COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum VII.

Secundo declaratur sublimitas in Doctore tripliciter.

1. Cum autem implesset omnia verba sua etc. Postquam prosecutus est Evangelista doctrinae Christi veritatem hic ad ipsius commendationem manifestat Doctoris sublimitatem, quam ostendit esse praecipuam propter tria, scilicet propter excellentiam potestatis: propter evidentiam veritatis, ibi : Et "M hic sermo etc. ; et propter affluentiam pietatis, ibi: Rogabat autem illum quidam de Pharisaeis. Excellentia potestatis ostenditur in operando magna miracula: evidentia veritatis, in approbando vera testimonia: affluentia pietatis, in condonando peccata.

Primo propter excellentiam potestatis probatam per duo miracula.

Quantum ad primum intelligendum, quod prima pars habet duas secundum duo miracula, quorum primum est curatio pueri morituri: secundum est resuscitatio adolescentis iam mortui, quae ibi describitur: Et factum est deinceps etc. In sanatione namque morituri ostenditur dominus vitae, qui potest vitam pereuntem salvare: in suscitatione mortui, dominus mortis, qui potest mortem superare. Item, in sanatione corporis morituri I ostenditur dominus corporum, qui potest corpus reparare: in suscitatione mortui, dominus animarum, qui potest animas ad corpora revocare.

Quantum igitur ad curationem pueri Aegrotantis mirabiliter consnmmatam tria introducit Evangelista ad explicationem miraculi facientia. Primum est opportunitas faciendi miraculum. Secundum est dignitas impetrandi remedium, ibi : Cum audisset de Iesu, misit etc. Tertium est congruitas accelerante beneficium, ibi: Et cum iam non longe esset etc. - Opportunitas autem faciendi miraculum colligitur ex tribus, scilicet ex temporis commoditate, ex loci congruitate et ex morbi necessitate.

2. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad commoditatem temporis dicitur: Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, id est post tempus praedicationis et eruditionis perfectae et completae, quae spectat ad illum Doctorem, secundum illud Ecclesiastici quadragesimo tertio : " Multa dicimus et deficimus in verbis, consummatio sermonum pse est "; ipse scilicet abbreuiatus in carne, secundum illud Isaiae decimo: "Consummatio abbreviata inundabit iustitiam "; et vigesimo octavo: " Consummationem et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum "; hoc dicebat in persona populi audientis Christum ad quem supra quarto Christus dixit : "Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris", scilicet Iudaeorum.

Secundo quantum ad congruitatem loci subditur: Intravit Capharnaum. Dicitur supra quarto : "Quanta audivimus a te facta in Capharnaum "; unde Matthaei undecimo dicitur: " Et tu, Capharnaum, nunquid usque in caelum exaltaberis"? Quod dicit propter multas virtutes, quas ibi fecit. - Ratio huius est, quia haec est civitas Galilaeae, quae erat in confinio gentium et Iudaeorum, ut ostendatur Christus lapis angularis, secundum illud ad Ephesios secundo : "Ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem ". Et in hoc impleta est prophetia Isaiae nono: " Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthalim, et novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galilaeae gentium" etc.

3. (Vers. 2.). Tertio quantum ad morbi necessitatem adiungitur: Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus: et ita gravem habebat morbum, secundam illud Matthaei octavo ; " Puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ". Centurionem autem vocat eum qui praeerat centum militibus: quod faciebant ex industria in proeliis, ut scirent de facili numerum bellatorum unde erant ibi tribvmi, centuriones, quinquagena rii et decani, qui denominantur a numero eorur quibus praesunt: tribunus autem dicitur qui praeest mille. Et hos ad hortationem populi constitnere consulebatur Moysi; Exodi decimo octavo : "Con stitue ex eis tribunos, centuriones, quinquagenario et decanos, qui iudicent populum ".

Hic centu rio, licet plures haberet servos, hunc carum habebat inter alios, et ideo subdit: Qui erat illi pretiosus, id est affectuose dilectus, secundum illud Ecclesiastici trigesimo tertio : " Si est tibi serra fidelis, sit tibi quasi anima tua"; quia, secundun illud Proverbiorum decimo septimo, " servus sensata dominabitur stultis filiis ". Unde servus hic, licet esse infirmus, non tamen erat suo domino onerosus, sed earus propter domini sui pietatem; Proverbiorum duodecimo :" Novit iustus animas iumentorum suorum"etc

4. (Vers. 3.). Et cum audisset de Iesu etc, Post opportunitatem faciendi miraculum subdit hii Evangelista dignitatem impetrandi remedium, quam colligit Evangelista ex tribus, scilicet ex centurionis reverentia in supplicando, ex seniorum confidentia in postulando, ex Salvatoris clementia in condescendendo. Quae tria in unum concurrentia dignum faciunt servum Aegrotum ad inveniendum remedium sanitatis.

Quantum igitur ad centurionis reverentiam supplicantem praemittit: Et. cum audisset de Iesu , non solum aure corporis, sed etiam aure cordis, secundum illud ad Romanos decimo : " Fides ex auditu, additus autem per verbum Christi". Et quia fides facit cum reverentia accedere, dum admirabilem Dei praedicat maiestatem: ideo subdit: Misit ad eum seniores Iudaeorum, quasi ipse non esset dignas accedere nec auderet: sicut filii Israel tempore dationis Legis, Exodi vigesimo , dixerunt ad Moysen: " Loquere tu nobis, non loquatur nobis Dominos, ne forte moriamur ". Et hanc causam ipse reddit infra eodem: " Propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te". Et ideo ite misit, non tanquam nuntios inferiores, sed tanquam digniores. Et ideo mittebat seniores, quia ipsi sunt pro Aetate et sapientia reverendi et audiendi; Iob duodecimo : "In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia ". - Unde per eos Dominum, interpellabat: quod notatur, cum addit: Rogaris eum, utveniret et sanaret servum eius, secundum illud Ecclesiastici trigesimo octavo: "In tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, et curabit te"; similiter et alium propter te, quia, Iacobi ultimo, " oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit ipsum Dominus ".

5. Sed videtur buiccontrariari Matthaeus , qui dicit, quod "centurio ipse accessit ad Dominum ".

Sed non est contrarietas, quia, sicut Beda ait, Malthaeus loquitur de accessu per fidem, Lucas narrat ordinem rei gestae. Augustinus etiam dicit, quod secundum communem modum dicitur accedere qui incipit ire: dicitur etiam rogare qui per alium facit. Unde nulla est contrarietas, sed tunc esset, si diceret Matthaeus, quod corporaliter ad eum pervenisset in propria persona, quod non dicit: sed aliquid dicit, quod stat cum dicto Lucae, et unus alterum explicat et confirmat.

6. (Vers. 4.). Quantum autem ad seniorum confifdentium intercedentem subdit: At Hii, cum venissent ad Iesum, rogaverunt eum sollicite, quia hoc faciebant ex amore et confidentia: ad Romanos duodecimo: " Sollicitudine non pigri, spiritu ferventes: Domino servientes, orationi instantes, necessitatibus Sanctorum communicantes".

Et quia potissima ratio impetrandi est meritum eius, pro quo petitur: ideo addunt dicentes : Quia dignus est, ut hoc ei praestes, et sic iam invenisti quod quaeris, secundum illud Sapientiae sexto de Sapientia: " Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis suis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis".

7. (Vers. b.). Et ad huius dignitatis comprobationem adiungunt: Diligit enim gentem nostram, cum tamen sit alienigena: et ideo tu, qui es de gente nostra, debes eum diligere, secundum quod dicis de te Proverbiorum octavo : " Ego diligentes me diligo". - Nec tantum " diligit ore vel lingua, sed opere et veritate "; unde et addunt: Et synagogam ipse Aedificavit nobis, quod quidem magnum beneficium fuit et signum magni amoris. Unde Gregorius de caritate dicit, quod " amor operatur magna, si est: si autem operari renuit, amor non est". Et quoniam magnam praestat eleemosynam, dignus est, ut magnam ei facias gratiam, ut cognoscat, illud Ecclesiastici duodecimo esse verum: " Benefac iusto et invenies retributionem magnam, et si non ab illo, certe a Domino "; quasi dicant: ostende te Dominum populi nostri, ut facias huic sicut obstetricibus, Exodi primo, quae fecerunt misericordiam cum Hebraeis, de quibus dicitur: " Quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos ".

8. (Vers. 6.). Quantum ad Salvatoris clementiam conscendentem subditur: Iesus autem ibat cum illis, omnino satisfaciens petitioni eorum. Maluit autem Dominus petitioni eorum satisfacere quam petitioni reguli , Ioannis quarto dicentis: " Domine, descende, priusquam moriatur filius meus ", sive propter maiorem fidem et humilitatem centurionis, cui Dominas magis condescendebat, secundum illud Ieremiae quinto: " Domine, oculi tui respiciunt fidem ". Sive ad commendandam humilitatem, secundum quod dicit Ambrosius : "Ad filium reguli ire noluit, ne divitias bonorasse videretur: ad servum vero centurionis vadit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus, dum sanat: sed plus operatur humilitas in affectibus, dum vadit". Vel hoc fecit ad excludendam personarum acceptionem, secundum quod dicitur Sapientiae sexto : " Pusillum et magnum ipse fecit,.et aequaliter est illi cura de omnibus "; unde Actuum decimo: "In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus; et ideo Iacobi secundo: (Nolite, fratres, in personarum acceptione habere iidem Domini nostri Iesu Christi gloriae "; quod fit, quando dives praefertur pauperi, sicut dicitur ibidem.

9. Et cum iam non longe esset etc. Post opportunitatem faciendi miraculum et dignitatem impetrandi remedium subditur hic tertio congruitas accelerandi beneficium: quae quidem consistit penes meritum fidei excellentis, cuius excellentia tripliciter comprobatur, primo scilicet ex humilitate confessionis devotae: secundo, ex auctoritate testificationis divinae, ibi : Quo audito etc.: et tertio, ex celeritate curationis optatae, ibi: Et reversi qui missi fuerant.

Quantum ad humilitatem devotae confessionis nota, quod centurio excellentiam divinae potestatis insinuat signo, explicat verbo et probat argumento. Indicat signo, cum non audet eum suscipere explicat verbo, dum dicit, eum omnia posse: probat argumento, quia omnia debent ei obtemperare.

10. Propter quod ait: Et cum iam non longe esset a domo: prope quidem erat domui corporali,sed propior domui mentali, quia, secundum illud Psalmi " prope est Dominus omnibus invocantibus eum "; quocontra de malis Ieremiae duodecimo: " Prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum ". Non talis erat iste; cuius signum erat praecipua humilitas, quam ostendit primo confitendo suam indignitatem, cum dicit: Misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari, quasi dicat: non sum talis, quod propter me debeas laborare et corporaliter fatigari: quia laboriosum erat ei ire, secundum illnd Ioannis quarto : " Iesus autem fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem". - Quod non dicebat, quia recusaret praesentiam Christi corporalem, sed propter suam indignitatem: unde et addit: Non enim sum dignus, ut sub tectum meum inires, quod dicit consideratione suae immunditiae et peccati, sicut et Petrus supra quinto : " Exi a me, Domine, quia homo peccator sum "; secundi Regum vigesimo quarto dixit Areuna regi: " Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum "? Et haec indignitas non latebat eum per superbiam, sed nota erat per humilitatem praecipuam.

11. (Vers. 7.). Propter quod adiungit: Propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te. Hoc arbitrium est humilitatis, secundum illud ad Philippenses secundo : "In humilitate superiores sibi invicem arbitrantes". Hoc arbitrium erat in Apostolo per veram humilitatem, qui dicebat primae ad Corinthios decimo quinto: " Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus". Ambrosius : "Militari honore deposito, reverentiam sumit, ad fidem facilis, ad honorificentiam promptus ". Et hoc quidem facit vera humilitas, quia, secundum illud Ecclesiastici tertio, "magna potentia Dei solius, et a solis humilibus honoratur".

12. Unde iste non solum honorificabat Dominum confitendo suam dignitatem, sed etiam profitendo divinae virtutis sublimitatem, cum addit: Sed dic verbo, et sanabitur puer meus, quasi dicat: "non est apud te impossibile omne verbum ", tu es enim illud Verbum, per quod " omnia facta sunt", Ioannis prima Tu es ille " sermo, qui sanas omnia ", Sapientiae de. cimo sexto; qui " potestate plenus es", Ecclesiastae octavo: qui es " vivus et efficax" etc, ad Hebraeos quarto. Die ergo verbo, et sanabitur puer tnau

13. (Vers. 8.). Et quod illud sufficiat, ostendit a minori, cum adiungit: Nam et ego homo tum sub potestate constitutus, et ita aliis me recognosco subiectum, secundum illud ad Romanos decimo tertio : " Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit"; sic tamen subditus, quod et aliis orat, positus. Propterea dicit: Habens sub me milites, cui scilicet vprbo meo obediunt: unde addit: Et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit sine contradictione, secundum illud ad Hebraeos ultimo : " Obedite praepositis vestris et subiacete eis". Et hoc dicit quantum ad maiora ministeria: et quantum ad minora addit: Et servo meo, scilicet dico: Fac hoc et facit: infra duodecimo: "Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientemi, scilicet sicut praeeepit. Ex quo arguit, cum ipse sub nulla sit potestate et innumerabiles habeat subditos, quod potest sanare solo verbo: in quo confitetur Iesum Dominum, de quo Ecclesiastici quadragesimo secundo : " Omnia in omni necessitate obediunt ei".

14. (Vers. 9.). Quantum autem ad auctoritatem divinae testificationis subditur: Quo audito, lau miratus est, id est, ad modum admirantis se habuit, non quia hoc esset sibi ante incognitum vel magnum. sed ut signo ostenderet, fidem gentilis hominis esse magnam, sicut illius mulieris gentilis: Matthaei decimo quinto : " O mulier ! magna est fides tua" -Et hoc manifestat verbo, cum addit: Et comxrm sequentibus se dixit, scilicet discipulis, ad quos benignitate convertebatur, ut doceret, secundam iud Deuteronomii trigesimo tertio: " Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius"; Proverbiorum vigesimo primo: " Qui sectatur sapientem sumet sapientiam ".

Et sequitur, quod dixit: Amet dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni, ubi maior deberet inveniri, quia ipsi habent eam quia per hereditatem ab Abraham, de quo dicitur Genesis decimo quinto : " Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ". Ipsi etiam habent per ligem: Ioannis quinto: " Si Moysi crederetis, crederet et Bibi: de me ille scripsit: si autem illius litteris non creditis, mihi quomodo credetis.?

15. Sed quomodo potest illud intelligi? cum beata Virgo de Israel fuerit, cui dicitur supra primo : " Beata, quae credidisti "; et etiam Apos;ol;.

Sed hoc dicitur, non quia maior sit simpliciter, sed respectu habito ad personam. Unde Chrysostomus : " In modico sermone sapientiae plus laudatur rusticus quam in magno philosophus: et puer, si dicat aliquid sapienter, laudatur, ubi perfectior non auditor". Sic et in proposito intelligendum est.

Vel potest dici, quod intelligit quantum ad reverentiam exterius exhibendam: vel quod in hoc intelligitur fides gentium .

16. (Vers. 10.). Quantum ad celeritatem optatae curationis subiungitur: Et reversi qui missi fuerant , quasi spe de salute impetrata per verbum -etiristi, quod dixit quod exprimit Mattbaeus, licet Locas taceat: " Sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer"; quod tacet Lucas, quia satis potest colligi ex praedictis, quia, ut dicit Beda , "mos est beati Lucae ab aliis plene exposita breviare, vel etiam de industria praeterire: quae autem brevius dicta ab aliis vel omissa sollicitius dilucidare ". Et ideo tacet verbum Domini, quod alii dicunt, et dicit nuntiorum reversionem, ut exprimat miraculi celeritatem, quam insinuat, cum adiungit: Invenerunt servum, qui languerat, sanum. Ante ergo pervenit virtutis operatio quam nuntiorum reversio, ut sic veram esse comprobetur quod in Psalmo dicitur: (Velociter currit sermo eius ". Nec mirum, quia non refert apud eum dicere et facere, sicut centurio fideliter credidit et ore confessus est: quia "corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem ". Et ideo credendo et confitendo, quod subito solo verbo posset facere, hoc merito fidei impetravit, ut sic impleta ostendatur dominica promissio, secundum illud Matthaei vigesimo primo : "Quidquid orantes petitis, credite, quia accipietis, et fiet vobis ".

Et sic sufficienter expressit Evangelista mirabilem curationem servi.

17. Spiritualiter hic secundum allegoriam intelligitur curatio populi gentilis, quod colligitur ex persona Aegrotante et ex persona interveniente et ex curationis ordine. - Persona namque aegrotans erat servilis conditionis: sic et populus gentilis ante adventum Christi, quia serviebat peccato - secundum illud Ioannis octavo : " Qui facit peccatum servus est peccati", et ratio huius dicitur secundae Petri secundo: "A quo quis superatus est, eius et servus est" - et propter peccatum specialiter idololatriae, propter quod erant servi infirmarum rerum: ad Galatas quarto9 : Cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes"; et post: " Quomodo revertimini ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis "? ad Galatas loquitur, qui fuerant gentiles.

Ex persona interveniente, qui fuerunt seniores Iudaeorum, per quos intelliguntur Apostoli, secundum illud Isaiae tertio : "Dominus ad iudicium veniet cum senioribus terrae et principibus populi". Isti sunt Apostoli, quibus dicitur Matthaei decimo nono: " Sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel" etc. Horum interventione gentilis populus est curatus, secundum illud Matthaei ultimo : " Ite, docete omnes gentes "; et per hoc conversi sunt ad lumen Christi, per quod illuminati et salvati sunt, secundum illud Isaiae quadragesimo nono: " Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et faeces Israel convertendas: dedi te in lucem gentium ".

Ex curationis ordine, quia per fidei magnitudinem, quae praefertur fidei Israeliticae: ad Romanos undecimo " Ex parte caecitas contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret "; Actuum decimo quinto: " Elegit Deus per os meum, dicit Petrus, gentes audire verbum Evangelii et credere "; " et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum "; ad Romanos decimo: " Non est distinctio Iudaei et Graeci"; " omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit ".

18. Spiritualiter autem secundum tropologiam designatur hic curatio viri peccatoris, ad quam tria concurrunt, sicut hic. Primum est recognitio infirmitatis propriae, quia primo requiritur, ut homo cognoscat delictum; ad quod hortatur Ieremiae secundo : " Vide vias tuas in convalle, scito, quid feceris"; alioquin non poteris iustificari, sicut ibidem subditur: " Ecce, ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi". Hoc attendens, anima poenitens dicit Ieremiae trigesimo primo: "Converte me, Domine, et convertar ". " Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum" etc.- Secundum est interventu auctoritatis apostolicae, quia dictum est Petro Matthaei decimo sexto": " Et tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram , erit ligatum et in caelis" etc. Et Ioannis vigesimo omnibus Apostolis dicitur: " Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis" etc. Ideo dicitur in Levitico: " Orabit pro eo sacerdos, et remittetur ei"; unde ad Hebraeos quinto: "Omnis pontifex ex hominibus assumtus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis ".

Tertium est condescensu) pietatis diuinae, appropinquantis ad domum aegroti per gratiae infusionem, secundum illud cantici Zachariae, supra primo :"Ad dandam scientiam salutis" etc., " per viscera misericordiae Dei nostri". Domini autem gratia magis appropinquat humilibus, quia, secundum illud Iacobi quarto," Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam". " Excelsus enim Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit ". Unde in Psalmo: "Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit "; sicut dicitur infra decimo nono de Zachaeo pusillo: "Festinans ilescende, quia hodie in domo tua oportet me manere "; quia libenter humilibus condescendit. Augustinus : (Altus est Deus: humilias te, et venit ad te: exaltas te, et fugit a te ".

19. Et nota, quod aliter humiliavit se Zachaeus, aliter centurio: Zachaeus suscipiendo, centurio non audendo suscipere: utroque enim modo fit Domino reverentia. Unde bene facit qui propter reverentiam corpus dominicum suscipit frequenter 1n Sacramento: et bene etiam, qui per reverentiam cessat: utrique enim salus datur, sicut centurionis servo et ipsi Zachaeo. Sic intelligendum est in proposito.

20. Et factum est, deinceps etc. Post miraculum de curatione morituri, subditur hic miraculum de suscitatione mortui: in quo expressius fit demonstratio excellentiae Salvatoris. Ad huius autem miraculi explicitam descriptionem tria introducuntur ab Evangelista. Primum est ratio movens respect miraculi faciendi: secundum est causa efficiens re spectu miraculi in fieri, et hoc notatur ibi : Quas cum vidisset Dominus etc. Tertium est efficacia quens respectu miraculi iam perfecti, ibi: Et reset dit qui erat mortuus.

Ratio autem movens Dominum ad mirabiliter resuscitandum mortuum duplex ostenditur in lit tera, scilicet documentum ignorantium in intellecti et solatium maerentium in affectu. Et secundos haec duo genera introducuntur in prima parte scilicet comitantium in via, ut dirigantur per eius doctrinam, et occurrentium in porta, ut consolentur per eius gratiam.

21. (Vers. 11.). Primo igitur quantum ad comitatum multitudinis erudiendae dicitur: Et factum est, deinceps ibat Jesus in civitatem, quae vocatur Naim: ibat, scilicet ad docendum, secundum illud Matthaei quarto: " Circuibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum".

Et quia volentes discere comitantur doctorem, ideo addit: Et ibant cum eo discipuli eius et turba copiosa. Sciebant, enim illud verum esse, quod Deuteronomii trigesimo tertio scribitur: " Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius"; et illud Proverbiorum decimo tertio: " Qui cum sapientibus graditur sapientior fiet ". Et ideo dicitur Ecclesiastici octavo: " Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare: ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam". Et ideo turbae comitantur Dominum et discipulos eius, secundum illud Psalmi : " Accedite ad eum, et illuminamini ".

22. (Vers. 12.). Secundo quantum ad occursum ; multitudinis consolandas subditur: Cum ''autem appropinquaret portas civitatis, ecce, defunctus efferebatur, filius unicus matris suae;'de quo erat moeror et luctus, quia mortuus, secundum illud Ecclesiastici vigesimo secundo : "Super mortuum plora: defecit enim lux eius ". Maior etiam luctus, quia erat unigenitus, de quo fit planctus tanto amarior, quanto et carior; leremiae sexto: " Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum "; et secundi Regam primo David lugens lonathan mortuum: tSicotn" ter unicum amat filium, ita te diligebam". Mari- mus autem luctus, quia mater omnino erat desolata: propter quod dicit: Et haec vidua erat, et ita iam omnino desolata, carens tam solatio filii quam mariti. Quod allegat illa mulier Thecuitis ad misericordiam impetrandam, secundi Regum decimo quarto " Heu ! mulier vidua ego sum ". Et ideo plangebat Ieremias viduitatem Ierusalem Threnorum primo: " Quomodo sedet sola civitas plena populo " etc. Et propterea mnlti ei compatiebamur ; unde addit: Et turba civitatis multa cum illa, scilicet ad condolendum et consolrndnm, quia hic erat mos Iudaeorum, secundum ilidd Ioannis undecimo : " Multi ex Iudaeis venerant ad Mariam et Martham, ut consolarentur eas de fratre suo ". Ad quos autem omnes poterat haec vidua dicere: " O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus"! post parum: (Posuit me desolatam, tota die moerore confectam". Et ideo egebat consolatione. ''

23. (Vers. 13.). Quam cum vidisset Domi- - nus etc. Hic tangitur causa efficiens respectu miraculi in fieri, quae quidem fuit duplex, scilicet affectus pietatis in corde inclinans ad miserandum: et virtus maiestatis in sermone imperans ad surgendum. Primum respicit naturam assumtam: secundum vero, Aeternam.

Quantum ad affectum pietatis in corde dicitur: Quam cum vidisset Dominus, misericordia motui , scilicet quantum ad cordis affectum, ut posset dicere illud Iob trigesimo: " Flebam quondam super eo qui afflictus erat "; et trigesimo primo: " Ab infantia mea crevit mecum miseratio ".

Et quia misericordia latens in affectu apparet in affatu, dixit : Noli fiere, benigno sermone eam consolando, secundum illud Iob vigesimo nono: " Cor viduae consolatus sum"; et Ieremiae trigesimo primo: (Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis ".

24. (Vers. 14.). Et quia affectum cordis et af-fatum oris comitari decens est effectum aperis, ideo addit: Et accessit et tetigit loculum, ut omnibus ostenderet suam benignitatem, qua non despicit mortuos, cum secundum Legem tangens mortuum immundus esset, sicut dicitur Levitici vigesimo primo : et ut portantes humiliter faceret sistere tangendo, non imperando. - Unde subditur: Bi autem, qui portabam, steterunt, scilicet miraculum exspectantes, secundum quod ipsi Iob, trigesimo septimo , dicitur: " Ausculta haec, Iob, staet considera mirabilia Dei,.

25. Quantum autem ad imperium maiestatis in sermone subditur: Et ait: Adolescens, tibi dico: Surge: ad Ephesios quinto : " Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus"; ut sic verificetur illud Ioannis quinto: "Mortui audient vocem Filii Dei "; quae quidem est vox imperans et potens mortuos suscitare ratione suae virtutis, secundum illud Psalmi: " Dabit voci suae vocem virtutis ". Et recte, quia, sicut dicit Augustinus , "nemo tam facile dormientem excitat de somno, sicut Christus revocat a sepulcro ". Dirigit autem hunc sermonem ad mortuum, non solum ut excitativum, sed ut auditus reparativum, ut ostendat, verum esse illud Ioannis octavo : " Ego principium, qui et loquor vobis ", principium, scilicet interius operando, qui loquor exterius excitando. Unde in Christo, quia caro iuncta est Verbo aeterno, vox exterior iuncta est illi dicere interiori, quod est principium omnis conditionis, sicut patet in operibus sex dierum, Genesis primo : est etiam principium omnis reparationis ; Sapientiae decimo sexto: " Sermo tuus, Domine, sanat omnia ".

26. (Vers. 15.). Et resedit qui mortuus erat, Hic tertio notatur efficacia subsequens respectu miraculi iam perfecti, quae quidem duplex est secundum duplicem finem, scilicet operis et intentionis. Prima efficacia est suscitatio mortui: secunda, promotio fidei.

Primo ergo designatur suscitatio mortui ut nota plebi assislenti, cum dicit: Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui: in quo apparet manifeste, quod vivebat, quia dupliciter vita dignoscitur, scilicet per sensum et motum. Non est dubium, quin loqueretur verba divinae laudis, quod quidem non est mortuorum, sed viventium, secundum illud quod in Psalmo dicitur: " Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ".

27. Et nota, quod suscitatio puellae probatur manducatione, Marci quinto : suscitatio Lazari ambulatione, Ioannis undecimo: suscitatio adolescentis locutione, sicut hic. Et respicit manducatio actum vegetabilis, ambulatio actum sensibilis, locutio actum rationalis, ut hac triplici probatione ostendatur dominus animae secundum omnem sui potentiam et virtutem.

28. Nec tantum erat nota plebi assistenti, sed arato matri desideranti: unde et subdit: Et dedi

illum matri suae: in quo ostendit, se illum suscitasse ad matris consolationem. Unde ipsa poterat dicere illud Annae primi Regum primo : " Oravi Dominum pro puero isto, et dedit mihi petitionem meam. Sic Elias tradidit puerum resuscitatum matri suae, dicens tertii Regum decimo septimo: "En, filius tuus vivit"; sed ille tradidit, iste dedit, quia ille luit minister suscitationis, iste vero dator vitae et salutis.

29. (Vers. 16.). Secundo vero designatur promotio fidei quantum ad reverentiam Creatoris, cum dicitur: Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum: timor scilicet reverentiae magnificantis: Iob trigesimo septimo ; "Timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes, qui sibi videntur esse sapientes "; et Isaiae quinquagesimo nono: "Timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis, gloriam eius". Et sic timentes corde glorificabant et magnificabant ore: Ecclesiastici quadragesimo tertio: " Glorificantes eum, quantumcumque potestis, supervalebit adhuc ". " Et quis magnificabit eum, sicut est a principio " ?

30. Sed non sufficienter promovetur fides ad reverentiam Creatoris sine intelligentia Mediatoris:

et ideo quantum ad illam adiungitur: Dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis, id est Christus mediator, secundum illud Deuteronomii decimo octavo : " Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris tanquam me; ipsum audietis ". Et quia Deus visitavit plebem suam, scilicet per Christum redemptorem, secundum illud Zachariae supra primo : "Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis snae"; et hoc secundum illud Genesis ultimo: " Post mortem meam visitabit vos Dominus et educet vos de loco isto "; quod intelligit de visitatione per mediatorem Christum.

Et sic apparet ex praedictis, quomodo manifestatus est quantum ad excellentiam potestatis suae.

31. Secundum spiritualem intelligentiam nota, quod triplex status in prosecutione huius miraculi -designatur, scilicet status iustitiae in comitatu dominico; status iniustitiae in adolescente mortuo: et status poenilentiae in eodem resuscitato.

Status quidem iustitiae designatur in Christo et comitatu suo. Nam triplex est status iustorum, scilicet contemplationis, praelationis et actionis. Status praelatorum designatur in Christo, de quo Ioannis decimo : " Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis"; ubi in se ostendit formam rectae praelationis.,- Status contemplativorum in discipulis, qui admittuntur in montem in transfiguratione Domini, secundum illud Matthaei decimo septimo : " Assumsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos " et infra decimo: " Conversus ad discipulos suos dixit : Beati oculi, qui vident quae vos videtis "; hoc dicitur contemplativis.

Status activorum designatur in turba, quae versatur in fluctibus mundi infra decimo : (Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima "; quia, secundum quod dicitur Ioannis decimo sexto, "in mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum ". - De hoc triplici statu iustitiae dicitur in figura Ezechielis decimo quarto : " Si fuerit in medio eius Noe, Daniel et Iob; ipsi quidem animae suae liberabunt" etc. Per Noe intelliguntur praelati: per Danielem, cui data est intelligentia visionum, contemplativi: per Iob,activi

32. Status vero culpae designatur in adolescente mortuo, cuius triplex est gradus: primus in interiori affectione: secundus, in exteriori operationes tertius vero, in consuetudine sive obstinatione. Hi tres status per tres mortuos a Domino suscitatos designantur tum ratione locorum, tum ratione aetatum.

Nam status peccantium in corde designatur per puellam mortuam in domo, de qua habetur Marci quinto .

Status peccantium in opere, per adolescentem, qui ad portam civitatis inventus est, quia iam processit peccatum et patuit, de quo hic

Status peccantium per consuetudinem et obstinationem, per Lazarum, iam in virili Aetate iacentem, iam quatriduanum mortuum et foetidum in sepulcro, Ioannis undecimo .

His tribus respondent tres mortui suscitati in veteri testamento, scilicet puerulus ab Eliseo, filius mulieris Sunamitis, quarti Regum quarto : adolescens, filius mulieris Sareptanae, suscitatus ab Elia , tertii Regum decimo septimo: et vir, ab Eliseo mortuo, quarti Regum decimo tertio. In his tribus designantur tres praedicti status.

Possunt etiam in his tribus tres radices peccatorum designari, quia unus mortuus ex languore Aegritudinis, in quo concupiscentia,carnis: alius ex fervore solis , in quo cupiditas mundi: tertius invisibiliter, in quo superbia vitae.

Status autem poenitentiae designatur in adolescente resuscitato, de quo dicitur, quod resedit at coepit loqui et redditus est matri. Resedit quidem per contritionem, quae levat caput a terra: in Psalmo : Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris "; et secundum illud Ieremiae decimo quinto: " Solus sedebam, quoniam amaritudine neplesti me ". Coepit loqui, per confessionem: Job decimo :"Loquar in amaritudine animae meae, dicam Deo: Noli me condemnare "; et septimo: "Non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae". Redditus est matri, Ecclesiae per satisfactionem, quia satisfacere est debitum reddere, non Deo Patri tantum, sed etiam matri Ecclesiae: in cuius figura dicitur quarti Regum quarto"; " Tolle puerum istum et duc eum ad matrem suam . Et sicut mater libenter suscipit Alium suscitatum, sic gaudenter Christus et Ecclesia peccatorem poenitentem: infra decimo quinto: (Epulari oportebat et gaudere, quia frater tuus hic mortuuserat et revixit".

Secundo, deolaratur sublimitas Doctoris propter evidentiam veritatis per testimonium Praeoursoris.

33. Et exiit hic sermo etc. Postquam ostensa est sufficienter excellentia potestatis in Christo per magnitudinem duplicis miraculi, hic secundo ostenditur evidentia veritatis in eodem per certitudinem veracis testimonii, quod quidem fuit testimonium Praecursoris. Ad huius autem testimonii certificationem dupliciter procedi potest et debet: aut per probationem veritatis ipsius in se, aut per approbationem virtutis in testificante Primum respicit Praecursoris doctrinam, secundum vero respicit Praecursoris vitam, quorum utrumque facit ad comprobationem testimonii. Primo ergo in hac parte ostenditur, Praecursoris testimonium esse verum: secundo vero, testificantis meritum esse magnum, ibi : Et cum discessissent nuntii Joannis etc.

Circa primum autem, scilicet veritatem testimonii comprobandam, duo introducuntur. Primum est quaestio Praecursoris; secundum est responsio Salvatoris, ibi : In ipsa autem hora curavit multos etc. Quaerit autem Ioannes ab eo cui perhibuerat testimonium, non propter dubium amovendum, sed propter testimonium approbandum per infallibile argumentum.

Proponitur autem quaestio ipsius hoc ordine. Primo enim introducitur quaestionis occasio: secando vero, quaestionis demandatio; tertio vero, demandatae quaestionis denuntiatio.

34. (Vers. 17.). Introducitur ergo primo quaerendi occasio ex nominis Christi praeconio: quantum ad quod dicitur: Et exiit hic sermo, scilicet de suscitatione mortui, in universam Iudaeam de eo et in omnem circa regionem , ita ut possent omnes dicere illud Iob vigesimo octavo: " Auribus nostris audivimus famam eius"; et Iosue nono: " Audivimus famam potentiae eius", scilicet Dei tui: unde et Matthaei quarto dicitur, quod " abiit opinio eius in totam Syriam ". Cuius figura praecessit in Ozia rege: secundi Paralipomenon vigesimo sexto : " Egressum est nomen eius procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset eum ".

35. (Vers. 18.). Hoc autem famae praeconium, licet esset multis causa credendi, erat tamen aliquibus occasio inridendi, sicut discipulis Ioannis, quantum ad quos additur: Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. Beda : (Non simplici corde, sed invidia stimulante, sicut alibi, scilicet Ioannis tertio, queruntur dicentes: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui testimonium perhibuisti, ecce, hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. De talibus ad Philippenses primo : (Quidam ex contentione, non sincere, Christum annuntianti. Ex hoc ergo sumta est occasio quaerendi, utrum ipse esset, quem Ioannes praenuntiaverat, tum propter discipulorum invidiam exstirpandam, tum propter contentionem consopiendam, tum propter ipsorum dubitationem amovendam, tum etiam propter ipsam veritatem iam clarius divulgandam.

36. (Vers. 19.). Subditur ergo secundo quaeslionis demandalio ex Ioannis officio, cum dicitur: Et vocavit duos ex discipulis suis Ioannes et misit ad Iesum . Hoc enim spectat ad eius officium, missio discipulorum ad Christum. Praecursoris enim officium est, ad Christum mittere verbo pariter et officio, tam scilicet praedicando quam baptizando, secundum quod dicitur Actuum decimo nono : "Ioannes baptizavit baptismo paenitentiae dicens, in eum qui venturus erat ut crederent". Unde Glossa: (Misit eos ad Iesum, ut hac occasione videant signa, et correpti credant in eum". Et Ambrosius : (Misit discipulos ad Christum, ut supplementum scientiae assequantur, quia plenitudo Legis est Christus, et quia plerumque nutant dicta sine factis, eo fides plenior gestorum testificationibus quam verborum sponsionibus exhiberetur ". Unde mittebat eos ad Veritatem, ut ipsi certificarentur per veritatem, et certificati redderent testimonium veritati: et ideo duos misit, quia, secundum illud Ioannis octavo , vos dicitis, quod "duorum hominum testimonium verum est". - Quia tamen adhuc dubitabant, ideo formam quaerendi eis dat, cum additur: Dicens: Tu es qui venturus es, id est, quem ego praedixi venturum: Ioannis primo ; " Post me venturus est qui ante me factus est", et in ceteris aliis Evangelistis. An alium exspectamus? quasi dicat: si tu es ille, iam alius non est exspectandus, ne forte, si alium exspectamus, suscipiamus non Christum, sed antichristum: de quo Ioannis quinto diccit Dominus ad Iudaeos incredulos: " Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis".

37. (Vers. 20.). Subiungitur autem tertio demandatae quaestionis relatio discipulorum ministerio, cum subditur: Cum autem venissent ad eum viri. Isti duo viri designati sunt per duos exploratores missos ultra Iordanem, Iosue secundo . Isti dicuntur viri, quia viriliter et fideliter impleverunt quod eis fuerat imperatum. Unde subditur: Dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te, ut scilicet nos in persona eius a te quaereremus.

Quod notat, cum subdit: Dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Unde nota, quod quaestio ista proponitur a discipulis in persona Ioannis, ut ostendatur, quod discipuli intra se ferunt animum dubium, sed . per Ioannem diriguntur ad Christum.

Unde Ioannes non per se quaestionem proposuit, quia non in se, sed in discipulis dubitavit. Et hoc est quod dicit Chrysostomus : "Quia Spiritu didicerat, qui vocem Patris audierat, qui ceteris praedicaverat, qui testimonium perhibuerat, quomodo post multa miracula, per quae multis innotuerat, dubitabat? Nunquid timidior propter incarcerationem factus fuerat? Absit, cum de eo Dominus dicat, non esse arundinem vento agitatam". Unde non dubitavit, sed verba dubitantis proposuit ad certitudinem discipulorum, sicut dicitur Ioannis undecimo : "Ubi posuistis eum"? et Ioannis sexto:"Unde ememus panes"?

Gregorius tamen vult, quod dubitaverit et quaesierit non de primo adventu, de quo certus erat, sed de descensu ad inferos, quo Christum adhuc praecedere debebat Ambrosius vero vult, quod dubitaverit, non exin fidelitate, aut tarditate, ut discipuli, "sed (madan pietate ", sicut dicitur in Glossa.

38. (Vers. 21.). In ipsa autem hora etc. Posi propositam quaestionem subdit quaestionis solutio nem ad discipulorum dubium removendum et Ioannis testimonium confirmandum. In quo Dominus perfectissime respondet, scilicet quaestioni et quaerenti et omni contradicenti.

Primum quidem respondet quaestioni faciendo miracula, per quae probatur ipsum esse Christum sive Messiam; et ob hoc dicitur: In ipsa autem hora, scilicet adventus discipnlorum, quae quidem erat hora propalandae veritatis, secundum illud ad Romanos decimo tertio : " Hora est, iam nos de somno surgere"etc; in bac ergo ad veritatem propalandam curavit multos. In huius figura dicitur de Simone, filio Oniae, Ecclesiastici quinquagesimo: " Curavit gentem suam et liberavit eam a perditione ". Et quia virtus miraculorum non solum attenditur in multitudine curatorum et ex parte personarum, sed etiam ex parte morborum: ideo subditur, quod a multiplici Aegritudine curavit, scilicet a languoribus, quoad morbi prolixitatem: Ecclesiastici decimo : " Languor prolixus gravat medicum. Brevem languorem praecidit medicus ", ut sic impleretur illud Isaiae quinquagesimo tertio: " Vere languores nostros ipse tulit et infirmitates nostras ipse portavit ".

- A plagis , quoad morbi acerbitatem, secundum illud Ieremiae trigesimo: vPlaga inimici percussi te, castigatione crudeli ". Ab his curavit Dominus, sicut in Psalmo petitur : " Amove a me plagas tuas " etc.

Et spiritibus malis, quantum ad impetum alienae violentiae, qui fit per spiritum malum: primi Regum decimosexto : Spiritus nequam a Domino exagitabat Saul."-Et caecis multis donavit visum, in quo notatur de-fectus intrinsecae potentiae, ut sic impleatur illud Isaiae vigesimo nono : " De tenebris et caligine oculi caecorum videbunt". Et per haec manifestat, se esse illum qui erat venturus: Ioannis quinto: " Vos insistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veniat

" Sed ego testimonium maius habeo ". " Et opera,quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me".

39. (Vers. 22.). Secundo vero respondet quaerentii denuntiando prodigia a discipulis visa et audita; propter quod dicit: Et respondens dixit illis: Euntes renuntiate Ioanni quae audistis et vidistis, quia, sicut dicitur Tobiae duodecimo " opera Dei revelare et confiteri honorificum est ". Mandat eis denuntiare quae viderunt et audierunt, quia isti duo sensus plurimas nobis differentias ostendunt, ut in hoc ostendatur perfectior fides Ioannis, qui credidit solum audiendo, quam istorum qui viderunt et crediderunt, secundum illud Ioannis vigesimo de Thoma, cui dicitur: " Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt".

40. Praecipit autem eis narrare prodigia, quae quidem sunt praecipna miracula propter impossibilitatem respectu virtutis creatae, sicut est restitutio visus, rectificatio gressus, mundatio corporis totius, reparatio auditus, restitutio vitae et sublimotio inopiae.

Quantum ad restitutionem visus dicit: Caeci vident: Isaiae trigesimo quinto: " Tunc aperientur oculi caecorum ", scilicet in adventu Christi: Ioannis nono: "A saeculo non est auditura, quod quis aperuit oculos caeci nati ".

Quantum ad rectificationem gressus dicitur: Claudi ambulant: MichAEAE quarto : "In die illa congregabo claudicantem et eam quam eieceram, colligam "; Isaiae trigesimo quinto: " Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum ".

Quantum ad mundationem corporis totius dicitur: Leprosi mundantur, sicut infra decimo septimo leguntur decem leprosi esse mundati, et sicut dicitur Iob decimo quarto: "Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu, qui solus es"? Tu ergo, qui hoc facis, es ille qui venturus es.

Quantam ad apertionem auditus subditur: Surdi audiunt: Isaiae trigesimo quinto : " Aures surdorum patebunt", scilicet in adventu Christi, secundum illud Marci septimo: " Bene omnia fecit: et surdos fecit audire et mutos loqui ". - Quantum ad reparationem vitae dicitur: Mortui resurgunt, secundum illud Ezechielis trigesimo septimo : " Sciatis, quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vesta et eduxero vos de tumulis vestris et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis ", et hoc est in adventu Christi ; Ioannis quinto: " Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei ".

Postremo quantum ad sublimationem inopiae subditur: Pauperes evangelizantur, id est, per Evangelium praedicantur et exaltantur: quod patet, quia sermo.Domini incepit a commendatione pauperum: Malthaei quinto : "Beati pauperes", et supra sexto. Et hoc erat certum signum adventus Christi, secundum illud Isaiae vigesimo nono: " Pauperes homines in sancto Israel exsultabunt "; quia, sicut dicitur Isaiae ultimo, " ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu" etc. Et Iacobi secundo : " Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo " etc.: quia de ipso Christo dictum est: " Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet"; et post: " Et honorabile nomen eorum coram illo ". Et illud erat magnum prodigium, quod honorabile fieret et amabile et praedicabile nomen pauperum: quod non fuit nisi per Iesum , qui se fecit pauperem ad nos pauperes ditandos et honorandos: secundae ad Corinthios octavo : " Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives ".

41. Et nota, quod magis dicit: Pauperes evangelizantur, quam virgines vel obedientes, quia paupertas fundamentum est evangel icae perfectionis. Quia fundamentum civitatis Babylonis est avaritia, secundum illud primae ad Timotheum ultimo : Radix omnium malorum cupiditas "; et " superbia omnis peccati initium", secundum quod dicitur Ecclesiastici decimo: sic paupertas spiritus, quae includit oppositum utriusque, scilicet paupertatem et humilitatem, est fundamentum perfectionis evangelicae: est etiam consummatio eiusdem, secundum illud secundae ad Corinthios octavo : " Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum ".

42. Et nota, quod paupertas est evangelizamus et praedicabilis propter decem excellentissimas dignitates.

Primo, propter intelligentiam infirmitatis propriae: Threnorum tertio : "Ego vir videns paupertatem meam " etc. ; quocontra de divite Apocalypsis tertio: "Dicis, quia dives sum et locupletatus et nullius egeo, et nescis, quia tu es miser " etc.

Secundo, propter excellentiam virtutis gratuitae: secundae ad Corinthios octavo : " Altissima paupertas etc.: et Genesis quadragesimo primo: " Crescere me fecit Dominus in terra paupertatis meae ". -Tertio, propter affluentiam iucunditatis internae: Isaiae vigesimo nono"; "Pauperes homines in sancto Israel exsultabunt et in Psalmo: " Videantpauperes et laetentur: quaerite Deum, et vivet anima vestra ". - Quarto, propter copiam abundantis sufficientiae: Tobiae quinto : "Sufficiebat nobis pau-, pertas nostra " etc.; et iterum Proverbiorum duodecimo: " Metior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane"; quocontra Ecclesiastici decimo quarto: " Insatiabilis oculus cupidi ". Quinto, propter custodiam protectionis supernae: Proverbiorum vigesimo secundo : "Ne facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerunt eum "; Iob quinto: " Salvum faciet egenum a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem "; et Psalmus: " Factus est Dominus refugium pauperi, adiutor in opportunitatibus, in tribulatione ".

43. Sexto, propter complacentiam acceptationis divinae: Isaiae ultimo : " Ad quem respiciam nisi ad pauperculum " etc: et in Psalmo: " Oculi eius in panperem respiciunt"; et Ecclesiastici undecimo : "Est homo marcidus"; " et abundans paupertate, et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius".

Septimo, propter condescendentiam pietatis paternae: Psalmus : "Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum "; iterum: "Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam "; et rursus: " Parcet pauperi . et inopi ".

Octavo, propter eminentiam auctoritatis iudiciariae: Iob trigesimo sexto : "Non salvat impium et iudicium pauperibus tribuit "; Matthaei decimo nono: " Vos, qui reliquistis omnia, sedebitis super sedes etc.

Nono, propter evidentiam perfectionis probatae: Isaiae quadragesimo octavo : "Elegi te in camino paupertatis"; et Apocalypsis secundo: " Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam, sed blasphemans ab his qui se dicunt Iudaeos, et non sunt, sed sunt synagoga satanae" etc.

Decimo, propter excellentiam regalis praesidentiae: Iacobi secundo : "Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se"? Matthaei quinto: " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum". - Si igitur despectissimum est genus pauperum et excellentissimum genus divitum, excellentissimum miraculum est, quod pauperes ut reges evangelizantur.

44. (Vers. 23.). Postremo autem respondet omni contradicenti, comprimendo iudicia temeraria, quae praecipitant homines in diversa scandala. Propter quod adiungit: Et beatus, qui non fuerit scandalizatus in me, id est, qui non iudicaverit me hominem purum et non Deum, in consideratione infirmitatis assumtae: quod quidem erat valde difficile, immo impossibile non credenti: unde primae ad Corinthios primo : " Nos praedicamus Christum crucifixum iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam". Sed quidam scandalizati sunt propter infirmitatem sicut discipuli: Matthaei vigesimo sexto: "Omnes in me scandalum patiemini in nocte ista "; quidam autem ex malignitate, sicut scribae et Pharisaei, secundum illud Matthaei decimo quinto: " Scitis, quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt "? Unde generale documentum est hoc omnibus volentibus nosse Christum, ut propter infirma, quae passos est, non incurrant scandalum, secundum illud Isaiae octavo : " Dominum exercituum ipsum sanctificate, et erit vobis in sanctificationem: in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel et in ruinam habitantibus Ierusalem". Et ideo recte talem vocat beatum, quia vitat periculum erroris et pervenit ad lucem veritatis, sicut Petrus, cui dicitur Matthaei decimo sexto : " Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi " etc.

45. Spiritualiter hic nota, quod ex curatione morborum praesentialiter exhibita intelligitur perfecta curatio ab originali: sed ex curatione morborum denuntiata Ioanni, perfecta curatio ab actual

Quantum ad curationem ab originali nota, quod ad hoc, quod perfecte curetur, oportet, quod fiat curatio et sanatio a quatuor, quae fuerunt propter originale peccatum inflicta, scilicet a concupiscentia, impotentia, malitia et ignorantia . Et haec quatuor designantur per curationem quatuor generum Aegritudinum. Nam concupiscentia intelligitur per languorem propter adhaerentiam universalem, secundum illud Isaiae primo : " Omne caput languidum, et omne cor moerens ". Impotentia, per pla-gam: Ieremiae decimo: " VAE mihi super contrito mea! pessima plaga mea ". Per spiritum matigmm intelligitur nequitia; primi Begum decimo sexto: " Exagitabat Saul spiritus nequam ". Per caecitatem ignorantia: Isaiae quinquagesimo nono Palpavimus quasi caeci in meridie "; et quinquagesimo sexto:"Speculatores eius caeci omnes ".

In curatione ergo huius quadruplicis Aegritudinis intelligitur perfecta curatio originalis.

46. Quantum ad curationem perfectam ab actuali nota, quod in consummatione impietatis in actuali quinque sunt gradus. Primus est deviatio in eligendo, et haec per caecitatem designatur: Threnonorum quarto " Erraverunt caeci in plateis "; quia "error et tenebrae peccatoribus concreata sunt", secandum illud Ecclesiastici undecimo.

Secundus est deordinatio in prosequendo, quae intelligitur per claudos: Psalmus : " Filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis "; unde tertii Regum decimo octavo: " Usquequo claudicatis in duas partes ; etc.

Tertius, contagio in conuersando, quae per lepram intelligitur: Deuteronomii vigesimo quarto s:"Observa diligenter, ne incurras plagam leprae "; Ezechielis trigesimo sexto: " Mundamini ab omnibus inquinamentis vestris ".

Quartus est obduratio in perdurando, quae per surditatem intelligitur, secundum illud Psalmi : " Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas ".

Quintus est desperatio in contemnendo, quia " impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit", Proverbiorum decimo octavo . Et haec designatur per mortem: Isaiae vigesimo octavo: " Percussimus foedus cum morte "; et hoc "est peccatum ad mortem ", de quo dicitur primae Ioannis quinto.

Ab omnibus curat virtus Christi per gratiam suam, quae designata fuit in piscina, de qua dicitur Ioannis quinto , quod "Angelus Domini descendebat, et movebatur aqua, et qui prior descendebat sanus fiebat, a quacumque detinebatur infirmitate ". Et haec est " virtus, quae de illo exibat et sanabat omnes", secundum quod dicitur supra sexto.

47. Et cum discessissent etc. Supra comprobavit testimonium Ioannis per evidentiam veritatis in se; hic secundo comprobat per evidentiam virtutis in testificante Ioanne. Et haec pars habet duas partas, in quarum prima multipliciter extollitur praerogativa virtutis in Ioanne: in secunda vero redarguitur perfidia incredulitatis in plebe, ibi ; Cui ergo similes dicam homines? ; Praerogativa autem virtutis ostenditur fuisse quadrupliciter in Ioanne: primo scilicet quantum ad meritum vitae: secundo vero, quantum ad officium doctrinae, ibi : Sed quid existis videre? Prophetam etc.: tertio, quantum ad donum gratiae, ibi: Dico enim vobis: Inter natos mulierum etc.: quarto, quantum ad praeconium famae, ibi: Et omnis populus audiens etc.

Quantum ad primum notandum, quod meritum vitae dupliciter commendatur in Ioanne: primo, quantum ad constantiam respectu difficilium: secundo vero, quantum ad abstinentiam respectu delectabilium.

48. (Vers. 24.). Introducitur ergo primo commendatio constantiae Ioannis in absentia discipulorum: propter quod dicit: Et cum discessissent nuntii Ioannis , solutione quaestionis obtenta, revertentes tanquam boni nuntii ad eum, a quo missi fuerant: de quibus Iob trigesimo octavo: (Nunquid mittes fulgura, et ibunt et revertentia dicent tibi: Adsumus "?

In horum absentia laudari debebat Ioannes, ut ostendatur laus esse vera, non adulatoria: ideo dicitur: Coepit de Ioanne dicere ad turbae: coepit utique ipsum turbis laudare, ne videretur Ioannes ex dubitatione discipulos ad Christum transmisisse.

Ideo incipit eum de constantia commendare: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? quasi dicat: non est Ioannes similis arundini, ut quolibet impulsu trepidet et concutiatur, sed fortis et fixus in fide et in omni bonitate: iuxta quod Iacobi primo : " Postulet in fide nihil haesitans: qui enim baesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur". " Vir autem duplex animo inconstans est in omnibus viis suis ". Talis vere est arundo, non talis erat Ioannes, cum esset sanctissimus, cum dicatur Ecclesiastici vigesimo septimo : " Homo sanctus in sapientia remanet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur". Tales sunt omnes Sancti, secundum illud ad Ephesios quarto: "Non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum ". Ideo rogabat Paulus secundae ad Thessalonicenses secundo: " Rogamus vos, fratres, per adventum Domini nostri Iesu Christi, ut non cito moveamini a vestro sensu " Hanc autem constantiam qui vult adipisci debet relinquere mundum et exire ad Ioannem in desertum, secundum quod dicitur primi Machabaeorum secundo : " Exclamavit Mathathias voce magna: Omnis, qui habet zelum Legis, exeat post me"; et sequitur, quod " multi exierunt in desertum ".

49. (Vers. 28.). Secundo vero subditur commendatio abstinentiae Ioannis respectu delectabilium: propter quod dicit: Sed quid existis videre? id est considerare: Hominem mollibus vestimentis vesti-Ivm "? quasi dicat: non: Ioannes enim sanctissimus ab omni mollitie carnalitatis erat alienus, sicut dicitur Matthaei tertio:"Habebat autem Ioannes vestimentum de pilis camelorum, esca autem eius erant locustae ". Hic vere erat de numero virorum evangelicorum, in quorum persona primae ad Timotheum sexto dicitur: "Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus "; quibus tegamur dicit, non: quibus ornemur. Bernardus ad Eugenium: " Apostoli fortes fuerunt in bello, non molles in serico: quodsi filius es Apostolorum et Prophetarum, et tu fac similiter". Sed qui hoc vult facere, oportet quod deserat mundum et cum Ioanne exeat in desertnm. - Propter quod adiungit: Ecce, qui in veste pretiosa sunt et in deliciis in domibus regum sunt: quasi dicat: vestis pretiosa et vita deliciosa sunt hominum mundanorum, non virorum spiritualium et christianorum. Unde primae Petri tertio dicitur de mulieribus: " Quarum non sit extrinsecus capillatura aut circumdatio auri et argenti aut indumenti vestimentorum cultus". Super quo Gregorius: Nemo putet in cultu pretiosarum vestium deesse peccatum. Pensate, quae culpa sit hoc etiam viros appetere, a quo curavit pastor Ecciesiae etiam feminas prohibere ". Hu;usmodi namque vestimenta pretiosa sunt carnalia et deliciosa, in deliciis autem periclitatur spiritualis vita: inde primae ad Timotheum quinto : "Vidua, quae in deliciis est, vivens mortua est"; Ieremiae trigesimo primo: " Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga"? Hu;usmodi autem vestes pretiosae et deliciosae consueverunt esse vanae gloriae occasio: et ideo addit: In domibus regum sunt: de quo Ecclesiastici undecimo : "In vestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris ".

50. (Vers. 26.). Sed quid existis videre? Postquam commendavit Salvator Ioannem quantum ad meritum vitae, hic commendat quantum ad officium doctrinas, et recto ordine, quia prior debet esse vita bona quam doctrina authentica. Commendatur autem doctrinae officium in Ioanne dupliciter, scilicet quantum ad limpiditatem in cognoscendo ei quantum ad auctoritatem in docendo, quae duo perfectum reddunt doctoris officium.

Primo ergo quantum ad limpiditatem in cognoscendo divinam mysterium dicitur: Sed quid existit videre? Prophetam? cui scilicet Dominus revelet futura, secundum illud Amos tertio : "Neque enim facit Dominus Deus verbum, nisi prius revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas". Huic autem non solum futura praedixit, sed etiam se praesentialiter ostendit: et ideo addit: Utique, dico vobis, et plus quam Prophetam. De quo Ambrosius"; "Quia multi cupierunt eum videre, quem iste prophetavit, quem iste conspexit, quem iste baptizavit"; ideo, ostendendo Christum digito et videndo oculo aliis Prophetis fuit excellentior et beatior, secundum illud infra decimo : " Beati oculi, qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quod multi Prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et dod viderunt". Et ideo, quia excellentius fuit eius officium quam Prophetarum, ideo Baptista, Ioannis primo , Pharisaeis quaerentibus: " Propheta es tu?" respondet: " Non sum, sed vox clamantis in deserto". Nec est aliqua contradictio, sed consonantia, quia propheta praedicit futura et absentia, sed vox patefacit praesentia.

51. (Vers. 27.). Secundo vero quantum ad auctoritatem in docendo per divinum mandatum dicitur: Hic est, de quo scriptum est, scilicet Malachiae tertio , ubi loquitur Pater ad Filium: "Ecce, ego mitto angelum meum", id est nuntiam authenticam , Ioannem, qui angelus dicitur non simplicitate naturae, sed auctoritate doctrinae, secundam illud Malachiae secundo: "Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent de ore eius, quia angelus Domini exercituum est". Ideo autem dicitur Ioannes nuntius ad modum Angeli, quia, sicuti Angeli " vident faciem Patris " in Deitate,sic ipse vidit faciem Christi et monstravit in carne.-Propter quod addit: Ante faciem tuam, id est apparitionem in carne, de qua in Psalmo :"Ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus ". Hanc faciem desiderabat Isaias in persona Patrum, sexagesimo quarto: " Utinam dirumperes caelos et descenderes:

a facie tua montes defluerent ". - Et quia non erant parati ad istam faciem recipiendam, nisi praemonirentnr; ideo dicitur: Qui praeparavit viam tuam ante te, scilicet nascendo, conversando, baptizando, predicando. Omnibus enim bis modis immiscebat ad Christum, sicut vox ad verbum. Ideo recte de ipso dictum est Isaiae quadragesimo , et resumtam est supra tertio et Ioannis primo: " Ego vox clamantis in deserto: Parate viam Domini "; ut impleatur illud Isaiae trigesimo quinto: " Erit vobis directa via, ut stulti non errent per eam ".

52. (Vers. 28.). Dico enim vobis: Maior etc. Hic tertio commendat Christus suum praecursorem quantum ad donum gratiae divinae, qua fuit " magnus coram Domino ", secundum quod dicitur supra primo . Et quoniam donum gratiae in Ioanne praerogativam habuit in gradu et mensuram finitatis in statu: ideo haec duo insinuat, cum donum gratias in Ioanne commendat.

Primo igitur commendat Ioannem quantum ad ypraerogativam doni gratuiti I respectu hominis puri, . cum dicit: Dico enim vobis: Maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est. Non est ergo inter homines in gradu gratiae infimo vel medio, necesse est igitur, quod sit in supremo. Unde non solum ex hoc dicitur, quod sit magnus, sed quod sit maximus, ut possit de eo dici illud Ecclesiastici quadragesimo sexto quod dicitur de Iosue: "Qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei ". Quia.enim magnam habuit gratiam, ideo Ioannes vocatus est . Magnus etiam fuit per vitae meritum, maior per doctrinae magisterium, maximus per gratiae privilegium. Non autem dicitur maior omnibus, ut omnibus praeferatur, sed quod alius non fuerit maior eo: nec dicitur de omnibus universaliter praeteritis et futuris, sed tunc praeteritis. Non dicitur etiam respectu utriusque sexus, sed tantum virilis ; unde non includitur virgo Maria, quaeae" exaltata est super choros Angelorum ", nullam puram creaturam habens superiorem nec etiam Aequalem, secundum illud Canticorum sexto: " Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae ".

53. Secundo vero insinuat doni illius mensuram respectu hominis Christi, quantum ad quem dicit: Qui autem minor est in regno caelorum maior est eo . Regnum caelorum hic vocat Ecclesiam, secundum quod exponit Gregorius illud Matthaei decimo tertio: " Mittet Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala ". Minor in hoc regno dicitur humilior ; hic autem est Christus, de quo in Psalmo : " Minuisti eum paulo ab Angelis, gloria et honore coronasti eum ". Quia enim, sicut dicitur ad Philippenses secundo, (humiliavit semetipsum, factus est obediens usque ad mortem "; " dedit illi Dominus nomen, quod est super omne nomen ". Et sic verificatum est illud Isaiae sexagesimo : (Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ". Et haec est lex divina, quam ipse dedit Matthaei decimo octavo: " Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum ". Sic utique, immo pius per omnem modum humiliavit se Christus: infra vigesimo secundo: "Quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat ". Unde Gregorius : " Humilia te, quantumcumque potes, adhuc Christus erit humilior ".

Posset tamen exponi de Beatis, quod minor bonorum Angelorum maior esset Ioanne pro statu illo: est enim "ignis caritatis in Sion, sed caminus in Ierusalem ", Isaiae trigesimo primo .

54. (Vers. 29.). Et omnis populus audiens etc. Hic quarto, ut nihil desit commendatior Ioannis, commendatur a Domino quantum ad praeconium famae. Et quoniam fama bonorum salutifera est electis et perniciosa reprobis, secundum illud secundae ad Corinthios secundo : " Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt:

aliis quidem odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam"; ideo commendat dupliciter praeconium famaein Ioanne: primo ostendendo ipsam salutiferam credentibus, secundo mortiferam despicientibus. Primis enim videbatur Ioannes laudabilis, secundis vero contemptibilis: primi erant humiles et secundi superbi.

Primo ergo introducit commendationem Ioannis de humilibus assentientibus, cum dicit: Et omnis populus audiens, Ioannem scilicet praedicantem, iustificaverunt " Deum, id est, iustum esse dixerunt, se ipsos ostendendo iniustos, peccata confitendo, secundum illud Psalmi: "Iustificeris in sermonibus tuis et vincas, cum iudicaris ". Peccator enim, dum confitetur peccatum, Deum dicit iustum et iustificat se ipsum, secundum illud Isaiae quadragesimo tertio : " Narra, si quid habes, ut iustificeris "; alia translatio: " Die tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris". Et hoc modo publicani et peccatores fecerunt, audientes Ioannem, secundum illud Matthaei tertia: " Exibat ad eum omnis Ierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, ut baptizarentur ab eo, confitentes peccata sua". Haec enim duo requiruntur ad iustificationem peccatorum, scilicet paenitentia et baptismus. - Et ideo subdit: Baptizati baptismo Ioannis: supra tertio : " Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur", ab eo quaerentes, quid agerent: unde signo et verbo approbabant Ioannem tanquam Dei angelum et gloriosum habebant nomen eius. Unde cum Dominus quaereret a Pharisaeis Matthaei vigesimo primo : "Baptismus Ioannis unde erat, e caelo, an ex hominibus"? dixerunt inter se: "Si dixerimus: E caelo, dicet nobis: Quare non credidistis illi? Si autem dixerimus: ex hominibus, timemus turbam: omnes enim Ioannem sicut Prophetam habebant". Et ideo subditur: "Publicani et meretrices praecedent vos in regnum caelorum".

55. (Vers. 30.). Secundo vero adiungit contemptum Ioannis a Pharisaeis superbientibus, cum dicit: Pharisaei autem, in quibus fastus sanctitatis, et legis periti, in quibus arrogantia notitiae veritatis, consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo, quia, secundum illud infra decimo , "qui vos spernit me spernit". Unde qui spreverunt Ioannem, qui erat Dei nuntius, spreverunt divinum consilium. Tales fuerunt Pharisaei, ita ut posset eis Sapientia Dei improperare : "Despexistis omne consilium nostrum"; et verificatum sit in eis illud Isaiae primo: " Filios enutrivi et exaltavi: ipsi autem spreverunt me ". Et ideo consuluit Apostolus primae ad Thessalonicenses ultimo: " Spiritum nolite exstinguere, prophetias nolite spernere ". - In hoc autem divinum consilium spreverunt, quia bantismum recusaverunt, per quod divina sapientia consuluit humanae saluti. Cuius figura praecessit in arca Noe in diluvio fabricata, Genesis sexto . Propter quod dicitur primae Petri tertio: " Quod et vos nunc similis forraae salvos facit baptisma".

56. Et nota, quod Pharisaei spreverunt consilium Dei in semetipsos, propter sex rationes. Primo , quia praetulerunt statuta humana divinis: Matthaei decimo quinto : " Quare vos transgredimini Legem Dei propter traditionem vestram "? - Secundo, quia praetulerunt iustitiam Legis iustitiae fidei: ad Romanos decimo: "Ignorantes Dei iustitiam et suam quaerentes statuere " etc.

Tertio, quia praetulerunt apparentiam veritati: Matthaei vigesimo tertio : "Vae vobis ! qui mundatis quod deforis est". - Quarto, quia praeferebant affluentiam paupertati: infra decimo sexto: " Audiebant omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum" etc. - Quinto, quia vanam gloriam humilitati: Ioannis duodecimo : " Dilexerunt magis gloriam hominum quam gloriam Dei".

Sexto, quia commodum honestati: Matthaei vigesimo tertio: "Vae vobis ! qui dicitis: Qui iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit b auro templi, debet. Stulti et caeci" etc.

57. (Vers. 31.). Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam etc. Postquam Salvator noster extulit praerogativam virtutis in Ioanne, hic redarguit ;perfidiam incredulitatis in plebe, cuius incredulitatem redarguit quadrupliciter. Notat enim eos de infidelitate, de duritia, de detractione et de blasphemia.

Primo igitur quantum ad notam infidelitatis in cogitatione dicitur: Cui ergo similes dicam lumines generationis huius, et cui similes sunt? qui scilicet noluerunt credere Ioanni propter mentis caecitatem ; huius, inquam, generationis incredolae, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo : "Generatio enim perversa est et infideles filii"; et Marci nono: "O generatio incredula) quamdiu ero apud vos quamdiu vos patiar "? Psalmus:"Ne fiant, ad patres eorum, generatio prava et exasperans, generatio , quae non direxit cor suum, et non est cum Deo spiritus eius". Et ideo Ieremiae secundo: "Considerate vehementer, si mutavit gens deos suos: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum"

58. (Vers. 32.). Secundo, quantum ad notam duritiae in affectione subdit: Similes sunt pueris, ubi adiungit similitudinem, per quam ostenditur duritia eorum, quia nec moti sunt ad cantum promissionum nec ad lamentum comminationum, sicut pueri stulti in foro non respondent aliis, nec cantantibus nec lamentantibus: quos introducit per modum similitudinis. Propter quod dicit: Similes sunt pueris sedentibus in foro. Similiter competit eis dici et improperat? quod improperant pueri sedentes in foro suis coaetaneis. Propter quod addit: Loquentihttt ad invicem et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: quia sic possunt eis praedicatores dicere: Cantavimus vobis tibiis, scilicet promissa Dei concrepando: et non saltastis, proficiendo. Et recta est comparatio, quia praedicator tibicini comparatur, secundum illud Isaiae quinquagesimo octavo : "Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam"; et leremiae quarto: " Canite tuba in Sion ". Nec immerito, quia, Ecclesiastici quadragesimo , "tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis". Ad baec duri corde non moventur nec saltant per profectum bonorum operum: de quo saltu Malachiae quarto: "Egrediemini, et salietis sicut vitulus de armento et calcabitis impios". Et de hac Ambrosius : "Honesta saltatio, quia tripudiat animus bonis operibus elevatus "; unde qui ad cantum promissionum moti non fuerunt duri sunt corde, sed opere duriores, quia nec ad comminationes suppliciorum.

Propter quod addit: Lamentavimus vobis, scilicet per comminationem poenae: Ezechielis secundo : "Scriptae erant in libro lamentationes et carmen et vae "; et leremiae nono: "Contemplamini et vocate lamentatrices, et assumant super nos lamentum "; Ioelis secundo: "Convertimini ad me in ieiunio et fletu et planctu, et scindite corda vestra et non vestimenta vestra ". Et tamen ad hoc moti non sunt: unde addit: Et non plorastis, per compunctionem poenitentiae: Isaiae vigesimo secundo : " Vocabit Dominus ad fletum et planctum "; et post: " Et ecce, gaudium et laetitia, iugulare arietes" etc.: cum tamen dicat Apostolus ad Romanos duodecimo: " Gaudere cum gaudentibus, et fiere cum flentibus ".

59. (Vers. 33.). Tertio, quantum ad notam detractionis in locutione, qua bonum ponunt in malum, dicitur: Venit Ioannes Baptista non manducans panem neque bibens vinum, et ita in via severitatis et iustitiae, sicut dicitur Matthaei vigesimo primo: " Venit ad vos Ioannes in via iustitiae ". Unde quia venit cum austeritate paenitentiae, ideo venit sicut lamentans et gemens propter salutem populi, secnndnm illud Danielis decimo: " Ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus, panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum ". Sed tamen per eum non est emollita eorum duritia ad plorandum, sed aucta malitia ad detrahendum.

Unde subditur. Et dicitis: DAEmonium habet, quia dissimilis est vitae alienae. Sic dicebant Salvatori Ioannis decimo : "Daemonium habet: quid eum auditis "? Unde opera virtutum, quae sunt a Spiritu sancto, ipsi ex nequitia cordis attribuebant daemonio, sicut Matthaei nono dicebant: "In principe daemoniorum eiicit daemonia". Et sic verificatum est in eis illud Ecclesiastici undecimo : " Bona in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam ". Et propterea vae eis, secundum illud Isaiae quinto: "Vae! qui dicitis bonum malum et malum bonum ".

60. (Vers. 34.). Quarto, quantum ad notam blasphemiae in obduratione contra ipsum Christum subditur: Venit Filius luminis manducans et bibens, et ita in via clementiae quasi medicus et tanquam sponsus, sicut supra quinto : "Non poteritis filios sponsi facere ieiunare, quamdiu cum illis est sponsus ".

Et tamen non sunt moti ad exsultandum, sed depravati ad blasphemandum: et ideo subditur: Et dicitis: Ecce, homo vorator et bibens vinum: hoc dicunt quantum ad superfluitatem victus, quasi dicant: non potest esse sapiens, secundum illud Proverbiorum vigesimo: " Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas". Amicus publicanorum et peccatorum, quantum ad inhonestatem convictus, quasi dicant: non potest esse bonus, quia, sicut dicitur Ecclesiastici decimo tertio , " qui tetigerit picem inquinabitur ab ea, et qui communicaverit superbo induet superbiam ". Sed male, quia Ieremiae decimo quinto: "Ipsi convertentur ad te, et non converteris ad eos "; et Matthaei nono: " Euntes discite, quid est: Misericordiam volo et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ", ad paenitentiam.

61. (Vers. 35.). Et quia blasphemia Iudaeorum aggravatur ex vera praedicatione Apostolorum, ideo subditur: Et iustificata est Sapientia ab omnibus filiis suis. Sapientiam namque Evangelista vocat Christum, secundum illud primae ad Corinthios primo : (Qui factus est nobis a Deo sapientia et iuistitia". Filii istius Sapientiae sunt Apostoli per verbum istius Sapientiae geniti et per Spiritum sanctum vivificati, secundum illud Ecclesiastici quarto : " Sapientia filiis suis vitam inspirat ", id est Christus Apostolis. Unde et Petrus dicebat Ioannis sexto: " Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes ". Isti iustificaverunt, id est, Christum iustum reputaverunt, dum eius verba per iustitiam et obedientiam impleverunt, secundum illud Ecclesiastici tertio : " Filii sapientiae, ecclesia iustorum, et natio illorum, obedientia et dilectio ". Ad istorum exemplum Pharisaei debuerunt moveri, sed propter pertinaciam suam remanserunt in faecibus suis. Unde ipsis dicebat Matthaei duodecimo: " Si ego in Beelzebub eiicio daemones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideoque ipsi iudices vestri erunt ", quia ipsi iusti reputantur a Sapientia, quam iustificant, et Pharisaei iniusti et reprobi ab eadem Sapientia, quam condemnant propter pertinaciam et blasphemiam.

Tertio declaratur sublimitas Doctoris propter affluentiam pietatis tripliciter.

62. Rogabat autem illum quidam Pharisaeus . Supra ostendit Evangelista sublimitatem Domini Salvatoris quantum ad excellentiam potestatis et quantum ad evidentiam veritatis; hic tertio ostendit quantum ad affluentiam pietatis. Ostenditur autem haec pietatis affluentia in Domino Iesu magna in peccatricis susceptione, maior in approbatione, sed maxima in absolutione. Suscepit enim accedentem, commendavit diligentem et absolvit poenitentem.

Introducitur ergo primo in hae parte benigna susceptio peccatricis accedentis ; secundo vero, benignior approbatio diligentis, ibi : Et respondens Iesus dixit ad illum etc. ; tertio vero, benignissima absolutio poenitenlis confitentis, ibi: Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.

Quantum ad primum notandum, quod susceptio peccatricis ad Dominum accedentis ostenditur esse. magnae pietatis et misericordiae, tum propter solemnitatem convivii, in quo eam suscepit ; tum propter familiaritatem obsequii, ad quod admisit tum propter temeritatem alieni iudicii, ob quod eam non dimisit.

63. (Vers. 36.). Primo ergo quantum ad solemnitatem convivii, in quo peccatrix fuit pie a Domino suscepta, dicitur: Rogabat autem illum quidam Pharisaeus, ut manducaret cum illo: non est dubium, quin Dominum Iesum: et recte,.secundum consilium et propositum Sapientis: Sapientiae octavo : (Proposui hanc", id est sapientiam, Christum,"adducere ad convivendum, sciens, quoniam mecum communicabit de bonis suis". Hic autem Pharisaeos iam non erat a Domino divisus, sed magis unitus, et ideo secure Dominum rogabat et ad convivium invitabat, secundum illud Iob vigesimo secundo : "Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis"; et sequitur: " Rogabis eum, et exaudiet te".

Quod et iste consecutus est: unde et subditur: Et ingressus domum Pharisaei discubuit. Resedit ad manducandum et sic implevit illud visibiliter, quod spiritualiter promittit in Apocalypsis tertio : Si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum et coenabo cum illo, et ipse mecum ". Nec mirum, quia, sicut ipse dicit Proverbiorum octavo, " deliciae meae esse cum filiis hominum ". Hoc dicit quantum ad nimietatem caritatis, propter quam homo factus est et humanas indigentias libenter suscepit et pertulit inter homines, secundum illud Baruch tertio : "Posthaec in terris visus est et cum hominibus conversatus est". HAEc ergo introducta sunt propter solemnitatem convivii.

64. (Vers. 37.). Quantum ad familiaritatem i obsequii, ad quod fuit admissa, subditur: Et ecce, mulier, quas erat in civitate peccatrix, cuius infamia innotuerat toti civitati, ita ut posset ei dici illud Ieremiae tertio : " Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere ". Haec est illa mulier, de qua dicitur Ecclesiastae septimo: " Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus est venatorum, et sagena cor eius "; et hoc, quia fornicaria manifesta, sicut dicit Ravennas quod (infamia eius totam laeserat civitatem ", ita ut impletum esset in ea quod comminatur Dominus per Amos ad Amasiam sacerdotem, Amos septimo: " Uxor tua in civitate fornicabitur ". Et ideo merito dicitur peccatrix et ratione infamiae et ratione frequentiae, secundum illud Ecclesiastici tertio : " Cor nequam gravabitnr in doloribus, et peccator adiecit ad peccandum"; et Apocalypsis ultimo: " Qui in sordibus est sordescat adhuc". Non solum autem culpam iteraverat, sed et diversis modis peccaverat: unde super hoc quod dicitur Marci ultimo , quod " eiecerat Christus de Maria septem daemonia ", Gregorius: " Per septenariam recte universitas designatur. Septem ergo daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit.

65. Quoniam ergo sic erat peccatrix et immunda, merito deberet repelli, maxime de loco convivii: et tamen propter pietatem Domini, quam cognovit, attracta fuit: unde et subditur: Ut cognovit, quod Iesusoccubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti, id est pyxidem seu vas alabastri, quod " est de quodam genere marmoris, in quo incorrupta servantur unguenta ". Hoc attulit peccatrix ad domum Pharisaei, in qua Christum cognovit esse et a quo suscepta fuit, secundum illud Psalmi "Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam ". Attulit, inquam, unguentum humilitatis, ubi Christus accubuit, ut impleretur illud Canticorum primo: " Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum ". Haec autem aromata sive unguenta, quae attulit Magdalena Christo, designata sunt secundi Paralipomenon nono : " Non fuerunt aromata talia, qualia baec, quae dedit regina Saba Salomonis.

Vel Magdalena Salvatori unguenta attulit propter impendendum familiare obsequium, ad quod admissa fuit, scilicet ad exhibendum Christo ex devotione quod sibi exhibuerat ex libidine, hoc est ad abluendum, detergendum, deosculandum et ungendum sacratissimam et mundissimam carnem Christi, ad quod admissa fuit propter affectum paenitentiae et benevolentiae.

66. (Vers. 38.). Quantum ad affectum paenitentia dicitur: Et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius, per dolorem. In poenitente enim anima debet esse pudor, timor et dolor. Pudor erat, quia stabat retro: timor, quia secus pedes: dolor, quia lacrymis rigabat, sicut in illo publicano infra decimo octavo ; " Publicanus autem a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori "; Ieremiae trigesimo primo: " Converte me, Domine, et convertar, quia tu Deus meus. Postquam convertisti me, egi paenitentiam, et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum et erubui" etc.: ubi tanguntur tria praemissa. - Quantum autem ad affectum benevolentiae additur: Et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et ungebat unguento, ubi ostenditur dilectio benevolentiae pura, affectuosa et devota. Debet enim caritas procedere " de corde puro ". Magis autem curabat de infima parte corporis sui quam de suprema. Iam enim non quaerebat placere mundo, sed soli Christo, ut posset dicere illud Canticorum octavo: " Quis det te mihi fratrem meum, ut inveniam te solum foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat"?

67. Et in his duobus consistit perfecta conversio ad Christum. Sicut enim in peccato est conversio per concupiscentiam et aversio per superbiam : sic in remedio est aversio a peccato per poenitentiam et conversio ad Deum per benevolentiam. Et vere haec mulier fuit perfecte conversa et reversa, quia, ut dicit Gregorius, " quot in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta".

Solent enim peccatrices mulieres in his quatuor maxime delinquere, scilicet in nutibus oculum; Isaiae tertio : " Nutibus oculorum ibant"; superfluitatibus capillorum: primae Petri tertio: " Non sit exterius capillatura "; in voluptatibus osculorum: Proverbiorum septimo: " Apprehensumque deosculatur iuvenem "; suavitatibus unguentorum, sicul dicitur Esther secundo, quod puellae regis " ungebantur oleo myrrhino" etc.

Et ideo perfecta poeniiens oculis serviebat ad lacrymandum, ita ut posset ei Christus dicere illud quarti Regum vigesimo : " Audivi orationem tuam: vidi lacrymam tuam"; capillis ad abstergendum, ut sic posset ei dici illud Canticorum quarto: " Vulnerasti cor meam in uno crine colli tui"; ore ad osculandum, ita ut posset ei dici a Christo illud Canticorum quarto: " Favus distillans labia tua "; unguentis serviebat ad ungendum, ut posset sibi dici: "In odorem unguentorum tuorum curremus ".

68. (Vers. 39.). Tertio quantum ad temeritatem alieni iudicii, propter quod non fuit repulsa, dicit: Videns autem Pharisaeus, qui vocaverat eum, scilicet ad convivium: videns, inquam, oculo non simplici, sed nequam, secundum illud Ecclesiastici trigesimo primo : " Memento, quoniam malus est oculus nequam. Nequius oculo quid creatum est "? Et vere nequam, quia, secundum illud Ecclesiastici undecimo, " bona in mala convertens insidiatur et in electis imponet maculam ". Et ideo talium convivium non est multum acceptum, secundum illud Proverbiorum vigesimo tertio: "Ne comedas cum homine invido neque desideres cibos eius, quoniam in similitudinem harioli et coniectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi, et mens eius non est tecum ". Et talis erat iste Pharisaeus; quod patet per illud quod subditur: Ait intra se , scilicet cogitando sicut hypocrita, de quo Iob decimo quinto: " Venter eius praeparat dolos ".

Unde sequitur iudicium: Hic si esset Propheta, sciret utique, quae et qualis est mulier, quae tangit eum. Et ita iudicabat, eum non esse Prophetam, sed hominem ignorantem, dicens in corde suo : " Signa nostra non vidimus, iam non est Propheta, et non cognoscet amplius ". Sed huic potest dici illud Iob vigesimo secundo: " Ad non cogitas, quod Deus excelsior caelo sit et super stellarum verticem sublimetur? Et dicis: Quid enim novit Deus? Et quasi per caliginem iudicat". Sed certe ipse "novit in tenebris constituta, et lux cum eo est", sicut dicitur Danielis secundo.

69. Et nota, quod hoc modo ex vero cadebat in falsum. Manifestum est enim, quod Deus et homo divinus novit occulta non solum bonorum, sed etiam malorum; Proverbiorum decimo quinto : " Oculi Domini in omni loco contemplantur bonos et malos". Sed in hoc errabat, quia hoc credebat ignorare Christum, dum se permittebat a muliere peccatrice contingi. Unde etiam de ipsa male iudicabat ; propter quod addit: Quia peccatrix est, quasi dicat: non admitti, sed repelli deberet. Hic erat de illis, de quibus Isaiae sexagesimo quinto : " Qui dicunt: Recede a nobis et ne appropinques, quia immundus es". Sic etiam alter Pharisaeus dicebat de publicano infra decimo octavo:" Deus, gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri hominum, velut etiam hic publica. nus". Et male iudicabat, et tamen Christus propter eius malum iudicium non dimisit facere misericordiam ; de quo supra quinto dixit Pharisaeis: " Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam ".

Magna igitur misericordia Christi ostensa fuit in susceptione . peccatricis accedentis ad Christi contactum inter epulas convivantium et versutias iudicantium. In quo simul commendatur Christi clementia et peccatricis poenilenlia. Unde Gregorius : "Cogitanti mihi de Mariae paenitentia fiere magis libet, quam aliquid dicere. Cuius enim vel saxeum pectus istae huius peccatricis lacrymae ad exemplum paenitendi non emolliant ? Super convivantes ingressa est, inter epulas lacrymas fudit: quid ergo miramur? Mariam venientem, vel Dominum suscipientem ? Susdpientem dicam, an trahentem ? Sed melius suscipientem et trahentem, quia nimirum ille per misericordiam traxit intus, qui per mansuetudinem suscepit foris".

70. Et est hic moraliter notandum, quod in his sex, quae dicuntur de hac peccatrice poenitente, scilicet quod retro stabat et secus pedes iacebat, lacrymis rigabat, capillis tergebat et osculabatur et ungebat: ista intelliguntur, quae debent esse in vero poenitente, scilicet pudor erubescentiae, quod notat, cum dicit stans retro: infra decimo octavo :"Publicanus a longe stans ".

Timor reverentiae, quod notatur ibi: Secus pedes eius: Psalmus: (Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est". -Dolor poenilentme: Lacrymis coepit rigare pedes eius; Threnorum secundo: " Deduc quasi torrentem lacrymas ".

Nitor pudicitiae: Capillis suis tergebat: Isaiae primo : Lavamini, mundi estote, auferte malum ".

Ardor benevolentiae: Osculabatur pedes eius; et hic: " Osculum mihi non dedisti " etc, usque ibi: " Quoniam dilexit multum".

Dulcor devotionis internae: Et unguento ungebat ; Canticorum primo : " Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis ". Bonum unguentum compunctionis, melius compassionis, sed optimum devotionis: primo pedes, secundo corpus, sed tertio ungitur caput. Et ideo Magdalena ter legitur venisse ad Dominam ungendum, hic et Ioannis duodecimo et Matthaei vigesimo sexto et Marci decimo sexto.

71. (Vers. 40.). Et respondens Iesus dixit etc. Post benignam susceptionem accedentis subditur hic benii-gnior approbatio diligentis. Approbat Dominus hanc peccatricem diligentem et eius dilectionem, primo perquirens generale iudicium: secundo assumens speciale propositum, ibi : Et conversus ad mulierem etc.; tertio vero concludens principale intentum, ibi: Propter quod dico tibi: Remittuntur ei etc. - In perquirenda autem generale iudicium procedit - hoc ordine. Excitat enim Pharisaei attentionem, insinuat quaestionem et approbat responsionem.

Primo igitur Pharisaei excitat attentionem, ut a falsitate revocetur, cum dicit: Respondens Iesus dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere: in quo excitat eum, ut attendat. Et nota, quod dicitur respondere Pharisaeo, cum tamen non dicatur aliquid quaesivisse a Christo, ut ostendatur, quod ipse audiebat eius cogitationem, ut eius iudicium refellatur, quo credebat Christum ignarum, iuxta quod in Psalmo dicitur: " Intelligite insipientes in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet? Aut qui finxit oculum, non considerat"? In hoc, quod quasi respondendo alloquitur, excitat ad cogitandam Christi sapientiam: in hoc vero, quod spondet, se aliquid dicturum, excitat ad percipiendam doctrinam: sicut et discipulis dixit Ioannis decimo sexto : " Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo ".

Et quoniam efficaciter eum excitavit, ideo subditur eius attentio, cum. dicitur: At ille ait: Magister, die. In qua responsione profitetur scientiam et petit doctrinam, iuxta consilium sapientis, Ecclesiastici sexto : "Fili, si attenderis mihi, disces sapientiam, et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris; si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris ". Et sequitur post: " Et si videris sensatum, evigila ad illum ". Hic est Christus Dominus, quem recte vocat magistrum, secundum illud Matthaei vigesimo tertio : " Unus est magister vester, Christus "; et Ioannis decimo tertio: " Vocatis me magister et domine, et bene dicitis: sum etenim ".

72. (Vers. 41.). Secundo autem Pharisaeo m-1 sinuat quaestionem, ut ad veritatem dirigatur, cum subditur: Duo debitores erant uni faeneratori etc.

Casum proponit in generali, intelligens per istos debitores et intelligi dans peccatores, qui magnis debitis sunt astricti, secundum illud Matthaei sexto: " Dimitte nobis debita ", id est peccata, "sicut et nos dimittimus debitoribus nostris " etc. Per foeneratorem intelligimus Christum, secundum illud Matthaei vigesimo quinto : " Serve male et piger, nonne oportuit pecuniam meam mittere nummulariis, et ego veniens exegissem quod meum est cum usuris"?

Et quia non omnes aequaliter peccant nec aequaliter obligantur, ideo additur: Unus debebat denarios quingentos: in quo ostenditur plena obligatio propter quinqueformem transgressionem perfectionis evangelicae: completio enim intelligitur per centenarium. Et alius quinquaginta: hoc dicitur quantam ad semiplenam obligationem, quae est in transgressione quinqueformi ipsius decalogi.

73. (Vers. 42.). Sed quia Deus miseretur omni generi peccatorum, qui ad ipsum convertuntur: ideo subditur: Non habentibus illis unde redderent, donauit utrisque, scilicet ex misericordia condonante, sicut dicitur Matthaei decimo octavo : " Misertus dominus servi illius, dimisit eam et debitam dimisit ei et hoc compassione miseriae, qua impotentes sumus solvere. Omnia enim, quae habemus, sine obligatione peccati Deo debemus: primae ad Corinthios quarto : Quid habes, quod non accepisti "? et primi Paralipomenon vigesimo nono: " Tua sunt, Domine, omnia, et quae de manu tua accepimus dedimus tibi ". Si ergo remittuntur peccata, oportet, quod liberaliter et misericorditer remittantur, quia nullum possumus rependere beneficium. Obligamur tamen ad dilectionis affectum, de quo requirit propter collatum beneficium. - Unde subdit: Quit ergo eum plus diligit? cum uterque diligere teneatur. Unde sic quaerebat Dominus a Petro post condonationem sui peccati, Ioannis vigesimo primo : " Simon Ioannis, diligis me plus his "? Et rationabiliter quaerit, quia inaequalitatem beneficiorum sequi debet inaequalitas affectionum, secundum quod dicit Gregorius: "Cum augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo humilior atque ad serviendum Deo promptior quisque esse debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione ".

74. (Vers. 43.). Tertio vero Pharisaei approbat responsionem, ut in veritate confirmetur: propter quod additur: Respondit Simon et dixit : Aestimo, quia is cui plus donavit, quod scilicet amplius diligat, ut verificetur illud ad Romanos quinto: "Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia ". - Et quoniam, sicut dicitur Ecclesiastici vigesimo primo, "verbum sapiens, quodcumque audierit, scius laudabit et ad se adiiciet"; ideo subditur: At ille dixit ei: Recte iudicasti. Hoc enim solum iudicium approbat Veritas Christus, secundum illud Ioannis septimo : " Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate ". Unde qui falsum iudicium fecerat ex propria aestimatione rectum profert divina manuductione, et qui male prius iudicaverat intra se nunc recte iudicat contra se. Unde Gregorius : "Sua sententia Pharisaeus convincitur, quia sicut phreneticus funem portat, ex quo ligamur ". - Et nota, quod commendatur hic Pharisaei iudicium: nec tamen ille qui amplius peccaverat, amplius approbatur, sed ostenditur, quod quantum est ratione obligationis, quae venit ex dimisso, amplius obligatur . Unde intelligenda est haec sententia cum reduplicatione et quantum ad obligationem, et supposita gratia et rectitudine in voluntate: quia multi ad magnas gratias tenentur, qui paucas aut nullas reddunt. Unde Beda : " Secundum omnes plus offendit qui plus debuit: sed per misericordiam omnis causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur ".

75. (Vers. 44.). Et conversus ad mulierem etc. Hic post generale iudicium assumit speciale propo situm, in quo ostendit, peccatricem maiorem affectum habuisse ad Christum quam Pharisaeum, proponendo triplex dilectionis indicium, scilicet fletum, osculum et ablutionem pedum, in quibus mulier praecellit Pharisaeum.

Primo igitur praeponit peccatricem Simoni propter fletum, qui erat expressum indicium contritionis; et hoc notat, cum dicitur: Et conversus ad mulierem, propter eius contritionem et paenitentiam, secundum illud Zachariae primo : " Convertimini ad me, et ego convertar ad vos". Hoc autem fit, cum diligimus et redilligimur, secundum illud Canticorum secundo: "Dilectus meus mihi, et ego illi"; et Canticorum septimo: " Ego dilecto meo, et ad me conversio eius".

Ideo autem se corporaliter convertit ad mulierem, ut in ipsa erudiret Simonem ad quem loquebatur: et ideo subditur: Dixit Simoni: Vid.es hanc mulierem? Ideo quaerit, utrum videret, quia, licet videret corporaliter, eius facta non approbabat, sed reprobabat eius merita: et licet videret peccatricis fletum, non tamen attendebat affectum.

Et ideo a Domino commonetur et ex comparatione illius arguitur in hoc quod sequitur: Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: ex quo reprehensibilis es, quia non fuisti imitator Abrahae: Genesis decimo octavo : " Loquebatur viris transeuntibus: Laventur pedes vestri, et requiescite sub arbore ".

Sed econtra haec est commendabilis, unde additur: Haec autem lacrymis rigavit pedes meos et capillis suis tersit, id est, lacrymas in tanta copia fudit ad modum fontis et rivuli, iuxta quod dicitur Ieremiae nono : " Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum "? Et in hoc significatur mirabilis affectus mulieris et gratia interior, quae ita in lacrymas profluebat exterius, ut impleretur illud Psalmi: " Posuit desertum in stagna aquarum "; et Isaiae trigesimo quinto: " Et quae erat arida facta est in stagnum, et sitiens in fontes aquarum ". Et in hoc praeponitur Pharisaeo quantum ad luctum , in quo est expressum signum compunctionis.

76. (Vers. 4b.). Secundo vero praeponit eam quantum ad osculum, quod erat signum dilectionis, cum additur: Osculum mihi non dedisti, in signum amoris, iuxta Apostolum ad Romanos ultimo : "Salutate invicem in osculo sancto"; et discipuli osculati sunt Paulum, Actuum vigesimo.

Sed econtra de hac: unde additur: Haec autem, ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos: in quo signatur fervens dilectio et permanens. Ideo non cessabat ab osculo, quia non cessabat ab interiori desiderio. Nam de ipsa dicit Gregorius , quod "amoris eius, id est Christi, igne succensa ardebat desiderio ". Sicut enim dicitur Canticorum ultimo: " Fortis est ut mors dilectio "; et post: " Lampades eius lampades ignis atque flammarum ". Unde sicut ignis semper urit, sic caritas incessanter accendit: ut enim dicit Gregorius : " Nunquam est amor Dei otiosus".

77. (Vers. 46.). Tertio praeponit eam quantam ad unctionem pedum, quod erat signum devotionis,

cum subiungit: Oleo caput meum non unxisti: quod erat moris tunc temporis in signum laetitiae et exsultationis, secundum illud Matthaei sexto : "Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava".

Haec autem unguento unxit pedes meos, quod est pretiosius oleo. Unde pretiosiora offerebat haec mulier Christo, secundum illud Ioannis duodecimo : " Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesus. In bis ergo tribus dilectionis indiciis probat Dominus, quod peccatrix verius et ferventius dilexit.

78. (Vers. 47.). Propter quod dico tibi etc. Hic post generale iudicium et speciale propositum concludit principale intentum, quod est commendatio mulieris consequens ex praemissis. Commendatur autem baec mulier peccatrix a Domino commendatione plena, quia ut purgata a peccato propter dilectionis affectum, ut perfecta in merito propter dilectionis effectum, ut praeposita Pharisaeo propter dilectionis excessum.

Unde approbat hic Dominus dilectionem eius primo, quia dilectio eam a peccato purgavit: quod notat, cum dicit: Propter quod dico tibi, id est, propter nunc praemissa dilectionis indicia assero tibi: Remittuntur ei peccata multa etc.' et ita iam non debet a te condemnari, sed magis beatificari, quia in Psalmo scriptum est " Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata "; et ad Romanos quarto: " Et qui non operatur, credenti in eum qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiae Dei. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus" Legis. Unde in ista impletum est illud Psalmi : " Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei ".

79. Secundo, quia dilectio in merito perfecit : propter quod addit: Quoniam dilexit multum. Magnitudo enim dilectionis amplificat meritum et expellit peccatum: primae Petri quarto : " Caritas operit multitudinem peccatorum "; et Proverbiorum decimo: " Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas". Unde et in Glossa dicitur: " Ardor caritatis in ea rubiginem peccatorum consumsit". Nec solum purgat a peccato, sed etiam conservat in merito, secundum illud ad Colossenses tertio : "Super omnia baec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis ".

80. Tertio vero approbat, quia dilectio eam Pharisaeo praeposuit: propter quod addit: Cui autem minus dimittitur, scilicet Pharisaeo, minus diligit, quam ista cui dimissa sunt multa. Et ita ex hoc concluditur, quod longe plus quam Pharisaeus Dominum amavit, et ideo amplius Deo accepta fuit: et propterea " eam laudavit vir eius"", quasi dicens sibi illud Proverbiorum ultimo: " Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas "; quia " fallax gratia, et vanaest pulcritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur ".

Patet igitur, quomodo in hac conclusione clauditur perfecta commendatio et approbatio diligentis contra iudicium Pharisaei ipsam contemnentis, quia reputabat eam plenam peccatis et vacuam meritis, et sic viluisse in conspectu superni iudicis. Quod totum exsufflatam est in hac conclusione, cum ipsa ostenditur iustificata a peccato et multiplicata in merito et anteposita Pharisaeo.

81. Et nota, quod in bac conclusione infertur commendatio dilectionis Christi respectu remissionis peccati per modum causae et per modum effectus. Unde remissio peccati praemittitur, et remissio peccati postponitur, et dilectio interponitur. Est enim remissio quoad paenam, et baec causatur a dilectione: et quoad culpam, et haec inducit dilectionem. Et rursus est dilectio affectus, et hanc inducit peccati remissio, secundum quod supra ostensum fuit in Pharisaei iudicio. Et est dilectio effectus, et haec inducit peccati remissionem quoad paenam, secundum quod colligitur ex triplici dilectionis indicio . Unde ista conclusio quantum ad primam partem respondet inductioni factae in bonis operibus: quantum ad secundam respondet quaestioni de duobus debitoribus et respondet simul omnibus praemissis.

Super hoc etiam advertenda est Christi sapientia in approbando peccatricem, quam Pharisaeus condemnaverat. Approbat eam ex datis a Pharisaeo et ex concessis , deinde ex manifestis indiciis: primo quasi syllogizando, secundo quasi inducendo: primo in generali, secundo in speciali: primo parabolice, secundo expresse. Ad haec omnia respondet illatio conclusionis praemissae.

82. (Vers. 48.). Dixit autem ad illam. Post benignam susceptionem accedentis et benigniorem approbationem diligentis subiungitur hic tertio benignissima absolutio confitentis. Circa quam primo introducitur divinae largitatis donum plenarium: secundo, humanae impietatis iudicium perversum: tertio, devotae credulitatis meritum perfectum.

Primo igitur quantum ad divinae largitatis donum plenarium dicitur: Dixit autem ad illam. Non est dubium, quin dixerit Christus ad peccatricem: Remittuntur tibi peccata, non solum quoad culpam, sed etiam quoad paenam, secundum quod petebat Manasses : " Peto rogans te, Domine, remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala inea". Hanc remissionem Christus fecit sua virtute: Matthaei nono: " Ut sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata" etc.: Actuum decimo: " Huic omnes Prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum .

83. (Vers. 49.). Secundo quantum ad humanae . impietatis iudicium perversum subditur: Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se, scilicet male iudicando et ipsum despiciendo: Quis est hic, qui etiam peccata dimittitt quasi dicant: cum sit parvus et nullus, quomodo sibi attribuit quod potest solus Deus? iuxta illud Isaiae quadragesimo tertio : Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me ". Et sic verificatum est illud Ecclesiastici decimo tertio: " Pauper locutus est et dicunt: Quis est hic "? Sic etiam in cordibus suis qui simul manducabant dolum cogitabant, ut impleretur illud Psalmi: " Si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Tu vero homo unanimis " etc. Unde isti male iudicando de sanitate illius infirmabantur, sicut dicit Beda : " Sanata aegrota, de eius salute alii aegrotant". Et sic verificatum est illud Osee septimo: " Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia mendacium operati sunt".

84. (Vers. 50.). Tertio quantum ad devotae credulitatis meritum perfectum subditur: Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit, scilicet a peccatis: fides, inquam, Christi, de qua Matthaei primo : " Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum "; et hoc per fidem: ad Romanos tertio: " Deus iustificat eum qui ex fide est Iesu Christi". Et quia iustitia facit pacem cum Deo et cum conscientia, ideo subdit: Vade in pace: ad Romanos quinto : " Iustificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum"; et Isaiae quinquagesimo septimo: " Veniat pax et requiescat in cubili suo "; ut de illa possit dici illud Malachiae secundo: "In pace et in Aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate".