorificationem. Exemplum est in Domino Salvatore: ad Philippenses secundo : "Humiliavit semetipsum. etc.; et post: " Propter quod et Deus exaltavit illum " etc. Et ideo dicitur primae Petri quinto: " Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis ". Et de his duobus in Psalmo : " Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti "; et Ezechielis decimo septimo: " Scient omnia ligna regionis, quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile ".

24. Ratio autem huius iustitiae et aequitatis est, quia, quanto quis magis se exaltat, tanto minus honorat Deum et tanto minus magnificat Deum, ac per hoc et tanto magis est aversus a Deo, et sic per consequens tanto minus est: Ezechielis vigesimo octavo : " Nihili factus es et non eris in perpetuum ".

Rursus, quanto magis se exaltat, tanto magis se supra se ipsum erigit, ac per hoc tanto magis evanescit: et quanto magis evanescit, tanto plus a veritate recedit et tanto minus est: ergo quanto quis magis a se exaltatur, tanto magis de;icitur: Iob trigesimo " Elevasti me, et quasi super ventum ponens, elisisti valide ". Postremo, quanto quis magis se exaltat, tanto gloriam hominum magis amat: et quanto illam magis amplectitur, tanto plus est subiectus humanis laudibus, et propter hoc tanto magis hominum servus et tanto magis deiectus: Psalmus : " Verumtamen propter dolos posuisti eis, deiecisti eos, dum allevarentur ".

25. Sed e contrario, quanto quis magis se humiliat, tanto magis Deum honorat; Ecclesiastici tertio : " Magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur "; et quanto magis Deum honorat, tanto magis ad.ipsum appropinquat, ac per hoc tanto elevatur ad sublimiora. Amplius, quanto magis se humiliat, tanto magis redit ad interiora: et quanto magis interius colligitur, tanto virtus eius maior efficitur: quanto ergo quis magis humiliatur, tanto secundum veritatem maior efficitur: unde secundae ad Corinthios duodecimo : " Virtus in infirmitate perficitur ". - Postremo, quanto magis humiliatur,

tanto terrenam gloriam minus appretiatur: et quanto minus eam appretiatur, tanto magis eam calcat et tanto magis superponitur omnibus inferioribus, et ita tanto maior efficitur: Isaiae sexagesimo : "Ponam te in superbiam saeculorum ". Igitur omnis se exaltans, quanto magis se exaltat, tanto magis elongat se a superioribus: et quanto se magis elongat a superioribus, tanto magis recedit ab interioribus, ac per hoc tanto magis subiicit se inferioribus. Ergo quanto quis magis effertur, tanto magis secundum veritatem de;icitur et secundum divinum iudicium est de;iciendus: et e contrario, omnis, qui se humiliat, quanto magis se humiliat , tanto magis appropinquat ad superiora et tanto magis redit ad interiora et tanto magis calcat inferiora: ergo quanto magis se humiliat sub Deo, tanto magis exaltatur divino iudicio.

36. (Vers. 12.). Dicebat autem etc. Postquam informavit invitatos ad convivium nuptiale, hic secundo informat invitantes ad convivium familiare ; in qua informatione primo retrahit invitantes a curialitate mundana: secundo allicit ad caritatem divinam, ibi : Sed cum facis convivium.

Retrahens igitur a mundana curiolitate, tria introducit ad hu;usmodi retractionem , scilicet occasionem inducentem, exhortationem erudientem et rationem persuadentem.

Primo ergo quantum ad occasionem inducentem dicit: Dicebat autem et ei qui se invitaverat. Hoc ideo illi dicebat, quia invitatio illius dedit occasionem loquendi de modo invitandi, secundum illud Ecclesiastici vigesimo septimo : " In medio insensatorum serva verbum tempori". Vel ideo illi dicebat, ut ministranti corporalem sustentationem rependeret spiritualem eruditionem, ut sic vicissim ostendat, dona divina esse communicanda, secundum illud primae Petri quarto : "Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes ". - Unde forma datur viro spirituali suscipienti cibum corporatem, ut hospiti suo dispenset spiritualem, sicut insinuatur supra decimo , quod " Martha suscepit Christum in domum suam, et soror eius Maria sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius" In cuius designatione dicit Sapiens de Sapientia Christo Sapientiae octavo: " Proposui hanc adducere mihi ad convivandum, sciens, quoniam communicabit mecum de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei ". In hoc etiam datur forma, quod in conviviis virorum spiritualium spiritualia verba miscenda sunt: ideo consuetudo est, quod in corporali refectione misceatur lectio spiritualis, propter illud verbum Domini Deuteronomii octavo et Matthaei quarto: " Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini".

27. Secundo quantum ad exhortationem erudientem subdit: Cum facis prandium aut coenam: prandium in mane et coenam in vespere.

Noli vocare amicos tuos, ratione sedulitatis: Matthaei quinto : " Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et ethnici hoc faciunt"? quia dicitur Ecclesiastici trigesimo septimo: "Sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum ". Neque cognatos, ratione affinitatis: Ecclesiastici decimo octavo : " Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem ". Neque vicinos, ratione familiaritatis: quocontra tertia Canonica Ioannis:"Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt caritati tuae". Neque fratres, ratione consanguinitatis, quia dicitur : "Obliviscere populum tuum et domum patris tui"; et Deuteronomii trigesimo tertio: " Qui dixerunt fratribus: Ignoro illos, hi custodiunt legem tuam " etc. Neque divites, ratione pompositatis: quia dicitur infra decimo sexto :" Erat quidam dives, qui induebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide et post subditur, quod " sepultus est in inferno ".

Hoc autem non dicit, quia contra praeceptam sit invitare notos, cum scribatur primae ad Timotheum quinto : " Si quis snoram et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior "; et de Ioseph Genesis quadragesimo tertio scribitur, quod fecit convivium fratribus suis: sed hoc dicit, quia homo id hu;usmodi invitationibus, si vult vitam aeternam mereri non debet habere intentionem carnalem, sed spiritualem, non terrenam, sed caelestem, non mercenariam, sed piam.

28. Propter quod nota, quod est convivium indifferens, quod quidem est familiaritatis humanae, de quo Iob primo : " Ibant filii eius et faciebant convivia per domos, unusquisque in die suo ".

Et est conuiuium malum, et hoc triplex, scilicet mitium, peius, pessimum. Primum est gastrimargiae, de quo ad Romanos decimo tertio : " Non in comessationibus et ebrietatibus " etc.: et Proverbiorum vigesimo tertio: " Noli esse in conviviis potatorum Deque in comessationibus eorum qui carnes dant ad vescendum, quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur "; et Iacobi quinto: " Epulati estis super terram et in luxuriis nutristis corda vestra".

- Secundum est iactantiae, de quo Danielis quinto : " Balthasar rex fecit grande convivium omnibus optimatibus suis " etc.; et Marci sexto: " Herodes in natali suo convivium fecit principibus et tribunis et primis GalilAEAE ". Et in primo convivio dehonestata fuerunt vasa Domini, in secundo interfectus est praecursor Christi.

Tertium est malitiae, de quo secundi Regum decimo tertio dicitur, quod Absalom vocavit Ammon fratrem suum ad convivium, ubi sequitur, quod in convivio interfecit eum; et primi Machabaeorum ultimo dicitur, quod "filius Abobi fecit convivium magnum Simoni, et cum inebriatus esset, occidit eum et duos filios eius".

Est etiam convivium bonum triplex, scilicet bonum, melius et optimum. Primum est pietatis, de quo infra eodem : " Cum facis convivium, voca superes et debiles ". Secundum est caritatis, de quo Canticorum quinto: " Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi " etc. Tertium est felicitatis: Isaiae vigesimo quinto: " Faciet Dominus in monte hoc convivium omnibus populis, convivium pinguium, medullatorum, vindemiae defaecatae ". Primum convivium permittitur, secundum prohibetur, et tertium suadetur.

29. Tertio quantum ad rationem persuadentem subdit: Ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio: quia qui opera facit pro terrena mercede non habet nisi terrenam retributionem et temporalem. Nam merces aeterna commutatur in temporalem pro amore gloriae; Matthaei sexto : " Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in caelis est"; unde de hypocritis dicitur Matthaei eodem: " Amen dico vobis, receperunt mercedem suam ". Pro amore terrenitatis, unde super illud Exodi primo : " Timuerunt obstetrices Deum, et Aedificavit illis domos ", dicit Glossa, quod " merces Aeterna eis in temporalem commutata est ". Pro amore carnalitatis: Matthaei decimo : " Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus ". Et hoc est, quia, sicut dicitur Matthaei sexto, " nemo potest duobus dominis servire"; et "intentio operi tuo", ut dicit Ambrosius , " nomen imponit ". Ideo qui facit rem pro mercede temporali fraudatur mercede aeterna, quia nulli operi debetur caelum, quod fit propter mundum.

Sed econtra ea quae propter Deum fiunt, utraque mercede digna sunt: unde primae ad Timotheum quarto : " Pietas ad omnia valet, habens promissionem vitae, quae nunc est, et futurae "; et ideo dicebat Dominus Matthaei sexto: "Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis ". Homini vero mundano dicitur infra decimo sexto "Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris ".

30. (Vers. 13.). Sed cum facis convivium. Postquam retraxit a curialitate mundana, hic secundo invitat ad caritatem divinam . Quod quidem facit tripliciter, scilicet per commendationem pietatis fraternae, per assignationem rationis inductivae et per approbationem rationis inductae.

Primo igitur quantum ad commendationem pietatis fraternae dicit: Sed cum facis convivium, voca pauperes, propter defectum rerum exteriorum: Isaiae quinquagesimo octavo : " Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam" etc. Et hoc praecipiebatur in Lege: Deuteronomii decimo quinto: " Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco et ego praecipio tibi, ut aperias manum tuam fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra ". Huic pauperi debes aperire manum et maxime iusto: unde Ecclesiastici nono dicitur: " Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Domini sit tibi gloriatio "; et Tobiae secundo dicitur: " Cum esset dies festus, et factum esset prandium bonum in domo Tobiae, dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra timentes Deum, ut epulentur nobiscum ". Unde Ecclesiastici duodecimo : " Da bono, et ne receperis peccatorem; benefac humili, et ne dederis impio ". Verumtamen non excluditur hic, quin etiam aliis pauperibus debeat fieri eleemosyna, et quin ipsi debeant vocari, sicut satis innuit Chrysostomus super Matthaeum, homilia septuagesima nona dicens: "In quantum non fecistis uni minimorum horum, neque mihi fecistis, dicit Dominus, non de discipulis dicens hoc solum, neque de his qui elegerunt monachorum vitam, sed de omni homine fideli. Qui enim talis est, etsi servus fuerit, etsi eorum qui in foro mendicant, credit autem in Deum, iustum est, omnium eum frui devotione. Et si despexerimus talem hominem nudum vel esurientem , haec audiemus verba " etc.

Debiles, propter defectum virium: Ecclesiastici septimo : " Non te pigeat visitare infirmum; ex his enim in dilectione firmaberis "; et Matthaei vigesimo quinto: " Infirmus eram, et visitastis me", dicet Dominus, quia qui infirmitati alienae condescendit, quod illi facit Christo impendit. Claudos et caecos, propter defectum membrorum; infra eodem : " Exi in vicos et plateas civitatis et pauperes ac debiles, caecos et claudos introduc huc ". Et hoc quidem recte, quia miseris impendenda est misericordia et subventio his qui habent penuriam; unde Marci octavo: " Misereor super turbam, quia ecce, iam triduo sustinent me nec habent quod manducent ".

31. (Vers. 14.). Secundo quantum ad assignationem rationis inductivae subdit: Et beatus eris quia non habent retribueretibi: ideo oportet, quod alius retribuat pro eis: Proverbiorum decimo nono: " FAEneratur Domino qui miseretur pauperis "; quod dicitur propter immensitatem mercedis, de qua subdit: Retribuetur enimtibi in resurrectione iustorum, id est in gloria aeterna; de qua resurrectione Apocalypsis vigesimo: " Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima "; et infra vigesimo: "Illi qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione Aequales erunt Angelis et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis ". In hac resurrectione resurgent mali ad mortem, sed iusti ad vitam: Ioannis quinto : " Procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii ". In hac retributio fiet misericordibus: unde Ecclesiastici duodecimo : " Benefac iusto, et invenies retributionem magnam, et si non ab illo, certe a Deo "; et maxime de eleemosyna: unde Matthaei vigesimo quinto: " Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum" etc.: et post: " Esurivi, et dedistis mihi manducare " etc. Et ideo Matthaei quinto : " Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur ". Unde operibus pietatis maxime fit retributio felicitatis: propter quod Ecclesiastici decimo septimo: " Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit: et postea resurget, et retribuet illi retributionem, unicuique in caput suum".

Ratio autem huius est, quia nullas est dignus misericordia, nisi qui facit misericordiam: quia, Iacobi secundo , " iudicium sine misericordia illi qui non facit misericordiam ". Et nullus ad aeternam beatitudinem venit nisi per misericordiam: Psalmus: "Homines et iumenta salvabis, Domine: quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus "; et rursus ad Titum: " Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit "

32. (Vers. 15.). Tertio quantum ad approbationem rationis inductae subdit: Haec cum audisset

quidam de simul discumbentibus: audisset, inquam, non tantum aure corporis, verum etiam aure cordis, secundum illud Apocalypsis secundo : " Qui habet aurem audiat, quid Spiritus dicat Ecclesiis ". Et quoniam qui sic audit credit, secundum illud ad Romanos decimo : " Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi ", id est, qui credit audiendo testimonium reddit loquendo et confitendo ; Iob vigesimo nono: " Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi"; ideo subdit: Beatus, qui manducabit panem in regno Dei, quasi dicat: melior est retributio, quae erit in resurrectione mortuorum, quam ista -quae est in praesenli, quia ista est misera, illa vero beata; Psalmus : " Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ". Unde Apocalypsis decimo nono: " Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt ".

33. Et nota, quod cibus ille, qui erit in regno Dei, non erit cibus carnalis, sed spiritualis. Et iste panis est Verbum increatum et Verbum incarnatum: quem quidem panem manducamus in via sacramentaliter, secundum illud primae ad Corinthios undecimo : (Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat"; in patria vero manducabimus spiritualiter, videndo facie ad faciem: Ioannis sexto: " Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in Aeternum "; quia, decimo septimo, " haec est vita Aeterna, ut cognoscant te solum Deum veram, et quem misisti Iesum Christum ". Hic panis promittitur nobis edendus post egressum de hac vita: "cum dederit dilectis suis somnum, ecce, hereditas Domini, filii: merces, fructus ventris ". Sicut enim Demo venit ad somnum quietis nisi per senarium laboris, sic istius panis manducationem praecedit senarius panum, qui sunt praeparatorii ad illum cibum aeternum, quem manducabimus in patria,

34. Primus panis est doloris paenitentiae: Psallam : "Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte"; et iterum Psalmus: " Surgite, postquam.sederitis, qui manducatis panem doloris ". De hoc pane dicitur in figura Genesis vigesimo primo: Dedit Abraham Agar " panem et utrem aquae ", et illa abiit in desertum. Secundus est panis laboris iustitiae: Genesis tertio : "In sudore vultus tui vesceris pane tuo "; Psalmus: " Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit". - Tertius est panis instructionis doctrinae; Matthaei quarto : " Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei". De hoc dicitur Threnorum quarto: " Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis ". Quartus est panis Sacramenti eucharistiae, de quo ioannis sexto : " Panis, quem ego dabo, caro mea est" etc.: et Matthaei vigesimo sexto: " Coenantibus autem eis, accepit Iesus panem ",

Quintus est panis consolationis internae: primi Regum trigesimo : " Dederunt puero Aegyplio panem "; " quem cum comedisset, reversus est spiritus eius, et refocillatus est "; ei Sapientiae decimo sexto: " Panem de caelo praestitisti eis habentem " etc.

Sextus est panis contemplationis supernae, de quo Genesis quadragesimo nono " Aser, pinguis panis eius, et praebebit delicias regibus "; Proverbiorum nono: " Venite et comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis "; Ecclesiastici decimo quinto: " Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum ".

35. Per hos sex panes venitur ad septimum, de quo hic: Beatus, qui manducabit panem in regno Dei. Sed multi ita sunt miseri, quod non possunt venire de pane ad panem ; unde ad panem illius caelestis convivii non veniunt, quia panes alios praeambulos manducare nolunt

In figura horum septem panum Matthaei decimo quinto : "Accipiens Iesus septem panes benedixit ". Incipiendo namque a pane doloris poenitentiae, pervenitur ad panem refectionis aeternae, quem qui manducaverit non habebit ulterius defectum: Ioannis sexto : " Ego sum panis vitae: si quis venit ad me, non esuriet "; quia nec habebit fastidium, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: " Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient: qui audit me non confundetur ", osque ibi: " Qui elucidant me vitam Aeternam habebunt

36. (Vers. 16.). At ipse dixit ei: Homo quidam etc. Postquam informavit invitatos ad convivium nuptiale et invitantes ad convivium familiare: hic informat inuitandos ad convivium Aeternale per introductionem parabolas . In hac autem parabola tria introducuntur: quorum primum est invitatio plurimorum: secundum est excusatio invitatorum, de qua ibi : Et coeperunt simul omnes excusare; tertium est repulsio contemptorum, ibi: Et reversus servus etc.

Circa autem invitationem plurimorum tria introducuntur ab Evangelista, scilicet praeparatio refectionis Aeternae, vocatio multitudinis ad fidem, excitatio eiusdem ad devotionem.

Primo igitur quantum ad praeparationem reli fictionis deternae dicit: Homo quidam fecit coenam magnam, id est, Christos praeparavit refectionem aeternam . Nam Christus dicitur homo quidam singulariter, conceptos sine semine virili, natus sine dolore Matris, immunis ab omni peccato et mortuus pro hominum peccato: de quo homine in Psalmo : " Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus". Hic fecit coenam, quia praeparavit refectionem summam et ultimam; unde Glossa : " Hoc convivium non prandium, sed coena dicitur, quia post prandium, de quo Matthaeus agit, coena restat, et post coenam nullum convivium restat". De hac coena Apocalypsis decimo nono : " Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt". Haec coena magna dicitur, quia inaestimabilis: unde Genesis decimo quinto: " Ego merces tua magna nimis "; quia interminabilis : Baruch tertio: " O Israel, quam magna est domos Domini et ingens locos possessionis eius ! Magnus et non habens finem, excelsus et immensus ". Ideo autem aestimari non potest, quia tam cibos, quam ille qui ministrat, Deus est et bonum summum: infra vigesimo secundo : " Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo "; de quo in Psalmo: "Inebriabnntor ab obertate domus tuac, et torrente voluptatis tuae potabis eos ".

37. Secundo quantum ad vocationem multitu- dinis ad fidem subdit: Et vocavit multos, ad fidem quia de omni statu et gente et Aetate, secundum illud Ioelis secundo : " Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes et congregate parvulos et sugentes ubera ". Qui sic vocantur per consequens ad Aeternam refectionem vocantur: unde primae Petri quinto: " Deus autem gratiae, qui vocavit nos in aeternam gloriam in Christo Iesu, ipse perficiet " etc. Ideo antem vocat multos, ut ostendat summam liberalitatem et benignitatem; sed ideo paucos eligit, ut ostendat iudicii severitatem; propter quod Matthaei vigesimo : " Multi sunt vocati, paoci vero electi". Unde haec vocatio multitudinis comparatur captioni sagenae, quae capit ex omni genere piscium; Matthaei decimo tertio: " Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti " etc.

38. (Vers. 17.). Tertio quantum ad excitationem eiusdem multitudinis ad devotionem subdit: Et misit servum suum hora coenae dicere inuitatis, ut venirent. " Servus iste, ut dicit Glossa , est ordo praedicantium ", qui, cum sint molli, intelliguntur tamen nomine unius servi pro unitate officii ; de qua missione Proverbiorum nono: "Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis ". De hoc servo lsaiae quadragesimo nono: " Et nunc haec dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi: Parum est, ut sis mihi servos ad suscitandas tribus Iacob et faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae ".

Hora coenae est finis sacculi, hoc est tempus sextae aetatis, secundum illud primae ad Corinthios decimo : " Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt "; et primae Ioannis secundo: Audistis, quia " novissima hora est". Hi servi dicunt invitatis, ut veniant ad coenam; veniant, inquam, per internum desiderium et devotionem, secundum illud Psalmi : " Sitivit anima mea ad Deum, fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei "? Ili servi Dei debent praedicare, secundum illud lsaiae secundo : " Venite, ascendamus ad montem Dei et ad domum Dei Iacob, et docebit nos " etc., quia, secundum illud Apocalypsis ultimo, "et qui audit dicat: Veni".

89. Et quia nihil tantum excitat desiderium, ut veniat ad Deum, quantum consideratio illorum praemiorum; ideo subdit: Quia iam parata sunt omnia. Parata namque sunt habitacula; Ioannis decimo quarto : "In domo Patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare Tobis locum. Et si abiero et praeparavero voltis locum, iterum venio et accipio vos ad me ipsum ". Item, praeparata sunt gaudia: primae ad Corinthios secando : " Oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt illum "; quod acceptum est de Isaiae sexagesimo quarto: Dculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te ".

ltem, praeparata est mensa: Psalmus : " Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me " etc.

Item, praeparata est sponsa cum his qui praedestinati sunt ad vitam ; Apocalypsis decimo nono : " Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se ", quia, sicut dicitur Matthaei vigesimo quinto, "quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua ".

40. (Vers. 18.). Et coeperunt simul omnes. Post invitationem plurimorum sequitur hic excusatio vocatorum , quia multi veniunt ad fidem, qui tamen nolunt pervenire usque ad caritatem propter vitiorum pronitatem, quam in excusationis velamen assumunt. Et coeperunt simul omnes excusare: Glossa : "Excusat omnis, qui plus terrena quam caelestia diligit, etiam si ad caelestia se tendere dicat". Quoniam ergo triplex est radix omnis peccati, quae nos retrahit a caritate Christi ; ideo hic tria genera hominum citationem huius reprobantium introducit, secundum triformem excusationem. Quarum prima venit ex ambitione superbiae: secunda, ex sollicitudine avaritiae: tertia vero, ex libidine lasciviae

41. Primo igitur quantum ad primam excusationem , quae venit ex ambitione superbiae, dicit Primvs dixit illi : Villam emi. Iste primus est superbus, qui semper vult obtinere primatum: Ecclesiastici decimo: "Initium superbiae hominis apostatare a Deo, quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor eius, quoniam initium omnis peccati superbia ". Huius est villam emere, quia nihil aliud quaerit quam dominari et p;aeesse. Unde Augustinus : " In empta villa dominatio notatur et superbia. Habere enim villam, homines sibi subdere superbiae vitium primum notat". Hanc emptionem facit superbus dando animam in servitutem diaboli, quia, Iob quadragesimo primo , ""omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios superbiae Unde dum vult esse dominus hominum, efficitur servus vitiorum, et hoc est valde malum forum.

Unde talis fatetur se servum, cum subdit: Et necesse habeo exire et videre Ulam. HAEc necessitatem inducit superbia, quae facit hominem evanescere et quodam modo extra se ire; Nahum primo : " Ex te exibit, cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem ".

Et quia vitium palliat se sub pallio virtutis, quia superbus vult videri humilis: ideo subdit: Rogo te, habe me excusatum; Glossa : " Roga pro me, quia homo peccator sum "; se ipsum humiliat in voce, cum superbiat in corde. Unde Gregorius: " Dum dicit: Rogo te, habe me excusatum, humilitas sonat in voce: dum autem venire contemnit, superbia est in actione ". Tales designantur per illos, de quibus dicitur Matthaei vigesimo septimo : " Genu flexo ante eum, illudebant ei "; et de huiusmodi dicitur Ecclesiastici decimo nono: " Est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo ". Et de talibus dicit

Propheta in Psalmo : " Non declines cor meum in verba maliliae ad excusandas excusationes in peccatis ". Et ideo e contrario dicitur de viro iusto Proverbiorum decimo octavo: "Iustus prior accusator est sui ".

42. (Vers. 19.). Secundo quantum ad secundam excusationem, quae venit ex sollicitudine avaritiae, subdit: Et alter dixit: luga boum emi quinque. Sollicitudo namque avaritiae facit, quod quis non quaerit nisi terrena tractare ; ideo labori boum comparatur, quorum est terram sulcare et exercere. Et dicuntur quinque iuga boum propter quinque sensus conversos ad haec terrena. Unde Glossa : " HAEc iuga boum dicuntur, quia per hos terrena reguntur ; boves enim terram versant ". Dici etiam possunt iuga, quia collum ligant et cervicem domant et totum deprimunt in terram et animam vendunt pro terra; Ecclesiastici decimo : " Nihil est iniquius quam amare pecuniam ; hic enim animam .suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua". Quoniam enim, sicut dicitur Matthaei sexto, " ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum "; et thesaurus avari est extra se, scilicet in terra: ideo intima hominis avari proiecta sunt in terra. Unde necesse est, quod iugo servitutis opprimatur , quia vendidit semetipsum; unde Ecclesiastici vigesimo septimo : " Inter medium emptionis et venditionis angustiabitur peccatis ".

Reddit enim avaritia sollicitum et curiosum, ideo subdit: Et eo probare illa, quia continuam curam habet de superfluis. Unde Glossa : " Recte per quinque sensus curiositas designatur, quae, dum exterius investigat vitam proximi, sua intima nescit: et curiosi animus quanto est peritus alieni, tanto ignarus fit sui ".

Et nota, quod caritas non habet nisi iugum unum, quia omnem sollicitudinem reducit ad. unum, secundum illud supra decimo : " Unum est necessarium "; et Michaeae sexto: " Sollicitum ambulare cum Deo tuo " etc. ; et Matthaei undecimo: " Iugum meum suave est" etc.; et Threnorum tertio: " Donum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua ". Sed curiositas habet quinque, quantum ad universitatem sensibilium, circa quae versatur ; unde Ecclesiastae septimo : " Deus fecit hominem rectum et ipse miscuit se infinitis quaestionibus ". Et quoniam vitium cupiditatis et avaritiae palliat se sub specie providentiae, ideo subdit: Rogo te, habe me excusatum. Sed talibus potest dici illud Ieremiae secundo : " Quid niteris bonas ostendere vias tuas ad quaerendam dilectionem, quae insuper malitias tuas docuisti vias tuas plurimas, et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium"? 48. (Vers. 20.). Tertio quantum ad tertiam excusationem, quae venit ex libidine lasciviae, subdit: Et oliua dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Haec uxor est concupiscentia carnis, de qua Ecclesiastae septimo : " Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est et sagena cor eius ". Haec dicitur uxor propter vehementem libidinis adhaesionem ; primae ad Corinthios sexto:"An nescitis, quia qui adimeret mulieri unum corpus efficitur ? Erunt enim, inquit, duo in carne una". -Et ideo subdit: Et ideo non possum venire. Nec addit: Habe me excusatum, quia solum peccatum carnis est, quod minime palliat se sub specie virtutis et minime excusatur; et tamen secundum veritatem magis est excusabile propter maiorem pronitatem concupiscentiae, secundum illud ad Romanos septimo : " Invenio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae et captivantem me in servitutem peccati Et pro tanto dicit: Non possum venire, quia, sicut dicit Bernardus , "sicut ignis et aqua simul esse non possunt, sic spirituales deliciae et carnales in eodem se non compatiuntur". Mentitur tamen iste, quia talis, etsi sit concupiscentiae servus, potest facere, quo facto habeat gratiam, per quam habeat posse domandi concupiscentiam Unde ad Romanos septimo "Infelix ego homol quis me liberabit de corpore mortis huius "? Et respondet continuo: " Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum ", quia, ad Philippenses secundo, " Deus est, qui operatur in vobis Velle et perficere pro bona voluntate. - Et nota hic, quod licet uxor licite habeatur, tamen propter abusum et propter Titium coniunctum per rem bonam intelligitur malum. Propter quod et Apostolus dicit primae ad Corinthios septimo : " Reliquum est, ut qui habent uxores sint tanquam non habentes "; sicut et Glossa dicit, quod "multi non propter fecunditatem, sed propter desideria carnis uxores ducunt. Ideo per rem istam carnalis voluptas designatur "; unde non est inconveniens, quod uxor ratione vinculi sacramentalis designat Ecclesiam, sponsam Christi , et ratione libidinis designare possit concupiscentiam carnalis voluptatis.

44. (Vers. 21.). Et reversus servus etc. Post invitationem plurimorum et excusationem invitatorura sequitur hic tertio repulsio contemptorum . Circa quam tria introducuntur ab Evangelista, scilicet vocatio indigentium, compulsio negligentium et repulsio contemnentium.

Primo quantum ad vocationem indigentium, quae ortum habuit ex contemptu aliorum, dicit: Et reversus servus, nuntiavit lutee domino tuo, videlicet vocatorum duritiam et rebellionem. Hanc servus nuntiat, quando ordo praedicatorum non quaerit proprium commodum sed honorem divinum, ut, sicut missus est a Deo per commissionem auctoritatis, sic revertatur per intentionem puritatis. Et de talibus dicitur Ezechielis primo : " Animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis "; unde Iob trigesimo octavo: " Nunquid mittes fulgura, et ibunt et revertentia dicent tibi Adsumus "? ibi Glossa: " Vadunt fulgura, cum praedicatores miraculis coruscant: revertentia dicunt: Adsumus, cum non sibi, sed Deo tribuunt, quidquid se fortiter egisse cognoscunt". Vel, revertuntur ad Deum per gratiarum actionem, secundum illud Ecclesiastae primo : "Ad locum, unde exeunt, flumina revertuntur, ut iterum fluant". Et quia non possunt gralias agere de audientium rebellione, sed potius gemere ex detestatione culpae: ideo dicuntur Domino nuntiare: sicut et d6 Apostolis dicitur Actuum quarto ,

quod, cum molestiam paterentur a ludaeis, "levaverunt vocem unanimiter ad Deum et dixerunt: Tu, Domine, qui fecisti omnia, qui dixisti per os patris nostri David: Quare fremuerunt gentes" etc., " nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum "; et sequitur, quod, " cum orassent, motus est locus "; in quo intelligitur commotio irae Dei contra rebellionem auditorum.

45. Propter quod et subdit: Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, id est ad publicam predicationem, secundum illud Proverbiorum primo : " Sapientia foris praedicat et in plateis dat vocem suam, in capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua ". Exitus iste est ad exercitium predicationis, secundum illud Matthaei decimo tertio : " Exiit qui seminat seminare semen suum ".

Et quia, repulsis superbis, acceptantur humiles: ideo subdit: Et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc: quod secundum Glossas habet exponi tripliciter: ano modo, ut ista sonent in defectus naturales, ut pauperes, qui carent rebus ; debiles, qui carent viribus; caecos, qui habent defectum in visu: claudos, qui habent defectum in progressu, quia ad litteram etiam tales admittuntur ad regnum caelorum: primae ad Corinthios primo : (Respicite, fratres, vocationem vestram, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia ; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret, ut non glorietur in conspectu eius omnis caro ".

46. Alio modo legitur, ut sonent in defectus vitiosos, ut sint pauperes propter defectum gratiae: debiles, propter defectum virtutis: caeci, propter defectum prudentiae: et claudi, propter defectum bonae voluntatis. Et tamen hos eligit et vocat Deus, quia, Matthaei nono , " non veni vocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam "; unde et Matthaei vigesimo primo dictum est Pharisaeis: " Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei ".

47. Tertio modo legitur, Ut sonent in defectus virtuosos, ut dicantur pauperes et debiles quantum ad propriam reputationem; et illos quidem intelligimus pauperes, qui non confidunt de nimia opulentia ; de quibus Proverbiorum decimo tertio : " Est quasi pauper, cum in multis divitiis sit"; illos vero debiles, qui non confidunt de sua virtute: primae ad Corinthios primo: " Quod infirmum est Dei fortius est hominibus "; caecos, qui non confidunt de sua scientia, id est, qui reputant se caecos ; unde Ioannis nono : " Si caeci essetis, peccatum non haberetis ; nunc antem, quia dicitis, quia videmus: peccatum vestrum manet"; claudos, qui non confidunt de sua rectitudine: unde Iacob, postquam vidit Dominum, dicitur claudicasse, Genesis trigesimo secundo. Tales Dominus introdncit, scilicet pauperes per contemptum terrenae opulentiae: Psalmos : " Parcet pauperi et inopi " etc.; debiles per contemptum propriae confidentiae: Isaiae quadragesimo : " Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem "; caecos per contemptum propriae industriae: Ioannis nono: "In iudicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant etc.; claudos per contemptum propriae institiae: Isaiae trigesimo quinto: " Tunc saliet sicut cervas claudus, et aperta erit lingua mutorum ".

Et pro his omnibus dicitur supra septimo : " Caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur "; quia ipsi ad vitam introducuntur et vocantur.

Et hic ultimus intellectus videtur magis consonus precedentibus, quia "Deus superbis resistit ". 48. (Vers. 22.). Secundo quantum ad compulsionem negligentium, quae sequitur vocationem humilium, subdit: Et ait servus: Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est: quia non tot sunt humiles, quot praedestinati ad vitam, non tot sunt ad vitam Aeternam voluntarii, quot sunt a Deo praedestinati.

49. (Vers. 23.). Ideo subdit: Et ait dominus servo: Exi in vias et sepes. Per vias et sepes, quae sunt extra urbem, intelliguntur peccatores, qui sunt extra ecclesiasticam unitatem, et maxime gentiles.

Unde Gregorius : "Cum de victi et plateis vocat ludaeos significat, qui tenere Legem sub urbana conversatione noverant: cum autem de viti et sepibus vocat, agrestem populum gentium significat ". Et per hanc eandem rationem ceteri peccatores possunt intelligi et maxime pigri, qui ad bonum trahuntur inviti. Unde subdit: Et compelle intrare, comminatione scilicet aetemorum suppliciorum et ostensione praesentium; quia, sicut dicit Gregorius " mala, quae nos hic premunt, ad Deum ire compellunt "; propter quod in Psalmo: " Cum occideret eos, quaerebant eum ". Unde hos compellit servus Dei, quando eos terret comminatione severitatis iudicii, secundam illud secundae ad Timotheum quarto: " Praedica verbum, insta opportune, importune,argue, obsecra, increpa " etc.

Et ratio buius est complementum numeri electorum: unde subdit: Ut impleatur domus mea, Glossa : " Numero praedestinatorum fidelium, qui numerus inexpletus non remanebit ", de quo numero Apocalypsis sexto: "Adhuc sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum ". HAEc ergo domus impletur, quando salvatur universitas electorum, de quibus Apocalypsis septimo : "Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat"; et Apocalypsis decimo quarto: "Vidi supra montem Sion Agnum stantem et cum eo " etc: et in Cantico Deuteronomii trigesimo secundo : " Statuit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel "; ubi dicit Gregorius, quod "tot salvabuntur homines, quot Angeli steterunt". Quidquid tamen sit de hoc, certum est, quod perfectus erit numerus electorum; in cuius figuram dicitur Deuteronomii trigesimo tertio : (Apparuit de monte Pharan, et. cum eo Sanctorum millia ".

50. (Vers. 24.). Tertio quantum ad repulsio-nem contemnentium subiungit: Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, et se excusaverunt , gustabit coenam meam: quia nullus ad coenam illam pertingit nisi humilis: Matthaei decimo octavo: " Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum"; unde et in Psalmo dicitur: " Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te"! Timentibus enim Dominus reservat,

sed superbos repellit. " Si enim peccantibus angelis dod pepercit Deus, sed rudentibus inferni" etc, sicut dicitur secundae Petri secundo ; et post: "Norit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero reservat cruciandos"; et propter hoc ad Romanos undecimo : "Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat". Et ideo dicit ad Hebraeos secundo: "Quapropter oportet nos diligentius observare, ne forte pereffluamus. Si enim qui per Angelos dictus est sermo factus est firmus, quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem "?

Tertio erudiantur turbae a ubsequantes, de quo duo.

51. (Vers. 25.). Ibant autem turbae multae. Postquam confutavit calumniantes et erudivit convivantes, hic iam tertio informat comitantes . Dividitur autem pars ista in duas. In prima erudit comitantes per verba expressa: in secunda vero per exempla parabolica, ibi : Quis enim ex vobis volens Aedificare turrem etc.

Erudiens autem per verba expressa ad Christum spiritualiter comitantium procedit hoc ordine, exprimendo scilicet spiritualis comitatus indicium, principium et complementum.

Primo igitur quantum ad spiritualis comitatus indicium dicit: Ibant autem turbae multae cum eo, in signum spiritualis comitatus: unde Glossa : "lbant turbae cum eo, captae scilicet dulcedine praeuicationis et miraculorum"; unde poterant dicere illud Ioannis sexto: " Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes ". Et nota hic, quod Pharisaei calumniabantur Christum, et turbae comitabantur, quia quem superbi despiciunt humiles comitantur; unde Ioannis septimo : " Nunquid aliquis de principibus credidit in eum ? Sed turba haec, quae ignorat Legem, maledicta est". Sequebantur autem turbae Iesum tanquam oves pastorem: Matthaei nono : " Videns Iesus turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non labentes pastorem". Item, sequebantur sicut populi regem: Matthaei vigesimo primo : " Turbae, quae praeibant et quae sequebantur, clamabant: Hosanna" etc. Item, sequebantur sicut discipuli doctorem: supra quinto: "Factum est, cum turbae irruerent in eum, ut audirent verbum Dei; et ipse stabat secus stagnum Genesareth ".

82. (Vers. 28. 26.). Secundo quantum ad spiritualis comitatus principium subdit: Et conversus dixit ad illos: conversus, inquam, per benignitatem: Psalmus : " Deus, tu conversus vivificabis nos"; dixit, per veritatem doctrinae: Siquis venit ad me, per supererogationem iustitiae: Matthaei undecimo: " Venite ad me omnes; qui laboratis et onerati estis ". Et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, per mortificationem affectus carnalis, secundum illud Psalmi " Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam " etc.: non potest meus esse discipulas, per assumtionem evangelicae perfectionis, de qua Lucae sexto: "Perfectus omnis erit, si sit sicut magister eius.

Et ratio huius est, quia principium spiritualis vitae est exuere carnalem affectum, quia, primae ad Corinthios secundo , " animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere" etc.; et Isaiae vigesimo octavo : " Quem docebit scientiam et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte" etc., hoc est separatos a carnali affectione.

53. Unde notandum est hic, quod non praecipit hic odium parentum quantum ad naturam, quia hoc esset impietatis, cum dicatur primae Ioannis tertio : "Qui odit fratrem suum homicida est "; sed quantum ad culpam, sicut dicit Augustinus: " Sic diligendi sunt homines, ut eorum errores non diligantur". De quo odio in Psalmo : "Nonne qui oderunt te, Domine, oderam et super inimicos tuos tabescebam.? et post: "Perfecto odio oderam illos " etc. Unde Gregorius: " Simul et odisse possumus et diligere, ut et cognatione nobis coniunctos ex praecepto divino diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur odiendo et fugiendo nesciamus. Unde odium illud non venit ex crudelitate, sed ex caritate, sicut et odium animae suae, quam debemus odisse, non quantum ad salutem, sed quantum ad carnalitatem. Unde Gregorius : "Tunc animam nostram odimus, cum eius affectibus carnalibus reluctamur ". De hoc odio Ioannis duodecimo: " Qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam". Augustinus: "Si male amaveris, tunc odisti: si bene oderis, tunc amasti. Felices, qui sic oderunt custodiendo, ne perdant amando ". Hoc est quod expressius dicitur Ecclesiastici decimo octavo : " Fili, post concupiscentias tuas pon eas et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciet te in gaudium venire inimicis tuis". Sicut igitur principium spiritualis vitae est non concupiscere, ubi omne malum prohibetur , et declinare a malo: sic fundamentum spiritualis comitatus est carnalitatem omnem declinare, sive ad se sive ad parentes. Propter quod ad Ephesios quarto : " Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris".

84. (Vers. 27.). Tertio quantum ad spiritualis

comitatus complementum subiungit: Et qui non baiulat crucem suam, per perfectam carnis mortificationem ; et venit post me, per rectam intentionem ;non potest meus esse discipulus, per veram

imitationem. Et nota, quod hic est consummatio discipulatus Christi et comitatus, scilicet in baiulando crucem, quia ibi Christus consummavit, sicut dicitur Ioannis decimo nono : "Et baiulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum ". In hac cruce Christi est summa humilitas: ad Philippenses secundo : " Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis"; summa paupertas, ita ut vere posset dicere Christus illud Iob primo : "Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc". Unde Ioannis decimo nono dicitur, quod (milites, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes ". Est etiam ibi summa austeritas, secundum illud Psalmi : " Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea".

83. Crucem ergo baiulare est humilitatem in corde, austeritatem in carne et paupertatem in passione assumere, contra illa tria radicalia et contra triplicem excusationem eorum qui noluerunt venire ad coenam . Haec crux fuit Christi, quia Christus voluntarie eam suscepit: similiter, qui vult Christum sequi, oportet, quod portet eam voluntarie, ut ferat eam sicut crucem suam ex voluntate propria, non in angaria sicut alienam, et ita non sit imitator Christi, sed potius Simonis, de quo Marci decimo quinto : "Angariaverunt quendam Simonem Cyrenaeum ut tolleret crucem eius". Ad hanc crucem potissime nos invitat Christus, qui primus eam portavit sicut Vexillum et signum regale: unde ad Hebraeos ultimo : " Christus extra portam passus est. Exeamus ergo ad eum " etc. Qui ergo sic non vult sequi non est Christi discipulus, quia non vult imitari eum, in quo se praebuit exemplar nobis et magistrum ; unde ad Galatas quinto : " Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis ". Propter quod secundae ad Corinthios quarto: " Semper crucis mortificationem in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur". Unde Chrysostomus : " Nullus verecundetur crucem, circumferamus eam ut coronam; etenim omnia, quae secundum nos sunt, per crucem perficiuntur: regeneratio, consecratio. Propter hoc in domo, in ianuis, in viis, in frontibus et in mente eam. scribimus". Haec igitur baiulanda est tanquam signum Dei vivi, de quo Apocalypsis septimo : " Vidi alterum Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei in frontibus eorum", ut sciatur scilicet manifeste, quis sit Christi discipulus.

56. Quis enim ex vobis, valens Aedificare etc. Postquam informavit comitantes, et hoc per verba expressa, hic secundo informat eosdem per exempla parabolica . Et quoniam Christum debemus imitari in actionibus et passionibus

in primis similes sumus aedificantibus, in secundis similes proeliantibus

ideo primo in hac parte introducit parabolam de homine Aedificante. Secundo vero adiungit parabolam et exemplum de rege proeliante, ibi : Aut quis rex iturus. In tertia vero subiungit adaptationem utriusque, ibi: Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiaverit.

Circa parabolam de homine aedificante tria introducuDtor, scilicet conceptio propositi Aedificandi, provisio sufficientis stipendii, declinatio imminentis

opprobrii.

57. (Vers. 28.) . Primo igitur quantum ad con-ceptionem propositi Aedificandi dicit: Quis enim ex vobis, volens Aedificare turrem . Per turrem, quae est Aedificium altissimum, possumus intelligere cumulum perfectionis meritorum, quae gradatim ascendit ab imo usque ad summum, incipiens a fundamento timoris et perveniens usque ad culmen sapientiae deiformis. Et est primo aedificanda turris doni timoris, de qua potest intelligi illud Micbaeae quarto : " Tu, torris gregis nebulosa, usque ad te veniet", quia timor parvulum facit ex consideratione indicii.

Secunda turris est pietatis, de qua Isaiae quinto : " Aediflcavit turrim in medio vineae et torcular exstruxit in ea ", quia pietas oritur ex consideratione passionis.

Tertia est turris scientiae: Canticorum quarto: " Sicut turris David collum tuum, quae Aedificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium " etc.: quod intelligitur de scientia sacrae Scripturae.

Quarta est turris fortitudinis; Proverbiorum decimo octavo : "Turris fortissima, nomen Domini: ad eam currit iustus et exaltabitur "; et in Psalmo: "Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis " etc. Quinta est turris consilii, de qua Canticorum septimo : "Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum"; quia consilium est contra insidias inimici.

Sexta turris est intellectus, de qua Canticorum septimo: "Collum tuum sicut turris eburnea: oculi tui sicut piscinae in Hesebon "; ubi datur intelligi munditia cordis et limpiditas intelligentiae spiritualis. Septima est turris sapientiae, de qua Canticorum octavo : " Ego murus, et ubera mea sicut turris "; quod dicitur propter consolationem, quae est in gustu lactis liberum divinae sapientiae.

Antequam autem huius Aedificii altitudo erigatur, necessaria est Aedificatio aedificii septem virtutum, de quo Proverbiorum nono : "Sapientia aediflcavit sibi domum, excidit columnas septem ". Huius au tem Aedificii Christus est fundator et fundamentun et etiam complementum. Huic tamen aedificationi vir spiritualis comparatur: unde primae ad Corinthios tertio : " Dei coadiutores sumus, Dei agricultura estis, Dei Aedificatio estis ". Omnis igitur, qui proponii ad culmen virtutis ascendere, hic vult turrem ae dificare.

58. Secundo quantum ad provisionem sufficientis stipendii subdit: Nonne prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? Sedere illud est considerare intra se secreta conscientiae suae: Threnorum tertio: " Sedebit solitarius et tacebit". Computare est praevidere per sollicitam considerationem: unde Glossa :" Omne, quod agimus, praevenire per studium considerationis debemus ". Et hoc est quod dicitur Proverbiorum quarto: " Oculi tui videant recta, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos ". Sumptus autem necessarii sunt sufficientes conatus mentis, quibus quis cooperatur gratiae Christi viriliter, secundum illud Psalmi : " Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino "; utiliter, unde primae ad Corinthios tertio: "Si quis autem superaedificaverit super fundamentum hoc aurum, argentum et lapides pretiosos " etc.: efficaciter: ad Ilebraeos duodecimo : " Videte, ne quis desit gratiae Dei " etc.; perseveranter: tertii Regum septimo: " Perfecit omne opus, quod faciebat Salomon in domo Domini ".

Hac aedificatione perfecta, Dominus apparet ad habitandum: unde tertii Regum nono : " Factum est, cum perfecisset Salomon aediflrinm domus Domini et aedificium regis et omne, quod optaverat, apparuit ei Dominus ". Hi igitur sumptus sufficientes ad perficiendum consistunt in proposito voluntatis agentis viriliter, utiliter, efficaciter et perseveranter. Sed si quid deest, Dominus supplet: unde ad Philippenses secundo : "Densest, qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate ". Qui vult ergo opus altum incipere debet praevidere, si velit perseverare: quia, sicut dicitur supra nono, " nemo mittens manum ad aratrum " etc.

39. (Vers. 29.). Tertio quantum ad declinationem imminentis opprobrii subiungit: Ne, posteaquam posuerit fundamentum, scilicet altiorem statum aggrediendo in imitando Christum: et hoc est ponere fundamentum: primae ad Corinthios tertio : " Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus ". Hoc fundamentum incipit quis ponere per fidem et bonam operationem, secundum illud Matthaei septimo : "Omnis, qui audit verba mea haec et facit ea, similis est homini, qui aedificavit domum suam supra petram ". In hac petra fundamentum habitationis collocat qui Christum vult perfecte imitari, secundum illud Ieremiae quadragesimo octavo : " Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab" etc. Et non potuerit perficere, et hoc perseverando, sicut sunt illi, de quibus dicitur supra octavo : " Ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt". Tales sunt qui destruunt recidivandi), quidquid aedificaverunt de bono inchoando ; Ecclesiastici trigesimo quarto : "Unus aedificans, et alter destruens, quid prodest illis nisi labor "? Tales sunt dissoluti et remissi: Proverbiorum decimo octavo: " Qui mollis et dissolutus est in opere sno frater est sua opera dissipantis ".

Omnes, qui vident , inceptam perfectionem circumspiciendo; primae ad Corinthios quarto: (Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis et hominibus ". Quod enim in alto ponitur omnibus ostenditur: Mat thaei quinto: " Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt".

60. (Vers. 29. 30.). Incipiant illudere ei, di- centes: Quia hic homo coepit Aedificare et non potuit consummare: et hoc contumelias inferendo et deridendo, quia valde est opprobriosum retrocedentibus et apostatantibus. Nam deridentur a daemonibus ; Threnorum primo : " Viderunt eam hostes et deriserunt Sabbata eius ". Hanc irrisionem abhorret vir spiritualis: Psalmus: " Neque irrideant me inimici mei " etc. Hi inimici derident imperfectionem secundum illud Nehemiae quarto : " Dixit Tobias Ammanites: Aedificent Iudaei, ascendent vulpes transilient murum eorum lapideum". Unde Ambrosius : " In omni, quod agimus, occultos adversarios considerare debemus, qui nostris operibus insidiantur et nisi contra eos vigilemus, patimur eos irrisores quos ad malum habemus persuasores ". Qui autem retrocedit ab incepto deridetur pro temeritate in praesumendo, pro instabilitate in prosequendo pro pusillanimitate in desistendo: et hoc non solum a diabolo, verum etiam a mundo: Ecclesiastici vigesimo : " Fatuo non erit amicus, et non erit gratia in bonis illius "; et post: " Quoties et quanti deridebunt eum " etc.

61. (Vers. 31.). Aut quis rex iturus committere etc. Supra proposuit parabolam de homine aedificante, hic pr6ponit parabolam de rege proeliante ; in qua quidem parte tria introducuntur, scilicet propositu belli, praevisio periculi et provisio remedii.

Primo igitur quantam ad propositionem belli dicit: Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem. Rex iste est quilibet, qui se regit secundum legem Dei: Proverbiorum vigesimo : " Rex, qui sedet in solio iudicii " etc.; et Apocalypsis quinto: " Fecisti nos Deo nostro regnum, et regnabimus super terram ". Istius est committere bellum: quia, Iob septimo , " militia est vita hominis super terram ". Hoc autem tripliciter habet intelligi : vel, quod quis committat bellum cum rege superbiae, de quo Iob quadragesimo primo :"Ipse est rex super omnes filios superbiae"; vel cum rege iustitiae, de quo in Psalmo: " Reges eos in virga " etc: vel cum rege supernae providentiae, de quo Ecclesiastae quinto: "Insuper rex universae terrae imperat " etc.

Committit autem bellum cum rege superbiae, quando ab ipso dissentit: ad Ephesios sexto : " Nod est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum ". Committit etiam bellum cum rege iustitiae, ouando vult in conspectu Dei se iustificare, quia dicitur Ieremiae secundo : " Ecce, ego indicio cootendam tecum, pro eo quod dixeris: Non peccavi". Sic et Iob volebat committere, qui dicebat decimo tertio: " Ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio "; et Ieremiae duodecimo: " Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen iusta loquar ad te ". Committit etiam bellum cum rege supernae providentiae, cum se parat ad conflictum patientiae, sicut dicitur Iob sexto :"Quis det, ut veniat petitio mea, et quod exspecto tribuat mihi Deus: et qui coepit, ipse me conterat"? Sic tripliciter cum rege tripliciter dicto committitur bellum.

Primum committit paenitentia de peccatis, secundum confidentia de meritis, tertiam autem patientia in flagellis.

62. Secundo quantum ad praevisionem periculi subdit: Nonne sedens prius cogitat, ad providendum, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo: " Utinam saperent et intelligerent ac notissima providerent "! Propter quod ad Ephesios quinto: " Videte, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes" etc.

Si possit cum decem millibus occurrere, scilicet ad resistendum, ei qui cum viginti millibus venit ad se, ad impetendnm. Et hoc tripliciter habet exponi sicut et praecedens . Nam si exponatur de rege superbiae, occurrimus ei per opera virtutum, quae in medietate consistunt, quae ideo decem millia dicuntur propter observantiam decem mandatorum: et adversarius venit cum numero geminato, quia cuilibet virtuti respondet duplex vitium ex opposito secundum superabundantiam et defectum. Unde quia pluribus modis est obliquari quam dirigi, plures dicuntur esse in exercitu regis nobis contrarii: unde Iudith primo : " Gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum ". Sed non est fugiendum nec timendum, quia, sicut dicitur primi Machabaeorum tertio , "facile est, concludi multos in manus paucorum; et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in paucis et in multis: quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est ".

63. Si autem intelligatur de rege iustitiae, occurrimus cum decem millibus, id est cum confidem tia meritorum ex observantia decem mandatorum: et ipse cum viginti millibus, hoc est cum severitate iudiciorum, in quibus fit discussio operum et cogitationum. Unde Beda : " Cum decem millibus occurrit qui offert opera decem mandatorum, sed Deus quasi cum duplicato nnmero contra eum venit, cum vix praeparatum in solo opere discutit de opere simul et cogitatione ". Ex quo datur intelligi, quod sicut non est tutum cum decem miltiibus impugnare viginti millia: sic non est securum cum iudice illo contendere. Propter quod Iob nono : " Vere scio, quod non iustificetur homo comparatus Deo. Sed si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille ". Unde Malachiae tertio: " Ecce, venit, dicit Dominus exercituum: et quis poterit cogitare diem adventus eius? Ipse enim quasi ignis conflans " etc.: et in Psalmo: "Tu terribilis es, et quis resistet tibi"?

Si vero intelligatur de rege supernae providentiae, cum decem millibus vadit qui vult pro Christo sustinere magna et multa, sed ipse cum viginti millibus, quia pro nobis sustinuit incomparabiliter plura, cum ipse sit " gigas geminae substantiae "; propter quod in Psalmo: " Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi "? et Micbaeae sexto: " Quid dignum offeram Domino " etc.

64. (Vers. 31). Tertio quantum ad provisionem remedii subdit: Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt, videlicet si suam recognoscit infirmitatem respectu istius triplicis pugnae, laborat ad illius pugnae declinationem . Missio autem istius legationis nihil aliud " est quam missio orationis, quam pro nobis portant Angeli ante conspectum Dei tanquam nostri legati: Tobiae duodecimo : " Cum orabas et eleemosynas faciebas et mortuos sepeliebas, ego obtuli orationem tuam coram Domino ". Haec legatio mittenda est pro repellenda pugna tentationum, quae veniunt a rege superbiae: sicut orabat Paulus, de quo secundae ad Corinthios duodecimo : " Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi " etc. - Item, mittenda est haec legatio pro repellenda pugna divinarum disceptationum, quae venit a rege iustitiae, sicut orabat Propheta in Psalmo : " Non inires in iudicium cum servo tuo, Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens " etc. Mittenda etiam est legatio pro repellenda pugna tribulationum, quae venit a rege providentiae, sicut orabat tonas Ionae secundo : " Oravit tonas ad Dominum Deum suum de utero piscis et dixit:. Clamavi ad Dominum de tribulatione mea, et exaudivit . me ".

Ex quo colligitur, quod consideratio periculi excitat ad procurationem remedii: unde Glossa : " Nos fragilitatis nostrae insufficientiam attendentes, ad impetrandam severi iudicis pacem debemus praemittere legationem lacrymarum, bonorum operum et purarum affectionum ". Ideo dicitur Eeclesiastici decimo octavo : " Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. Ante languorem humilia te et in tempore infirmitatis ostende conversationem tcam ", ut sic per legationem sacerdotum invenias Regem placatum.

65. (Vers. 33.). Sic ergo omnis ex vobis etc.

Postquam praemisit exemplum parabolicum de aedificante et exemplum de proeliante, hic tertio ponit adaptationem utriusque . Et quoniam haec exempla introducta erant ad excitandum nos ad providentiam rei opportunae et ad cautelam rei nocivae et ad dandam intelligentiam spiritualem utriusque: ideo m hae parte introducitur praedictorum exemplorum adaptatio quantum ad providentiam rei opportunae, quantum ad cautelam rei nocivae et quantum ad spiritualem intelligentiam utriusque.

Primo igitur quantum ad providentiam rei opportunae dicit: Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet, per contemptum temporalium: non potest meus esse discipulus, per perfectionem spiritualium: quasi dicat:

sicut aedificans non potest consummare sine sumtitas, nec pugnans secure pugnam aggredi sine milii tibus ; sic nullus perfecte potest sequi Christum, nisi renuntiet omnibus.

66. Et note, quod duplex est Christi discipulatus: unus necessitatis, sicut dicitur Actuum nono et sexto, quod discipuli consueverunt vocari illi qui nunc dicuntur Christiani, de qua disciplina Isaiae primo: " Quiescite agere perverse, discite benefacere ". Alius est discipulatus supererogationis, quo quis Christum sequitur in consiliis evangelicis, de quo Matthaei quinto : " Videns Iesus turbas, ascendit in montem: et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius ". Primo discipulatui necessarium est omnibus renuntiare, quantum ad terrenorum contemptum: secundo autem necessarium est omnia relinquere, non solum quantum ad affectum, verum etiam quantum ad rem. Unde Glossa " Hoc distat inter renuntiare omnibus et relinquere omnia, quia renuntiare convenit omnibus, qui ita licite utuntnr mundanis, quae possident, ut tamen mente tendant ad aeterna. Relinquere est tantummodo perfectorum, qui omnia temporalia postponunt et solis Aeternis inhiant ", et hoc necessarium est perfectis Christi discipulis , ut conformes sint paupertati Magistri. Unde super illud Matthaei decimo nono : " Ecce, nos reliquimus omnia et secuti sumus te ", Bernardus: " Bene, Petre, et non ad insipientiam tibi, quia currentem sequi non poteras oneratus. Exsultavit eum ut gigas ad currendam viam ". Cum enim primum sit inter Christi documenta : " Beati pauperes spiritu "; qui hoc ignorat per consequens nescit, "quae sint elementa exordii sermonum " Christi; ac per hoc Christi discipulus non est nec ipsum intelligit. Et ideo Antiochus, qui interpretatur silentium paupertatis , subvertit fundamenta Ierusalem, quia non potest esse discipulus pauperis Crucifixi qui consilium paupertatis contemnit.

67. (Vers. 34.). Secundo quantum ad cautelam rei nocivae subdit: Bonum est sol, si autem sol evanuerit. Per sol intelligitur perfectus quisque discipulus, qui exemplo et verbo debet condire corda auorum ; unde Matthaei quinto : "Vos estis sal terrae "; quod dicitur, quia discretionem summam

debet habere in conversatione, secundum illud ad Colossenses quarto: " Sermo vester semper in gratia sale sit conditus "; quia, sicut non potest comedi cibos, nisi sit sale conditus, (ic nec stomachus cordis verbum suscipit indiscretum: Iob sexto: " Nunquid poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum "? Debet etiam habere sapientiam in contemplatione: unde Levitici secundo praecipitur, quod in omni sacrificio offeratur sal. Et talis, qui prodens est et sapiens, recte verbo et exemplo condimentum est Ecclesiae: unde Glossa : " Sal cibos condit, vermes necat, carnes siccat; sic praedicatio a vermibus vitiorum et putredine illaesam servat Creatori suo humanam naturam ".

Sed tunc sal mitescit, quando Christi discipulus efficitur indevotos in contemplatione et indiscretus in actione et in praedicatione, sicut de illis dicitur ad Romanos primo : " Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum " etc.; et hoc est maximum periculum.

Ideo subdit: In quo condietur? quasi dicat: in nullo: unde Ecclesiastici duodecimo "Quis miserebitur incantatori a serpente percusso "? quasi dicat, quod talis prorsus est despectibilis et inutilis tam coram Deo quam coram hominibus, tam in actibus spiritualibus quam in temporalibus. 68. (Vers. 35.). Ideo addit: Neque in terra neque in sterquilinio utile est, sed foras mittetur. Glossa: "Quia qui retro vadit neque ipse fructum ferre neque alios excolere valet "; immo, quod plus est, reddit terram sterilem, quia vir perfectus cadens suo malo exemplo alios reddit inutiles ad bonum faciendam. Et ideo vir retrocedens comparatur uxori Lot, de qua dicitur Genesis decimo nono , quod

" respiciens retro, versa est in statuam salis "; et ideo Proverbiorum sexto: " Homo apostata, vir inutilis, gradiens ore perverso " etc. Sicut igitur aedificium inceptum et non consummatum ad nihilum utile est, et homo, qui incepit et non perfecit, ab omnibus deridetur; et similiter ille qui in proelio superatur: sic et discipulus apostatam despicitur tanquam sal infatuatum: unde Matthaei quinto : " Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus ".

69. Tertio quantum ad spiritualem intelligentiam utriusque subiungit: Qui habet aures audiendi audiat: in quo invitat ad perfectam intelligentiam, ut non solum verba praedicta audiantur quoad sonum vocalem, de quo dicitur Matthaei decimo tertio : "Incrassatum est cor populi huios, et auribus graviter audierunt"; verum etiam quoad intellectum spiritualem, secundum illud Iob ultimo: " Auditu auris audivi te, nunc oculus meos videt te "; Psalmus: " Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus " etc.; et etiam quoad effectum manualem ; Iacobi primo : (Estote factores verbi, non auditores tantum ". Vult igitur dicere, quod verba praemissa sunt parabolica: et ideo sunt spiritualiter et non carnaliter audienda et discutienda, secundum illud Proverbiorum primo : " Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit: animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et Aenigmata eorum ". Qui hoc modo audiunt verbum Dei efficacissime suscipiunt, iuxta illud Ecclesiastici vigesimo quarto : " Qui audiunt me non confundentur, et qui operantur in me non peccabunt. Qui elucidant me vitam Aeternam habebunt".