COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum Xl.

Tertia para Egit de forma orandi tripliciter.

1. Et factum est, cum esset in quodam loco etc. Postquam tradidit discipulis formam docendi et formam vivendi, in hac parte tribuit formam orandi , per quam impetratur gratia cognoscendi et recte vivendi. Habet autem haec pars partes tres: in quarum prima praemitlitur orationis exemplum; in secunda vero additur documentum, ibi : Et ait illis: Cum oratis etc.; in tertia subiungitur orationis incitamentum , ibi: Et ait ad illos: Quis vestrum etc.

Circa orationis exemplum duo introducuntur: primum est sollicitudo Domini ad orandum, secundum est promptitudo discipulorum ad imitandum.

(Vers. 1.). Primo igitur quantum ad sollicitudinem Domini in orando dicitur: Et factum est, dum esset in quodam loco orans: quodam, id est solitario et secreto, quia talia loca sunt orationi apta, secundum illud Matthaei sexto: " Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito ". Orat autem Dominus in argumentum verae humanitatis, iuxta quod dicitur infra vigesimo secundo : " Factus in agonia, prolixius orabat ". In adiumentum nostrae infirmitatis, secundum illud ad Hebraeos quinto: " Exauditus est in omnibus pro sua reverentia"; et ad Romanos octavo: " Quid oremus, secundum quod oportet, nescimus: sed ipse Spiritus ", scilicet Domini Iesu, " adiuvat infirmitatem nostram ". In exemplum perfectas virtutis: unde dicitur Matthaei vigesimo sexto : Postquam oravit, ipsis discipulis ait: " Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem ". Ob hanc etiam causam orationi frequenter instabat, ut doceret, semper orandum, secundum illud primae ad Thessalonicenses quinto : " Sine intermissione orate ". Et prolixe etiam orabat, sicut dicitur supra sexto: " Factum est"; " et ipse erat pernoctans in oratione ". Et ideo fortasse tangitur hic locus quidam, ut ostendatur, quod orantibus requirendus est locos secretos ; sed tempus tacetur, ut ostendatur, quod omni tempore indifferenter est orandum, secundum quod dicitur infra decimo octavo : " Oportet orare semper et non deficere "; et Ecclesiastici decimo octavo: " Ne impediaris orare semper ".

3. Secundo quantum ad promptitudinem discipulorum in imitando subditur: Ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare. Recte a Domino petebant discipuli, qualiter et ipsi orare deberent, ne forte aliquid peterent contra eius voluntatem: unde Sapientiae nono : " Quis hominum poterit scire consilium Dei: aut quis poterit cogitare, quid velit Deus? Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providens tiae nostrae ". Ideo doce nos orare, cum sis Dominus noster: unde Isaiae quadragesimo octavo " Ego Dominus. docens te utilia ". - Et quod debeat audiri, ostendit per simile, cum addit: Sictit et Ioannes discipulos suos docuit. Scire namque orare Deum pertinet ad doctrinam pietatis, quoniam in oratione praecipue colitur Deus. Unde dicebat Propheta in Psalmo : " Introibo in domum tuam, adorabo " etc. ; et Chrysostomus: " Solam orationem quasi spirituale tributum anima offert de suis visceribus. Magna quippe dignitas orationis. Mox ut ab ore processit, suscipiunt eam Angeli manibus suis et offerunt ante Deum, sicut ait Angelus Tobiae duodecimo: Ego obtuli orationem tuam ante Deum " etc. Ideo ergo sic sollicite docetur et requiritur propter sui excellentiam : nec solum propter hoc, sed etiam propter efficaciam, secundum illud Marci undecimo : " Quaecumque orantes petitis, credite, quod accipietis, et evenient vobis "; et Iacobi ultimo: " Orate pro invicem, nt salvemini; multum enim valet deprecatio iusti assidua. Elias homo erat" etc.

Unde per hoc innuitur nobis oratio multum amanda, quia per ipsam impetratur obtentio omnis boni et amotio omnis mali ; unde Tobiae duodecimo " Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna magis quam thesauros recondere. Quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata et facit invenire misericordiam et vitam aeternam ".

4. (Vers. 2.). Et ait illis: Cum oratis etc. Post orationis exemplum subiungit orationis documentum: in quo primo traditur forma inuocandi: secundo vero, forma postulandi, ibi : Sanctificetur nomen tuum.

Quantum autem ad formam inuocandi dicit: Et ait illis : Cum oratis , dicite: Pater, id est primo invocate Patrem: dicite, inquam, non voce tantum, sed etiam corde, ne forte dicatur vobis illud Isaiae vigesimo nono : " Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me". Dicite non tantum corde, verum etiam ore, quia vocalis oratio accepta est Deo, secundum illud Psalmi " Confitebor Domino nimis in ore meo "; et hoc tum quia valet ad memoriam suscitandam, ad somnolentiam excitandam, ad desiderium accendendum, ad obsequium impendendum, ad gaudium exprimendum et ad exemplum demonstrandum.

Invocamus autem nomen patris. Ipse enim est pater ratione conditionis naturae, secundam illud ad Ephesios tertio : " Ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur ". Unde Malachiae secundo: " Nunquid non pater unus omnium nostrum "? Est etiam pater ratione collationis gratiae: ad Romanos octavo : " Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba, Pater"; et ad Galatas quarto: " Quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui clamantem: Abba, Pater ". Est etiam pater ratione consummationis gloriae, secundum illud leremiae tertio : " Patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis ". Quoniam igitur in nomine patris intelligitur Deus ut conditor natnrae, largitor gratiae, consummator gloriae; hoc ipso datur intelligi, quod ipse est, a quo solo debemus petere.

5. Sed quoniam Matthaens orationem describit ut enarratam Apostolis, quibus Dominus cetera explicabat, ideo explicite tangit ista tria, dicens: Pater, ratione naturae: noster, ratione gratiae: qui es in caelis, ratione gloriae. Lucas vero exprimit ut minoribus discipulis traditam, ideo tradit formam magis implicitam. Uterque tamen concordat in invocatione nominis patris, ut in hoc uno nomine excitetur homo ad reverentiam et confidentiam, sine quibus duabus alis oratio non habet efficaciam. Habetur autem reverentia ex nomine patris: unde Malachiae primo : " Si ego pater, ubi est honor meus "? et Ecclesiastici tertio: " Gloria hominis ex honore patris sui ". Habetur etiam et confidentia, secundum illud Isaiae quadragesimo nono : " Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui" etc.; et infra eodem: "Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris " etc. Et Bernardus : " Oratio, quae paterno dulcescit nomine, omnium petitionum mearum impetrandarum nubi fiduciam praestat ".

6. Sanctificetur nomen tuum. Post invocationem adiungit petitionem. Petit autem tria principaliter in hac oratione. Et in hoc concordant Matthaeus et Lucas, sed differunt in explicatione, quia propter causam praeassignatam Matthaeus assignat petitiones magis explicitos ; unde Matthaeus ponit septem, Lucas quinque, sed in his quioque septem illae sunt implicite.

7. Harum autem distinctio, ordo et sufficientia patet sic. A Deo enim Patre tria sunt postulanda: primum et principale est consummatio gloriae, secandum est conservatio gratias, tertium est condonatio veniae. Et ista tria ordinata sunt secundum gradum et ordinem maioris dignitatis.

Ad consummationem gloriae autem duo concurrunt, scilicet perfecta notitia et perfecta reverentia, et secundum haec sunt duae primae petitiones.

Ad conseruationem autem gratiae sufficit continua subministratio caelestis alimoniae, et haec petitur in tertia petitione.

Ad condonationem veniae duo concurrunt, scilicet remissio culpae et remotio poenae, et haec petuntur duabus ultimis petitionibus .

Sed quoniam perfectio reverentiae non tantum attenditur in affectu, sed etiam in effectu: ideo duabus primis petitionibus Matthaeus adiungit tertiam, scilicet "Fiat voluntas tua ". Rursus, quia remotio poenae attenditur non solum quantum ad repulsionem tentationum, sed etiam quantum ad remotionem afflictionum et tribulationum; ideo duabus ultimis petitionibus Matthaeus adiungit septimam:" Sed libera nos a malo ". - Et sic patet sufficientia petitionum secundum utrumque Evangelistam.

8. Patet etiam huius orationis nobilitas. Quamquam sit brevissima, continet in se omnem orationem et omnia postulanda: quoniam petens aut petit amotionem mali, aut collationem boni . Si mali, aut mali culpae, aut mali poenae: aut mali, quod patimur, aut mali, quod agimus ; et sic sunt duae petitiones. Sed malum poenae potest subdividi: quia quoddam est occasio culpae, et sic est tentatio: quoddam mere tenet rationem poenae, et sic tribulatio: et sic ex illa petitione eliciuntur duae nltimae. Si autem petimus bonum: aut aeternum, aut temporale. Si aeternum, aut ex parte intellectus, aut ex parte affectus, et sic duae petitiones. Sed affectus habet ordinari respectu maiestatis et respectu bonitatis: et sic illa petitio prima divisione geminatur, sed subdivisione triplicatur. Si vero petitur bonum temporale, aut ratione mentis, aut ratione corporis. Sed quia corporale bonum non debet desiderari nisi propter spirituale: ideo tam secundum Lucam quam Matthaeum una fit petitio de utroque.

Et sic patet sufficientia divisionum per membra opposita et immediata, et patet concordia inter Evangelistas, et patet diversitatis congruitas .

9. Snnt igitur quinque petitiones secundum Lucam, ordinatae secundum nobilitatem maiorem et minorem. In prima petitur perfecta notitia sive sapientia in intellectu: in secunda, perfecta reverentia in affectu: in tertia, sufficientia in victu: in quarta, indulgentia in reatu: in quinta, victoria in conflictu.

Et in his quinque implicantur septem petitiones, ac per hoc septem virtutes, septem dona, septem beatitudines et omnes petitiones. Unde Glossa dicit super illud Matthaei sexto : Libera nos a malo: " Nihil deest, quod in his septem petionibus non contineatur, sive ad praesentem, sive ad futuram pertineat vitam ".

10. Primo igitur quantum ad notitiam sive sapientiam in intellectu dicit: Sanctificetur nomen tuum, id est sanctum appareat nomen tuum , hoc est tua notitia: unde in Psalmo : " Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius ". Et haec notitia incipit in gratia, sed consummatur in gloria: de quo Malachiae primo: " Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus: in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda ". Hoc autem verificabitur in gloria, quando, secundum illud leremiae trigesimo primo , " non docebit vir ultra proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognoscite Dominum: omnes enim cognoscent me, a minore eorum usque ad maximum, dicit Dominus ".

11. Et nota, quod triplici notitia sanctificatur nomen Dei in nobis, cum in se semper sit sanctum. Prima est notitia, qua cognoscitur per fidem, secundum illud ad Hebraeos undecimo : " Accedentem oportet credere, quia est". - Secunda, qua cognoscitur, quid non est: de qua Augustinus: " Multum comprehendis, si comprehendis, quid non sit Deus ".

Tertia est, qua cognoscitur, sicuti est: de qua primae ad Corinthios decimo tertio : " Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum ".

Prima notitia liberat ab insipientia, de qua in Psalmo: " Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus ".

Secunda, ab idololatria, qua colitur quod non est Deus: de qua primae ad Corinthios octavo: " De his quae immolantur idolis, scimus, quia idolum nihil est in mundo, et quia nullus Deus nisi unus. Nam etsi sint qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra, siquidem sunt dii multi et domini multi, nobis tamen unus est Deus Pater, ex quo omnia " etc.

Tertia liberat ab omni miseria; et haec erit in patria, quando complebitur donum sapien tiae et pacis, per quam vocamur filii Dei. Et tunc nomen Dei sanctum erit in nobis: unde primae Ioannis tertio : " Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est ". Perfecta igitur notitia facit nos similes, et perfecta similitudo filios, et perfecta filiatio facit sanctificatione divini nominis dignos. Unde Chrysostomus : " Sanctificatur in nobis nomen Dei, quando, scientes cum sanctum, timemus et sollicite vigilamus, ne forte violemus sanctitatem nominis eius in nobis ". Hoc autem erit, quando totaliter ei vacabimus, et per nullam distractionem inridentur mentes nostrae: quod erit in gloria, secundum illud Psalmi :

" In conspectu Angelorum psallam tibi, adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua, quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum ".

12. Secundo quantum ad perfectam reverentiam in affectu subdit: Adveniat regnum tuum. Tunc enim Deus perfecte regnat in nobis, quando nos sumus omnino ei subiecti, quod erit in fine, secundum illud primae ad Corinthios decimo quinto : "Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri". "Oportet autem eum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus eius "; et post: " Cum subiecta fuerint ei omnia, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus". Hoc autem regnum, quo Deus regnat in Sanctis, facit etiam ipsos Sanctos regnare et esse reges, secundum illud Apocalypsis quinto : " Redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram ". Hoc est regnum petendum et desiderandum; de quo in Psalmo : " Regnum tuum, regnum omnium saeculorum"; et Apocalypsis undecimo: " Factae sunt voces magnae in caelo dicentes: Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi, Filii eius, et regnabunt in saecula saeculorum, Amen ".

Per huios regni adventum non accrescit Deo potentia, sed in hominibus perfecta obedientia. Et ideo addit Matthaeus post hanc petitionem: " Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra ". Terreni enim non perfecte Deo obediunt, ut caelestes: et hoc insinuabat Dominus Ioannis decimo octavo: " Regnum meum non est de hoc mundo "; et hoc, quia diabolus regnat in illis qui obediunt ei, secundum illud ad Ephesios sexto: " Mundi rectores tenebrarum harum ". Sed in finali iudicio tolletur eius potestas, quando subditus erit omnis mundus Deo, secundum illud Danielis septimo : " Dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient".

13. (Vers. 3.). Tertio vero quantum ad sufficientiam in victu subdit: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: ubi petitur principaliter panis alimoniae spiritualis: unde Matthaei sexto :

, panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Sed quia non tantum hoc petitur, sed omne, quod necessarium est praesenti vitae: ideo, cum Ecclesia frequentet orationem dominicam secundum ipsam, non dicit supersubstantialem secundum ipsam, sed addit quotidianum secundum Lucam, ut ostendat, se petere quidquid est necessarium alimoniae huius vitae, quae per hodie intelligitur. Unde quemadmodum Hieronymus dicit, sive dicatur quotidianum, sive supersubstantialem, utrumque consonat Hebraicae veritati. In Hebraica enim lingua unum vocabulum, id est sogolla, comprehendit Diramque intellectum. Sic et apud nos quotidianum utrumque panem comprehendit, scilicet spiritualem et corporalem, quia uterque nobis quotidie est necessarius et quotidie a Domino percipiendus, et ideo quotidie postulandus. Et hoc est quod dicit Beda in Glossa : "Panis quotidianus dicitur, quia est hic necessarius, quantum animae carnique est tribuendam, sive spiritualiter, sive corporaliter, sive utroque modo accipiatur ".

Unde nota, quod quintuplex panis hic petitur. Primus est alimonia praesentis vitae, de quo dicitur Ecclesiastici vigesimo nono : " Initium vilae hominis, aqua et panis et vestimentum ".

Secundos est intelligentia sacrae Scripturae, de quo Threnorum quarto: "Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis ".

Tertius panis est Sacramentum eucharistiae, de quo Sapientiae decimo sexto : " Praeparalum panem de caelo praestitisti eis, habentem in se omne delectamentum et omnem saporis suavitatem "; et Ioannis sexto: "Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ". Quartus est adiutorium gratiae, de quo in Psalmo : " Panem Angelorum manducavit homo "; et infra decimo quarto: " Beatus, qui manducabit panem in regno Dei".

Quintas est obsequium obedientiae, de quo dicitur Ioannis quarto : " Mens cibus est ,ut faciam voluntatem Patris mei, qui est in caelis"; et de hoc tertii Regum decimo nono: " Respexit Elias, et ecce, ad caput eius panis subcinericius", in cuius fortitudine ambulavit et pervenit " usque ad montem Dei Horeb ". - His panibus nos reficit Dominus: quod designatum fuit Ioannis sexto , ubi dicitnr, quod de quinque panibus satiavit quinque millia hominum. Et ideo quilibet istorum semper est petendas, secundum illud ibidem: " Domine, semper da nobis panem hunc ".

15. (Vers. 4.). Quarto quantum ad indulgentiam in reatu subdit: Et dimitte nobis peccata nostra, et hoc quoad reatum obligationis: unde Matthaei sexto dicuntur debita. Peccata enim nos faciunt debitores eorum quae non possumus solvere: unde in Psalmo: " Mutuabitur peccator et non solvet " etc. HAEc sunt debita, quibus obligata erat mulier Sunamitis, quarti Regum quarto , quae non poterat solvere, quousque Eliseus multiplicavit oleam. Per oleum misericordiae Christi peccata nostra solvuntur et dimittuntur.

Sed quia " iudicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam ", secundum quod dicitur Iacobi secundo ; ideo subdit conditionem: Siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. HAEc quidem conditio necessaria est ad impetrandum peccatorum veniam: unde Ecclesiastici vigesimo octavo : " Relinque proximo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam "? quasi dicat: frustra quaerit. Unde Matthaei sexto: " Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis et Pater vester caelestis peccata vestra: si autem non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra". Unde et Matthaei decimo octavo proponit parabolam de servo nequam, in cuius fine subiungit: " Sic Pater vester caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ". Et hoc recte, quia qui refugit legem clementiae cadit in legem iuslitiae, de quo supra sexto: (Dimittite, et dimittemini"; " eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis". Hanc conditionem apposuit hic Dominus, ut ostendat, illud esse verum,

quod dicitur Iudith nono : " Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio ", superborum autem et calumniatorum nunquam. Unde Isaiae primo: " Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt ". Unde Chrysostomus : " Si is qui laesus est, frustra orat, nisi indulserit: quomodo, putas, orat is qui laesus non est, si ipse per iniustitiam alios laedit et gravat? Qui autem non sic orat, ut Christus docuit, non est discipulus: nec Pater exaudit orationem, quam Filius non docuit Cognoscit enim Pater Filii sui sensum et verba, non suscipit quae usurpatio humana excogitavit, sed quae sapientia Christi exposuit".

16. Quinto vero quantum ad victoriam in conflictu subiungit: Et ne nos inducas in tentationem, id est, non permittas induci, id est superari: quia, sicut dicitur Iacobi primo , " Deus intentator malorum est: sed unusquisque tentatur, a concupiscentia sua abstractus et illectus".

Et nota, quod non petit non tentari, quia tentatio hominem probat, secundum illud Psalmi : " Proba me, Domine, et tenta me et Ecclesiastici trigesimo quarto: " Qui non est tentatus pauca recognoscit ". Sed petit a tentatione non superari nec vinci, sed vincere et triumphare. Hoc quippe petendum est propter divini auxilii fidelitatem, de qua primae ad Corinthios decimo : "Fidelis est Deus, qui non permittet, vos tentari supra id quod potestis: sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere ". Petendum est etiam propter recognoscendum nostram infirmitatem, secundum illud secundi Paralipomenon vigesimo : "In nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos. Sed cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te ". Unde Chrysostomus : " Cognoscant, se esse infirmos, et cognitio infirmitatis glorificationis causam exstinguet ", quia, secundum quod dicitur primi Machabaeorum tertio, " non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est ".

17. Quoniam ergo tribulatio est tentatio, secundum illud Iacobi primo : " Beatus vir, qui suffert tentationem " etc.; ideo qui eripitur ab omni malo tentationis eripitur per consequens a malo tribulationis: et ideo non oportet ultra addi: Libera nos a malo, quasi petitio omnino diversa, sed explicari quasi in hac inclusa. Et hoc est quod dicit Beda in Glossa : " Sciat unusquisque, in eo se liberari a malo, quod non infertur in tentationem ".

Finit ergo Lucas orationem in tentatione, in qua dubium est de statu, vel lapsu: et ideo non addit Amen, quod est indicium certitudinis orationis exauditae: Matthaeus vero in liberatione ab omni malo poenae ac per hoc a morte: de qua primae ad Corinthios decimo quinto : " Novissime autem destruetur inimica mors ", et post haec est certitudo salutis: ideo finit dicendo Amen, quod est indicium certitudinis pro illo tempore.

Sed quia, quamdiu hic sumus, ad hanc certitudinem non pervenimus ; ideo tacite dicitur et submisse a sacerdote, cum cetera in Missa dicantur elevata voce .

Sunt et aliae rationes congruentiae: sed haec sufficiat ad praesens.

18. Et ait ad illos: Quis vestrum etc. Post exemplum et documentum subiungit hic tertio orandi incitamentum , per quod invitamur ad orandum frequenter et fiducialiter. Et habet haec pars duas: in prima proponitur incitamentum ad orationis frequentiam: in secunda vero, ad orandi fiduciam, ibi : Quis autem ex vobis patrem petit etc. Ista enim duo sunt, quae maxime orationis fructum evacuant, scilicet negligentia et diffidentia.

Circa incitamentum frequentiae duo insinuantur. Primum est similitudo incitatiya: secundum est eruditio informativa, ibi : Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis.

Quantum autem ad similitudinem incitativam ad orationis frequentiam introducuntur tria. Primum est opportunitas postulans: secundum est difficultas recusans: tertium est importunitas impetrans, ut ex hoc ostendatur, quantae efficaciae sit oratio importuna et continua.

19. (Vers. 8.). Primo igitur quantum ad opportunitatem postulantem dicit: Quit vestrum habebit amicum etc. Hic legitur interrogative, sed Glossa vult, quod legatur remissive: " Quit, hoc est aliquis, vel si quis ". Hoc tamen dicitur, ut ostendatur veri amici pretiositas, secundum illud Ecclesiastici sexto : " Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius "; et iterum: " Amicus fidelis, medicamentum vitae et immortalitatis: et qui metuit Dominum inveniet illum ". - Ad istam ergo fiducialiter recurritur, et ideo additur: Et ibit ad illum media nocte, quia, sicut dicitur Proverbiorum decimo septimo , "omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur ".

Et tali fiducialiter necessitas exponitur ; propter quod additur: Et dicet illi: Amice, commoda milii tres panes: et hoc lege pietatis et caritatis communit, de qua dicitur Isaiae quinquagesimo octavo " Frange esurienti panem tuum "; et Ecclesiastae undecimo: "Mitte panem tuum super transeuntes aquas ".

20. (Vers. 6.). Lege etiam fidelitatis et amicitiae specialis: propter quod addit: Quia amicus meus venit ad me de via, et non habeo quod ponam ante eum: et ita fidelitate amicitiae teneor illi, ac per hoc et tu mihi ; unde Ecclesiastici vigesimo secundo: "Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut in bonis illius laeteris. In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut in hereditate illius coheres sis".

21. (Vers. 7.). Secundo quantum ad difficultatem recusantem subdit: Et ille de intus respondens dicat: Noti mihi molestus este, inquietando scilicet quiescentem et a somno excitando, sicut dixit Abner David primi Regum vigesimo sexto : " Quis es tu, qui clamas et inquietas regem "? - Et quod magna sit molestia, ostenditur ex difficultate adiuncta: Iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili , id est filii, qui tenero amore debent amari ; nude lsaiae octavo : " Ecce, ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus ", id est filii, quorum amor non potest negligi, secundum illud Isaiae quadragesimo nono: "Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui "? - Ideo subdit: Non possum surgere et dure Ubi. Et hoc non tollit omnino potestatem, sed ponit difficultatem, quasi dicat illud quod dixit Elias Eliseo quarti Regum secundo : " Rem difficilem postulasti ". Et propterea dicit: Non possum, id est, non commode nec faciliter possum: sicut rex Israel respondit regi Syriae tertii Regum vigesimo: " Omnia, propter quae misisti servum tuum in initio, faciam: hanc autem rem facere non possum ".

22. (Vers. 8.). Tertio quantum ad importunitatem imperantem subdit: Et si ille perseveraverit pulsans, precibus, non pudore victus nec taedio fatigatus nec desperatione fractus, tanquam verus amicus, secundum illud Ecclesiastici vigesimo secundo "; " Ad amicum si produxeris gladium, non desperes: est enim regressus ad amicum, et si aperueris os triste, non metuas ".

Et quia "labor improbus omnia vincit", ideo subdit: Dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, id est, motus veritate dilectionis, quae interdum tepescit in amicis. Propter quod dicitur primae Ioannis tertio : " Filioli, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate ". Si ergo non vincitur abundantia caritatis, vincitur tamen instantia importunitatis.

Propter quod addit: Propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios. Huius exemplum proponitur infra decimo octavo de iudice et vidua, quae illum infestabat: unde ibi dicitur, quod " index nolebat eam audire per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, tamen, quia molesta est milii, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me Huius etiam exemplum habetur Iudicum decimo quarto de Samsone et eius uxore, a quo cum peteret quod prius nolebat indicare, subditur, quod " septem diebus convivii flebat apud eum, tandemque septimo die, cum ei esset molesta, exposuit ".

23: Secundum spiritualem autem intellectum per amicum istum intelligitur Christus, de quo Ecclesiastici sexto : " Amicus fidelis, fortis protectio: qui autem invenit illum invenit thesaurum ". De hoc Ioannis decimo quinto: "Iam non dicam vos servos, vos autem dixi amicos "; et iterum: " Vos amici mei estis " etc. Ad istum amicum eundum est nocte, id est nocturno silentio , sicut Nicodemus venit, de quo Ioannis tertio dicitur, quod " venit ad Iesum nocte " primum, quia in secreto noctis silentio est per orationem pulsandus, secundum illud Isaiae vigesimo sexto: " Anima mea desideravit e in nocte "; et Threnorum secundo: " Consurge in nocte, in principio vigiliarum: effunde sicut aquam cor tuum " etc. Vel in nocte, id est in ibulatione, secundum illud Osee sexto " In tribulatione sua inane consurgent ad me "; et in Psalmo: " Invoca me in die tribulationis, et eruam te " etc.

" Amicus autem, qui venit de via, animus noster est, secundum quod dicitur in Glossa , qui, quoties ad temporalia petenda vagatur, toties a nobis recedit ". Hunc amicum evagari facit delectatio, sed reducit tribulatio, secundum quod dicitur de filio prodigo infra decimo quinto , qui propter luxuriam recessit, sed propter inediam rediit. Unde Osee secundo: " Ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria "; et post subditur: " Et dices: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia melius erat mihi tunc, magis quam nunc ".

Iste revertitur, quando ad interiora recurrit, secundum illud Isaiae quadragesimo sexto : " Redite praevaricatores ad cor ", sed invenit ipsum vacuum a solatio spiritualium refectionum. Unde de peccatoribus dicitur Threnorum secundo : "Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum, cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis: cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum ". " Et defecit gaudium cordis nostri. Vae nobis! quia peccavimus".

24. Pro hoc igitur amico famelico petendi sunt a vero amico tres panes, id est, secundum quod dicit Beda et Augustinus , intelligentia Trinitatis sive trium personarum nomina, ut in solius Dei cognitione inveniat refectionem: unde Exodi vigesimo quarto: " Viderunt Dominum et comederunt et biberunt "; et Ecclesiastici decimo quinto: " Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum ". Vel tres panes sunt fides, spes, caritas, quibus reficitur triplex virtus in anima de quibus infra decimo quinto : " Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus " etc. De his primi Regum decimo: " Cum veneris ad quercum Thabor, invenient te tres viri ascendentes ad Dominum in Bethel: unus portans tres haedos, alios tres tortas panis, et alius portans lagenam vini "; ut in his intelligatur unitas gratiae et trinitas virtutum, per quas reformatur imago Dei in anima. - Sed haec petitio non statim exauditur a Christo, sed oportet cum multa instantia requirere: quia ad tam magna dona est anima peccatrix minus idonea, unde Mattbaei decimo quinto : " Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus"; veram etiam, si iam filius est, ne panis ille vilescat, cum semper ipsum oporteat esurire, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: " Qui edunt me adhuc esurient"; sive ut petendo magis mereamur et disponamur. Unde Augustinus ad Probam de Orando Deo : " Exerceri vult in orationibus desiderium nostrum, quo possumus capere illud quod praeparat dare ".

25. (Vers. 9.). Et ego dico vobis. Post similitudinem incitativam subdit eruditionem informativam ad orationis frequentiam, quam elicit ex similitudine praehabita: ubi primo hortatur discipulos, secundo vero generaliter omnes.

Ideo quantum ad exhortationem respectu discipulorum dicit: Et ego vobis dico, qui scilicet non mentior, quia, Numerorum vigesimo tertio , " non est Deus ut homo, ut mentiatur, nec ut filius nominis, ut mutetur: dixit ergo, et non faciet "? Unde Glossa dicit: " Magnam spem tribuit qui promittendo non decipit ".

Monet ergo ad orationis instantiam et frequentiam, cum dicit : Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.

Simile habetur Matthaei septimo ; super quo loco dicit Augustinus: " Operose quidem, quid ista tria inter se differant, distinguendum putavi, sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referuntur. Hoc quippe ostendit, ubi eodem verbo cuncta conclusit: Quanto magis Pater vester dabit spiritum bonum petentibus se"? Unde vult Dominus dicere illud quod simpliciter dicitur primae ad Thessalonicenses quinto : " Sine intermissione orate "; et ad Colossenses quarto: " Orationi instate ".

26. Possunt tamen multipliciter distingui, ut petere respiciat actum oris: quaerere, actura cordis: pulsare, operis. Petite ergo ore, et dabitur vobis: Isaiae sexagesimo secundo : " Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, donec stabiliat et ponat Ierusalem laudem in terra "; et Isaiae trigesimo: " Ad vocem clamoris tui statim, ut audierit, respondebit tibi, et dabit vobis Dominus panem " etc: et sexagesimo quinto:"Eritque, antequam clament, ego exaudiam, adhuc illis loquentibus ".

Quaerite etiam corde, et invenietis: unde Ieremiae vigesimo nono Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro "; et Sapientiae primo: " In simplicitate cordis quaerite illum: quoniam invenitur ab his qui non tentant illum ".

Pulsate, in opere: qui enim pulsat manu tangit et excitat ; unde in Psalmo : " In noctibus extollite manus vestras in sancta "; et iterum: " In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis et non sum deceptus ".

27. Aliter etiam possunt distingui ratione petiti. Petite, scilicet veniam: quaerite, gratiam: pulsate, ad gloriam, secundum illud Zachariae decimo : " Petite pluviam a Domino in tempore serotino, et Donans faciet nives et pluviam imbris et dabit eis singulis herbam in agro". Niues dabit ad exslingneudas malas herbas per veniam; et pluviam imbris , ad fecundandam terram per gratiam: et dabit eis singulis herbam in agro, decorando et vestiendo per gloriam. Aliter ex parte petentium. Petite, incipientes, quorum est accipere: quaerite, proficientes, quorum est invenire: pulsate, perfecti, quo rum est intrare. Unde incipientibus dicitur ad Phi lippenses quarto : " Petitiones vestrae innotescan apud Deum ". Proficientibus dicitur illud Psalmi " Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem eius semper ". Perfectis dicitur Isaiae vigesimo sexto: " Aperite portas, et ingredietur gens iusta ".

Vel penes modos perveniendi ad sapientiam, sicut distinguit Augustinus : " Ad sapientiam non venitur nisi, quemadmodum Dominus docet, petendo, quaerendo, pulsando, id est orando, legendo, plangendo ". Petite ergo orando: Iacobi primo : " Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei ". Quaerite legendo in libro Scripturae et creaturae: Canticorum tertio: " Per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea ". Pulsate plangendo, sicut Ioannes Apocalypsis quinto, ubi dicit: " Ego flebam multum, quoniam nemo inventus est dignus aperire librum "; et subditur postea, quod vidit, librum aperiri per Agnum occisum.

Vel, sicut dicit Glossa , ex parte modorum veniendi ad gloriam: " Petite, orando; quaerite, recte vivendo; pulsate, perseverando ".

Vel, sicut dicit Glossa super Matthaei septimum , " petimus fide, per eam ad Christum euntes; quaerimus spe, qua attingimus usque ad interiora: pulsamus caritate, dum laboribus insudamus, ut quod petimus et quaerimus consequamur. Primum petere debes, ut habeas: post quaerere, ut invenias; inventa observare, ut introeas ".

28. (Vers. 10.). Secundo quantum ad exhortationem respectu omnium subdit: Omnis enim, qui petit, accipit, si pie petat. Unde hoc insinuat Dominus Ioannis decimo quinto : " Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis ", id est pro salute vestra: alioquin non dat: unde Iacobi quarto: " Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis ". Unde Chrysostomus : " Si temporalia petas, quomodo ille praestat, quae si habes, praecepit, ut contemnas "?

Et qui quaerit inventi, si tamen debile et diligenter quaerat, secundam illud Deuteronomii quarto : " Cum quaesieris Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quaesieris eum et tota tribulatione animae tuae "; et primi Paralipomenon vigesimo octavo: " Si quaesieris Deum, invenies: si autem dereliqueris, pro;iciet te in aeternum ". Sed aliqui aliquando non debite quaerunt, et ideo non inveniunt: unde Osee quinto : " In gregibus suis et in armentis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient "; et hoc est, quia in armentis quaerebant ipsum: Ioannis septimo: " Quaeretis me, et non invenietis ", quia mala intentione quaerebant, ut perderent. Et pulsanti aperietur, si pulset incessanter usque in finem, secundum illud Matthaei decimo : " Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ". Tali aperitur ostium gloriae, de qua Apocalypsis undecimo: " Apertum est templum Dei in caelo "; et Apocalypsis quarto : " Ecce, ostium apertum est in caelo ". Hoc aperietur, quando dicetur illud Mattbaei vigesimo quinto: " Venite, benedicti, possidete" etc.

29. Quis autem ex vobis etc. Post incitamen-- tum ad orationis frequentiam subdit hic incitamen- - tum ad orationis fiduciam, et hoc ostendendo ostendit liberalitatem in Deo Patre nos exaudiente. In hae ergo parte primo proponit liberalitatem patris carnalis respectu filii ; secundo concludit liberalitatem Patris caelestis respectu nostri, ibi : Si ergo vos, cum sitis mali etc.

Liberalitatem autem patris carnalis ostendit in communicatione cibi cum cautela contrarii, et hoc secundum triplicem differentiam nutrimenti : aut naturae terreae, aut aqueae, aut aereae. Primum spectat ad vegetabilia: secundum, ad natatilia: tertium, ad volatilia.

30. (Vers. 11. et 12.). Quantum igitur ad petitio nent fructus vegetabilium dicit : Quis ex vobis patrem petit panem, ad refectionem; nunquid lapidem dabit illi? scilicet ad laesionem. Homines enim panibus sustentantur, secandum illud Psalmi : "Panis cor hominis confirmat"; sed lapidibus obruuntur, secundum illud Hatthaei vigesimo primo " Qui ceciderit super lapidem istum confringetur, super quem autem ceciderit, conteret eum ".

Quantum ad petitionem natatilium subdit: Aut viscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Homines piscibus reficiuntur ; unde infra ultimo : " Habetis hic aliquid, quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis "; sed serpentibus occiduntur; unde Numerorum vigesimo primo: "Immisit Dominus in populum ignitos serpentes ", quorum scilicet morsibus moriebantur.

Quantum ad petitionem fructus volatilium subditur: Aut si petierit ovum, scilicet in cibum: nunquid porriget illiscoiyionem? in venenum. Ova enim sustentant, sed scorpiones necant, sicut manifeste probat experientia. HAEc quidem ad litteram sunt plana et similitudo ex his assumta.

31. Secundum spiritualem autem intelligentiam datur intelligi hic, quid petendum. Unde Augustinus ad Probam de Orando Deo dicit, quod in pisce fides, in ovo spes, in pane autem caritas designatur.

Recte namque petitione panis intelligitur petitio caritatis: unde Augustinus : " Caritas in pane; maior enim omnium bonorum est caritas, et in cibis vincit cetera panis utilitas ". Vel, quia caritas ad modum panis nutrit et confirmat; unde Canticorum ultimo : " Fortis est ut mors dilectio "; unde Sacramentum caritatis traditur in specie panis. Vel, quia sine pane est omnis mensa vacua: sic et omne cor absque caritate: unde primae ad Corinthios decimo tertio : " Si caritatem non habeam, nihil sum, et nihil mihi prodest ". " Huic, ut dicit Augustinus , opponitur lapis, quia corda dura respuunt caritatem ". Unde in lapide duritia designatur, secandum illud Ezechielis trigesimo sexto: " Auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis" etc.: et Lucae tertio: " Potens est Deus de lapidibus istis " etc.

32. Recte etiam " per piscem intelligitur fides, sicut dicit Augustinus , vel propter aquam baptismi, quia in huius saeculi fluctibus fides integra est"; primae Ioannis quinto: " Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra "; et ad Hebraeos undecimo: "Per fldem vicerunt regna ". Vel, ut dicit Beda , "quia piscis sub tegumento aquarum nascitur vivit et alitur: sic fides trahitur de occultis Scripturis et de occultis est et occulta "; unde ad Hebraeos undecimo: " Fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium ".

"Huic, sicut dicit Augustinus , contrarius est serpens , qui, ut non crederetur Deo, venenosa fraude persuasit"; unde Ecclesiastae decimo: " Qui dissipat sepem ", id est defensionem sacrae Seriplurae, " mordebit eum coluber ", id est infidelitas erroris diabolici.

33. Recte etiam per ovum intelligitur spes: unde Augustinus : " Spes in ovo, quia vita pulli nondum est, sed futura est, nec iam videtur, sed adhuc speratur. Spes enim, quae videtur, non est spes " , sicut dicitur ad Romanos octavo: et quia in ovo pullus est imperfecte, qui dum perficitur, testa ovi frangitur: sic spei succedit beatitudinis perfectio: unde primae ad Corinthios decimo tertio : " Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est ".

" Huic, ut dicit Augustinus , contrarius est scorpio ", id est desperatio, quae facit retrorsum respicere et ex illa parte nocet. " Scorpio enim ex ea parte cavendus est, quam venenatam et aculeatam retrorsum habet "; unde qui nititur a spe vitae subvertere scorpius est; unde Ezechielis secundo : " Subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas ". - Est igitur sensus verbi propositi spiritualis, quod si quis petat panem caritatis Spiritus sancti , piscem fidei et ovum spei, non dabit ei Deus, immo removebit ab eo, lapidem obdurationis, serpentem infidelitatis et scorpium desperationis: quae per divinum adiutorium elongantur a viris sanctis. 34. (Vers, 13.). Si ergo vos, cum sitis mali etc. Postquam proposuit liberalitatem in patre carnali, concludit a minori in Patre spirituali. Si enim bonum est communicativum , magis bonum magis communicativum, et maxime bonum maxime communicativum. Si ergo carnalis pater bonum communicat filio petenti, multo fortius caelestis homini supplicanti. Et hoc est quod dicit: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. Beda : " Malos vocat saeculi amatores "; hi autem dupliciter mali sunt malitia culpae: quia Ecclesiastici undecimo : " Si dives fueris, non eris immunis a delicto "; et Augustinus: "Omnis dives aut est iniquus, aut heres iniqui ". Vel, malos vocat ipsos Apostolos, qui comparatione divinae bonitatis mali dicuntur; unde Marci decimo : " Nemo bonus nisi solus Deus "; et Isaiae sexagesimo quarto: " Facti sumus ut immundus omnes nos, iuslitiae nostrae sicut pannus menstruatae"; et Iob vigesimo quinto : " Stellae non sunt mundae in conspectu eius, quanto magis homo " etc. Unde Gregorius : " SAEpe iustitia nostra, ad examen divinae iustitiae deducta, iniustitia est, et sordet in districtione indicis quod in oculis fulget operantis ".

Vel, mali erant propter peccata venialia, sine quibus non ducitur praesens vita: unde dicitur ad Ephesios quinto : " Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt"; quia, secundum quod dicitur Genesis quadragesimo septimo, "dies peregrinationis vitae meae pauci et mali sunt"; quia, secundum quod dicitur primae Ioannis primo, " si dixerimus, quia peccatum non habemus, mendaces sumus, et veritas in nobis non est". Minus ergo videtur, quod a malo bonum, quam a bono bonum.

35. Et ideo concludit: Quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus set Immo certe dabit, quia Iacobi primo : " Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est". Iste spiritus bonus est Spiritus sanctus, in quo omnia dona donantur; de quo Sapientiae septimo : "Invocavi, et venit in me spiritus sapientiae "; et post: " Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa "; et primae ad Corinthios duodecimo: " Alii datur per Spiritum etc: et post: " Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis, prout vult". Iste Spiritus datur petentibus et desiderantibus, secundum illud Psalmi : " Os meum aperui et attraxi spiritum " ; Ieremiae secundo: (Onager assuetus in solitudine in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui ". Ad hunc enim Spiritum Domini suspirat Sanctorum spiritus: ad Romanos octavo: " Spiritus est qui postulat " etc.

36. Et erat Iesus eiiciens daemonium etc. Sicut habitum fuit in principio libri, liber iste habet quatuor partes: quarum prima est de Christi natura: secunda vero, de Christi doctrina: et haec incepit supra quarto capitulo , et habet partes duas secundum duo opera sapientis, " quorum primum est non mentiri: secundum, mentientem manifestare posse ". Prima igitur pars est de veritate declaranda ad discipulorum informationem; secunda, de falsitate confutanda per ludaeorum adversantium confutationem.

Secundo confutatur falsitas ludaeorum adversantium quadrupliciter.

Prima parte terminata, hic incipit secunda. Dividitur autem haec pars in quatuor. In quarum prima parte confutat Iudaeorum dolositatem: in secunda, impietatem: Erant appropinquantes, infra decimo quinto ; in tertia curiositatem, infra decimo septimo: Interrogatus autem a Pharisaeis etc: in quarta, incredulitatem, infra decimo nono: Et factum est, cum appropinquasset Iesus etc.

Dolositas ludaeorum calumniantium miracula confutatur dupliciter.

In confutando autem dolositatem ludaeorum primo confutat dolositatem calumniantium miracula ex parte causae efficientis: in secunda vero, ex parte temporis, infra decimo tertio : Erat autem docens in synagogis eorum Sabbatis.

Primo confutantur ludaei calumniantes miracula ex parte causae efficientis , deinde discipuli informantur.

Prima in duas dividitur. In quarum prima confutat ludaeorum dolositatem et fallaciam: in secunda informat discipulos suos ad illam vitandam infra duodecimo : Multis autem turbis etc.

Primo, de ludaeorum dolositate et triplici fallacia.

Prima pars, quae continet praesens capitulum, dividitur in partes tres. In quarum prima confutat fallaciam blasphemantium: in secunda, fallaciam tentantium sive discredentium, infra : Turbis autem concurrentibus: in tertia vero, fallaciam simulantium, ibi: Nemo accendit lucernam. Primum istorum est in verbo, secundum autem est in animo, tertium autem consistit in quocumque signo.

Confutatur fallacia blasphemantium per tria.

Ad confutandam autem fallaciam blaspliemantium tria introducuntur. Primo enim fit expressio fraudis Iudaicae: secundo vero, improbatio fraudis expressae, ibi : Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum etc: tertio vero, commendatio veritatis ostensae, ibi: Factum est autem, dum haec diceret etc.

Circa expressionem Iudaicae fraudis tria explicat Evangelista: primum est materia laudis divinae, secundum est blasphemia fraudis humanae, tertium est controversia litis adiunctae.

37. (Vers. 14.). Primo igitur quantum ad materiam laudis divinae dicit: Et erat Iesus eiiciens daemonium, et illud erat mulum: in quo simul tanguntur duo miracula, immo etiam tria. Unde Beda in Glossa : " Mattbaeus hunc daemoniacum etiam caecnm fuisse dicit, in quo tria miracula a Domino fiunt: quia caecus videt, mutua loquitur, possessus a daemone liberatur ". Et in hoc erat materia lauat divinae tam ex parte curati quam assistentium. Propter quod dicit: Et cum eiecisset daemonium, loculus est mutus, et admiratae sunt turbae: et sic impletum est illud Isaiae trigesimo quinto " Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum ". Tanta autem miracula simul fatu snnt admirationis et laudis causa, secundum illud Ecclesiastici quadragesimo tertio : " Terribilis Dominos et magnus vehementer, et mirabilis potentia eius "; et post: " Glorificantes Dominum, quantimeamque potueritis, supervalebit adhuc, et admirabilis magnificentia eius ". Unde vere poterant isti dicere illud Marci septimo: " Bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui ".

38. Secundum autem spiritualem intelligentiam daemonium est peccatum, quod facit surdum ad veritatem audiendam, caecum ad videndam et mutum ad confitendam. Unde Chrysostomus : " O nequitia daemonis ! Alterutrum ingressum, per quem crediturus erat homo, oppilavit: auditum et visum ", et tertium, id est linguam, ne confiteatur. Unde dicitur Isaiae quadragesimo primo : " Non est annuntians et non est praedicans neque audiens sermones meos "; et iterum quadragesimo secundo: " Surdi audite, et caeci intuemini ad videndum. Quis caecus nisi servus meus? Et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi"? Talis etiam mulus est ad confitendum ; unde Ecclesiastici decimo quinto: " Non est speciosa laus in ore peccatoris ".

39. Et nota, quod cum ad tria sit data homini loquela, scilicet ad laudandum Deum, ad aedificandum proximum et ad accusandum se ipsum: haec triplex loquela aufertur per triplex daemonium. primam aufert spiritus luxuriae, secundum illud Isaiae primo : "Cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt".

Secundam aufert spiritus avaritiae, qui facit sibi soli intendere, secundum illud Matthaei vigesimo quinto: " Qui unum talentum acceperat abiens fodit in terram ". Tertiam aufert spiritus superbiae, qui non permittit, quod homo accuset se, secundum illud Psalmi : (Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea "; et Ieremiae secundo: " Ecce, ego iudicio contendam tecum, pro eo quod dixeris: Non peccavi ". - De hoc triplici daemonio dicitur Apocalypsis decimo sexto: " Vidi, de ore bestiae et de ore draconis et de ore pseudoprophetae exire tres spiritus immundos in modum ranarum". - Primum daemonium elicitur per ieiunium, secundum illud Matthaei decimo septimo : "Hoc genus daemoniorum non elicitur nisi per ieiunium ". Secundum eiicitur per memoriam passionis dominicae, secundum illud Tobiae sexto : "De corde piscis si particulam super carbones ponas, fumus eius extricat omne genus daemoniorum " etc. Tertium per orationem: primi Regum decimo sexto: " Tollebat David citharam et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus ". 40. (Vers. 15.). Secundo quantum ad blasphemiam fraudis humanae subditur: Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub, principe daemoniorum, eiicit daemonia. Et haec erat magna blasphemia, quia quod fiebat a Spiritu sancto attribuebant spiritui maligno: nude Matthaei duodecimo statim post hoc dicitur: " Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur ". In hanc blasphemiam prorumpebant ex invidia: unde Chrysostomus : " Non quando magna dicebat, sed quando faciebat salutes hominum, tunc institerunt Pharisaei ". " Invidia enim non quaerit, quid dicat, sed solum, ut dicat ". " Aemulatione namque non est aliqua malitia deterior. Adulter enim brevi complet peccatum suum, aemulator nunquam quiescit ".

Et quia blasphemia ista ex malitia et invidia procedebat, pro tanto hoc Evangelium legitur, quando cantatur historia loseph in tertia Dominica Quadragesimae. Sicut enim fratres Ioseph ex invidia vocabant eum invenlorem somniorum, sic et isti dicebant Christum invocatorem daemonum. Et maxime exprimunt Beelzebub, tum quia istud idolum erat famosum: unde quarti Regum primo dicitur, quod " Ochozias misit nuntios suos dicens: Ite et consulite Beelzebub, deum Accaronii et Beda in Glossa: "Asserebant ludaei, in hoc simulacro principem daemoniorum habitare. Per eius potestatem dicebant Iesum daemonia eiicere "; et ideo in textu dicitur: In principe daemoniorum: sive quia nomen huius idoli erat ridiculosum; unde tantum sonat Beelzebub, quantum vir muscarum: quo nomine vocabant eum ludaei irrisorie, sicut dicitur in Glossa " propter sordes cruoris, qui in templo eius immolabatur ". Unde sic blasphemiam proferebant, sicut Ioannis octavo, ubi dicitur: " Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes "?

41. (Vers. 16.). Tertio vero quantum ad controversiam litis adiunctae subdit : Et alii tentantes signum de cado quaerebant ab eo. Non quaerebant hujusmodi signum ad credendum ut fideles, sed ut rebelles ad impugnandum, secundum illud Salvatoris Matthaei vigesimo secundo : Quid me tentatis, hypocritae " ? et in Psalmo: "Tentaverunt me patres vestri" etc. Et hoc malum, sicut dicitur primae ad Corinthios decimo: " Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt ". Petebant autem signum de caelo, sicut tonitruum tempore Samuelis, primi Regum duodecimo ;aut emissionem ignis tempore Eliae, tertii Regum decimo octavo et quarti Regum primo: aut sicut retrocessionem solis tempore Ezechiae, quarti Regum vigesimo.

Hoc autem erat Iudaeis proprium, sive per assuefactionem ; unde primae ad Corinthios primo : " ludaei signa quaernnt, et Graeci sapientiam "; et ideo Petrus potens in signis fuit Apostolus ad Iudaeos, sed Paulus lu sapientia, ad gentes: sive etiam propter incredulitatem et duritiam, secundum quod dixit Stephanus Actuum septimo : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis". Unde Chrysostomus : (Semper discere signum est nunquam posse proficere: sic semper testimonium quaerere signum est nunquam velle credere ". Et hoc quidem verum est; quando enim sufficientia testimonia habebant in terris, non oportebat quaerere signa de caelis: unde Ioannis decimo : " Opera, quae ego facio in nomine Patris me i, ipsa testimonia perhibent de me ".

42. Spiritualiter autem Dominus dedit signa in terris, scilicet signa humilitatis et paupertatis, secundum illud supra secundo : Hoc vobis signum: invenielis infantem pannis involutum ". Sed multi huic signo non credunt, ut superbi et ambitiosi, qui quaerunt Christum non in humilitate crucis, sed in appetitu honoris et laudis. Et tamen dicitur Matthaei vigesimo quarto: " Tunc apparebit signum Filii hominis in caelo " etc. Huic autem contradicunt superbi , secundum illud supra secundo : " Positus est hic in signum, cui contradicetur ", quia non placet eis status humilitatis, sed dignitatis. Unde in Psalmo: " Posuerunt signa sua signa", scilicet superbiae et lasciviae, secundum illud Sapientiae secundo: " Relinquamus ubique signa laetitiae nostrae " , sine quibus signis nolunt sequi: unde in Psalmo: " Signa nostra non vidimus " etc.

43. Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum, dixit eis. Post expressionem fraudis Iudaicae subditur hic improbatio fraudis expressas . Habet antem pars ista tres. In quarum prima ponitur improbatio falsitatis: in secunda vero, eo inprobatio veritatis, ibi : Cum fortis armatus custodit etc: in tertia, reprobatio dolositatis, ibi: Cum immundus spiritus exierit ab homine etc.

In improbando falsitatem procedit hoc ordine: primo deducit ad manifestum impossibile, secundo perducit ad falsum improbabile, tertio reducit ad verum infallibile.

44. (Vers. 17. 18.). Primo igitur deducit ad manifestum impossibile, cum dicit: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur: in quo in tendit tale argumentum facere : omne regnum divisum hoc ipso, quod dividitur in se, destruitur: sed si unus daemon eiicit alium, satanas in se ipsum divisus est: ergo non stat eius regnum. Sequitur igitur, quod satanae ipse destruat suum regnum et auferat sibi posse et dominium. Sed hoc est impossibile manifestum; et sequitur ex dicto Pharisaeorum: ergo illud fuit manifeste falsum. Huius igitur rationis maiorem promittit, cum dicit: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Et hoc quidem est per se notum et verum est, quia divisio est causa ruinae; unde causa praedicati est in subiecto. Et hoc est quod dicit Hieronymus : Concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabantur ". Unitas enim est causa salvationis, et divisio interitus, secundum illud Osee decimo : " Divisum est cor eorum, nunc interibunt "; et Proverbiorum vigesimo octavo: " Propter peccata terrae multi principes eius ". Exemplum huius est Genesis undecimo de Aedificantibus turrem, cum essent (labii unius " , ubi subditur: " Divisit eos Dominos ex eo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare ". unde in finali statu mundi de unitatis eius destructione dicitur infra vigesimo primo : " Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terraemotus magni" etc.

Deinde adiungit minorem, cum dicit: Si autem satanas in se ipsum divisus ut, id est, contra se ipsum pugnat: quod dicit sub conditione, quia hoc sequitur ex verbo praedictorum scribarum et Pharisaeorum, tamen in se non est verum: satanas enim satanae concordat in malo. Unde Iob quadragesimo primo : "Corpus illius quasi scuta fusilia et compactum squamis se prementibus: una tuli coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas; una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur"; unde in Psalmo: " Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum" etc. - Post haec subiungit conclusionem, cum subdit: Quomodo stabit regnum eius ? Quod dicit interrogative, tanquam impossibile sit hoc sustinere, quod satanas ipse de regno eiiciat se. Regnum enim satanae est in malis et peccatoribus: Iob quadragesimo primo : "Ipse est rex super omnes filios superbiae "; et ideo dicebat Apostolus ad Rotnanos sexto: "Non regnet peccatum in vestro mor-Micorporei. Postremo subinfert minoris probationem ex dicto ipsorum, quoniam haec erat causa totius illationis falsi. Et ideo addit: Quia dicitis: In Beelzebub eiicere me daemonia. Si enim veram est quod dicitis, ut satanas satanam eiiciat: ergo divisum est eius imperium, ac per hoc tendit ad interitum. Et hoc modo formatur argumentum Matthaei duodecimo : . Si satanas satanam ejicit, adversus se ipsum divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius "? - Sic ergo patet, quomodo ex dicto eorum deducit ad manifestum impossibile.

43. (Vers. 19.). Secundo vero perducit ad falsum improbabile, cum subdit: Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia: in quo intendit formare talem rationem: si ego eiicio daemonia per daemonum potentiam: et ego dedi potestatem filiis vestris eiiciendi daemonia

hanc supponit et tacet -ergo ipsi in principe daemonioram eiiciunt daemonia. Sed hoc est falsum et improbabile et secundum ipsorum opinionem et secundum ipsorum Apostolorum testificationem. Falsum est igitur quod Pharisaei sentiunt, et verum quod Apostoli testantur: igitur ipsi erunt iudices eorum.

In hae autem ratione praemittitur propositio, quam asserunt, cum dicitur : Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia, secundum vestram scilicet assertionem; supra eodem : " In Beelzebub eiicit daemonia ".

Subditur conclusio, quam non concedunt, cum dicitur: Filii vestri in quo eiiciunt? quasi diceret: sequitur, quod eiiciunt in Beelzebub: quod tamen ipsi non concedunt. Unde Beda : " Filios ludaeorum vocat Apostolos, qui inter alia munera, quae a Domino acceperant, etiam daemonia petiebant, quam expulsionem non diabolo, sed Deo assignabant".

Subinfertur autem redargutio, quam incurrunt, cum dicitur: Ideo ipsi iudices vestri erunt: quia quod vos blasphematis ut falsum ipsi testificantur esse verum, secundum illud Isaiae quadragesimo tertio : " Vere vos testes mei, dicit Dominus ". Et non tantum testes propter veritatis assertionem, sed etiam iudices propter veritatis perfectionem, secundum illud Matthaei decimo nono: "Vos, qui reliquistis omnia et secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel ". Ipsi namque sunt, de quibus Isaiae tertio : "Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui". Seniores vocat perfectiores, secundum illud Sapientiae quarto: " Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata. Cani enim sunt sensus hominis et Aetas senectutis, vita.immaculata ".

46. (Vers. 20.). Tertio vero reducit ad verum infallibile, cum adiungit: Porro, si in digito Dei eiicio daemonia. Porro, hoc est certe; si, id est quia: in digito Dei, hoc est in Spiritu sancto: unde Matthaei duodecimo dicitur: " Si in Spiritu Dei eiicio daemonia". Spiritus sanctus namque dicitur digitus Dei, sicut dicitur Exodi octavo: "Digitus Dei est hic. Ratio autem huius est, quia Filius dicitur brachium Patris, secundum illud Isaiae quinquagesimo tertio : "Brachium Domini cui revelatum est"? Dicitur etiam manus, secundum illud Psalmi: "Emitte manum tuam de alto". Et ratio huius est, quia, sicut qui operatur brachio et manu facit, sic Pater omnia facit per Filium, sicut Ioannis primo dicitur: " Omnia per ipsum facta sunt ". Spiritus autem sanctus procedit a Patre et Filio,.sicut digitus a corpore et brachio, et est illi connaturalis et consubstantialis, et ideo merito dicitur digitus in Scripturis . Vel, quia, sicut una est manus, et per digitos fit distinctio, sic per unum Spiritum fit distinctio donorum, sicut dicitur primae ad Corinthios duodecimo : " llaec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis, prout vult".

Quia ergo in hoc Spiritu eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei, id est potestas regia, quae protegit nos, expulso diabolo, secundum illud Ioannis duodecimo : " Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras".

Et nota, quod dicit: pervenit in vos regnum Dei, quia regnum Dei in nos pervenit per gratiam, secundum illud infra decimo septimo : " Regnum Dei intra vos est". Sed tunc perveniemus in illud per gloriam, quando dicetur nobis: " Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum" etc.

47. Et nota, quod ista consequentia est necessaria ; quia, si nihil est medium, quin homo sit sub potestate Dei, vel diaboli: ergo si expellitur potestas . diaboli ab homine, sequitur, quod introducatur potestas divina.

Triplex autem spiritus nequam, de quo habitum est supra , expellitur spiritu divino dato ad tria, scilicet spiritu sanctitatis, de quo Sapientiae primo ; (Spiritus sanctus discipline effugiet fictum "; spiritu paupertatis, de quo Matthaei quinto: " Beati pauperes spiritu "; et spiritu humilitatis, de quo Isaiae ultimo: " Ad quem respiciam nisi ad panperculum et contritum spiritu "?

Hunc triplicem spiritum petebat Propheta in Psalmo : " Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova etc. Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Et spiritu principali confirma me"; ut tangatur hic triplex spiritus: rectus, id est paupertatis: sanctus, id est puritatis; et principalis, id est humilis : quem spiritum qui habet habet iustitiam ad se et proximum et Deum, sive intra, extra, supra habet, ac per hoc habet pacem et gaudium, et ita intra se regnum Dei. Nam, secundam illud ad Romanos decimo quarto , " regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto ".

48. (Vers. 21.). Cum fortis armatus custodit atrium Suum. Postquam improbavit falsitatem, hic secundo approbat veritatem ; in cuius approbatione procedit hoc ordine: primo praemittit veritatem praeambulam, secundo subdit veritatem intentam, tertio subnectit veritatem annexam.

Primo igitur, praemittens veritatem praeambulam, dicit: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia , quae possidet. Hoc per se manifestum est. Quieta enim possessio venit ex fortitudine possidentis, quae non permittit, impugnari a minus potente. Fortis enim est iste diabolus, de quo dicitur Iob quadragesimo primo :"Non est potestas super terram, quae possit ei comparari, qui factus est, ut nullum timeret "; et Habacuc primo: (Domine, in iudicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum ". Iste est armatus, secundum quod dicitur Iob quadragesimo primo : " Corpus eius ut scuta fusilia ". Et quia tantam habet potentiam et armaturam, ideo non potest sibi ab homine infirmo fieri violentia: immo in pace

possidet, quoniam non timet amittere, secundum illud Gregorii : "Illos pulsare negligit, quos quieto iure possidere se sentit ". Et haec pax peccatorum, de qua in Psalmo: " Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns "; et Matthaei decimo: " Non veni pacem mittere, sed gladium ". Vult igitur in hoc dicere, quod fortis non expellitur a minus forti. Si ergo super potestatem diaboli nulla praevalet potestas terrestris, sed tantum.caelestis potentia: ergo quae expellit daemones non est de terris, sed de caelis, non humana, sed divina.

49. (Vers. 22.). Secundo, adiungens veritatem intentam et iam persuasorii, dicit : Si autem fortior illo superveniens vicerit eum. Fortior est diabolo divina fortitudo, scilicet Christus noster: primae ad Corinthios primo: " Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam "; et rursum: " Quod iufirmum est Dei fortius est hominibus "; et ideo Iob nono:"Si fortitudo quaeritur, robustissimus est ". Et propterea dicitur Isaiae nono: " Vocabitur admirabilis, consiliarius, Deus, fortis ". Iste supervenit, id est, de supernis venit, secundum illud Ioannis tertio : "Qui de caelo venit super omnes est". Hic antem vicit diabolum tanquam minus fortem, iuxta quod dicitur Ioannis decimo sexto : " Confidite, ego vici mundum "; unde licet victus videatur, tamen vicit, quia moriendo revixit. Et hoc designatur Ieremiae quadragesimo sexto: " Fortis impegit in fortem, et ambo pariter corruerunt "; quia Christus corporaliter, temporaliter et visibiliter, diabolus vero sempiternaliter, totaliter et irrecuperabiliter. Unde dicitur Apocalypsis quinto : " Ecce, vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum ". " Et vidi in medio throni et quatuor animalium Agnum stantem tanquam occisum "; qui ideo vicit, quia occisus est. fode potest dici diabolo illud primae ad Corinthios decimo quinto : " Ubi est mors victoria tua ? Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Iesum Dominum nostrum ".

60. Et quia vicit ipsum in passione, ideo spoliarit in resurrectione; ideo subdit: Universa arma eius au feret, in quibus confidebat. Et hoc fecit, quando portas infernales confregit, secundum illud psalmi : "Quia contrivit portas Aereas et vectes ferreos confregit et rursus in Psalmo: " Arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igni". Haec arma facit sibi diabolus de hominibus per consensum, secundum illud ad Romanos sexto : " Non exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato ".

Vel arma diabolica sunt diversa tentatorum machinamenta, quibus hominibus praevalebant. Et his privatus est per Christi victoriam in resurrectione, et spoliatus est in ascensione. Ideo subdit: Et spolia eius distribuet. Et hoc quidem fecit, quando de vasis contumeliae fecit vasa misericordiae ; et hoc est in ascensione factum, secundum illud ad Ephesios quarto: (Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ". Hoc autem fecit noster Emmanuel: Isaiae octavo: " Voca nomen eius: Accelera, spolia detrahe, festiua praedari ". Praedatus est autem fortiter diabolum, secundum illud Isaiae quadragesimo nono : cNunquid tolletur a forti praeda ? Aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit? Quia haec dicit Dominus: Equidem et captivitas a forti tolletur "; et Osee decimo tertio: " Diripiet Dominus thesaurum omnis vasis desiderabilis ".

Huius figura praecessit, primi Regum trigesimo , in David, de quo dicitur, quod regressus a caede Amalech, exspoliatis Amalecitis, spolia distribuit et " misit dona senioribus Iuda et proximis suis ".

Et nota, quod Christus dicitur spolia diaboli distribuere, quia, licet ipse omnes liberaverit, tamen etiam partem huius gloriae diversis praedicatoribus committit, qui et ipsi sunt spoliatores Aegypti, Exodi duodecimo

Ex hoc igitur apparet, quod expulsio daemonum fiebat a Christo non virtute diabolica nec humana, sed per Spiritum sanctum. Et haec est veritas intenta.

51. (Vers. 23.). Tertio vero, annectens veritatem adiunctam, subdit: Qui non est mecum contra me est: ac per bac homines, quos diabolus possidet, Christo repugnant, et secundum illud secundae ad Corinthios sexto : " Quae conventio Christi ad Belial "? Et quia nullus fortitudini eius potest resistere, ideo subdit: Qui non colligit mecum dispergit: quia, sicut dicitur Iob nono, " quis restitit ei, et pacem habuit "? Officium namque Christi est congregare, secundum illud Ioannis undecimo :

" Montanis erat, ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum "; et Isaiae undecimo: " Congregabit profugos Israel et dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terrae "; Psalmus: (Dispersiones Israelis congregabit ". Officium autem diaboli est dispergere, secundum illud Ioannis decimo : " Lupus rapit et dispergit oves"- Ideo optimum est introire in ovile Domini, qui non potest superari a fortiori, sicut dicitur Ioannis decimo: " Pater, quod dedit mihi, bis omnibus plus est" etc.

52. (Vers. 24.). Cum immundus spiritus etc. Post improbationem falsitatis et approbationem veritatis subdit hic Evangelista reprobationem dolositatis, cuius origo est a spiritu maligno, secundum illud loannis octavo : " Ipse est mendax et pater eius ", id est mendacii et simnlationis. Reprobat ergo Salvator dolositatem Pharisaeorum, cuius originem, progressum et consummationem ostendit in eis fieri per spiritum malignum, et hoc quantum ad maligni spiritus egressum, regressum et ingressum. Egredilur namque per detestationem immunditiae , regreditur per simulationem iustitiae, sed ingreditur per profundationem nequitiae.

Primo igitur quantum ad egressum spiritus imidmundi per detestationem immunditiae dicit: Cum i- immundus spiritus exierit ab homine , scilicet per veram paenitentiam, secundum illud Zachariae decimo tertio: " Pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra ". Ad hoc autem necessaria est abstinentia et orationis instantia, per quae mundamur intus et extra ; et tunc exit spiritus immundus, secundum illud Matthaei decimo septimo : "Hoc genus daemonii non e;icitur nisi per orationem et ieiunium ".

Et quoniam diaboli desiderium semper est ad seductionem bonorum, quantumcumque ab aliis expellatur ; ideo subdit: Ambulat per loca arida et inaquosa, quaerens requiem. Loca arida et inaquosa sunt loca, in quibus non viget carnalitas nec concupiscentia, secundum illud

Psalmi : "In terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi", secundum quod Hieronymus exponit. Et propterea Virgo Maria, quia omnino habuit exstinctam concupiscentiam, dicitur petra deserti: Isaiae decimo sexto : " Emitte Agnum Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion ". Circa haec loca ambulat diabolos quaerens requiem, id est, volens in illis umbram negli gen tiae et fontem contumeliae fabricare, ut ibi possit requiescere. In tali autem loco requiescit, secundum illud Iob quadragesimo : " Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus "; et Ezechielis vigesimo nono: " Ecce, ego ad te, draco magne, qui cubas in medio fluminum". Non antem quiescit diabolus nisi in eis, in quibus invenit defluxus concupiscentiarum, quos quia non potest reperire in sanctis viris afflictis et maceralis, ideo in eis non requiescit, sed fugit, iuxta illud Iacobi quarto : " Resistite diabolo, et fugiet a vobis".

53. Secundo vero quantum ad regressum per simulationem iustitiae subdit: Et non inveniens, scilicet requiem, dicit: Revertar in domum meam,de qua exivi. Suam vocat domum, quia nondum plene ab ea expulsus fuerat: et ad talem diabolus redit: in cuius figura Isaiae trigesimo septimo: " Per viam, qua venit Sennacherib ", id est satanas, " per eam revertetur ". Recte autem peccatorem domum suam vocat, quia peccator, qui fecit peccatum, servus est peccati", sicut dicitur Ioannis octavo ; ac per hoc dod est iuris. sui, sed servus diaboli. Ideo Proverbiorum quinto: " Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena ".

54. (Vers. 25.). Ad hanc autem domum reducit diabolum expulsum simulatio bonitatis et iustitiae; et propterea addit: Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam et ornatam, non intra, sicut dicit Propheta in Psalmo : " Exercitatum et scopebam spiritum meum "; et rursus: "Omnis gloria filiae regis ab intus non sic invenit scopatam et ornatam, sed extra, sicut infra eodem : " Nunc, vos Pharisaei, mandatis quod deforis est calicis et catini ; quod autem intus est plenum est rapina et iniquitate "; et Matthaei vigesimo tertio: " VAE vobis! qui similes estis sepulcris dealbatis " etc. Talis munditia non sufficit Spiritui sancto, qui non tantum quaerit Iubilare in corpore mundo, sed in animo sancto: unde Sapientiae primo : " In malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis ". Et ideo ad utrumque invitamur: Isaiae primo: " Lavamini, mundi estote " etc. Illa antem munditia, quae tantum est extra, relinquit domum vacuam a gratia Spiritus sancti, et per hoc occupabilem a praesentia diaboli. Unde hoc notans Matthaeus dnodecimo dicit: " Invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam ", vacantem scilicet a gratia et virtute. Unde Chrysostomus: "A virtute desolati daemonum actionibus facile erunt occupabiles"; et ideo Hieronymus : " Semper aliquid boui facito, ut te diabolus inveniat occupatum ".

85. (Vers. 26.). Tertio vero quantum ad ingressam per profundationem nequitiae subdit: Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi. Hi septem spiritus sunt septem assimulationes, quae virtutes specie esse se simulant et mentiuntur: qui ideo sunt nequiores vitiis apertis, quia maiorem habent malitiae perversitatem, sicut dicit Augustinus : (Simulata Aequitas non est Aequitas, sed duplex iniquitas ".

56. Unde nota tres septenarios spirituum. Primus bonus est, qui continet septem dona, de quibus Isaiae undecimo : " Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus " etc. - Secundus est malus et continet septem spiritus nequitiae, id est septem vitia capitalia, septem donis opposita. Opponitur enim sapientiae luxuria, intellectui gula, consilio avaritia, fortitudini accidia, scientiae ira , pie- toti invidia, timori superbia. Et de his Marci decimo sexto dicitur, quod de Maria Magdalene eiecta fuerant septem daemonia. - Tertius septenarius continet septem simulationes, quas Dominus vocat spiritus nequiores, quia sub specie sanctitatis decipiunt innocentes; de quibus Proverbiorum vigesimo sexto " Septem nequitiae sunt in corde eius". Has omnes inducit hypocrisis, quae est donorum Spiritus sancti simulatrix. In cuius rei signum Dominus Matthaei vigesimo tertio septem facit exclamationes ad hypocritas, comminans eis vae; octavo additur vae, nec ponitur ibi hypocritae. Hi ergo spiritus nequiores secure habitant, quia, quanto malitia minus apparet, tanto minus arguitur et tanto requiescit securius: Isaiae decimo tertio : " Requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi ", ubi tanguntur monstra vitiorum.

57. Et quoniam, quanto diabolus securius habitat in homine, tanto peius est homini, quia magis est servus; ideo subditur: Et sunt novissima hominis illius peiora prioribus, sive propter recidivalionem, ob quam Ioannis quinto: " Ecce, sanus factus es, iam amplius noli peccare, ne deterius tibi contingat"; et secundae Petri secundo: " Melius erat viam veritatis non cognoscere " etc.; unde Chrysostomus : Difficilior est poena posteriorum vitiorum "; sive propter iniquitatis duplicationem, quae fit propter simulationem, secundum illud Ecclesiastici septimo "Ne semines iniquitatem in sulcis iniustitiae et non metes ea in septuplum ". Ex quo apparet, quod Pharisaei non tantum sunt convicti de falsitate, sed etiam redarguti de dolositate.

Possunt autem allegorice exponi de populo Iudaico et gentili, secundum quod Beda exponit satis bene in Glossa : Exiit a Iudam etc.

88. (Vers. 27.). Factum est autem etc. Post expressionem fraudis Iudaicae et reprobationem fraudis expressae subdit hic Evangelista commendationem veritatis apertae . Et hoc quidem conveniens erat, ut, manifestata veritate, Veritas ipsa se ipsam manifestans laudaretur manifeste coram tota multitudine. In descriptione autem linius commendationis tria introducuntur: primum est conditio laudantis personae, secundum est expressio laudis divinae, tertium est approbatio laudis expressae.

Primo igitur quantum ad conditionem laudantis personae dicit: Factum est autem, dum haec diceret, scilicet ad confutationem falsitatis: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi, ad veritatis commendationem et Pharisaeornm confutationem: in quo duplex notatur conditio in persona laudante, scilicet virilitas et modicilas. Virilitas notatur in hoc, quod vocem extollebat, secundum illud Isaiae quadragesimo : " Exalta in fortitudine vocem tuam, exalta, noli timere"; modicitas in hoc, quod quaedam mulier, non nominata nec nobilis, sed de turba, ut impleretur illud Psalmi: " Pauper et inops laudabunt nomen tuum ". Ex quo apparet, quod laudator divini nominis non debet esse timidus, ut laudare non audeat, nec tumidus , ut laudare erubescat, sed virilis et humilis. Unde cum quidam tacerent ex timore, quidam blasphemarent ex superbia et tumore: haec mulier humilis et virilis nec tacuit cum timidis nec vituperauit cum blasphemis: unde in Glossa : " Magna fiducia inter blasphemos confitetur Dei Filium ". Ideo poterant sibi dicere illud Matthaei decimo quinto : "O mulier, magna est fides tua", quae scilicet tantum te fortificavit, cum dicatur Proverbiorum ultimo: " Mulierem fortem quis inveniet"? In te verificatum est illud Ecclesiastici vigesimo sexto: " Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae ".

59. Secundo vero quantum ad expressionem laudis diuinae subditur : Beatus venter, qui te portavit; in quo laudat Christum Dei Filium , extollens laudis eius praeconium ex beatitudine Matris: quasi dicat: beata mulier, quae portavit tam bonum filium. Et recte, quia decebat sexum femineum sic laudare, nec tantum feminas, immo etiam viros. Nam supra primo dixit Virgo: " Ex hoc beatam me dicent omnes generationes".

60. Et nota, quod beatificat Virginis ventrem et hoc, quia portavit Dei Filium novem mensibus et sex diebus, qui pro uno mense accipiuntur: Sapientias septimo : " In ventre matris meae factus sam caro decem mensium tempore ". Unde in laude Virginis dicitur Canticorum septimo: " Venter tuus sicut acervus tritici", quia Christus erat granum frumenti, secundum quod dicitur Ioannis duodecimo: et hoc tritico fuit venter eius impletus, et ideo beatus propter tria privilegia: quia, ut dicit Bernardus , "fuit sine corruptione fecundata, sine gravedine gravida, sine dolore puerpera "; Isaiae ultimo: " Quis audivit unquam tale? Et quis vidit huic simile "?- Sive propter tria miracula. Primam est coniunctio infinite distantium. Deus enim ibi factos est homo: Creator, creatura: immensus, parvus: Verbum, infans: Aeternus, temporalis, secundam illud Ioannis primo : " Et Verbum caro factum est"; et Ieremiae trigesimo primo: " Novam faciet Dominas super terram: femina circumdabit virum". Secundum miraculum est, quia qui fecit ventrem factus est in ventre: unde in Psalmo : " Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei "; et post: " Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimas". De hoc potest exponi illud Ecclesiastici quadragesimo tertio: " Vas admirabile opus Excelsi".

Tertiam miraculum , quia qui continet omnia continetur in ventre isto; ille ibi capitur, " quem totus non capit orbis ". Unde cantat Ecclesia: " Quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti "; nude Isaiae quadragesimo quinto: " Vere tu es Deus absconditus ".

61. Nec tantum beatificat Virginem propter portalionem, sed ubera propter Iactationem, cum subdit: Et ubera, quae suxisti, beata scilicet: ex quo datnr intelligi, quod a solis uberibus Virginis beatissimas lactatus fuit. Quod designatum fuit in Moyse, qui talari, ut dicitur, Doluit a muliere Aegyptiaca: et ideo quaesita fuit mulier Hebraea, scilicet mater propria, sicut dicitur Exodi secundo . Haec autem designat Virginem Mariam, cuius ubera suxit Christus, secandum illud Canticorum octavo: "Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae " etc. Ideo autem iunxit ista duo, ut ostenderetur Virgo Maria fuisse mater Christi vera et perfecta, quia non solum genuit, sed etiam educavit: et sicut vere educavit, ita vere genuit: et in hoc arguitur, ut dicitur in Glossa , impietas Manichaei et aliorum, qui dicant, ipsum attulisse corpus aethereum. Unde Beda: "Ex eodem fonte et lac nutriendis et semen procreandis pueris manat. Ergo de semine Virginis, secandum physicos, potuit concipi qui de lacte eius potuit nutriri ".

61 (Vers. 28.). Tertio vero quantum ad approbationem laudis expressae subdit: At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei. Hoc non dicit adversando, sed potius superaddendo, quasi dicat: non solum beatus venter, qui portavit me, Verbum caro factum, verum etiam beatior qui suscipit verbum a me prolatum. Unde et Maria non tantam beata fuit, quia Christum gestavit in carne, verum etiam beatior, quia perfectissime gesta vit in mente, secundum quod dicit Augustinus : " Beatior fuit Maria concipiendo fidem Christi quam carnem Christi ". Beatus est enim omnis, qui audit et obedit, secundum illud Ioannis decimo tertio: " Si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea ".

Et ideo subdit: Et custodiunt illud: et ideo Iacobi primo : " Estote. factores verbi et non auditores tantum ". In quo verbo Christus noluit, laudari mere cognationem carnalem per se: nam ita dicitur Iudaeis supra tertio: "Nolite dicere: Patrem habemus Abraham " etc: sed spiritualem, quia sanctior est copula mentium quam corporum. Et ideo, cum quaererent eum mater et fratres, Matthaei duodecimo dixit: " Qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ille frater meus, soror et mater est ". Et propter hoc Virgo Maria fnit laudabilis in concipiendo, quia fide concepit:

et ideo dixit ei Elisabeth supra primo: " Beata, quae credidisti , quoniam perficientur quae dicta sunt tibi a Domino ". - Ex quo apparet mira commendatio veritatis, quae omnes sibi adhaerentes beatos efficit, non solum adhaerentes carnali cognatione, ut Virgo Maria, verum etiam spirituali dilectione, sicut quaelibet anima sancta. Ut enim dicit Augustinus : "Beatitudo est gaudium de veritate "; ad quod gaudium venient qui veritatem audiunt, diligunt et faciunt, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto : " Qui audiunt me non confundentur, et qui operantur in me non peccabunt, et qui elucidant me vitam Aeternam habebunt ". 63. Spiritualiter autem hic notandum est, quod mulier de turba typum gerit Legis, quae generationem commendat carnalem, secundum quod facta est repromissio Abrahae, Genesis decimo quinto : " Suspice caelum " etc.: et David, unde in Psalmo:" De fructu " etc.: unde ad Romanos nono: " Ex quibus est Christus secundum carnem " etc. Sed Christus typum gerit gratiae et spiritus, qui quidem generationem commendat spiritualem, secundum illud Matthaei duodecimo : (Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei "?

Huius generationis spiritualis conceptio primo fit in fide, quasi in unitate Ecclesiae: Ioannis septimo : " Qui credit in me, sicut dicit Scriptura " etc. In cuius etiam rei signum Virgo Maria per fidem concepit: Lucae primo: " Beata, quae credidisti ".

Partus autem fit per operationem: Ecclesiastici vigesimo quarto :"Dixi, rigabo hortum plantationum" etc. Sed illi qui credunt et non operantur, sunt sicut illi, de quibus Isaiae trigesimo septimo: " Venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi ".

Lactatio fit in dilectione et contemplatione ; Canticorum primo : "Osculetur me osculo, quia meliora sunt ubera tua vino " etc.; et Proverbiorum quinto: " Cerva carissima et gratissimus hinnulus " etc.

Et sic in his tribus insinuantur susceptio gratiae, exercitatio activae et consolatio contemplatiuae. Et hoc totum clauditur in " fide, quae per dilectionem operatur ", quam soli qui habent erunt beati.

Coafutatur fallaoia tantantium sive inofsiuloram triplioi via.

64. (Vers. 29.). Turbis autem concurrentibus etc. Postquam Salvator confutavit fallaciam blasphematorum sive obtrectatorum, hic secando confutat fallaciam incredulorum, qui sub specie studiositatis quaerebant signa curiositatis Confutatur autem

- haec fallacia incredulitatis Iudaeorum, et hoc triplici via. Primo enim gens illa arguitur, quia dubia ad credendum: secundo, quia tepida ad discendum: tertio, quia frigida ad paenitendum.

Primo igitur arguitur gens fallax et incredula,

- quia dubia ad credendum, cum dicitur: Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec generatio nequam est. Turbae namque concurrebant, id est, ex diversis causis ad ipsum; currebant: quidam ad audiendum documenta, quidam ad videndum miracula, quidam causa famis pelleodae, quidam causa sanitatis recuperandae, quidam ad insidiandum, alii ad obsequendum, secundum diversa genera personarum, quae in Evangelio exprimuntur. Hi autem, sicut dicit Glossa , currebant " ad videnda mirabilia, quae ab eo fieri audiebant ", quae volebant videre non ex zelo fidei, sed potius ex dolo et curiositate et fraudulentia. Et propterea dicit: Generatio haec generatio nequam est: et Matthaei duodecimo dicitur: " Generatio mala et adultera signum quaerit"; nequam enim et adultera est propter infidelitatem et idololatriam. Unde competit ei illud Proverbiorum trigesimo: "Generatio, quae patri suo maledicit et quae matri suae non benedicit "; et illud Deuteronomii trigesimo secundo: " Generatio perversa est, et infideles filii ". Eorum enim infidelitas apparet ex quaestione curiositatis: propter quod subdit: Signum quaerit, scilicet de caelo: Glossa : " Quasi illa quae viderant,

non fuerint signa ".

Et quia hu;usmodi propter incredulitatem non erant caelestes, sed terreni, non spirituales, sed potius animales: ideo denegantur eis signa caelestia, sed conceduntur terrestria; ideo dicit: Et signum non dabitur ei nisi signum Ionae proplietae. Hoc quidem dicit, non quia alia signa non dederit - unde Lazarum suscitavit quatriduanum , sicut dicitur Ioannis undecimo ; " et vox de caelo ad eum facta est", Ioannis duodecimo: "et multa alia fecit signa in conspectu omnium", de quibus dicitur Ioannis vigesimo, quod "non sunt scripta in libro suo "; et rursus: " Sol obscuratus est" in morte, infra vigesimo tertio - sed quia omnia alia signa non valent nisi credenti, Deum passum tertia die resurrexisse: cuius figura praecessit in Iona propheta: et ideo Ioannis secundo Pharisaeis quaerentibus: " Quod signum ostendis nobis, quia haec facis "? dixit: " Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud". "Ille autem dicebat de templo corporis sui ". - Et huius figura praecessit in Iona, quem tertia die evomuit piscis ; et ideo creditum fuit ei a Ninivitis.

65. (Vers. 30.). Propter quod subdit: Nam, sicut fuit lonas signum Ninivitis, sic erit Filius hominis generationi isti. Ionas enim fuit Ninivitis signum non tantum verbo, sed etiam miraculi facto, quia, in mare proiectus et a pisce absorptus, die tertia est ad superna regressus: per quod designavit Christum passum, mortuum et suscitatum. Unde Matthaei duodecimo aptatur huiusmodi signum: " Nam sicut fuit Ionas in ventre celi tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae Qui ergo huic signo non credit durior est Ninivitis, nec alia signa Domini in aliquo prosunt ei.

66. (Vers. 31.). Secundo arguitur Iudaeorunn generatio, quia tepida ad discendum, cum subditur: Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius. Ex quo apparet, quod resurrectio erit universalis, non tantum bonorum, sed etiam malorum. Sed resurrectio erit ad iudicium, secundum illud Ioannis quinto : " Omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei et procedent " etc.

Sed quia mali condemnabuntur comparatione meliorum, ideo subdit: Et condemnabit illos: Beda " Non potestate iudicii, sed comparatione melioris facti ". - Quod factum ostendit in hoc quod ait: Quia venit a finibus terrae audire sapientiam

Salmonis , secundum quod dicitur secundi Paralipomenon nono : " Regina Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in Ierusalem "; simile dicitur tertii Regum decimo. Unde in tribus fuit laudabilis: et primo, quia mota fuit fama Salomonis: secnndo vero, quia venit de remotis partibus: tertio, quia venit ad hominem parit conditionis. - Et econtra hic populus tripliciter erat vituperabilis: quod notat, cum subdit: Et ecce, plus quam Salomon hic. In hoc enim, quod dicitur ecce, notat se cognitum non tantum per auditum, sed etiam per visum, secundum illud Baruch tertio : "post haec in terris visus est" etc. In hoc quod addit te, ostendit, quod non erat absens, sed praesens, ut possit eis merito dici illud Deuteronomii trigesimo: "Mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, non est procul situm " etc. In hoc vero quod dicit plus quam Salomon, ostendit, quod non tantum credendum est ei sicut viro sapienti , sed sicut principio et fonti totius sapientiae, secundum illud Ioannis octavo : " Ego principium, qui et loquor vobis ".

67. Maior erat namque Christus Salomone ratione potentiae, ratione scientiae et ratione iustitiae. Unde sibi competit praecipue Psalmus ille : " Deus, indicium tuum regi da ", qui in laudem Salomonis creditur a ludaeis factus, cum ibi dicatur: " Dominabitur a mari usque ad mare "; et iterum: " Ante solem permanet nomen eius "; et iterum: " Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae " etc. Ille Salomon pacificus fuit ad tempus, sed iste aeternaliter; Isaiae nono : " Multiplicabitur eius imperium ". Ille sapiens, sed iste sapientia: primae ad Corinthios primo: "Christum Dei virtutem et sapientiam"; et ad Colossenses secundo: "In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi". Ille faciens iustitiam, sed iste ipsa iustitia: primae ad Corinthios primo: " Qui factus est nobis a Deo iustitia" etc.

Ideo secundum septem praeeminentias regina illa rostri comparatione iudicabit Iudaeos incredulos: retfna: sexus fragilis, de remotis, cum difficultate, relicto imperio, cum muneribus, ad purum hominem, sola fama cognitum venit, sicut expresse colligitur ex tertii Regum decimo . Sed Iudaei: viri Christum praesentem, gratis oblatum, sui generis, beneficum, Deum et hominem, miraculis probatum contemnunt et despiciunt.

68. (Vers. 32.). Tertio arguitur Iudaeorum generatio , quia frigida ad paenitendum, cum subdit : Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hae et condemnabunt illam: et hoc propter ipsorum paenitentiam et Iudaeorum impoenitentiam. Ex comparatione enim meliorum arguuntur minus boni. -Propter quod subdit: Quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae: Ionae tertio: " Crediderunt viri Ninivitae Domino et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis". Et tamen Ionas erat ignotus praedicavitque paucis diebus, erat etiam homo purus, nullum etiam fecit miraculum.

Sed maiora his ostendit Christus Iudaeis: ideo subdit: Et ecce, plus quam Ionas hic: quia Christus non tantum erat homo, verum etiam Deus: quod ostendebat magnitudine miraculorum: non praedicavit paucis diebus, sed etiam tribus Aenis. Ideo magis condemnatur duritia incredulitatis in. Iudaeis;unde Chrysostomus : " Ninivitae inter tres dies facti sunt populus Dei, qui tamen Prophetas non habuerunt: Iudaei intra tres dies crucifixionis facti sunt populus diaboli: illi evaserunt vindictam imminentem, isti pertulerunt atrocissimam ".

69. Sic patet, quomodo fraudulentia Iudaeorum, qui quaerebant signa, ut tentarent, per exempla convicta sit, ut in infidelitatis duritia non permaneret. Sicut autem Iudaei, qui audiebant Legem et Prophetas et Christum videbant et non credebant, arguuntur comparatione reginae Saba et Ninivitarum: sic clerici et litterati argui possunt comparatione mulierum et laicorum. Nam clerici Christum in Scripturis agnoscunt et manibus contrectant in Sacramentis, et tamen minuis credunt et venerantur quam mulieres et laici: unde nunc possumus dicere illud Matthaei vigesimo primo : " Publicani et meretrices praecedent vos " etc.; et rursus Angustinus in libro Confessionum: "Idiotae rapiunt caelum, et nos cum litteris nostris ad inferna demergimur ".

Possunt etiam his exemplis argui omnes Christiani, qui tardi sunt ad audiendum verbum Dei et ad faciendam paenitentiam de peccatis ; qui ad sui excusationem quaerunt signa miraculorum, cum tamen ante oculos habeant Christum crucifixum, ita ut possit eis dici illud ad Galatas tertio : " O insensati Galatae I quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Christus praescriptus est in vobis et crucifixus "? - Habentes igitur et videntes signum crucis Christi, non debemus cum Iudaeis esse nec dubii ad credendum nec tepidi ad audiendum nec frigidi ad paenitendum et operandum in comparatione reginae austri et Ninivitarum, ne a Domino condemnemur.

Confutatur fallacia simulantinm per duo.

70. Nemo accendit lucernam etc. Postquam Salvator confutavit fallaciam blasphematorum et incredulorum sive tentatorum, in hac parte confutat fallaciam simulatorum . Habet antem pars ista duas partes, in quarum prima commendat simplicitatem intentionis rectae: in secunda vero confutat dolositatem simulationis malignae, ibi : Et cum loqueretur, rogauit eum etc.

Ad commendandam igitur simplicitatem rectae intentionis primo tria introducuntur, scilicet similitudo rationalis, adaptatio similitudinis et informatio commendabilis.

71. (Vers. 33.). Primo igitur introducitur similitudo rationalis, cum dicitur: Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio . Lucerna dicitur vehiculum luminis sive vas luminis contentivum, quae sive materialis sit, sive spiritualis, non est abscondenda. Lucerna enim materialis abscondita lumen non tribuit, sed est prorsus inutilis, similiter nec spiritualis: unde Ecclesiastici vigesimo : " Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque ? Melior est vir, qui celat insipientiam suam, quam qui abscondit sapientiam suam ". Et ideo haec lucerna non debet abscondi , sed manifestari. - Unde subdit : Sed supra candelabrum, scilicet ponit, ut qui ingrediuntur

lumen videant. Quanto autem lucernae altius ponuntur, tanto clarius resplendent: et ideo supra candelabrum sicut supra locum excelsum debent poni iuxta visionem Zachariae quarto : "Vidi, et ecce candelabrum aureum et septem lucernae eius snner illud ".

72. (Vers. 34.). Secundo vero adiungitur adaptatio similitudinis, cum dicitur: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Corporis namque materialis oculus corporalis est lucerna, quia totum corpus regit, dirigit et illuminat: corporis vero spiritualis, id est congeriei bonorum operum, lucerna est oculus spiritualis, id est intentio . Intentio namque dicitur oculus et lucerna: oculus, in quantum illuminatur a Deo ad totius hominis directionem; lucerna vero in quantum omnem actionem, cogitationem et affectionem dirigit: quasi gressus hominis "dirigit in viam pacis ", secundum illud supra primo : "Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent" etc.-Lucernae enim est illuminare, et propterea verbum Dei dicitur lucerna, secundum illud Psalmi : "Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis ", quantum ad credenda: secundae Petri primo: " Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes sicut lucernae lucenti in caliginoso loco "; et quantum ad agenda per mandata: Proverbiorum sexto: " Mandatum lucerna est, et lex lux ". Lucerna dicitur praedicator: Ioannis quinto : "1pse erat lucerna ardens et lucens"; et ad Philippenses secundo: "Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo ". Dicitur donum Spiritus sancti: Exodi vigesimo quinto : "Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ", id est dona septeni Spiritus sancti super Christum. Dicitur etiam opus: infra duodecimo : " Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris ". Dicitur etiam intentio, quae, si est ficta, exstinguitur, secundum illud Iob decimo octavo : " Lux obtenebrescet in tabernaculo eius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur "; si autem recta est, totum illuminat tonorum operum corpus. - Unde lucerna primo competit verbo Dei et dono Spiritus sancti, et per hoc competit intentioni cordis, et inde descendit in etopiwn praedicationis verae et in opus conversationis sanctae; unde dicitur de his secundum quoddam genos analogiae. Est ergo lucerna intentionis reclae quasi media, suscipiens a superiori et redundans in totam congeriem operum.

73. Propter quod subdit: Si oculus tuus fuerit simplex, id est intentio recta, totum corpus tuum lucidum erit. Ut enim dicit Ambrosius : " Intentio operi tuo nomen imponit "; ex quo apparet , quod de oculo cordis intelligit, cuius optima dispositio est simplicitas, secundum illud primi Paralipomenon ultimo: "Scio, Domine, quod probas corda et simplicitatem diligis ". Dicitur autem oculus simplex, qui unicam bonum et summum, quod indivisibile est, intendit; et talis solus est rectus, qui tendit ad illud. Unde de Iob dicitur, primo , quod " erat vir ille simplex et rectus"; et talis diligit Deum, secundum illud Canticorum primo: " Recti diligunt te "; et Canticorum quarto: " Vulnerasti cor meum, soror, sponsa, in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui", id est in unitate et simplicitate intentionis rectae, quae sola Deo placet. Et quia tales, quidquid faciunt, ex caritate faciant: ideo totum rectum est et bonum et lucidum, secundum illud ad Ephesios quinto : "Ut filii lucis ambulate. Fructus autem lacis est in omni bonitate et iustitia et veritate "; et quoniam de corde sic illuminato non procedunt nisi opera lucis, sicut " non potest arbor bona fructus malos facere ", nec lucida obscuros, nec econtra arbor mala fruclus bonos.

74. Et ideo subditur: Si autem nequam fuerit , etiam totum corpus tuum tenebrosum erit. Ocnlos enim nequam depravat voluntatem et facit eam iniquam ; illa autem depravata, depravatur et opus. Unde Ecclesiastici decimo quarto : " Nequam est oculus lividi et avertens faciem ", scilicet a Deo, "et despiciens animam suam "; et paulo post: " Oculus malus ad mala"; unde cum depravatur intentio,

deviat a via lucis et incedit per tenebras, secundum illud Ecclesiastici undecimo: " Error et tenebrae peccatoribus concreatae sunt". Cum autem obtenebratur intentio et deformatur, obtenebratur et deformatur opus. Unde in Glossa : " Si perversa intentio praecessit, pravum opus sequitur, etiam si iustum videatur ". Et ideo dicitur corpus tenebrosum, quod quidem dicitur peccati opus, de quali habetur ad Romanos decimo tertio: " Abiiciamus opera tenebrarum ". - In hoc igitur aptatur similitudo lucernae, ut, sicut lucerna super candelabrum est luminosa, sub modio tenebrosa: et ideo nullus eam accendens " ponit sub modio, sed super candelabrum "; sic intentio simplex et sursum directa est lucida, deorsum est curva, nequam et obscura. Non ergo debet quis in suis operibus procedere cum duplicitate et simulatione hypocrisis, sed magis cum luce et simplicitate intentionis. Nam Proverbiorum undecimo : "Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius .

75. (Vers: 38.). Tertio subditur informatio commendabilis, cum dicit: Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint, id est, ne intentio, per quam debes esse lux, vitiorum tenebris obscuretur. Loquitur autem conversis ad se, de quibus ait Apostolus ad Ephesios quinto : " Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate", ut sitis filii illius lucis, " quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ", Ioannis primo: non filii hominis, de quibus Ioannis tertio: " Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum ". Quoniam ergo prava intentio totum opus depravat, ideo docet, eam praecipue esse cavendam, cum dicit: Vide etc

76. (Vers. 36.). Sed rursus, quia intentio non potest esse lucida , nisi adsit operatio bona: ideo subdit: Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, ut videlicet non sit pravitas in intentione nec cogitatione nec affectione nec locutione nec operatione, quae sunt partes totalitatis nostrae et operationis meritoriae sive demeritoriae.

Si igitur in his non fuerit ex aliqua parte impuritas , erit verum illud quod sequitur: Erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te, id est conscientiam tuam, secundum petitionem propheticam : " Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine: Deus meus, illumina tenebras meas ", secundum quod habetur in Psalmo . Illuminabit etiam te ad Aedificandum Christi Ecclesiam, secundum illud mandatum Domini Matthaei quinto: " Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est". Illuminabit etiam te ad confutandam prauitatem alienam, secundum illud ad Philippenses secundo " Sitis sinceres in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vilae continentes ". Illuminabit etiam te ad habendam divinam notitiam, secundum illud Ecclesiastici secundo : " Qui timetis Dominum diligite illum, et illuminabuntur corda vestra ". Illuminabit etiam te ad videndam claritatem divinam: Tobiae decimo tertio: " Luce splendida fulgebis" etc.

77. Et eum loqueretur, rogavit eum etc. Post-

- quam Evangelista commendavit simplicitatem intentio-

- nis rectae, in hac parte confutat dolositatem simula lationis malignae. Habet autem pars ista partes . duas. In quarum prima praemittitur increpatio duplicitatis: in secunda subditur comminatio calamitalis, ibi : Sed vae vobis Pharisaeis etc.

Circa

- increpationem duplicitatis introducuntur tria: primum est Iudaicae simulationis malignitas, secundum est increpationis severitas, tertium vero caritativae admonitionis suavitas.

78. (Vers. 37.). Primo igitur quantum ad simulationis malignitatem ex parte Pharisaei dicit: Et cum loqueretur, rogavit eum quidam Pharisaeus, ut pranderet apud se. In quo facto exterius praetendebat pietatem ad relevandam Christi indigentiam, de qua ipse dicit in Psalmo : " Ego autem mendicus sum et pauper "; ad quam relevandam Christus eleemosynas accepit, nec tantum accepit, sed etiam mendicavit , cum adhuc esset duodennis, sicut dicit Bernardus in quodam Sermone : " Cum factus esset Iesus " etc: ubi quaerit, quis eum in illo triduo cibaverit, et dicit sic: " Ut te per omnia nostrae conformares paupertati et omnes vilae humanae calamitates susciperes, quasi unus ex turba pauperum stipem per ostia mendicabas. Quis dabit, me buccellarum illarum mendicatarum participem fieri, vel illius divini edulii reliquiis saginari "? Unde Glossa super illud secundae ad Corinthios octavo : " Pro vobis egenus factus est " etc.: " Non erubescas cum tua mendicitate ad illum accedere, qui pro nobis factus est pauper ". Unde ad suam indigentiam relevandam non solum a bonis, sed etiam a malis accipiebat eleemosynam: unde subditur: Et ingressus recubuit.

In quo dat nobis formam, quod peccatores occulti non sunt vitandi ; et quod a malis eleemosynas licite accipi possunt, ut fiant boni, dummodo non dent de alienis vel male acquisitis ; et quod peccatores sunt per benevolentiam attrahendi: et quod inimicis et detractoribus nostris debemus esse benevoli, sicut ille qui cum illo recubuit, a quo sciebat in corde se despici et iudicari.

79. (Vers. 38.). Propter quod subditur: Phari-saeus autem coepit, intra se reputans, dicere, id est, rationem et causam inquirere, scilicet, quare non esset baptizatus, id est lavatus more Iudaeorum, ante prandium, ac per hoc ipsum iudicare tanquam immundum et contemptorem paternarum traditionum. Unde similiter leguntur Pharisaei Domino et eius discipulis obiecisse Matthaei decimo quinto : "Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorumt Non enim lavant manus suas, cum manducant". Hoc autem erat apud Iudaeos praecipuum ; unde dicitur Marci septimo : " Pharisaei autem et omnes Iudaei crebra lavant manus, cum manducant, tenentes traditionem seniorum, et a foro, nisi baptizentur, non comedunt". Et ratio huios erat, quia maximam vim faciebant in servanda munditia corporum. Unde du-" plex ostenditur ex hoc simulatio in Pharisaeo: primo, quia eum quem pie reficiebat exterius, impie iudicabat interius: secundo, quoniam zelabat munditiam corporalem nec attendebat spiritualem. Et ideo hypocrita erat tam in conspectu hominum quam Dei, contra illud Ecclesiastici primo : " Ne accesseris ad illam duplici corde, et ne fueris hypocrita in conspecto hominum ".

80. (Vers. 39.). Secundo quantum ad increpa tionis seueritatem ex parte Magistri subdit: Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quod deforis est calicis et catini mundatis. Calix est vas ad bibendum, catinum ad manducandum: et haec vasa maxime mundabant Pharisaei et Iudaei, quia se putabant inquinari per immunditiam vasorum. Unde Marci septimo dicitur, quod " multa sunt illis tradita servare: baptismata calicum et urceorum et Aeramentorum ". Quia vero, ut dicit Ambrosius , "calix est vas vitreum, et catinum vas fictile "; et quia utrumque fragile, recte designat fragilitatem humani corporis, circa quam Pharisaei erant potissime intenti , neglecta munditia conscientiae; et hoc orat reprehensibile. Nam dicitur Isaiae primo : " Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis"; et Ieremiae quarto: "Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias"; quod Pharisaei non observabant.

Propter quod addit: Quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate, ac per hoc immundum et abominabile. Unde de eis poterat dici illud Michaeae sexto : " Divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium "; Ecclesiastici primo: " Accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia "; quia non habet intra quod simulat extra. Et ista erat non tantum malitia, sed etiam stultitia, quia, neglecto meliori , de peiore lanium curabant.

81. (Vers. 40.). Unde subditur: Stulti, nonne qui fecit quod de foris est, scilicet corpus, etiam quod de intus est fecit? scilicet spiritum. In quo smnl damnatur haeresis Manichaeorum, qui Deo auctori tribuunt spiritum et diabolo corpus ; cum tamen dicatur Genesis secundo, quod " formavit Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae ". Confutatur etiam hypocrisis Pharisaeorum, qui Deo satagebant placere solius corporis purificatione, cnm tamen Dominus fecerit utrumque, et maxime sit conditor animae, secundum illud Ecclesiastae ultimo : " Spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum "; et Dominus praecipue se vocat Deum animarum: Ezechielis decimo octavo: " Meae sunt omnes animae, dicit Dominus, ut anima patris, ita et anima filii ". Et propter hoc maxime vult animarum munditiam: et tali promittit suam praesentiam, secundum illud Matthaei quinto: (Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt"; et ideo Pharisaei, qui de hae non curabant, nt stulti erant. Unde Chrysostomus : " Deus neque corporum munditiam landat neque sordes condemnat. Pone tamen, quod sordes odit vasorum, quanto magis conscientiae sordes odit "? Unde de hae praecipue curandum, quia sine munditia conscientiae nihil est mundum; ad Titum primo : " Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum mens et conscientia ".

82. (Vers. 41.). Tertio quantum ad admonitionis suavitatem ex parte medici subiungit: Verumtamen, quod superest, date eleemosynam ; quod superest, hoc est, remedium, quod restat, est, ut per eleemosynam purgetis nequitiam. " Secunda enim tabula, quae restat post naufragium, est paenitentia ".

Et hoc modo accipitur hic eleemosyna: quod patet in hoc quod sequitur: Et omnia munda sunt vobis. Impossibile est, omnia mundari per solius exterioris eleemosynae erogationem ; sed vocatur hic donatio eleemosynae quodlibet opus misericordiae ordinatae, quae primo incipit a se, secundum illud Ecclesiastici trigesimo : " Miserere animae tuae, placens Deo ". Hanc misericordiam sibi impendit, cnm se per paenitentiam purgat a vitiis: nam aliter crudelis est sibi, secundum illud Psalmi : " Qui diligit iniquitatem odit animam suam".

Aliter potest exponi de eleemosyna proprie dicta, nt sit sensus: Quod superest date eleemosynam, id est, de eo quod superest, ut sic tangatur eleemosynae forma, secundum illud secundae ad Corinthios octavo "Non ut aliis sit remissio, vobis antem tribulatio ". Et post formam subditur efficacia, cum ait: EI omnia munda sunt vobis: quia eleemosyna disponit ad gratiam, per quam mundatur anima tota; et propter hoc dicitur primae ad Timotheum quarto: " Pietas valet ad omnia, promissionem habens vitae, quae nunc est et futurae".

83. Licet antem eleemosyna dicatur valere ad tria principaliter, tamen septiformis ostenditur eius efficacia in Scriptura. Prima est, quia animam mundat a culpa, sicut hic habetur: et Ecclesiastici tertio : " Eleemosyna patris non erit in oblivione "; et paulo post: " Et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua ".

Secunda est, quia liberat a poena Aeterna: Tobiae quarto : "Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patitur, animam ire in tenebras ".

Tertia, quia defendit a poena transitoria: Danielis quarto: " Peccata tua eleemosynis redime " etc. - Quarta, quia mitigat fomitis concupiscentiam: Ecclesiastici tertio : " Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis ".

Quinta, quia dat de hoste victoriam; Ecclesiastici vigesimo nono: " Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit"; et paulo post: "Super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit".

Sexta, quia conservat gratiam, secundum illud Ecclesiastici decimo septimo : " Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit ".

Septima, quia dat fiduciam perveniendi ad gloriam: Tobiae quarto : " Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna facientibus ipsam ".

Hi septem effectus sunt ipsius eleemosynae, quae tam corporaliter quam spiritualiter exhibetur.

84. Opera misericordiae corporalis hoc versu designantur:

Visito, polo, cibo, redimo, lego, colligo, condo.

De quibus, praeterquam de ultimo, Matthaei vigesimo quinto , disceptatur in iudicio: de ultimo vero dicitur Tobiae secundo. - Ad hoc autem, quod elee mosyna habeat has efficacias, necessaria est prinu simplicitas in corde: unde Matthaei sexto : "Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua. etc

Secundo vero, discretio in electione, secundam illud Ecclesiastici duodecimo: " Si benefeceris scito cui benefeceris".

Tertio vero, compassio in affectione: Isaiae quinquagesimo octavo : "Cum effuderis esurienti animam tuam, tunc orietur in tenebris lux tua"; et Iob trigesimo: "Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi". - Quarto vero, dulcedo in sermoiiel Ecclesiastici decimo octavo : " Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum"

- Quinto vero, hilaritas in facie: Ecclesiastici trigesimo quinto: "In omni dato hilarem fac vultum tuum"; Psalmus: "Iucundus homo, qui miseretur " etc.

Sexto vero, debita quantitas in munere: Tobiae quarto : " Quomodo potueris, esto misericors: si multum tibi fuerit" etc. - Septimo vero, celeritas in opere et exhibitione: Proverbiorum tertio: " Ne dicas amico tuo: Vade et revertere " etc.

Et tunc fit eleemosyna ex toto homine, ac per hoc est Deo accepta et placens.

85. Sed vae vobis Pharisaeis etc.

Post increpationem duplicitatis subditur hic duplicibus et hypocritis comminatio calamitatis: unde Matthaei vigesimo tertio quasi superadditur ista determinatio: "Vae vobis, scribae et Pharisaei, hypocritae "! Et quoniam haec duo genera personarum, scilicet Pharisaeorum et scribarum, simulabant maxime religionem: ideo contra has duas personas facit suam invectionem, sed in Matthaeo simul, hic autem distincte. Ideo pars ista habet duas. In prima comminatur vae ipsis Pharisaeis: in secunda vero, scribis sive legisperitis, ibi : Respondens autem quidam ex legisperitis etc.

Comminatio autem damnationis aeternae tertio replicatur contra Pharisaeos propter triplicem causam, scilicet propter negligentiam, propter arrogantiam et propter fraudulentiam, ut sit negligentia in omissione boni, arrogantia in commissione mali, fraudulentia in occultatione mali et ostentatione boni.

86. (Vers. 42.). Primo igitur comminatur Pharisaeis paenam Aeternam propter negligentiam, qua mjntois intenli, omittebant maxima. Et hoc, cura dicit: Sed vae vobis Pharisaeis: qui decimatis mentham et rutam et omne olus, quasi multum sitis. intenti ad impletionem divinorum mandatorum: unde infra decimo octavo se iactabat Pharisaeus: " Decimas do omnium, quae possideo ". Sed tamen per hoc non justificabantur propter omissionem optimorum ; unde addit: Et praeteritis omne iudicium et caritatem Dei, id est iustitiam et misericordiam. Et hoc est quod maxime requirit Deus, secundum illud Michaeae sexto: "Indicabo tibi, o homo, quidquid sit bonum, et Dominas requirat a te: utique facere indicium et diligere misericordiam ". Et hanc vocat caritatem: Zachariae septimo: " Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum proximo suo"; ita quod sit iudicium respectu sui, et cantos sive misericordia respectu proximi.

Vel, per iudicium intelligatur divinum praeceptum, secundum illud Psalmi : " Iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa " etc.; caritas autem dicitur praecepii finis et complementum; primae ad Timotheum primo:"Finis praecepti est caritas " etc.

Vel, per iudicium intelligantur praecepta iudicialia, secundum illud Exodi vigesimo primo " Haec sunt iudicia, quae propones eis: Si emeris servum " etc: per caritatem, moralia: unde ad Romanos decimo tertio: " Qui diligit proximum Legem implevit. Nam Non occides" etc. Arguit igitur eos, quia propter caeremonialia dimittebant iudicialia et moralia, quae magis erant sollicite facienda.

Et propterea addit: Haec autem oportuit facere, scilicet iudicium et caritatem primo et principaliter; unde Osee sexto : (Misericordiam volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocaustum ". Et illa non omittere, quia, Ecclesiastici decimo nono, "qui spernit modica paulatim decidet"; et Ecclesiastae septimo: "Qui timet Deum nihil negligit ".

87. (Vers. 43.). Secundo hanc comminationem iterat propter arrogantiam, cum subdit: VAE voto Pharisaeis: quia " diligitis primae cathedrae in synagogis, quantum ad ambitionem dignitatum. Unde Glossa: " Arrogantiam redarguit, quia primatus appetebant". HAEc autem non est appetenda: unde Ecclesiastici septimo : "Noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris". Nam talis cathedra non est verae excellentiae, sed magis pestilentiae, secundum illud Psalmi: " Beatus vir, qui in cathedra peslilentiae non sedit"; super quam tamen sedebant scribae et Pharisaei: verumtamen ut indigni, quia verba habebant et non facta idonea. Unde dicitur Matthaei vigesimo tertio : (Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei; quae dicunt facite, secundum opera eorum nolite facere".

Et quia ad ambitionem dignitatis sequitur appetitus laudis, propterea subdit: Et salutationes in foro, id est laudes in conspectu multorum, ut ceteris honorabiliores viderentur: unde Matthaei vigesimo tertio : " Amant salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi ". Unde hic arguuntur, quia vanam gloriam quaerebant, propter quam etiam veritatem cognitam confiteri non audebant, secundum illud Ioannis duodecimo: " Ex principibus autem multi crediderunt in eum, sed propter Phariseos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur. Dilexerunt enim magis gloriam hominum quam gloriam Dei".

Ex quo apparet, quod laudes et honores secundum divinam formam omnino debemus contemnere, non secundum Pharisaeos appetere. Qui enim haec amat, ut dicit Hieronymus , non est Christi discipulus, sed scriba et Pharisaeus. Christus enim, cum petebatur ad regnum, "fugit in montem ", Ioannis sexto: cum laudaretur, secedebat in desertum ad orandum, supra quinto.

88. (Vers. 44.). Tertio hanc comminationem replicat propter fraudulentiam, cum subdit: Vae vobis!, qui estis ut monumenta, quae non apparent, scilicet qualia sunt intus, quia foetida et immunda sunt intus, sed extra sunt pulcra: unde addit : Et homines ambulantes supra nesciunt. Tales sunt hypocritae, qui cum intra sint mali, extra videntur perfecti: unde merito dicuntur sepulcra, secundum illud Psalmi : " Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis" etc. Et ideo non sunt filii Sponsi, immo omnino oppositi. Nam Canticorum primo: " Nigra sum, sed formosa ", isti antem albi sunt, sed faetidi: ideo merito dicuntur monumenta: unde Matlhaei vigesimo tertio: "Vae vobis, scribae et Pbarisaei hypocritae! quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intns autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia ". Unde Chrysostomus : "Iustorum corpora templa dicuntur, corpora vero peccatorum sepulcra, quia intus est anima mortua: nec enim viva putanda est quae nihil vivum, id est spirituale, egit in corpore ". Et post: " Die, hypocrita, si bonum est bonum esse, cur non vis esse quod vis apparere? Quod autem turpe est apparere turpius est esse. Aut ergo esto quod appares, aut appare quod es ".

Ex his Domini verbis potest colligi, qui sint illi qui debent hypocritae iudicari, scilicet in quibus regnat negligentia, arrogantia, fraudulentia. Hi autem sunt qui minima praeferunt maximis, transitoria aeternis, apparentia veris. De his autem iudicare non est hominis cuiuslibet, sed Christi, qui cor aspicit, secundum illud primae ad Corinthios quarto : " Nolite ante tempus iudicare, quousque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum " etc. Nam Dominus non reprehendit bonitatem apparentem et evidentem, sed sophisticam et non existentem.

89. Respondens autem quidam ex legisperitis etc. Postquam comminatus est vae Pharisaeis, hic secundo comminatur legisperitis, et hoc tribus de causis: primo, propter desidiam contra veritatem vitae; secundo, propter perfidiam contra veritatem iustitiae, ibi : Vae vobis! qui Aedificatis monumenta: tertio, propter fallaciam contra veritatem doctrinae, ibi: Vae vobis legisperitis! qui tulistis clavem etc. Haec enim triplex veritas maxime debet esse in doctoribus Legis, sed in legisperitis nihil erat nisi hypocrisis.

In comminando igitur gehennam propter desidiam primo praemillitur ostentatio auctoritatis, secundo adiungitur comminatio calamitatis.

90. (Vers. 45.). Primo igitur quantum ad ostentationem auctoritatis ex parte legisperiti dicitur: Respondens autem quidamex legisperitis, qui scilicet sibi peritus esse videbatur, secundum illud Isaiae quinto: " Vae ! qui estis sapientes in oculis vestris et coram vobismetipsis prudentes ". Et quia tales videntur sibi docti et magni, ideo contumeliosum putant ab aliquo argui. Propter quod addit: Ait illi: Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis: quod non diceret, nisi ex conscientia sentiret, se similiter transgredi, et ex superbia nollet reprehendi: unde poterat sibi dici illud ad Romanos secundo : " Confidis, te ipsnm esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium". "Qui ergo alium doces te ipsum non doces ". Doctrinam sanam putant contumeliam, quia, ut dicitur Proverbiorum decimo octavo , " non recipit stultus verto prudentiae, nisi ea dixeris, quae versantur in corde suo". Et vere talis erat stultus, qui reputabat se eruditum, quoniam Proverbiorum vigesimo sexto: " Vidisti hominem sapientem sibi videri ? Magis illo spem habebit stultus ".

91. (Vers. 46.). Secundo vero quantum ad comminationem calamitatis propter desidiam bene agendi dicitur: At ille ait: Et vobis legisperitis vae ! scilicet damnationis aelernae. Et ratio huios est, quia multa dicebant et pauca faciebant.

Ideo subdit: Quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, id est praeceplis et traditionibus superstitiosis et inutilibus, ut merito dicatur illud Actuum decimo quinto : Hoc est onus, " quod neque nos neque patres nostri portare potuimus ". Unde Matlhaei vigesimo tertio: " Alligant onera gravia et importabilia et imponunt in humeros hominum"; ad quae scilicet aliquis non tenetur, et ipsi dicunt teneri.

Et quia haec onera imponebant, docebant , sed non portabant faciendo: addit: Et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.

92. Nota signanter quod dicit: Uno digito non tangitis: non dicit: non portatis, quia posset esse excusatio de impotentia. Frequenter doctor docet quod facere non potest: verumtamen non est doctrina eius contemnenda, si facere vult, quia volontas ei computatur pro facto. Unde primi Regum trigesimo : "Aequa pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas, et similiter divident"; et hoc dicitur pro viris, qui lassi substiterant: sed qui non vult digitum ad sarcinas apponere, manifestum, quod nihil laboris vult sustinere. Et talis, sive imponat per modum magistri, sive per modum praelati, omnino est reprehensibilis nec est imitator Christi, de quo dicitur Actuum primo : " Coepit Iesus facere et docere".

Unde contra istos Deuteronomii vigesimo quinto: " Non habebis in sacculo dirersa pondera"; et Proverbiorum vigesimo: "Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum ". Hoc autem est, cum homo sibi est misericors et proximo vel subdito durus: cum nihil portat, sed totum alus portandum imponit. Unde Chrysostomus : " Vis apparere et esse sanctus! Circa vitam tuam esto austerus, circa aliorum benignus. Audiant te homines parva mandantem et gravia facientem ".

93. (Vers. 47.). VAE vobis qui Aedificatis etc. Postquam comminatus est eis vae pro culpa desidiae ex defectu veritatis vitae, hic secundo replicat idem pro culpa perfidiae contra veritatem iustitiae, quae quidem erat in impia iustorum persecutione. Circa quam primo exaggeratur ipsa culpa, deinde aggravatur vindicta.

Primo igitur quantum ad exaggerationem culpat dicit: Vae vobis qui Aedificatis monumenta Prophetarum, praetendentes pietatem in facto, sed gerentes impietatem in animo, sicut et patres eorum. - Propter.quod subdit: Patres autem vestri occiderunt eos , scilicet tanquam impii iustos. Unde Actuum septimo dixit beatus Stephanus: " Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui prophetabant de adventu iusti ". Sed et isti, licet aliud simularent, tamen erant imitatores eorum.

94. (Vers. 48.). Propter quod ait: Sed profecto testificamini, quod consentitis operibus patrum vestrorum, id est, consentitis, baec fuisse opera patroni vestrorum: unde Matthaei vigesimo tertio : (Testimonio estis vobismetipsis, quod estis filii eorum qui occiderunt Prophetas ".

Ideo addit: Quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulcra: et sic signo et verbo testes mot, quod patres eorum ipsos occiderant. Et hoc quidem simulabant se verbo et signo reprobare: unde Matthaei vigesimo tertio : " Ornatis monumenta iustorum et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non fuissemus socii eorum " sed approbabant consimili facto et voto, quod ipsi, ut patres eorum, erant persecutores bonorum: et ex hoc testes erant, se consentire operibus patrum. Unde Hieronymus : (Contra vosmetipsos testes estis: opere enim vos esse imitatores patrum testificamini, quorum facinora detestamini verbo. Unde Actuum septimo : "Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri, ita et vos".

95. (Vers. 49.). Et quia malitia, quam gerebant in corde, permissione Dei propalanda erat in opere, ideo subdit: Propterea et sapientia Dei dixit, "id est, ab Aeterno disposuit ", vel ipse Christus disposuit vel praevidit, qui est "Dei virtus et Dei sapientia ". Vel dixit, id est, praedixit voce prophetica. Mittam ad illos Prophetas et Apostolos, et ex illis occident et persequentur, secundum illud Ieremiae septimo : " Misi ad vos omnes servos meos Prophetas per diem, consurgens diluculo et mittens: non audierunt me, sed nec inclinaverunt aurem suam et obduravernnt suam cervicem et peius operati sunt quam patres eorum ". Hoc verificatum est in istis, qui non tantum Prophetas, sed etiam Dominum proprium interfecerunt. Unde Actuum tertio dicit eis Petrus: " Vos autem iustum et sanctum negastis et petistis, virum homicidam donari vobis: auctorem vero vitae interemistis ". Occiderunt etiam et - persecuti sunt omnes testes ipsius. Nam Iacobus occisus est, et Petrus comprehensus, Actuum duodecimo . Persecuti sunt etiam ipsi Paulum et Barnabam, ut transmigrarent ad gentes, Actuum decimo tertio et decimo quarto: et omnes etiam discipuli flagellati, Actuum quinto.

96. (Vers. 50.). Secundo vero quantum ad aggravalionem vindictae dicit: Ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum. Inquiritur namque per vindictam: unde in Psalmo : " Quoniam requirens sanguinem eorum, recordatus est" etc.: et Genesis nono: " De manu viri et fratris eius requiram animam hominis. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius ". - Inquiretur ijgilur sanguis, id est vindicta effusionis sanguinis: propter quod addit: Qui effusus est a constitutione mundi, id est ab initio usque in finem. Inquiretur, inquam, a generatione ista, quasi dicat, quod vindicta omnis sanguinis sancti viri effusi erit super generationem Iudaeorum, quia ipsi effuderunt sanguinem illius qui erat " Sanctus Sanctorum ", scilicet Christus, Danielis nono et post: "Occidetur Christus, et non erit eius populus, qui eum negaturus est ". Unde ipsi dixerunt Ioannis decimo nono: " Non habemus regem nisi caesareni "; et Matlhaei vigesimo septimo : " Sanguis eius super nos et super filios nostros".

Vel hoc dicitur, ut ipsi puniantur in exemplum aliorum, quia, cum viderent, malum in aliis puniri, se non correxerunt. Unde Chrysostomus : " Quid aliorum peccata vindicat Deus in istis, si soli sunt passi talia, cum non soli peccassent? Sicut, multis servis peccantibus, castigatur unus pro suo peccato, et tamen pro omnibus flagellatus pertnlit solus, quod omnibus est promissum ". Ratio autem, quare magis ad istos poena pervenit, redditur ab eodem Ioanne Chrysostomo : "Quia, inquit, vos audistis de Cain et de ceteris malis vindictam factam, et si non estis per eorum exempla correcti, graviori poena tenemini, et venient super vos exempla priorum ".

97. (Vers. 51 .). Et propterea exemplificat secundum testimonia scripta, cum subdit: A sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae. Abel namque primus fuit iustus a fratre occisus, secundum quod dicitur Genesis quarto . Zacharias antem iste fuit filius loiadae, qui occisus fuit a rege Ioas, qui multa bona acceperat ab eius patre, secundum quod historia narrat secundi Paralipomenon vigesimo quarto. Verumtamen iste non fuit interfectos ultimo, sed ideo magis coniungitur cum primo, " quia Abel pastor ovium fuit et necatus in agro, Zacharias vero sacerdos et necatus in atrio templi: qui duos ordines Martyrum designant, scilicet laicos, et eos qui altaris officio mancipantur ".

Ideo locum mortis huius totum designat, cum subdit: Qui periit inter

altare et aedem, id est, occisus fuit inter templum et altare holocausti. " Duo namque altaria erant in templo: unum interius, scilicet incensi, aliud exterius, scilicet holocausti "; secundum quod legitur Exodi trigesimo quinto. Et inter hoc et templum Zacharias a ludaeis fuit occisus, secundum quod scribitur secundi Paralipomenon vigesimo quarto: "Congregati adversus eum, miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Dei ". " Qui, cum moreretur, ait: Videat Dominus et requirat ". Hoc dixit attendens aequitatem divinae iustitiae, quae nihil dimittit inuitum.

98. Ad cuius infallibilitatem notandam iterat futuram vindictam, cum subdit: Ita, dico votis, requiretur ab hac generatione ; ita ut per pronomen fiat demonstratio generationis malignae. Dicit enim Glossa Bedae " Omnes maligni una generatio snnt, una civitas, unum corpus diaboli, sicut omnes boni unum corpus, una generatio sunt Dei ". Unde de hac generatione iniqua intelligi potest illud Proverbiorum trigesimo : " Generatio, quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis, ut perdat inopes de terra et pauperes ex hominibus ". Haec est generatio, a qua requiretur vindicta: sed in hac specialiter a gente Iudaica, quia consummata fuit in eis perfidia. Unde Chrysostomus : " Sicnt bonis per multas generationes promisit Deus Christum ventorum, praestitit autem novissimis Sanctis: ita per singulas generationes comminatus est malis, reddet antem generationi novissimae. Nunquam enim talis gratia data est hominibus, qualis in Christo, aut talis interitus venit super impios, sicut super Iudaeos ". Unde possunt ipsi dicere optime illud Genesis quadragesimo secundo : " Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum. En, sanguis eius exquiritur ".

99. (Vers. S2.). Vae vobis legisperitis etc. Hic tertio replicat vae propter fraudulentiam contra veritatem doctrinas. Et quia mali et seductores proficiunt in peius, ideo primo praemittitur comminatio gehennae: secundo vero adiungitur obduratio nepuitiae .

Primo igitur quantum ad comminationem poetae propter defectum veritatis doctrinae dicit: VAE vobis legisperitus qui tulistis clavem scientiae, scilicet quantum ad officium dispensationis doctrinae. HAEc autem clavis principaliter est Christi tanquam summi doctoris: " Unus est enim magister vester, Christus", secundum quod dicitur Matthaei vigesimo tertio . Et de hac Isaiae vigesimo secundo: " Dabo darem, domus David super humerum eius, et aperiet "etc. Hanc tulerant scribae, simulantes, se recte docere: sed tamen non recte docebant, quia negligebant se ipsos et impediebant alios.

100. Propter quod subdit: Ipsi non introistis et eos qui introibant, prohibuistis. Ipsi namque non introibant, quia, licet haberent verba, non habebant facta: inde poterat eis dici illud ad Romanos secundo : " Qui alios doces te ipsum non doces: qui praedicas non furandum furaris.". Et quia sola verba habebant, intrare non poterant: Matthaei septimo : "Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum " etc.: ideo non per sola verba intrabant: et alios etiam impediebant per mala exempla: unde verificatum est illud Ieremiae quinquagesimo : " Grex perditus factus est populus meus: pastores seduxerunt eos ", scilicet a recta via, vel malis exemplis, vel falsis doctrinis, secundum illud Threnorum secundo: " Prophetae tui viderunt falsa tibi et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam Ulli, ut te ad paenitentiam provocarent: viderunt autem tibi assumtiones falsas et electiones "; quia ex falsis assumtionibns fere omnes conscientiae distortae formantur, per quas homines a regno Dei eiiciuntur et in illud intrare prohibentur. Unde Chrysostomus : "Lex et Prophetae Christi adventum manifeste praedicabant, sed hanc ianuam intellectus pravis expositionibus claudebant"; et ideo prohibebant intrare, revocando a via veritatis exemplo et verbo. Quocontra Proverbiorum tertio: " Noli prohibere eum benefacere qui potest: "; potes, et ipse benefac ".

101. (Vers. 53.). Secundo quantum ad obdurationem nequitiae subditur: Cum autem liaee ad illos diceret, coeperunt Pharisaeiet legisperiti graviter insistere: in quo ostendunt, cor suum esse obduratum et aggravatum, audiendo verbum divinum: ut ostendatur, in eis esse verificatum illud Isaiae sexto : " Excaeca cor populi huius et oculos eius claude et aures eins aggrava"; et Malthaei decimo tertio: "Incrassatum est cor populi huius, et auribus graviter audierunt ".

Nec tantum erat in eis obduratio, sed veritatis impugnatio: unde subdit: Et os eius opprimere de multis, quasi os illud mundissimum locutum esset malum vel falsum. Unde verificatum est illud Amos quinto : " Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt"; et ideo Proverbiorum nono: " Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit"; quia convertitur ad convicia propter veritatem auditam.

102. (Vers. 54.). Et quia non sufficit obstinatae malitiae conviciari quem odit, sed etiam nititur machinari ad mortis interitum; propterea subdit: Insidiantes ei et quaerentes aliquid capere ex ore eius, ut accusarent illum. Non enim audebant aperte ipsum occidere propter timorem turbarum, sed volebant occulte occidere propter odium veritatis auditae. Unde Ioannis octavo : " Quid me quaeritis interficere, hominem, qui veritatem loculus sum vobis " ? quod quaerebant caute et malitiose: unde Matthaei vigesimo secundo: (Abeuntes Pharisaei, consilium inierunt, ut Iesum caperent in sermone ".