COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum XXII.

Pars III. De passionis medicamento agitur dupliciter.

1. Appropinquabat autem dies festus azymorum etc. Postquam terminata est pars illa, quaeest de incarnatione Verbi, et illa quae est de praedicatione eius et doctrina, hic agitur de passione, per quam Christus est hostia Dividitur autem pars ista in duas. In quarum prima agitur de passione quantum ad antecedentia: in secunda, quantum ad concomitantia, ibi: Adhuc eo loquente, ecce turba, infra eodem capitulo .

Primo, de passione quoad quatuor

antecedentia. Antecedentia autem ad passionem fuerunt quatuor, scilicet perversa machinatio proditoris, de qua primo. Secundum est dispensativa institutio Sacramenti altaris, de quo ibi : Venti autem dies azymorum. Tertium vero est provida eruditio discipulorum, ibi: Facta est autem et contentio inter eos. Quartum autem est devota supplicatio precis ad Deum, ibi: Et egressus, ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum.

Primo, de machinatione proditoris dicuntur quatuor.

Describitur antem machinatio proditoris secundum quadruplicem comparationem, scilicet per comparationem ad temporis opportunitatem, ad Iudaicae machinationis fraudem, ad diabolicae suggestionis improbitatem et ad Judae proditoris cupiditatem. HAEc quatuor ad machinationem proditoris concurrebant: nam opportunitas temporis se offerebat, Iudaica perversitas consentiebat, diabolica improbitas suggerebat et propria cupiditas attrahebat.

2. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad lempo-,.ris opportunitatem dicit: Appropinquabat autem

dies festus azymorum, qui dicitur pascha. Tempus enim paschale, in quo immolabatur agnus, erat opportunum ad occidendum Christum, cuius mors per illud pascha typicum designabatur. Pascha enim transitus est : et Ioannis decimo tertio dicitur: " Sciens Iesus, quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem ". Hac igitur die appropinquante, in qua debebat offerri agnus, facta est machinatio proditoris per biduum ante, secundum illud Matthaei vigesimo sexto : "Scitis, quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur ". Unde secundum historiam evangelicam Christus in die Sabbati venit Bethaniam, ubi facta est ei coena, secundum illud Ioannis duodecimo: "Ante sex dies paschae venit Iesus Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus". " Fecerunt autem ei coenam ibi " etc. In die autem sequenti venit Ierusalem et exceptus est cum magno gaudio: unde Ioannis duodecimo : "In crastinum autem turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent, quia Iesus venit Ierusalem, acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei ". Diebus duobus sequentibus in templo docuit: in die Mercurii tractatum est de proditione, et in sero diei Iovis comprehensus, et in die solemni, scilicet die Veneris, crucifixus est. Et ita appropinquante festo azymorum debuit tradi, in quo ipse disposuerat pati: nec enim ante aliquis potuit in mortem eius efficaciter machinari, quia, quando disposuit, passus fuit, secundum illud Ioannis septimo : "Nemo misit in illum manum, quia nondum venerat hora eius"; et Ioannis decimo: " Potestatem habeo ponendi eam"etc. 3. (Vers. 2.). Secundo quantum ad Iudaicae machinationis fraudem subdit: Et quaerebant principes sacerdotum et scribae, quomodo Iesum interficerent. Principes sacerdotum quaerebant, in quibus debebat esse praerogativa sanctitatis: unde Exodi vigesimo octavo : " Consecrabis manus filiorum Aaron et sanctificabis eos, ut sacerdotio fungantur mihi ". Sed poterat dici eis illud Isaiae primo:

"Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam". Unde et bi cum adiutorio scribarum quaerebant interficere doctorem veridicum, secundum illud Ioannis septimo : " Quid me quaeritis interficere, hominem, qui vera locutus sum vobis "?

Hi autem fraudulenter quaerebant: ideo addit: Timebant vero plebem: unde Hieronymus : " Non seditionem metuentes, sed ne auxilio populi de suis manibus tolleretur ". Et ideo dicitur Marci decimo quarto: " Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo "; et ideo hoc volebant facere quasi in occulto. Nam hic est mos perversorum, secundum illud Proverbiorum primo : " Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem "; et post: " Ipsi contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas"; quia, dum quaeruot interficere fontem vitae, inveniunt mortem, secundum illud Proverbiorum undecimo: " Bene consurgit diluculo qui quaerit bona: qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis".

4. (Vers. 3.). Tertio quantum ad diabolicae suggestionis improbitatem adiungit: Intraverat autem satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim. Intrasse autem dicitur non per illapsum essentiae, sed per suggestionem nequitiae, secundum illud Ioannis decimo tertio : "Cum diabolus misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis ".

Sed Ioannes dicit, quod intraverat post buccellam a Domino datam ; Ioannis decimo tertio: " Et post buccellam intravit in eum satanas ". Sed Glossa dissolvit dicens: "Ante buccellam invaserat eum satanas, et quem prius intraverat, ut deciperet, postmodum intravit, ut sibi traditum plenius possideret ".

Ideo autem cognominat eum, ut distinguat a Iuda, fratre Iacobi: sive quia Iscariotes interpretatur memoria mortalitatis, et ideo hoc dicit, quia in hoc insinuatur, quod non repente persuasus, sed diu fuerat meditatus scelus. Exprimit etiam eius dignitatem, ut ostendat ipsius ingratitudinem: Ioannis decimo quinto : " Non vos me elegistis, sed ego elegi vos"; et specialiter Apostolos elegit de numero discipulorum aliorum ad dignitatem pontificatus. Unde Ioannis sexto: " Nonne duodecim vos elegi ? et ex vobis unus diabolus est. Dicebat autem de Iuda Simonis Iscariotae: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim ". Hoc autem Dominus dispensative fecit ad timorem incutiendum, secundum illud Matthaei vigesimo : " Multi sunt vocati, pauci vero electi"; et ad iustorum animum confortandum, ut non scandalizentur pro uno malo contra congregationem iustorum, quia primae Ioannis secundo: "Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis ".

5. (Vers. 4.). Quarto quantum ad Iudae proditoris cupiditatem subiungitur: Et abiit et loculus est cum principibus sacerdotum et magistratibus. Cum illis locutus est, quia sciebat, quod sitiebant sanguinem Christi. - Locutus est autem verba proditionis, et ideo addit: Quemadmodum illum traderet eis: in qua quidem locutione pretium sanguinis petiit, secundum illud Matthaei vigesimo sexto : " Quid vultis mihi dare? et ego eum vobis tradam ". Unde sitis cupiditatis commovebat Iudam, et sitis crudelitatis commovebat principes sacerdotum: et ideo simul in unum commercium perversum et impium consenserunt.

6. (Vers. 5.). Propter quod adiungit: Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare. Gavisi sunt de malitia, secundum illud Proverbiorum secundo : "Laetantur, cum male fecerint" etc. Pacti sunt, quasi pactum fecerunt, et summa fuit de triginta argenteis: Matthaei vigesimo sexto: " At illi constituerunt ei triginta argenteos ". Valent autem argentei triginta trecentos denarios usuales. Et hoc fuit pretium unguenti, quod Magdalena super caput Christi effudit, secundum illud Ioannis duodecimo : " Quare hoc unguentum non venditur trecentis denariis et datum est egenis? Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat ". Et ideo hoc pretium recompensabatur venditione Domini. Huius figura praecessit in venditione loseph, Genesis trigesimo septimo , ubi dicitur secundum litteram consuetam, quod venditus fuit triginta denariis: et de hoc Zachariae undecimo: " Appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis ".

7. (Vers. 6.). Hoc ergo pretio Iudas Christum - vendidit, et ideo addit: Et spopondit. Et quaerebat i opportunitatem, ut traderet illum sine turbis. Hi turbam fugiebant, quia ipsum sicut verum Prophetam habebant: unde Ioannis septimo : "Nunquid aliquis de principibus credidit in eum ? Sed turba haec, quae ignorat Legem, maledicti sunt". Fugiebat Iudas publicum et quaerebat secretum, quia, Ioannis tertio , " qui male agit odit lucem ". - Et attendendum est, quod Christus traditus fuit a Patre per abundantissimam pietatem: ad Romanos octavo : "Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum " etc: a se, per ardentissimam caritatem: ad Ephesios quinto: " Dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis "; a proditore, per scelestissimum cupiditatem, infra eodem : " Ecce, manus tradentis me" etc: et Matthaei vigesimo sexto: " Quid vultis mihi dare " etc.

Secundo, de dispensativa institutione Sacramenti altaris dicuntur duo.

8. Venti autem dies azymorum etc. Postquam descripsit Evangelista perversam machinationem Iudae proditoris, hic secundo describit dispensativam institutionem Sacramenti altaris. Et quoniam hoc Sacramentum succedere debebat agno paschali, ideo . pars ista duas habet partes, in quarum prima agitur de praeparatione cibi paschalis: in secunda, de esu agni et consecratione Sacramenti altaris, ibi : Et cum facta esset hora, discubuit.

Circa praeparationem autem cibi paschalis de-scribendam quatuor introducuntur ad hoc concurrent, scilicet opportunitas diei, iussioMagistri, congruitas loci et adimpletio praecepti.

9. (Vers. 7.). Primo quantum ad opportunita tem diei observandam dicit: Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. Haec autem dies erat quarta decima luna mensis, secundum illud Exodi duodecimo : "Servabitis agnum usque ad quartam decimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam "; et Levitici vigesimo tertio: "Mense primo quarta decima die mensis ad vesperum phase Domini est: et quinta decima die mensis huius solemnitas est azymorum Domini. Septem diebus azyma comedetis ". Ex quo apparet, quod Christus celebravit pascha eo die, quo consuetum erat secundum Legem, ac,per hoc celebravit in azymis: quia, Deuteronomii decimo sexto , " non apparebit fermentatum in omnibus finibus tuis ".

10. Et ideo de azymo confecit, secundum quod conveniebat figurae: Exodi duodecimo : "Et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus ". Competit etiam hoc huic Sacramento, secundum illud primae ad Corinthios quinto: " Epulemur, non in fermento veteri, sed in azymis sinceritatis" etc. Et hoc confirmatur per alios duos Evangelistas, Matthaeum scilicet et Marcum, quia utrique dicunt, Christum celebrasse phase primo die azymorum, Matthaei vigesimo sexto et Marci decimo quarto.

Sed huic obviare videtur Ioannes. Ioannis decimo tertio dicitur: "Ante diem festum paschae " etc.; et iterum decimo octavo: "Iudaei non introierunt in praetorinm, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha". Et ideo Graeci dicunt, quod Christus celebravit phase ante quartam decimam lunam: nam in illa ipse immolatus est et crucifixus: et ideo dicunt, quod confecit de fermentato.

Sed Graeci falluntur, quia compelluntur dicere, quod alii Evangelistas a Ioanne dixerunt falsum. Falluntur autem, quia nomen phase aequivoce accipitur. Aliquando enim accipitur pro ipso agno occidendo, sicut accipitur hic : Venit dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha: aliquando pro cibo paschali, sicut Ioannis decimo octavo : " Ut manducarent pascha", id est azymos panes, qui erant cibus phaselis: aliquando pro quinta decima die mensis: Levitici vigesimo tertio : " Quinta decima die mensis huius solemnitas est azymorum Domini. Septem diebus azyma comedetis. Dies primus erit.vobis celeberrimus" etc. Et sic accipitur Ioannis decimo tertio. Respondet autem

Tentas figurae, licet quinta decima die fuerit crucifixus: unde Glossa : " Licet sequenti die, id est quinta decima luna, sit crucifixus, hac tamen nocte, qua agnus immolabatur, carnis et sanguinis Sacramenta tradidit, et a ludaeis tentus et ligatus, ipsius immolationis sacravit exordium ".

11. (Vers. 8.)- Secundo quantum ad iussionemMagistri perficiendam subdit: Et misit Petrum et Joannem dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. Misit autem Petrum et Ioannem tanquam duos, qui erant inter alios magis principales: unus tanquam magis diligens, alter tanquam magis dilectus : seu propter significationem. Nam Petrus agnoscens, et Ioannes, in quo estgra tia insinuant nobis fidem cum caritate; et baec sunt, quae praeparant ad manducationem. Nam per fidem est masticatio, per caritatem incorporatio: propter quod Ioannis sexto : " Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet, et ego in illo ". Item, per Petrum scientia, per Ioannem virtus et gratia: et baec sunt quae preparant hominem: Psalmus : "Iustitia et iudicium praeparalio sedis tuae "; quia quod scientia dictat virtus exsequitur. Insinuatur igitur ex hoc, quod nullus debet accedere ad cibum paschalem nisi praeparatos: propter quod primae ad Corinthios undecimo : "Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Nam qui manducat et bibit indigne, indicium sibi manducat et bibit ". Et ideo e contrario dicitur Apocalypsis decimo nono : "Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavitse". Nam qui vestem nuptialem non habet expellitur ab. bac convivio: Matthaei vigesimo secundo: " Intravit autem rex, ut videret discumbentes: et invenit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti " etc.

12. (Vers. 9.10.). Tertio quantum ad congruitatem loci inveniendam adjungit: At illi dixerunt: Ubi vis paremus? tanquam in loco congruo, quia dicitur Deuteronomii decimo sexto : " Immolabis phase in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus ". Et dixit ad eos: Ecce, introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portam, pro signo directivo. Marcus autem dicit decimo quarto : " Occurret vobis homo lagenam aquae baiulans ". Augustinus etiam de Concordia Evangelistarum dicit, quod "Marcus lagenam. Lucas amphoram dicit, unus vasis genus, alter modum significavit ".

13. (Vers. 10. 11.). Et quia hoc signum erat directivum, ideo addit: Sequimini eum in domum, in quam intrat, et dicetis patrifamilias domas: Dicit Ubi Magister: Ubi est diversorium, vbi pasclia cum discipulis meis manducem? tanquam in loco secreto et quieto. Domum ab alio quaerit, quam non habebat, sicut dicit Malthaei octavo : " Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; Filius.autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet ". Requirit autem secretum, quia " in pace factus est locus eius".

14. (Vers. 12.). Et quia sciebat eius affectum, ideo addit: Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate, tanquam in loco honesto. Haec secundum litteram sunt plana.

13. Spiritualiter autem per civitatem intelligitur Ecclesia, quae est civitas firma: Psalmus : " Fundamenta eius in montibus sanctis "; et post: " Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei "; et rursus: " Quis deducet me in civitatem munitam "? Civitas pulcra: Apocalypsis vigesimo primo : " Vidi sanctam civitatem Ierusalem novam, descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo". Civitas iucunda: Psalmus: (Fluminis impetus laetificat civitatem Dei ".

Per coenaculum i autem intelligitur anima sancta, quae debet esse elevata per contemplationem: Iob trigesimo nono : " Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila " etc: grandis per caritatem: Baruch tertio: "O Israel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius"! Et Psalmus: " Propter hoc dilatatum est cor meum " etc.; strata virtutum varietate: Esther primo: " Pavimentum pario stratum lapide mira varietate pictura decorabat". - Ad hoc coenaculum venit Dominus, requirendo domini domus assensum, quia Apocalypsis tertio : " Ego sto ad ostium et pulso" etc. - Venit etiam ad hominem non nominatum, quia, ut dicit Glossa , " omnibus volentibus Christum suac mentis hospitio suscipere facultas danda significatur ". Vel, sicut dicit alia Glossa, " sine nomine designatur, ut pauper,

ignobilis Aestimetur qui a Domino eligitur " ; Iacobi secundo : " Nonne pauperes elegit Deus in hoc mundo "? et primae ad Corinthios primo: " Ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius".

16. Venit nihilominus per ducatum hominis ferentis aquam inamphora: quia nullus fit Christi templum nisi per baptismum: Ioannis tertio : "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei". Unde et Dominus discipulis coenantibus lavit pedes. Nullus recte vadit ad hoc Sacramentum, postquam baptismum inquinavit, nisi . lacrymarum imbre perfusus. In cuius figuram Genesis decimo octavo dicitur: " Afferam pauxillum aquae, et laventur pedes vestri. Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum ". De hac aqua Ambrosius : " O aqua, quae Sacramentum Christi esse meruisti, quae lavas omnia nec lavans. Tu incipis primo, tu comples perfecta mysteria. A te principium, in te finis". Designat igitur aqua in amphora undam regenerantem, secundum illud primae Ioannis quinto : " Tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis "; et Ioannis decimo nono: " De latere eius exivit sanguis et aqua ". Designat etiam ipsam sacram doctrinam, quia Ecclesiastici decimo quinto : " Aqua sapientiae salutaris potabit illum ". Et haec est in amphora, id est sub velamine: secundae ad Corinthios quarto: "Habemus thesaurum in vasis ". Designat etiam gratiam supernam; Genesis vigesimo quarto : " Da mihi aquam de hydria " etc.: et Ioannis quarto: " Omnis, qui bibit ex aqua bac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in ae- ternum ".

Vult igitur Dominus in his insinuare, quod qui vult se praeparare ad pascha, oportet, quod intret Ecclesiam et per baptismum et sacram doctrinam et gratiam divinam sternatur ut coenaculum grande et altum ad suscipiendum Christum. 17. (Vers. 13.). Quarto quantum ad exsecutionem mandati perfectam subiungitur: Euntes autem inuenerunt, sicut dixit illis Iesus , et paraverunt pascha, in quo insinuatur discipulorum vigilantia,

quia quaesierunt, donec invenerunt, sicut illa bona mulier, de qua Lucae decimo quinto : "Evertit domum et quaerit diligenter, donec inveniat". Insinuatur igitur Christi sapientia, quia, sicut praedixit, ita eis evenit, quia dicitur Ecclesiastici vigesimo tertio : " Domino Deo, antequam crearentur omnia sunt nota". Insinuatur etiam discipulorum obedientia, quia praeparaverunt, secundum quod iniunctum fuerat, ne forte praeterirent voluntatem divinam, quia, supra duodecimo , "ille servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis ".

18. Spiritualiter autem parant discipuli pascha per documenta veritatis, secundum illud Isaiae quadragesimo " Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ". Ipsi etiam parant, dum vocant ad medicamenta salutis: Matthaei vigesimo secundo:"Misit servos suos hora coenae dicere invitatis: Ecce, prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias ". Unde omnes boni Christi discipuli clamant suadendo auditoribus suis: "Praeparate corda vestra Domino et servite illi soli", primi Regum septimo . Omnes clamant, ut contemnatur mundus, et diligatur Deus. Et hoc est facere pascha, id est transitum ex visibilibus ad invisibilia, a temporalibus ad aelerna, de morte ad vitam, secundum illud Ioannis quinto : "In indicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam".

19. Et eum facta esset hora etc. Post descriptam praeparationem cibi paschalis describit hic con-secrationem Sacramenti altaris . Et quoniam hoc Sacramentum impletivum est Legis et infructuosum est ingratis, ideo pars ista habet tres partes. In quarum prima agitur de observatione paschae: in secunda vero, de institutione eucharistiae, ibi : Et accepto pane, gratias egit: in tertia, de argutione ingratitudinis Judae, ibi: Verumtamen ecce, manus tradentis me.

Circa manducationem paschae introducuntur tria, scilicet discubitus discipulorum et Christi, transitus agni typici et terminus potus figuralivi .

90. (Vers. 14.). Primo igitur quantam ad diicu- liftum caritativum discipulorum et Christi dicit: Et cum facta esset hora, discubuit et duodecim Apostoli cum eo, in quo ostenditur mira Christi familiaritas ad discipulos, quia simul cum discipulis discumbebat, ut exemplo doceret illud Ecclesiastici trigesimo secundo: Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis". Apparet enim in hoc, quod Dominus miro modo mutuam caritatem acceptat, secundum illud Ioannis decimo tertio : "In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectionem ad invicem habueritis Et hoc est quod ipse praecipiebat Ioannis decimo tertio: " Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem "; et iterum decimo quinto: " Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem " etc. Et hoc potissime desiderabat et propter hoc Sacramentum communionis instituebat.

21. (Vers. 15.). Unde addit: Et ait illis: Desiderio desideravi, hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Manducatio ista designat incorporationem et unitatem membrorum in corporis unitatem: quod fit per amoris inflammationem, et hoc praecipue Christus desiderat, secundum illud supra duodecimo : "Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur ? Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor, usque dum perficiatur "! Hoc autem desiderabat Christus manducare propter exclusionem figurae et introductionem veritatis. Unde Chrysostomus : " Desideravi tradere vobis res novas et pascha dare secundum". In quo insinuat, quod ad cibum paschalem est cum maximo desiderio accedendum ; propter quod Ecclesiastici vigesimo quarto : " Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me " etc.; et Psalmus: " Dat escam esurientibus "; iterum: " Dilata os tuum, et implebo illud ".

22. (Vers. 16.). Secundo quantum ad transitum agni typici subdit: Dico enim vobis, quia ex noe non manducabo illud, donec impleatur in regno Deis istud scilicet phase figurale: Glossa : " Non ultra Moysaicum pascha celebrabo, donec in Ecclesia, quae est regnum Dei, spiritualiter intellectum compleatur ". Quod ergo dicitur Exodi duodecima : "Celebrabitis hanc diem in generationibus vestris cultu sempiterno ", refertur potius ad signatum quam ad signum. Nam figura impletur, quando venit quod praefigurabat, et tunc, adveniente veritate, cessat, sicut per lucem cessat umbra: propter quod dicitur primae ad Corinthios decimo tertio : "Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est"; et ideo ad Hebraeos decimo: " Umbram habens Lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, nunquam potest accedentes perfectos facere"; et post: " Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae non possunt auferre peccata. Hic autem, unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos ". Et iam implevit ipse una passione illius agni oblati praefigurationem, quia, sicut dicitur Matthaei tertio , " sic decet nos implere omnem iustitiam "; nam, Matthaei quinto, " non veni solvere Legem, sed adimplere ".

23. (Vers. 17.). Tertio quoad terminum polus i figurativi subditur: Et accepto calice, gratias egit et dixit: Accipite et dividite inter vos. Hoc antem dicitur de potu spectante ad pascha vetus: unde Glossa : " Hic calix ad vetus pascha, cui finem imponebat, pertinet". Quo accepto, gratias agit, scilicet quia vetera transitura, et nova omnia erant ventura, secundum illud Levitici vigesimo sexto : " Novis supervenientibus, vetera projicietis ".

24. (Vers. 18.). Et ideo subditur: Dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis huius , donec veniat regnum Dei: quod quidem verum est, sive intelligatur regnum Dei esse iustitia, secundum illud ad Romanos decimo quarto: " Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto "; sive venialis intelligentia, secundum illud Matthaei decimotertio : " Omnis scriba doctus in regno caelorum "; sive etiam vita Aeterna, secundum illud infra vigesimo tertio: " Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum "; sive etiam gratia, secundum illud supra decimo septimo : "Regnum Dei intra vos est". Nam statim in passione Christi et iustitia impleta est et iniquitas deleta, secundum illud Danielis nono: " Ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna ". In passione operto fuit intelligentia: infra vigesimo quarto : " Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturam"; et hoc signat ipsa scissio veli, quod usque hodie est super mentes eorum qui non credunt. In passione data est gratia, secundum illud Ioannis primo : " Gratia et veritas per Iesum Christum facta est". Item, per passionem aperta est ianua et gloria acquisita; et ideo infra vigesimo tertio: " Hodie mecum eris in paradiso". Quoniam ergo regnum Dei secundum hunc quadruplicem modum statim ad hujusmodi cibum et potum successit, ideo recte dicit, quod "non biberet, donec veniret regnum Dei "; quod ideo dicit, ut ait Glossa , " ut horum mutatione sacramentorum cetera Legis sacramenta vel iussa ad spiritualem observantiam doceat transferenda ".

23. (Vers. 19.). Et accepto pane etc. Post- quam egit de manducatione phase, hic secundo agit de institutione eucharistiae: circa quam introducuntur tria, scilicet consecratio dominici corporis, collatio potestatis et consecratio Christi sanguinis. Primo igitur quantum ad consecrationem corpo ris dicit: Et accepto pane, gratias egit et fregit . et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur ;in quo Dominus consecravit et formam consecrandi instituit in his verbis: " Hoc est corpus meum ".

Sed quomodo confecerit, quadruplex est opinio. Una est, quod confecerit virtute Deitatis sine verbis et post verba dixit et virtutem verbis dedit. Secunda est, quod dixit prius verba in occulto et post in manifesto. Tertia, quod semel tantum verba dixit, sed prius fregit et post confecit. Quarta est opinio, quod semel verba dixit et dicendo confecit et conficiendo instituit, et prius dixit quam fregit ; unde littera praepostera est et debet construi sic: accepit panem et gratias egit dicens: Hoc est corpus meum, et fregit et dedit . - Commutavit autem Dominus sacramentum agni in sacramentum panis, quia iste est cibus magis communis et naturalis, simul exprimens vim cibativam et connexivam in corpore Christi vero et mystico: unde in Psalmo : " Panis cor hominis confirmet", panis scilicet caelestis, de quo in Psalmo: " Panem Angelorum manducavit homo "; et Ioannis sexto: " Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi" etc. Unius panis suavitas praeflgurata fuit in manna, de quo Sapientiae decimo sexto : "Et paratum panem de caelo praestitisti eis". Praefigurata nihilominus Genesis quadragesimo nono: " Aser.pinguis panis eius, et praebebit delicias regibus ". Praeflgurata fuit etiam dignitas in sacrificio Melchisedech, Genesis decimo quarto: " At vero Melchisedech, proferens panem et vinum, benedixit ei " etc.; et ideo de Christo dicitur in Psalmo : " Tu es sacerdos in aelernum secundum ordinem Melchisedech ". Sicut enim Melchisedech benedixit, ita et iste et multo amplius, quia hic est sacerdos Aeternus: unde verbo solo convertit panem in corpus suum.

26. Est igitur sententia verbi ista: Hoc est corpus meum, id est, signatum per hoc convertendum in corpus meum est corpus meum ;vel: hoc transit in corpus meum, quod est integrum et perfectum ; efficacia autem verbi est, ut hoc dicto fiat. Unde Ambrosius : " Si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de caelo deponeret, non valebit lanium sermo Christi, ut substantias mutet"? Iterum idem: " Quid quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum ipse praeter naturam sit partus ex Virgine"?

Licet autem solo verbo confecerit, dicitur tamen, quod panem accepit, gratias egit, fregit et dedit, . propter mysterium significationis. In acceptione namque panis intelligitur assumtio carnis, quia Ioannis sexto : " Caro mea vere est cibus". Accepit igitur panem ad designandum illud Ioannis primo: " Verbum caro factum est ". In gratiarum actione intelligitur defluxus gratiarum a capite in totum corpus Ecclesiae: Ioannis primo : " De plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia ". In fractione intelligitur afflictio passionis, qua fuit flagellis concisus, clavis perforatus et lancea transfixus, secundum illud Psalmi : " Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea". In datione intelligitur liberalitas communicationis: Ioannis sexto : "Panis, quem ego dabo, caro mea est "; quia Sacramentum hoc est summe gratuitum, secundam illud Matthaei decimo: " Gratis accepistis, gratis date ".

27. Secundo quantum ad collationem potestatis subdit: Hoc facite in meam commemorationem: in quo dat eis potestatem, ut faciant quod et ipse fecit: ac per hoc etiam sacerdotalem ordinem eis tradidit, quasi dicat illud Ioannis decimo tertio : (Exemplum dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis". Insinuat etiam, quare debent facere, scilicet in memoriale dominicae mortis: primae ad Corinthios undecimo : " Quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat"; et Ecclesiastici quadragesimo nono: " Memoria Iosiae in compositionem odoris facta, opus pigmentarii". Et de hac memoria dicitur Threnorum tertio '' : " Recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis "; et post: " Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea ".

In memoriale dominicae virtutis: ''Psalmus : "Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus "; et iterum: (Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem "; et Exodi decimo tertio: " Erit quasi signum in manu tua et in recordationem appensum ante oculos tuos, eo quod in manu forti eduxit te Dominus de Aegypto ".

In memoriale etiam dominicae caritatis, secundum illud Isaiae vigesimo sexto : (Domine, nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae ". Ideo Canticorum octavo: " Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum " etc.

Hoc est memoriale vivum et veram , quia non tantum est signum rememorativum, verum etiam et demonstrativum: et ideo dicitur: "Hoc est corpus meum "; quia ipsum est Sacramentum signativum et sanctificatum, de quo primae ad Timotheum tertio : " Et manifeste magnum est pietatis Sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu " etc. Ipsum etiam est viaticum conservativum et cmiforlativum: Ioannis sexto : " Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut patres vestri manducaverunt manna et mortui sunt. Qui manducat hunc panem vivet in Aeternum ". Ipsum est sacrificium acceptum et placativum, secundum illud primae Petri secundo : (Sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum "; et hinc quidem necesse est, hic contineri verissimum corpus Christi.

28. (Vers. 20.). Tertio quantum ad consecrationem sanguinis subiungit: Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix, novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Et attendendum, quod Evangelistae non eodem modo formam hanc exprimunt. Nam Matthaei vigesimo sexto et Marci decimo quarto dicitur: (Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur ". Apostolus autem dicit primae ad Corinthios undecimo: " Hic calix novum testamentum est in meo sanguine ". Ecclesia autem nulla istarum formarum utitur ;nam dicit: " Hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum".

Nec est contrarietas,: quia scribentes non intendunt formam verborum praecise describere, sed historiam texere: sed Ecclesia servat formam ab Apostolis traditam in conficiendo, quam et a Christo acceperant: et implicat in se forma Ecclesiae quidquid per omnes Evangelistas et per Apostolum dictum est . Nominatur autem hic calix potus contentus in calice, sicut ibi Matthaei vigesimo : " Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum "?

In calice autem continebatur" vinum permixtum aqua, licet Evangelista non exprimat, quia hoc intelligitur, et quia mos erat, et quia vinum forte erat, et quia Christus maxime sobrius erat Et hoc etiam a mysterio non vacat, quia, sicut aqua unitur vino, sic populus Christo: et ideo in huius designationem dicitur Ioannis decimo nono , quod de latere Christi " exivit sanguis et aqua "; et ideo Ecclesia offert utraque commixta. Transsubstantiabatur autem totum illud in sanguinem Christi verum: unde primae ad Corinthios decimo : "Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est "?

29. Per hunc autem sanguinem novum confirmatum est testamentum: unde ad Hebraeos nono :

" Nec primum testamentum sine sanguine dedicatum est"; unde Exodi vigesimo quarto: " Sumtum sanguinem respersit in populum, dicens: Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus". Sed ille fuit sanguis animalium, qui non potuit auferre peccata, secundum illud ad Hebraeos decimo : "Impossibile enim est, sanguine taurorum et hircorum auferri peccata"; et ideo testamentum illud fuitue-lus et temporale. - Testamentum ergo novum dedicari non potuit nec debuit nisi in sanguine Christi ; ideo ad Hebraeos nono : " Christus, assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta ". "Et ideo novi testamenti mediator est". Et ratio huius est, quia sanguine Christi redemptum est genus humanum: ideo ad Hebraeos nono : " Sine sanguinis effusione non fit remissio" peccatorum, non cuiuscumque, sed Dei Agni et Sponsi Iesu Christi. Unde Apocalypsis quinto: " Redemisti nos Deo in sanguine tuo"; et Apocalypsis primo: " Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo ". Et quia per sanguinem crucis suae pacificavit " quae in terris et quae in caelis sunt", sicut dicitur ad Colossenses primo ideo sanguinis sacrificium debet esse placativum et debet esse Sacramentum refectivum; quem etiam lambunt pulli aquilae, secundum illud Iob trigesimo nono : "Pulli aquilae lambunt sanguinem "; quo inebriantur amici sponsi, secundum illud Canticorum quinto: " Bibite et inebriamini, carissimi"; quo incitantur ad proelium viri athletae, secundum illud primi Machabaeorum sexto : " Ostenderunt elephantis sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium "; et Apocalypsis duodecimo: "Ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni". Et talibus dicitur ad Hebraeos duodecimo: " Nondum usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes ". 30. (Vers. 21.). Verumtamen ecce, manus etc. Post descriptam manducationem phase et consecrationem eucharistiae hic tertio describit argutionem proditoris ludae: circa quam describendam introducuntur tria, scilicet perversitas proditoris ingrati, profunditas iudiciorum Dei et puritas Apo. stolorum Christi.

Primo igitur quantum ad perversitatem proditoris ingrati dicitur: Verumtamen ecce, manus tradentis me mecum est in mensa. Hoc quidem adversative dicit, quia ingratitudo proditoris directe impugnat gratiam tam nobilis Sacramenti. In hoc autem apparet mira Christi benignitas, quia pessimum proditorem suum ad mensam secum suscipiebat ; nec tantum ad mensam, immo quod plus est ad eandem scuiellam, secundum illud Matthaei vigesimo sexto : " Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet In quo dedit Dominos formam ad diligendum inimicos, secundum illud Matthaei quinto : " Diligite inimicos vestros "; formam dedit ad tolerandum malos, unde, sicut dicit Augustinus, corpus et sanguinem suum ludae communicavit ; nec eum aliis detexit: unde Glossa : "Non designat ex nomine, ne manifeste correptus impudentior fiat ". Ipsius etiam ludae pedes lavit sicut discipulorum aliorum, scilicet Apostolorum, secundum quod dicitur Ioannis decimo tertio : " Vos mundi estis, sed non omnes. Sciebat enim, quis traderet eum".

Et econtra apparet ex hoc mira proditoris ingratitudo, qui nec tanta humilitate nec tanta caritate nec tanta familiaritate destitit a proditione. Ideo conqueritur Dominus in Psalmo : "Homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem"; et iterum: "Si inimicus meus maledixisset milii, sustinuissem utique ". " Tu vero, homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos ".

Huic proditori similes sunt qui adi mensam Christi, scilicet altare, cum perverso corde accedunt. Unde Glossa : " Exemplo Iudae Filium hominis tradit qui istud inviolabile Sacramentum violare praesumit ". Uniusmodi sunt qui post acceptam Sacramentum redeunt ad peccatum, sicut "canis ad vomitum ", de quibus ad Hebraeos decimo: "Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur hostia pro peccato"; unde in Psalmo: " Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione .mea ".

31. (Vers. 22.). Secundo quantum ad pfofun-dilatent iudiciorum Dei subditur: Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: hoc est secundum divinum decretum et suum beneplacitum ; Isaiae quinquagesimo tertio : " Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et posuit Dominus in eo iniquitates omnium nostrum"; et iterum ibidem: " Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate "; et Actuum tertio : " Deus quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, implevit sic". Nam Isaias dicit Isaiae quinquagesimo tertio : " Tanquam ovis ad occisionem ducetur "; et Threnorum ultimo: " Spiritus oris nostri, Christus Dominus captus est in peccatis nostris "; et Danielis nono: " Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus "; et Zacbariae decimo tertio: "Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum ? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me ".

32. Passio igitur Christi fuit definita a Deo, fuit etiam sibi placita et accepta , et tamen affectus proditoris fuit displicens et perversus: et ideo subditur: Verumtamen vae homini illi, per quem tradetur ! quia, licet in. effectu sit concordia, in voluntate tamen est summa discrepantia, quia Deus hoc volebat ex caritate, secundum illud ad Ephesios secundo " Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem " etc.: et ad Romanos quinto: " Commendat autem Deus caritatem suam in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est". Christus volebat ex obedientia: ad Philippenses secundo : (Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem " etc. Iudaei volebant ex crudelitate: Sapientiae secundo : " Contumelia et tormento interrogemus eum ". " Morte turpissima condemnemus eum". Iudas autem hoc volebat ex avaritia, et ideo potest sibi competere illud Actuum octavo : "Pecunia tua tecum sit in perditionem". Unde apparet in Iuda illud quod dicitur primae ad Timotheum sexto: "Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli" etc.; et verificatum est etiam illud Ecclesiastici decimo: " Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua". Unde Iudas perdidit vitam, perdidit animam, perdidit famam, perdidit omnia et incurrit calamitatem aeternam: unde in Psalmo : "Cum indicatur, exeat condemnatus" etc.: Matthaei vigesimo sexto: " Bonum erat ei, si natus non fuisset" etc.

33. (Vers. 23.). Tertio quantum ad puritatem Apostolorum Christi subiungit: Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset. Beda : "Noverant undecim, quod nihil tale cogitaverunt, sed plus credunt Magistro quam sibi"; unde Matthaei vigesimo sexto dicitur: " Contristati valde, coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine "? Unde Apostoli erant innocentes, quia nec consentanei erant malitiae nec etiam conscii. Turbatur autem quilibet in se et de se, ne ab aliis crederetur esse talis, et etiam propter haesitationem de aliis: unde Ioannis decimo tertio : " Aspiciebant discipuli ad invicem, haesitantes, de quo diceret ". Inter omnes tamen Simon Petrus, quia ferventior erat, diligentius requirebat: unde Ioannis decimo tertio: (Innuit Simon Petrus illi discipulo, quem diligebat Iesus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit"? Maluit autem Dominus, quod omnes turbarentur, quam quod ille omnibus detegeretur, ut formam daret, quod non est occultum vitium faciliter publicandum: propter quod Ecclesiastici decimo nono : " Audisti verbum adversus proximum tuum ? Commoriatur in te, fidens, quoniam non te dirumpet Tamen Simoni Petro per Ioannem indicavit, sicut dicitur Ioannis decimo tertio: " Ille est, cui ego intinctum panem porrexero "; quia non reputatur publicum, quod ex caritate ad cautelam praelato detegitur propter periculum vitandum.

Tertio, de provida eruditione discipulorum dicuntur duo.

34. Facta est autem et contentio etc. Postquam descripsit machinationem proditionis et institutionem Sacramenti altaris, hic tertio describit providam eruditionem discipulorum. Et quoniam dupliciter paratur homo ad ruinam: vel per arrogantiam in prosperis, vel per inconstantiam in adversis: ideo i pars ista habet duas. In quarum prima reprimit

discipulorum arrogantiam: in secunda vero animat et roborat ad constantiam, ibi : Ait autem Dominus Simoni.

In reprimendo igitur discipulorum arrogantiam quatuor introducuntur ab Evangelista, scilicet litigium arrogantiam detegens, documentum arrogantiam reprimens, exemplum humilitatem suadens et praemium ad humilitatem alliciens.

83. (Vers. 24.). Primo igitur quantum ad litigium arrogantiam detegens dicit: Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. Quae fuerit huius contentionis occasio, nescitur. Contentio tamen est signum amoris privati boni: unde Iacobi quarto : "Unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis, quae militant in membris vestris"? Contentio autem de primatu signum est amoris excellentiae et dominii: et hic amor nondum erat exstinctus in Apostolis ante adventum Spiritus sancti. Unde eis poterat dici illud primae ad Corinthios tertio : " Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis"? Unde contentio ista non est trahenda in exemplum, quia repressa fuit per Christum et per Apostolum Paulum dissuadetur. Nam primae ad Corinthios undecimo : " Si quis videtur inter vos contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei "; quia, Proverbiorum vigesimo, "honor est homini, qui separat se a contentionibus".

Sed haec consuetudo recessit . ab aula: immo sicut, imminente passione Christi, contenderunt de primatu, sic, imminente morte episcopi, contentio fit inter canonicos, quis debeat praeponi. Unde talibus potest dici illud Apostoli primae ad Corinthios undecimo : "Non laudo vos, quod non in melius, sed in deterius convenitis"; quia potius adhaerent contentioni carnalium quam paci et unitati spiritualium, quam eis reliquit Christus in morte, secundum illud Ioannis decimo quarto: "Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis ".

Unde Iosepb dixit fratribus suis Genesis quadragesimo quinto: "Ne irascamini in via".

36. (Vers. 2b.). Secundo quantum ad documentum arrogantiam reprimens subdit: Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum, per culmen excellentiae, secundum illud Iudith primo : " Arphaxad, rex Medorum subiugaverat multas gentes suo imperio ". " Et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum ".

Et qui potestatem habent super eos benefici vocantur, per nomen honorabile. Tales sunt, de quibus in Psalmo : " Vocaverunt nomina sua in terris suis "; et statim subditur: " Homo, cum in honore esset, non intellexit" etc.

37. (Vers. 26.). Vos autem non sic: sed quit maior est in vobis fiat sicut minor, per humilitatem in corde, secundum illud Ecclesiastici tertio : "Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam ". Nam Ecclesiastici decimo: " Magnus est iudex et potens in honore, sed non est maior illo qui timet Deum ".

Ei qui praecessor est, sicut ministrator, per humiliationem in exteriori conversatione: Matthaei vigesimo : " Quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit Tester minister: et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus ". Et ideo in parabola supra decimo quarto dicit: " Cum vocatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco". Et rationem ibidem reddit: " Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat exaltabitur ". Hoc antem dicitur, non ut gradus deseratur, nec ordo perturbetur, nec iustitia omittatur, sed ut privatus excellentiae amor suppeditet; ideo Ecclesiastici trigesimo secundo : "Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex eis. Curam illorum habe". Et hoc maxime clericis competit, secundum illud primae Petri quinto: " Non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo ". Unde Glossa : "Necesse est, ut rectorem subditis et matrem pietas et patrem exhibeat disciplina, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa Et de hoc est in panlo exemplum, qui dicebat bonis primae ad Thessalonicenses secando : " Facti sumus parvuli in medio vestri, tanquam si nutrix foveat" etc. ; pater etiam severus fuit Corinthiis, secundae ad Corinthios ultimo: "Praedico vobis, sicut praedixi iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam, si venero, dod parcam. An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus "?

38. (Vers. 27.).Tertio quantum ad exemplum humilitatem suadens adiungit: Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? Hoc quaerit sicut per se notum, et ideo respondet: Nonne qui recumbit? Hoc est quidem verum secundum ordinem, qui attenditur secundum morem et usum mundanum ; unde supra decimo septimo : " Quis autem vestrum, habens servum, qui reverso de agro dicat: Transi et recumbe: et non magis: Veni et ministra mihi"?

Sed aliter est secundum ordinem divinum; unde subdit: Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat, ad dandum humilitatis exemplum: quod potissime fecit in coena illa ultima, in qua lavit pedes discipulorum, sicut dicitur Ioannis decimo tertio , ubi subiungitur: " Vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis. Sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros" etc. Rationem autem ipse reddit consequenter: " Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior est eo qui misit illum ". Si ergo Christus, cum esset superior, humillime ministravit: multo fortius et omnes Christi discipuli. Chrysostomus : "Non est verus discipulus, qui non imitatur magistrum, nec vera imago, quae non est similis auctori ". Unde licet semper fuerit periculosum erigi in superbiam, nunc periculosissimum est post tantam humilitatem ostensam: et ideo ad Philippenses secundo : "Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu, qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo " etc.

39. (Vers. 28.). Quarto quantum ad proemium ad humilitatem alliciens adiungit: Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis, per sustinentiam tribulationis. Tales sunt, de quibus dicitur Apocalypsis septimo : " Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni". Et hu;usmodi sunt veri amici, quia, Proverbiorum decimo septimo, " omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur "; et ideo Ecclesiastici sexto: " Si possides amicum, in tentatione posside eum ".

40. (Vers. 29. 30.). Et quoniam qui particeps est in tribulatione debet esse particeps in honore, ideo addit: Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super tnensam meam in regno meo , per abundantiam satietatis, secundum illud secundae ad Timotheum secundo: "Fidelis sermo. Nam si commortui sumus, et convivemus: si sustinuerimus, et conregnabimus "; et ideo Apocalypsis primo: " Particeps in tribulatione et regno ". Pater disposuit Filio, quod veniret ad exaltationem per humiliationem: nam infra vigesimo quarto : " Nonne oportuit, pati Christum et ita intrare in gloriam suam "? et ad Philippenses secundo: " Humiliavit semetipsum "; et post: " Propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen " etc. Sic et Filius disponit nobis sub eodem foro et quantum ad viam et quantum ad patriam; unde Ioannis duodecimo : "Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi ego sum, illic et minister meus erit".

Quod, non solum dicit quoad convivium refectionis, verum etiam solium honoris, et ideo addit: Et sedeatis super thronos , iudicantes duodecim tribus Israel, per excellentiam dignitatis. Et hoc dicitur perfectis, qui iudicabunt et non iudicabuntur: de quibus Matthaei decimo nono: "Vos, qui reliquistis omnia et secuti estis me " etc. Et in talium persona dicitur primae ad Corinthios sexto : "An nescitis, quoniam Sancti de hoc mundo iudicabunt"? "Nescitis, quoniam Angelos iudicabimus, quanto magis saecularia"? Hoc autem debetur perfectae humilitati, secundum illud Iob trigesimo sexto: " Causa tua quasi impii iudicata est"; et iterum trigesimo sexto: "Non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit", illis scilicet, qui vincunt superbiae fastum. Propterea Apocalypsis tertio : "Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre in throno eius ". Et hoc est praemium humilium: Ioannis duodecimo: " Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, qui est in caelis ".

41. Ait autem Dominus Simoni . Post represisam discipulorum arrogantiam, hic animat eos ad constantiam contra pericula imminentia . Et quoniam in periculis opus est constantia contra violentiam, opus est cautela contra fraudulentiam: nam diabolus tentat ut leo, tentat etiam ut draco : ideo pars ista habet duas. Id quarum prima animat discipulos ad constantiam; in secunda vero sollicitat ad cautelam, ibi : Et dixit eis: Quando misi vos etc. Animans autem ad constantiam praemunit contra tentationem, ostendit defensionem et compescit praesumtionem.

42. (Vers. 31.). Primo igitur quantum ad praemunitionemtentationis dicit: Ait autem Dominus Simoni: Simon, ecce, satanas expetivit vos, ut Cribraret sicut triticum. Specialiter Simonem alloquitur tanquam principalem inter omnes Apostolos. Nam ei dictum est Mattbaei decimo sexto : " Beatus es, Simon Bar Iona "; et post: " Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram Aedificabo Ecclesiam meam ". Istum ergo tanquam principalem lapidem et fundamentalem praemunit, ostendendo periculum pugnae hostilis. Quia enim diabolus adversatur nobis, ideo dicitur satanas, secundum illud Zachariae tertio : " Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei". Iste autem semper desiderat persequi viros iustos, sed non potest, nisi quantum permittitur a Domino. Ideo dicitur expetere, sicut a Domino permissus est Iob: Iob primo : " Quadam die, cum assisterent filii Dei coram Domino, adfuit inter eos etiam satan "; data est autem ei potestas. Concutit etiam viros perfectos, sicut concutitur triticum in cribro, quia, sicut triticum, dum cribratur,expurgatur, sic et viri sancti in tribulationibus. Unde Glossa : " Cum satanas expetit tentare et, velut qui triticum purgat ventilando, concutere, docemur nullius fidem a diabolo, nisi permittente Deo, posse tentari". Sicut autem, cum cribratur triticum, nihil remanet in eo nisi pulvis: sic diabolus non capit nisi perversos: Ecclesiastici vigesimo septimo : "Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius ". In hoc enim cribro mali non purgantur; Amos ultimo: " Concutiam domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet ex eo lapillus super terram ".

43. (Vers. 32.). Secundo quantum ad ostensionem defensionis adiungit: Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Hic rogavit Dominus, non ut Petrus non caderet, sed ut non.deficeret, quia, quamvis ceciderit, resurrexit, secundum illud infra eodem :" Conversus Dominus, respexit Petrum"etc Vel potest illud referri ad Ecclesiam Petri, pro cuius fide rogavit Dominus, secundum illud Ioannis decimo septimo : " Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me". Et haec Ecclesia, quae designatur per Petri naviculam, licet concutiatur, tamen non naufragatur. Hoc enim posuit Deus in illa Ecclesia ad confirmationem aliarnm.

Ideo addit: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos: quia, sicut dicitur ad Romanos decimo quinto , " debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere" etc.: et hoc est ordinatum, secundum illud Proverbiorum decimo octavo: " Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma ". Ex quo apparet, quod Christus ipse orando et interpellando confirmat principalia Ecclesiae membra. Propter quod primae ad Corinthios decimo quinto : "Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Iesum Christum Dominum nostrum"; et primae Petri ultimo: "Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque ". Sed per principalia confirmat infirma, secundum illud ad Romanos primo : " Desidero videre vos, ut aliquid impartiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos, id est, simul consolari in vobis " etc. Unde et sancto Iob dicitur: (Vacillantes confirmaverunt sermones tui", Iob quarto.

44. (Vers. 33.). Tertio quantum ad repressionem praesumtionis subiungit: Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Hoc verbum fuit amoris et fervoris sed tamen hoc erat cuiusdam praesumtionis, quia illud promittit, ad quod non sufficit, scilicet quod paratus sit pro Christo et cum Christo mori, cum sit opus perfectissimae caritatis. Unde Hieronymus : (Avis sine plumis volare nititur". Unde Petrus dupliciter hic praesumsit: et quia supra vires de viribus propriis sensit: unde Ioannis decimo tertio : (Dixit Petro: Quo ego vado, non potes me sequi modo: dicit ei Simon Petrus: Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam "; et iterum, quia se aliis praeposuit: unde Marci decimo quarto : "Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego ". Unde Chrysostomus: (Duae erant incusationes: et quia Christo contradixit et quia aliis se praeposuit".

45. (Vers. 34.). Et ideo haec praesumtio compescenda erat, et propterea subditur: Et ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ier abneges nosse me. Chrysostomus : (Permittit eum cadere, erndiens, in omnibus credendum Christo plus quam propriae conscientiae ". Et post: " Ex hoc apparet, quod non sufficit desiderium hominis, nisi nutu superioris potiatur ". Unde Augustinus de Verbis Domini dicit, quod Dominus locutus est ad Petrum, sicut medicus ad aegrotum, qui credit, se esse sanum. Dicit enim sic: " Medicus tangens venam cordis Petri dicebat, quod ter eum esset negaturus "; quod quidem dicebat non incitando ad negationem, sed compescendo praesumtionem. Unde

Glossa : "Ille qui novit, quid sit in homine, ne quis de statu suo incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, sicut Deus modum, tempus et numerum negationis praedicit, et sicut misericors auxilium suae defensionis promittit". Ipse igitur Dominus, " qui scit figmentum nostrum ",qui scit, cogitationes hominum esse vanas, praedicit casum, ut ostendat, istud verum esse, quod dicitur Proverbiorum vigesimo Octavo: " Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse laudabitur ". - Si quis autem quaerat, utrum Petrus crediderit, Dominum dixisse verum, aut falsum ; dico, quod credidit, quod verum, sed sub conditione, scilicet nisi diligenter caveret sibi. Sciebat enim, quod praedictio Christi in nullo praeiudicabat, sed potius praenuntiabat arbitrii libertatem .

46. Videtur autem hoc quod hic dicitur de negatione Petri, contrarium esse ei quod dicitur Marci decimo quarto : " Priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus ".

Sed ad hoc respondetur, quod re vera ante primum cantum negavit Petrus semel, et ante secundum bis, et ita ante consummavit Petrus trinam negationem, quam gallus cantum suum. Est igitur sensus, quod gallus non cantabit, id est, cantum non consummabit; vel antequam gallus cantet, ter negabis, id est, trinam negationem inchoatus; vel negabis, id est, trinam negationem in proposito consummabis .

47. (Vers. 33. 36.). Et dixit eis: Quando misi vos etc Postquam animavit ad constantiam, hic sollicitat ad cautelam . Quod quidem facit per rememorationem praeteritorum, per circumspectionem praesentium et per provisionem futurorum .

Primo igitur quantum ad rememorationem praeterilorum dicit: Et dixit eis: Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Hoc autem

Dominus requirit ab eis, ut in tempore tribulationis memores essent praeteritae quietis, secundum illud Ecclesiastici undecimo : "In die malorum ne immemor sis bonorum "; et Iob secundo: " Si bona suscepimus de manu Dei, mala antem quare non sustineamus"? - Vel ideo reducit ad memoriam, ut ex praeterito det cautelam de futuro, quia, Ecclesiastae octavo , " qui ignorat praeterita et futura nullo scire potest nuntio ". - Vel ideo quaerit, ut ostendat, quod divinitus ortum est, et in primitiva Ecclesia est observatum, ut Evangelium nuntians de Evangelio vivat; unde Glossa : "Ne quid tollerent in via, praecipit, ordinans scilicet, ut qui Evangelium nuntiat de Evangelio vivat". - Vel ideo quaerit, ut ostendat ex responsione sua, quod sequenti divina consilia non deerunt necessaria. Propter quod Matthaei sexto : " Nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis, et corpori vestro, quid induamini ". " Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis". Hoc antem non dicit, quia Apostoli nullam sustinuerunt penuriam, sed quia Deus illam supplevit, quantum necesse erat. Unde secundae ad Corinthios quarto : " Aporiamur, sed non destituimur "; Glossa ibi: " Quasi pauperes sumus adeo, ut nobis necessaria desint, sed non destituimur, quia Deus pascit nos". Et impletur illud Psalmi : (Timete Dominum omnes Sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum "; quia exterior inopia cum interiori sufficientia non debet reputari inopia, sed opulentia: propter quod primae ad Corinthios primo : "In omnibus divites facti estis in illo "; " ut nihil vobis desit in ulla gratia"; et secundae ad Corinthios sexto: " Tanquam nihil habentes et omnia possidentes ". Unde Chrysostomus : " Maximam habet defensionem inopia: inopem et nudum neque centum possunt exuere, philargyrum universa contristant, non solum homines, sed et vermes et tineae contra eum militant".

48. Secundo quantum ad circumspectionem prae-sentium subdit: Dixit ergo eis: Sed nunc qui ha-bet sacculum tollat similiter et peram, ad sustentationem ; unde Glossa : "Instante mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decrevit, permittens, ut tollant necessaria victui, donec, sopita persecutorum insania, tempus evangelizandi redeat" Datur autem hic forma, ut inter infideles et extraneos et persequentes doctrinam veritatis non negligatur provisio sustentationis. Unde Glossa :"Si per inhospitales regiones pergimus, plura viatici canta licet ferri, quam domi habeamus ". - Et quia in persecutione non instat solum periculum famis ab intra, verum etiam periculum oppressionis ab extra: ideo addit: Et qui non habet vendat tunicam tuam et emat gladium, ad defensionem. Et debet suppleri affirmativa: et qui habet gladium tollat scilicet, et qui non habet emat.

Sed cum Dominus nolit, vindictam fieri a spiritualibus viris, ut quid mandat, gladium emi ? Unde Ambrosius : "Cur emere iubes gladium, qui ferire prohibes? Cur habere praecipis quae vetas promi ? Nisi forte, ut sit parata defensio, non ultio necessaria, et videar potuisse vindicare, sed noluisse ".

Potest etiam dici, quod ad spiritualem intellectum refertur, ut per peram intelligatur affectus pietatis, secundum illud Ecclesiastici decimo septimo : " Eleemosyna viri quasi sacculus cum eo". Et in hac pera reponuntur lapides de torrente passionis, secundum illud primi Regum decimo septimo : " Tulit David lapides de torrente et posuit eos in peram pastoralem ".

Per gladium autem intelligitur zelus veritatis, quem debet homo primo sibi praecingere per mortificationem carnalitatis propriae, secundum illud Psalmi : "Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime"; et Canticorum tertio: " Uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos ". Et debet evaginari ad redargutionem carnalitatis alienae, secundum illud Ieremiae quadragesimo octavo : "Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine": et ad Hebraeos quarto: " Vivus est sermo Dei et efficax " etc. Et hic debet assumi in tribulatione, Ioelis tertio: " Concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas: infirmus dicat: Quia fortis ego sum ". Haec duo, scilicet pera et gladius, assumenda sunt in tribulatione, ut pietatem ad naturam, zelum vero contra vitia habeamus .

49. (Vers. 37.). Tertio quantum ad providentiam futurorum subiungit : Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est: Isaiae quinquagesimo tertio : " Tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis deputatus est". Congrue antem hoc Dominus praedicit eis, ut ex considerata passione sua armentur et animentur, secnndnm illud primae Petri quarto : " Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini ". HAEc est armatura accipienda, secnndnm illud ad Ephesios sexto: " Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo ".

Et quoniam nihil magis animat hominem in tribulatione quam consideratio finis, ideo subdit: Etenim ea quae scripta sunt de me, finem habent, scilicet per passionem imminentem. Nam supra decimo octavo: "Consummabuntur omnia, quae scripta sunt de me, Filio hominis ". In hac quidem finali tribulatione non debet esse defectus spiritualis armaturae, quae nunquam deerit Ecclesiae.

50. (Vers. 38.). In cuius designationem subdit: At illi dixerunt: Domine, ecce, gladii duo hic. At ille dixit eis: Satis est. Ex quo apparet, quod verbum Christi plus refertur ad intellectum spiritualem quam ad carnalem. Nam duo gladii nunquam satis essent ad defensionem contra illam innumerabilem multitudinem, qui cum gladiis et fustibus venerunt . Quod ergo dicit: Satis est, intelligitur de signato. Nam per duos hos gladios intelliguntur duo testamenta, in quibus sufficiens continetur doctrina ad defendendam universalem Ecclesiam, secundum illud Canticorum quarto : " Sicut turris David " -designatur tamen per gladium geminatum. Et in designationem huius Seraphim tulit cum forcipe de altari calculum, qui in duobus brachiolis duplicem habet cultellum, Isaiae sexto . In huius etiam designationem Apocalypsis decimo nono dicitur, quod " de ore eius exibat gladius ex utraque parte acutus "; et de his Isaiae secundo: " Conflabunt gladios suos in vomeres", quia veteris testamenti verba utilia sunt ad praedicationem. - Per duos gladios intelligitur duplex armatura, scilicet spiritualis et materialis. Unde Bernardus ad Eugenium : " Si nullo modo ad te pertineret gladius materialis, dicentibus Apostolis: Ecce, gladii duo hic: non respondisset Dominus: Satis est, sed nimis est. Uterque ergo est Ecclesiae, et spiritualis scilicet et materialis: sed is quidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exserendue est: ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis et iussum imperatoris ".

Quarto, de devota supplicatione Christi ad Deum.

51. (Vers. 39.). Et egressus ibat secundum consuetudinem etc. Post descriptam machinationem proditoris et institutionem Sacramenti altaris et informationem discipulorum describit hic Evangelista orationem hominis Christi ad Deum ;et hoc quantum ad septiformem conditionem, quae debet esse in oratione. Debet enim esse secreta, sollicita, devota, discreta, vigorosa, anxia et circumspecta.

Primo igitur quantum ad orationis secretum ex parte loci dicit: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Consuetudo enim sua erat orare in monte illo, quia locus ille erat secretus, ut insinuet, quod devota oratio debet fugere publicum; propter quod Matthaei sexto : "Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum" etc.: et Osee secundo : " Ducam eum in solitudinem et loquar ad cor eius "; sive quia locus erat eminens, ad quem debet orans ascendere, ratione cuius Matthaei decimo quarto : Relicta turba, ascendit in montem "; sive etiam, quia mons erat Olivarum et unctionis et pietatis, ex qua debet Deus orari, secundum illud Psalmi: "Impinguasti in oleo caput meum " etc. ; sive etiam, quia de illo loco ascensurus erat in caelum; unde Hieronymus : " In monte Oliveti tenetur Iesus et inde ascendit in caelum, ut sciremus, quia inde ascendemus ad caelos, unde vigilamus et oramus et ligamur et non recalcitramus ". - Principalis tamen ratio erat secretum, unde et solos permisit ire discipulos ; propter quod addit: Secuti sunt autem illum et discipuli, tanquam familiares et privati, inter quos etiam familiariores elegit, coram quibus in monte transfiguratus fuit ; unde Matthaei vigesimo sexto : " Assumto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse". 52. (Vers. 40.). Secundo quantum ad orationis - sollicitudinem ex parte animi subdit: Et cum pervenisset ad locum , dixit illis: Orate, ne intretis in tentationem. Ex quo apparet, quod Dominus sollicite orabat et ad orationem discipulos sollicitabat, ut doceret, sollicite orandum propter imminentia pericula. Tunc enim potissime orationi insistendum est, secundum illud Psalmi : "In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis" etc. Quando enim tentatio imminet, oportet tunc implorare auxilium de excelsis, secundum illud secundi Paralipomenon vigesimo : " Cum ignoramus, quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros ad te dirigamus". Cum autem homo tentatur, oportet ipsum petere auxilium, ne vincatur ; et hoc petitur in oratione dominica, Matthaei sexto : " Et ne nos inducas in tentationem". Unde qui in tentatione non vigilat et orat socius est furis, quia, cum sentiat hostes, non clamat ad Dominum castri et eius milites, ut succurrant. Unde supra vigesimo primo : " Vigilate omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae ventura sunt".

33. (Vers. 41.). Tertio quantum ad orationis . devotionem ex parte modi orandi subdit: Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et positis genibus orabat: in quo ostendit devotionem et humilitatem et reverentiam cordis. Unde Beda : " Orabat positis genibus, ut humilitatem mentis habitu corporis ostenderet". Et hoc quidem conveniens erat: nam talis oratio maxime placet, secundum illud Ecclesiastici trigesimo quinto : " Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet, non consolabitur "; unde et in Psalmo: " Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum "; et ideo Iudith nono : " Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio". Hoc modo orabat Paulus, ad Ephesios tertio: " Peto, ut non deficiatis in tribulationibus meis pro Tobis.Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur ".

Et nota, quod dicit, quod avulsus est a discipulis ad iactum lapidis, non solum propter secretum, verum etiam propter mysterium: quia per hoc significabatur, quod lapis ille angularis erat a discipulis ad modicum separandus et cito reversurus, quod significat absconsio patenae in Missa . -Vel certe significat, quod ad hoc, quod quis devote oret, oportet, quod a carnalibus affectibus avellatur ; unde Isaiae vigesimo octavo : " Quem docebit scientiam Et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus ". Et haec avulsio non potest esse nisi per quendam impetum et motum violentum ; et propter istum impetum spiritus postulantis dicitur ad Romanos octavo : " Spiritus est, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus". 54. (Vers. 42.). Quarto quantum ad orationis discretionem addit: Dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me. Per calicem istum intelligitur passio, pro eo quod in calice potus bibitur in mensura, secundum illud Psalmi : "Cibabis nos pane lacrymarum et potum dabis nobis in lacrymis in mensura". Hunc calicem Christus bibit, cum passionem voluntarie gustavit ; Psalmus : "De torrente in via bibit" etc. ; et Matthaei vigesimo:"Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum"? Hunc calicem Christus bibere volebat voluntate rationis, sed abhorrebat voluntate sensualitatis. - Unde quia ratio dominabatur sensualitati, ideo addit: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat: in quo apparet, quod discrete petebat, quia voluntatem carnis voluntati rationis et voluntati Divinitatis subiiciebat, secundum illud Ioannis sexto:

"Non veni facere voluntatem meam, sed voIuntalem eius qui misit me ". Apparet igitur, quod orationem ratio tanquam . discretos et peritus advocatos proposuit pro sensualitate, servata tamen forma divini iuris. Hoc autem Dominus oravit, ut ostenderet in se veritatem humanitatis, ut condescenderet et formam daret membris infirmis. Unde Bernardus '' : " Agnosco vocem aegrotorum in medico, considero caritatem, stupeo miserationem, expavesco dignationem ". Hoc enim mirabile, quomodo sic dignaretur nostras in se suscipere infirmitates.

Potest etiam exponi , quod Christus oraverit pro membris, ut petat, quod calix transferatur, id est scandalum passionis, vel timor mortis.

Alio modo, sicut Beda exponit, pro Iudaeis, vel ut per Iudaeos Christo haec mors non infligatur, ne ita excaecentor, vel ut excaecati revocentur; et hoc est ab eis calicem transferri. Tunc est sensus: a me, ''id est meis.

55. (Vers. 43.). Quinto quantum ad orationis vigorem subdit: Apparuit autem illi Angelus de caelo confortans eum. Angelus apparuit ad confortandum, non propter suam indigentiam, sed propter confortationem nostram. Unde Glossa : " Si nobis tristis est, id est, propter nos tristis est: necesse est, ut etiam propter nos confortetur et nobis ", ut ex hoc appareat, quod Angeli confortant orantes, sicut dicitur Danielis decimo: " Tetigit me quasi visio hominis et confortavit et dixit: Noli timere, vir desideriorum ; confortare et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: Loquere, Domine mi, quia confortasti me". Haec igitur Angelorum confortatio nobis impetrat vigorem.

Propter quod in huius designationem addit: Et factus in agonia, prolixius orabat: Gregorius : " Factus est in agonia, significans, quod tunc anima merito terretur, quando in proximo invenit quod in Aeternum mutare non possit". In hoc enim mira est pugna inter naturam et gratiam, inter rationem et sensualitatem ; quam quidem agoniam habuerunt sancti Martyres, et habent viri iusti, secundum illud primae ad Corinthios nono : "Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet". " Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans". Quanto autem haec agonia fortior est, tanto fortius orationi insistendum est. Unde supra decimo octavo : " Dicebat illis, quoniam oportet Arare semper et non deficere "; et supra sexto dicitur, quod "erat pernoctans in oratione Dei".

56. (Vers. 44.). Sexto quantum ad orationis anxietatem, subditur: Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Ex quo apparet, quod mirabilibus suspiriis et clamoribus cordis et anxiis desideriis clamabat ad Deum, secundum illud Psalmi : " Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te ". Ideo autem sanguis decurrebat in terram, ad ostendendum, quod pro Ecclesia orabat et pro illa effundere sanguinem suum cupiebat ; Iob decimo sexto : " Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus ".

Attendendum est autem, quod Dominus fudit sanguinem suum pro nobis in circumcisione, oratione, flagellatione, coronatione, manuum et pedum crucifixione et lateris apertione, ut sic appareret verum illud Psalmi : " Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio ". Unde verificatum est illud Isaiae sexagesimo terno: " Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari "? Vere rubrum

sacrosanctum istud corpus, quod toties fuit pro nobis sacro sanguine rubricatum. Hic sanguis interpellat pro nobis, secundum illud ad Hebraeos duodecimo : " Accessistis ad testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel"; quia sanguis Abel clamabat vindictam, secundum illud Genesis quarto: " Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra "; hic autem clamabat remissionem; Matthaei vigesimo sexto: " Hic sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum ".

57. (Vers. 43.). Septimo quantum ad orationis circumspectionem subiungit: Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eosdormientes prae tristitia. Sic enim orabat ad Deum, ut tamen non oblivisceretur ovium suarum; quin immo ter interrupit orationem, ut rediret ad discipulos excitandos: nnde dicitur Marci decimo quarto , quod " venit tertio et invenit eos dormientes ". In quo mira apparet sollicitudo Christi ad discipulos, sicut gallina sollicitatur ad pullos: Deuteronomii trigesimo secundo: " Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans ". 58. (Vers. 46.). Unde et subditur: Et ait illis: Quid dormitis? Surgite et orate, ne intretis in tentationem. Arguit eorum somnolentiam, quae similis erat somnolentiae ipsius Ionae; Ionae primo : " Ionas descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi. Et accessit ad eum gubernator, dicens: Quid tu sopdre deprimeris Sic et Dominus dixit Petro Marci decimo quarto: (Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum "? Dormiebant autem non ex crapula, sicut ille, de quo Proverbiorum vigesimo tertio : "Eris sicut dormiens in medio mari et sicut sopitus gubernator, amisso clavo", sed ex moestitia tantum: unde Matthaei vigesimo sexto: " Erant oculi eorum gravati prae tristitia".

In hoc igitur apparet mira circumspectio Christi orantis, quia ter rediit ad discipulos ad excitandum et iterum ter rediit ad Denm orandum; ut sic manifeste ostenderet, quod piissimus et vigilantissimus erat et ad subditos et ad Deum, tanquam optimus praelatus.

Insinuatur etiam in hoc, quod Christus ter oravit eundem sermonem, quod oratio nostra debet esse ad Deum trinum ;debet esse contra triplex genus tentationum; debet esse secundam triplicem actum potentiarum imaginis mentis nostrae , et secundum triplicem theologicam virtutem fidem scilicet, spem et caritatem; debet esse propter triplex bonum assequendum, scilicet veniam, gratiam et gloriam, seu bonitatem, scientiam et disciplinam , secundum illud Psalmi : " Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me".

In hoc autem, quod ter visitavit eos, significatur, quod Dominus ter visitat animas, scilicet confortando irascibile, zelum immittendo, rationale, lumen infundendo et con-cupiscibile, desiderium inflammando. Propter quod Iob trigesimo tertio : " Haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione et illuminet luce viventium ".-Et sic completur pars haec, quae est de praeambulis ad passionem.

Secundo, de passione quoad sex concomitantia.

59. Adhuc eo loquente, ecce, turba etc. Postquam descripsit praeambula ad passionem, hic secundo describit concomitantia. Haec autem fuerant sex, scilicet Christi comprehensio, comprehensi illusio, illusi accusatio, accusati condemnatio, condemnati crucifixio, crucifixi et mors et tumulalio. Secundum hoc ergo pars ista habet sex; in quarum prima agitur de Christi comprehensione. In secunda, de eius illusione, ibi : Et viri, qui tenebant eum etc. In tertia, de accusatione, ibi: Et surgens omnis multitudo, capitulo vigesimo tertio . In quarta vero, de condemnatione, ibi: Pilatus autem, convocatis etc. In quinta, de crucifixione, ibi: Ducebantur autem et alii etc. In sexta vero, de morte et tumulatione, ibi: Erat autem fere hora sexta.

De comprehensione Christi dicuntur duo.

Quoniam antem Christus in sua comprehensione fuit a discipulo proditus, a Petro negatus: ideo pars ista habet duas, in quarum prima agitur de modo comprehendendi: in secunda, de negatione Petri, ibi : Comprehendentes autem eum, duxerunt etc.

De modo comprehensionis quatuor.

In exprimendo igitur comprehendendi modum quatuor introducuntur, scilicet fraus proditoris, zelus discipulorum, virtus Salvatoris et dolus Iudaeorum.

60. (Vers. 47.). Primo igitur quantum ad fraudem proditoris dicit: Adhuc eo loquente, ad commonitionem discipulorum: unde Matthaei vigesimo sexto : "Ecce, appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus: ecce, appropinquavit qui me tradet".

In his verbis Iudas supervenit: unde et subdit: Ecce, turba, et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos, tanquam dux perversorum: Actuum primo : "Oportet, impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt lesnm ". Ipse ergo duxit eos ad locum, secundum illud Ioannis decimo octavo: "Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis". - Ipse etiam dux fuit ad capiendum Christum: unde subdit: Et appropinquavit Jesu, ut oscularetur eum, ad dandum proditionis signum; unde Matthaei vigesimo sexto : " Qui tradidit eum dedit eis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum ".

61. (Vers. 48.). Hoc signum vere erat proditorum, quia signum est amoris, et tamen procedebat ex perversitate cordis: et ideo subdit: Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? detegendo scilicet proditoris affectum. Suscepit antem Dominus osculum a Iuda, licet sciret proditorium, ut semper maximam in se ostenderet benignitatem. Unde Glossa : " Suscepit Dominus osculum, ut plus afficiat proditorem, cui amoris officia non negaret".

Unde dicitur in Psalmo : "Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus " etc.; et Matthaei vigesimo sexto: " Qui dixit ei: Amice, ad quid venisti"? Ex hoc autem apparet mira perversitas in proditore: unde Hieronymus : "Iudas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi grana frangitur, ne quasi hominem tradat quem Filium Dei noverat". Osculi ergo susceptio ex parte Christi fuit benignitatis, sed ex parte Iudae fuit mirae dolositatis. In huios figuram secundi Regum vigesimo dixit Ioab ad Amasam: " Salve, mi frater. Et tenuit mentum eius, quasi osculans eum, et percussit eum in latere, et mortuus est ". Et istud est osculum impii proditoris; propterea Proverbiorum vigesimo septimo: " Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula ".

62. (Vers. 49.). Secundo quantum ad zelum discipulorum subdit: Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? Discipuli enim, zelo amoris Christi accensi, inflammabantur ad defensionem, sed dubitabant propter id quod ab ipso edocti erant, exhibere omnem patientiam, secundum illud Matthaei quinto : " Qui te percusserit in unam maxillam, praebe ei et alteram "; sed Petrus adeo fervebat, quod nec quaesivit nec responsionem exspectavit

63. (Vers. 50.). Unde subdit: Et percussit unus ex Hiis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dexteram: hic autem fuit Petrus. Unde tres Evangelistae ipsum non exprimunt ex nomine propter reverentiam, sed Ioannes exprimit ad insinuandum zelum eius fervidum ;unde Ioannis decimo octavo : " Simon Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit servum pontificis ". In hoc autem facto laudatur Petri zelus; unde Glossa : " Petrus eodem ardore mentis zelatus est sicut Phinees", de quo dicitur Numerorum vigesimo quinto, quod propter zelum, quo transfodit fornicantes, adeptus est sacerdotium sempiternum. Hic autem laudatur zelus, non laudatur opus, unde Matthaei vigesimo sexto " Converte, gladium tuum in vaginam: omnes enim, qui gladium acceperint, gladio peribunt.

Verumtamen, licet non laudetur factum, commendatur mysterium. In hoc enim significator, quod potestas sacerdotii Petri sustulit observantiam ritus sacerdotii legalis, quae servitus erat . - Vel certe per amputationem istius auriculae intelligitur, quod populus ille, qui nomine dicitur rex, sed veritate servus, spiritualem intelligentiam perdidit: unde Glossa Ioannis decimo octavo : " Servus principis sacerdotum, qui Malchus, id est rex, appellatur, populus Iudaeorum est, qui per incredulitatem servus factus est impietatis, qui perdidit auriculam dexteram, ut tantum litterae utilitatem audiat". Unde Petrus hanc aurem non abstulit, sed ablatam ostendit: unde Glossa : " Ablata est auris, non Petro tollente, sed divino iudicio ablatam pandente ".

64. (Vers. 51.). Tertio quantum ad virtutem - Salvatoris adiungit: Respondens autem Iesus ait: Sinite usque huc, quasi dicat: non amplius procedatis, pro eo quod exhibenda est patientia, non iracundia: beneficentia, non vindicta .

Ideo addit: Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. In quo -miro modo ostenditur Christi benignitas, quod servum comprehendentem, in actu persecutionis vulneratum sanavit. Tunc potissime implevit illud quod iussit Matthaei quinto : " Benefacite his qui oderunt . vos ".

In quo mira apparuit eius potentia, quia solo tactu univit dissoluta, quod nec ars poterat nec natura. Et per hoc ostendit se possibilem ad resistendum, ad vivificandum et ad occidendum, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo : " Ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere ".

In hoc etiam mira apparuit virtus Christi, quia simul cum omnipotentia erat tanta patientia: unde Ioannis decimo octavo dicitur, quod " processit

Iesus obviam eis et dixit eis: Quem quaeritis? Ut ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram ". Ostendit igitur Christus in hoc etiam virtutem potentiae et patientiae et beneficentiae: unde Glossa : (Nunquam pietatis obliviscitur qui nec hostes suos patitur vulnerari". -Indicavit etiam cum hoc mysterium sapientiae. Per sanationem enim auriculae amputatae intelligitur quod Dominus aliquando restituet auditum et intellectum veritatis populo Iudaeorum, secundum illud Isaiae decimo : " Reliquiae convertentur, reliquiae inquam, Iacob ad Deum fortem. Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo ". Unde Glossa : " Auris amputata et sanata significat auditum, ablata vetustate, innovatum, ut sit in novitate spiritus et non in vetustate litterae ".

68. (Vers. 52.). Quarto quantum ad dolum Iudaeorum subiungit: Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se, principes sacerdotum et magistratus templi et seniores, quos specialiter nominat, quia omnia haec auctoritate maiorum fiebant: et impletum est illud primi Esdrae nono : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima"; et Danielis decimo tertio: " Egressa est iniquitas a senioribus iudicibus populi, qui videbantur regere populum ". Nam principes videbantur regere per auctoritatem, magistratus per doctrinam, seniores per utrumque , et tamen hi cogitaverunt nequitiam.

66. (Vers. 52. 53.). Et ideo eos alloquitur, dicens: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus: cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; ex quo arguitur eorum stultitia: unde Ambrosius : (Stultum est gladiis quaerere illum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare latentem, quem quotidie videbant in templo docentem ". Arguitur etiam nequitia, quia virum iustum quaerebant sicut latronem, inermem cum armis, lumen verum quaerebant in tenebris ; quod quidem faciebat eorum tenebra peccatorum . Unde subdit: Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum: quia, Ioannis tertio , " qui male agit odit lucem "; et Iob vigesimo quarto: " Oculus adulteri observat caliginem ". Propter quod et daemones, quia male suadent, potestates tenebrarum dicuntur, secundum illud ad Ephesios sexto: " Adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum ". Has tenebras fugere debemus, secundum illud aa Ephesios quinto : "Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum ". In his tenebris est qui odit Christum, lucem et humani generis fratrem, primae Ioannis secundo: " Qui odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit, quo vadat, quia tenebrae obcaecavenint oculos eius".

Secundo, de negatione Petii tanguntur quatuor.

67. (Vers. 54.). Comprehendentes autem eum etc. Post descriptam comprehensionem Christi describitur hic negatio Petri ; ad cuius descriptionem plenariam introducuntur quatuor, scilicet ipsius Petri tepiditas in formidando, fragilitas in negando, pietas Domini in recipiendo et fidelitas Petri in redeundo.

Primo igitur quantum ad Petri tepiditatem in tformidando post comprehensionem Magistri dicit: Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum. Petrus verosequebatur eum a longe. A longe Petrus sequebatur, quia timebat accedere propius: iam enim relictus erat solus ; unde Marci decimo quarto : "Tunc discipuli, relinquentes eum, omnes fugerunt", secundum illud Proverbiorum decimo nono: " Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici eius procul recesserunt ab eo"; Psalmus: " Longe fecisti notos meos" etc. Amor namque unit et facit appropinquare, et econtra tepor amoris facit procul abscedere: et hic tepor iam incipiebat esse in Petro.

68. (Vers. 55.). Et ideo addit: Accenso autem igne in medio atriiet circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum: in quo ostenditur tepiditas amoris et ignis interioris. Unde Glossa : " Quod intus in domo principis sacerdotum maligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice demonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens, Petrus quasi prunis ministrorum calefieri capiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat "; et de hoc igne Michaeae sexto : " Adhuc ignis in domo impii et thesauri iniquitatis ". Et hic insinuatur, quod abundante igne iniquitatis et cupiditatis, de quo Iob decimo quinto : "Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt refrigescet ignis caritatis, de quo supra duodecimo: " Ignem veni mittere in terram " etc. Unde et Matthaei vigesimo quarto: " Quia abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum ". Et hoc igne tepefacta, efficitur homo pronus ad Christum negandum et etiam ad omne malum.

69. (Vers. 56. 57.). Secundo quantum ad fragilitatem Petri in negando subdit: Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat. At ille, negavit eum dicens: Mulier, non novi illum : in quo apparet Petri fragilitas, quia, sicut dicit Gregorius, " una mulieris voce percussus, dum mori timuit, vitam negavit ". Prius autem aggreditur diabolus Petrum per mulierem in memoriam prioris facti, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quinto : " A muliere initium omnis peccati "; et iterum quadragesimo secundo: "Nonne de vestimentis procedit tinea? Sic a muliere iniquitas viri".

70. (Vers. 58.). Et ne Petrus posset se excusare per surreptionem, ideo iteratur inquisitio, cum subdit: Et post pusillum alius videns eum dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo!, non sum. Iterat Petrus negationem, quia malorum non deseruit societatem: unde Angustinus : " Quam noxia sunt pravorum eloquia, quae cogunt Petrum negare Dominum vel hominem se nosse, quem inter condiscipulos confessus fuerat esse Filium Dei ". Unde verificatur illud priraae ad Corinthios decimo quinto " Corrumpunt bonos mores eloquia mala".

71. (Vers. 59. 60.). Et quia Petrus minime sibi adhnc cavit, ideo tertio negationem replicavit: unde additur: Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est. Et ait Petrus: Homo , nescio, quid dicis. Et impletum est verbum Domini supra eodem: " Antequam gallus cantet, ter me negabis". - HAEc autem trina negatio secundum Bedam et Hieronymum facta fuit in atrio Caiphae: secundum Augustinum autem, in Libro de Concordia Evangelistarum , inchoata fuit in domo Annae et consummata in atrio Caiphae: cui concordat Ioannes.

Permisit autem Dominus, Petrum negare se, ut dicit Chrysostomus , ut confundatur Marcion, ut nemo de se praesumat, ut Christo in omnibus credat, ut alii sibi caveant, et"ut praelatus Ecclesiae discat ex casu suo, qualiter aliis misereri debuisset", ut etiam fortior resurgens ostendat, illud esse verum, quod dicitur ad Romanos octavo :"Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum". Ideo autem ter permissus est negare, ut ostendatur, quod tripliciter offendimus Deum, scilicet corde, ore et opere. Et a tribus personis impulsus est in mysterium triplicis tentationis et triplici intervallo in designationem triplicis admonitionis. Et super haec tria ter quaesitum est ab eo: amas? ter dictum est ei: pasce ; et trina Petri solemnitas celebratur.

72. (Vers. 60. 61.) Tertio quantum ad pietatem Domini in succurrendo subiungitur: Et continuo adhuc illo loquente, cantavit gallus. Et conversus Dominus respexit Petrum. Praemisit cantum galli quo Petrus commoveretur exterius, et respectu Domini commoveretur interius, quia hoc duplici modo pietas Christi relevat peccatores, exterius commovendo per. cantum galli, hoc est per commonitionem praedicantium; Iob trigesimo octavo : "Quis dedit gallo intelligentiam "? Unde et Ecclesia cantat :

Gallus iacentes arguit, Et somnolentos increpati quia dicitur predicatori secundae ad Timotheum quarto : " Argue, obsecra, increpa" etc. Et ad hu;us cantum supervenit divinae misericordiae respectus, de quo in Psalmo: " Quoniam prospexit de excelso sancto suo: Dominus de caelo in terram aspexit". Augustinus de Concordia Evangelistarum : " Respexit Dominus Petrum non humanis oculis, sed divinis"; Sapientiae quarto: " Respectus Dei in electos illius ": et Psalmus: " Respicit terram" etc.

73. (Vers. 61.). Quarto quantum ad fidelitatem Petri in redeundo subiungitur: Et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis: et in hoc recognovit culpam, ad cuius recognitionem sequitur paenitentia.

74. (Vers. 62.). Et ideo addit: Et egressus foras, Petrus flevit amare, id est, ex magna compunctionis amaritudine lacrymatus est: unde Ambrosius : " Flevit amarissime, ut lacrymae lavarent delictum: et tu similiter lacrymis culpam dilue". HAEc antem amaritudo maxima pars paenitentiae est: unde Ambrosius: " Lacrymas lego, satisfactionem non lego ". Hujusmodi lacrymae, quando ex amaritudine procedant, inclinant Dominum ad remissionem. In cuius figuram dicitur quarti Regum vigesimo : "Flevit Ezechias fletu magno "; et subditur ibi, quod Dominus eum liberavit de periculo mortis. Et ideo sanctus propheta David in persona viri poenitentis in Psalmo dicit: " Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo ". Ex quo apparet, quis fructus fuerit permissae negationis, exemplar scilicet poenitentiae et compunctionis: propter quod et Dominus principes Apostolorum, Petrum et Paulum, de sordibus extraxit vitiorum. Propter quod primae ad Timotheum primo .: " Blasphemus fui et persecutor et contumeliosus, sed ideo misericordiam consecutus sum ", " ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam Aeternam ".

De illusione Christi dicuntur duo.

78. (Vers. 63. 64.). Et viri, qui tenebant eum etc. Post descriptam comprehensionem Christi et negationem Petri hic secundo descripti illusionem Domini comprehensi. Et quoniam haec illusio fiebat a Iudaeis impudentibus et insidiantibus, ideo primo agit de procacitate illudentium: secundo, de malignitate insidiantium, ibi : Et ut factus est dies.

Et quoniam Christus est " Dei virtus et Dei sapientia ", et secundum hoc dupliciter honorandus: ideo per oppositum duplex describitur hic dehonoratio Christi, scilicet per illusionem ipsius quoad defectum potentiae et quoad defectum sapientiae.

Primo igitur quantum ad illusionem Christi ut impotentis dicitur: Et viri, qui tenebant eum, illudebant ei caedentes . Et velaverunt eum et percutiebant faciem eius. In huius figuram dicitur Iob decimo sexto : " Exprobrantes percusserunt maxillam meam, satiati sunt paenis meis"; et MichAEAE quinto: "In virga percutient maxillam iudicis

Israel". Hoc autem ipsi non potuissent, nisi quia ipse voluit misericorditer sustinere, iuxta illud Isaiae quinquagesimo : " Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus "; et Threnorum tertio: "Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis ". HAEc maxillam, immo faciem speciosam, in quam " desiderant Angeli prospicere ", quae " plena est gratiarum " et " desiderata cunctis gentibus ", quae salus est aspicientium, impii Iudaei velabant, conspuebant et percutiebant: sed Dominus propter nos hoc sustinuit Unde Hieronymus " Voluit Dominus conspui, ut nos lavaret; voluit velari, ut velamen culpae et ignorantiae a cordibus nostris auferret: voluit in capite percuti, ut caput nostrum restitueret sanitati: alapis voluit caedi et verbis derideri, ut nos labiis et manibus, id est verbis et operibus, applaudamus ".

76. (Vers. 64.). Secundo quoad illusionem Christi ut ignorantis subdit: Et interrogaverunteum, dicentes: Prophetiza: Quis est, qui te percussit? Hoc autem irrisorie faciebant, illudentes ei qui se dixerat esse verum Prophetam: de quo Deuteronomii decimo octavo : " Prophetam suscitabit Dominus de gente vestra, ipsum Umquam me audietis ". Hunc Prophetam non audierunt, sed contumeliose interrogaverunt, secundum illud Sapientiae secundo: (Contumelia et tormento interrogemus eum ", quia simul percutiebant.

77. (Vers. 65.). Et quia non est possibile narrare omnia convicia Christo illata,.ideo, ut concludat omnia in summa quadam, subdit: Et alia multa blasphemantes dicebant in eum; et sic impletur in eis illud Isaiae primo : " Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate ! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum ". Haec autem sustinuit Christus voluntarie, secundum illud Psalmi : " Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me "; et hoc, ut daret nobis exemplum ad opprobria contemnenda. Unde ad Hebraeos duodecimo: " Recogitate eum qui talem adversus semetipsum sustinuit contradictionem"; et Chrysostomus : "Divinum illud caput percusserunt viri inquinati ei abominabiles. Quae ergo erit nobis cura de reliquo in contumeliis, postquam Christus naec passus est "? Sed multi magis sunt imitatores ludaeorum: unde Beda : " Qui tunc caesus est colaphis ludaeorum nunc caeditar blasphemiis falsorum Christianorum, et qui consputus est salivis infidelium nunc vesanis opprobriis fidelium exhonoratur ". Unde de talibus potest intelligi illud Iob trigesimo : " Abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur"; et de talibus Augustinus : " Non minus peccant qui blasphemant Christum regnantem in caelis quam ludaei, qui crucifixerunt ambulantem in terris ".

78. (Vers. 66.). Et ut factus est dies etc. Postquam descripsit illudentium procacitatem, hic describit insidiantium malignitatem , et hoc quadrupliciter: in conveniendo, interrogando, replicando et sententiando.

Primo ergo quantum ad malignitatem in conve-nienilo dicit: Et ut factus est dies, convenerunt senio-Vres plebis: convenerunt, inquam, in unum ad unam malitiam consummandam, secundum illud Psalmi " Principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eins ". Nam de Behemoth dicitur Iob quadragesimo primo: "Corpus eius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus".

Et quia unus malus pertrahit alterum ad malitiam , ideo subdit: Et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum: duxerunt, inquam, non ad iudicandum, sed ad observandum, secundum illud Psalmi : " Quoniam circumdederant me canes multi, concilium malignantium obsedit me ". Et in consilio denudata est malitia eorum occulta, quam contra Christum conceperant, secundum illud Proverbiorum vigesimo sexto : "Qui operit odium fraudulenter, denudabitur malitia eius in consilio". Et ideo Ieremiae decimo octavo: "Tu, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur ". Et hoc est quod dicitur Marci decimo quarto : " Summi sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morti traderent ".

79. Secundo quantum ad malignitatem in per. quirendo subditur: Dicentes: Si tu es Christus die nobis. Hoc non quaerunt, ut instruantur, sed ut insidientur; unde Glossa : " Non veritatem desiderant, sed calumniam parant, ut, si diceret: Ego sum Christus, calumniarentur, quod sibi regiam potestatem arrogaret". Hoc quaerebant Ioannis decimo : "Circumdederunt eum ludaei et dicebant ei: Si tu es Christus, die nobis palam ".

80. (Vers. 67.). HAEc autem malignitas Christum non latebat, et ideo additur: Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: ex quo apparet, quod quaeritis ut increduli. Unde Ioannis decimo : " Loquor vobis, et non creditis: opera, quae ego facio, baec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis".

81. (Vers. 68.). Si auteminterrogavero, non respondebitis mihi neque dimittetis; quare liquet, quod quaeritis ut discoli. Unde Glossa : "Saepe dixerat, se esse Christum, interrogaverat etiam eos, quomodo dicerent Christum filium David: sed illi nec dicenti credere nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat, dimittere volebant"; supra vigesimo : " Quomodo dicunt, Christum filium esse David.?

82. (Vers. 69.). Ne tamen videretur quaerere subterfugium, respondet veritatem, cum subdit:Er hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei: ex hoc, id est post hanc passionem, secundum illud ad Philippenses secundo : iHumiliavit semetipsum: propter quod et Deus exaltavit illum " etc. A dextris, id est aequalis; Psalmus: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis"; et ad Hebraeos primo: " Qui, cum sit splendorgloriae et figura snbstantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae, sedet ad dexteram Maiestatis in excelsis".

83. (Vers. 70.). Tertio quantum ad malignitatem in replicando adiungitur: Dixerunt autem omnes: Tu et ergo Filius Dei? Hoc quasi concludunt et quaerant causam, ut, si hoc asserat, reprobent cum tanquam blasphemum, secundum illud Ioannis quinto : Persequebantur Iudaei Iesum, " non solum, quia solvebat Sabbatum ", sed etiam, quia (Patrem suum dicebat Deum, Aequalem se faciens Deo". Quoniam igitur hic verum concludebant, et , tamen falsum evidens reputabant; ideo Christus nec omnino asserebat nec omnino negabat, sed medio modo respondebat.

Propter quod addit: Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. Unde Glossa : "Ita responsionem suam temperat, ut dicat verum, et sermo eius calumniae non pateat". Unde Ioannis decimo Iudaeis dicentibus: " De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum ", Christus respondit per Scripturam: "Nonne in Lege vestra scriptum est: Ego dixi: Dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est: vos dicitis, quia blasphemo, quia dixi: Filius Dei sum "? Unde sicut ibi eorum repressit insaniam responsione prudenti, ita et hic; in quo erudit nos Christus, iuxta illud Hatthaei septimo : " Nolite sanctum dare canibus, neque pro;icere margaritas ante porcos ". Nam, Proverbiorum nono, "qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit "; et post: " Doce iustum, et festinabit accipere ". Unde caeco illuminato quaerenti : " Quis est Filius Dei, ut credam in eum"? respondit: "Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est "; et Ioannis quarto Samaritanae dicenti, quod Messias veniret, respondit: (Ego sum, qui loquor tecum ".

84. (Vers. 71.). Quarto quantum ad malignitatem in sententiando subiungit: At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium ? Ipsi enim audivimus de ore eius. Ex quo apparet eorum perversitas, quia mala intentione quaerebant, videlicet

(Ut caperent eum in sermone. Apparet etiam, quod perversitas voluntatis pervertebat iudicium, quia quod Christus dixerat dubie arguebant ipsum asseruisse. Et sic verificatur illud Ecclesiastici undecimo : " Multae sunt insidiae dolosi. Bona in mala convertens, insidiatur et in electis ponet maculam ". Hoc autem quod innuerat, se Filium Dei esse, reputabant blasphemiam, et ideo tanquam blasphemum reputabant etiam morte dignum ; unde Marci decimo quarto : (Summus autem sacerdos, scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? Audistis blasphemiam, quid vobis videtur "? Et tunc ibi subditur, quod " coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere". - Ex quo potest colligi, quod bis illusio ista facta est ei, scilicet et de nocte et de die. Unde Ioannis decimo octavo dicitur, quod minister dedit ei alapam in domo Annae; et alii Evangelistae dicunt, quod illusus fuit in domo Caiphae, ita ut verificetur illud Ieremiae vigesimo : "Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me; quia iam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito ". Et ideo nunc impletum est illud quod praedixit supra nono: " Oportet, Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis ". Unde et in persona eorum dicitur illud Isaiae quinquagesimo tertio : (Desideravimus despectum eum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem: et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum. Et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum ". In cuius figura dicitur secundi Regum sexto , quod " Michol, filia Saul, sprevit David subsilientem"; sic et synagoga Christum patientem, et ideo perdidit prolem et hereditatem.