COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum XVIII.

Da persuasione studiositatis exhibentur duo.

1. Dicebat autem et parabolam ad illos etc. Post confutationem Iudaicae curiositatis in perscrutando futura subditur hic persuasio studiositatis in postulando divina suffragia . Et quoniam oratio studiosa est oratio Deo placita, in qua simul est fervor affectionis et humilitas reputationis: ideo pars ista . habet duas: in quarum prima exemplo parabolico inducit ad orationis instantiam: in secunda vero, ad orationis reverentiam, ibi : Dixit autem ad quosdam etc.

Ad orationis igitur instantiam movet introducendo parabolam de iudice et vidua: circa cuius descriptionem primo introducitur ratio parabolae introducendae: secundo additur introductio ipsius parabolae, ibi : Iudex quidam erat: tertio subdit aptationem introductae, ibi: Ait autem Dominus. 2. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad rationem . introducendi parabolam dicit: Dicebat autem et par . rabolam ad illos. Notandum est autem, quod haec parabola non est intelligenda per metaphoram similitudinis, quia iudex civitatis nullo modo Deo assimilabatur, qui rogandus est : sed potius per dissimilitudinem et per contrarium intelligenda est, ut quasi a minori Dominus manuducat ad cognoscendam efficaciam orationis: unde hic non comparatur persona personae, sed negotium negotio. Et hoc est quod Beda dicit in Glossa : " Nota, quod Dominus parabolas ponit vel secundum similitudinem, ut de homine, qui habuit duos filios, qui personam Dei gerit: vel secundum dissimilitudinem, ut de iniquo iudice, qui personam Dei nullatenus tenet". - Introducit ergo hanc parabolam ad persuadendam orationis instantiam: propter quod addit: Quoniam oportet orare semper et non deficere: quod debet intelligi, ut semper non distribuat pro omni parte temporis, sed pro horis statutis, iuxta quod secundum institutionem propheticam dicitur in Psalmo : " Septies in die laudem dixi ". Et hunc modum observat Ecclesia: unde Glossa: " Semper, canonicis horis quotidie secundum morem Ecclesiae ". - Vel semper orare hic intelligitur, ut oratio semper vel sit in ore per postulationem, vel sit in corde per desiderium, vel sit in opere per praeparationem. Qui enim bona agit ad hoc se disponit, ut eius oratio debeat audiri; et secundum hoc dicitur primae ad Thessalonicenses quinto : " Sine intermissione orate "; ibi Glossa: " Semper orat qui semper bene agit: ipsum enim desiderium bonum oratio est: et si continuum est desiderium, continua est oratio ". Et hoc est quod hic dicit Beda in Glossa : " Semper orat qui semper agit bona, nec desinit orare, nisi cum desinit iustus esse "; ideo Ecclesiastici decimo octavo: "Non impediaris orare semper, et non veteris usque ad mortem iustificari "; et vigesimo nono: (Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te " etc. Hoc autem intelligitur de opportunitate necessitatis. Si autem intelligatur de opportunitate congruitatis, tunc oportet semper orare, id est frequentissime et instantissime ad orationem recurrere. Unde Hieronymus : " Frequens oratio .

vitiorum impugnationem exstinguit "; instans vero oratio impetrat veniam de peccatis, secundum illud Ecclesiastici tertio: " Qui diligit Deum exorabit pro peccatis et in oratione dierum exaudietur " etc.

3. Et ideo utile est orare semper propter decem videlicet quia impetrat relaxationem divinae

sententiae, sicut apparet in Ezechia baiae trigesimo octavo : "Oravit Ezechias Dominum et dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te "; et post subditur, quod Dominus revocavit sententiam de morte: et Sapientiae decimo octavo: " Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit irae".

- Remissionem culpae perpetratae: Matthaei decimo septimo : " Hoc genus daemonii non ejicitur nisi per orationem et ieiunium"; super quo loco Hieronymus: " Ieinnio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis "; Psalmus: " Dixi: Confitebor adversam me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei"; et post: " Pro hac orabit ad te omnis sanctus " etc.

Repulsionem spiritualis pugnae: Matthaei vigesimo sexto : " Vigilate et orate, ne intretis in tentationem "; et primi Machabaeorum quarto: " Tuba cecinerunt hi qui fuerunt cum Iuda, et contritae sunt gentes et fuge-

. ront" etc. - Reparationem virtutis naturae: Iacobi quinto : Oratio fidei salvabit infirmum et alleviabit eam" etc.; et Ecclesiastici trigesimo octavo:"Fili, in infirmitate tua ne despicias te ipsum, sed ora Do-

. minam, et ipse curabit te ".

Conservationem pacis in tempore; primae ad Timotheum secundo : (Obsecro, primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate" etc.

Custoditionem tranquillitatis conscientiae; ad Philippenses quarto : " Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat" etc. - Inflammationem divinae gratiae: in cuius figuram dicitur de Elia tertii Regum decimo octavo : " Invocabo nomen Domini mei, et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus ". Unde Actuum primo dicitur, quod " perseverantes erant unanimiter in oratione "; et post: "Cum complerentur dies Penteco stes, apparuerant illis dispertitae linguae " etc. -Illustrationem supernae sapientiae: cuius exemplum habetur in Salomone tertii Regum tertio , ubi dicitur, quod oravit et petiit sapientiam, quam et obtinuit ; et Iacobi primo; " Si quis vestram indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter "

Adapertionem caeleslis ianuae, quae virtute orationis clauditur malis et aperitur bonis: Iacobi quinto : " Elias erat homo similis nobis, passibilis, in oratione oravit, ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursus oravit, et caelum dedit pluviam ".

Acquisitionem mercedis Aeternae: Matthaei sexto : " Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuam, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi"; Psalmus: "Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti hereditatem timentibus nomen tuum "; et Ecclesiastici ultimo: " Laudabo nomen Domini assidue et collaudabo illud in confessione, et exaudita est oratio mea ".

In figuram antem harum decem efficaciarum sol ad orationem Ezechiae legitur decem gradibus retrocessisse, quarti Regum vigesimo . Ex quibus colligitur, quod oratio praevalet naturae inferiori , praevalet virtuti caeli, imperat naturae spirituali, attrahit Spiritum sanctum, inclinat Dei Filium et mitigat Patrem aeternum, ac per hoc quodam modo dominium habet respectu universorum.

4. (Vers. 2.). Iudex quidam erat etc. Post rationem parabolae introducendae subditur hic introductio ipsius parabolae: circa cuius expressionem tria introducuntur, scilicet duritia iudicis, instantia pauperis et efficacia precis.

Primo quantum ad duritiam iudicis dicit: Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, propter duritiam cordis, quae facit Deum non timere, secundum illud Isaiae sexagesimo tertio : "Indurasti cor nostrum, ne timeremus te". Tales obdurati Deum non timent, sed potius contemnunt: in quornm persona Iob vigesimo primo : Quis est Omnipotens, ut serviamus ei "? et vigesimo secundo: " Quasi nihil posset Omnipotens, Aestimabant eum ". Tales sunt qui dicunt illud Deuteronomii trigesimo secundo: "Manus nostra excelsa, et non Dominos, fecit haec omnia ". - Et quia ad duritiam concomitatur superbia, ideo addit: Et hominem non reverebatur, propter arrogantiam mentis. Unde hic de numero illorum fuit, de quibus Sapientiae secundo : "Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis ". Tali dicit Isaias trigesimo tertio: " Vae ! qui praedaris ; nonne et ipse praedalieris ? Et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis, et cum fatigatus desieris contemnere, contemneris ".

5. (Vers. 3.). Secundo quantum ad instantiam pauperis subdit: Vidua autem quaedam erat in civitate illa;vidua scilicet destituta solatio viri; et talibus maxime est subveniendum, secundum illud Isaiae primo " Quaerite iudicium, snbvenite op- presso, iudicate pupillo et defendite viduam ". Talibus magis debet fieri iustitia, quia minus se possunt defendere et frequentius opprimuntur ; et ideo Ecclesiastici quarto'' : " Libera eum qui iniuriam patitur, de manu superbi ". "In iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum ; et eris velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater ".

De hac igitur vidua indigente iudicis patrocinio propter oppressionem malorum subdit: Et veniebat ad eum dicens: Vindica me de adversario meo, ''per districtionem iudicii iusti ; et hoc quidem iustum erat tali personae: Ecclesiastici vigesimo primo : " Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures perveniet, et iudicium festinato adveniet illi", scilicet a Deo: et trigesimo quinto: "Deprecationem laesi exaudiet; nec despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad caelum ". Et tamen non perveniunt usque ad cor hominis induratum.

6. (Vers. 4.). Unde subdit: Et nolebat per mutatum tempus , propter perfidiam animi obdurati: unde hic erat de numero illorum, de quibus Isaiae primo : " Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos "; et leremiae quinto: " Causam viduae non iudicaverunt, causam pupilli non direxerunt" etc.

7. Tertio quantum ad efficaciam precis subdit: Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo nec liominem vereor , per audaciam cordis, propter quam similis erat illi superbo, de quo Iob decimo quinto: " Cucurrit adversus Deum erecto collo et pingui cervice armatus est". Unde et de numero illorum erat, de quibus in Psalmo: " Contritio et infelicitas in viis eorum " etc.

8. (Vers. 8.). Tamen, quia molesta est mihi haec vidua, per instantiam precis, quae omnia vincit, secundum illud Iudicum decimo quarto de uxore Samsonis, quae " septem diebus convivii flebat apud eum, tandemque die septima cum ei esset molesta, exposuit ". Propter quod supra undecimo: " Et ille deintus respondeat: Noli mihi molestus esse, quia pueri mei mecum sunt in cubili". " Et.si ille perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios ".

Sic et iudex iste improbitate vincitur: unde addit: Vindicabo illam, secundum exigentiam sui iuris: hoc enim est officium iudicis, ut relevet oppressos et puniat opprimentes: Numerorum trigesimo primo : " Locutus est Dominus ad Moysen: Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad patres tuos ". Hoc non debet iudex facere ex odio personae, sed ex amore iustitiae, sicut Mathathias, de quo primi Machabaeomm secundo: " Accensus est furor eius secundum iudicium Legis, et insiliens trucidarit hominem illum ".

Hic autem iudex non exercebat vindictam propter zelum legis, sed propter vitandum taedium precis: et ideo subdit: Ne in novissimo veniens sugillet me, per frequentiam clamoris. Beda : " In novissimo, id est, ne iterum et iterum veniens strangulet me taediosis clamoribus Unde Glossa dicit, quod " sugillo a suga, tractum a lamiis, id est strangulo ". Lamiae enim parvulos occidunt et sanguinem sugunt, ac per hoc suffocant et strangulando occidunt. Dicitur igitur sugillari qui verbis et rationibus tanto taedio afficitnr, quod prae taedio sanguis sugitur et diminuitur. Unde sensus est: sugillet me, id. est, sanguinem meum sugat, sicut lamiae, de quibus Threnorum quarto : " Lamiae nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos".

9. (Vers. 6.). Ait autem Dominus etc. Post rationem parabolae introducendae et introductionem ipsius parabolae sequitur hic adaptatio introductae : circa quam tria introducuntur. Excitatur enim Au-mana audientia, erigitur fiducia et arguitur diffidentia,

Primo igitur quantum ad excitationem audien-

. tiae dicitur : Ait autem Dominus: Audite, quid iudex iniquitatis dicit, id est, considerate huios iudicis responsionem: in qua considerandum est quidem, quantae sit efficaciae orationis instantia, quia instantia peperit molestiam, et molestia extorsit iustitiam. Unde licet haberet cor lapideum, motus tamen est propter frequentiam precum, ut verificetur in illo illud poeticum :

" Gutta cavat lapidem, non vi, sed saepe cadendo ".

Licet esset in eo iniquitas, compulsus est tamen ad reddendam iustitiam per viduae importunam instantiam ; ex quo intelligimus, quodsi, instantia precis emollivit iudicem durissimum et inclinavit iniustissimum ad faciendum iudicium; quod multo fortius inclinabit Deum pium et iustum. Unde Chrysostomus : " Non iudex talis, fide dilectionis carens, taedio compulsus, nec Aelio eius hic laudari potest: sed, si iste quocumque animo ultus est viduam., Deos iudex maxime ulciscetur suorum iniuriam ". Ex quo miro modo instantis orationis ostenditur efficacia, quia ille qui nec Deum timebat nec hominis curabat verecundiam nec amabat iustitiam, victus est a vidua per precum instantiam importunam.

10. (Vers. 7.). Secundo quantum ad erectionem humanae fiduciae subdit: Deus autem non faciet

vindictam electorum suorum, ex districtione sui iudicii: ad Romanos duodecimo : " Mihi vindictam, et ego retribuam "; et Deuteronomii trigesimo secundo: "Mea est ultio, et ego retribuam illis in tempore, ut labatur pes eorum ".

Clamantium ad se die ac nocte, scilicet ex afflictione animi Apocalypsis sexto : " Vidi subtus altare Dei animas interfectorum propter Verbum Dei, et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra " etc.; immo, ipsis ore tacentibus, tribulationes eorum clamarit: Genesis quarto : " Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra ".

Et patientiam habebit in illis? per remissionem zeli; quasi dicat: non; quia Ecclesiastici trigesimo quinto : " Dominus iudicabit iustos et faciet iudicium, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum illorum ". Hoc antem dicitur, non quia Dominus non exspectat peccantes, sed quia, iudicio imminente, iam amplius nolit exspectare ; ad Romanos secundo: " An divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis "? " Secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis insti iudicii Dei, qui reddet unicuique iuxta opera sua, his qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem; his antem, qui sunt ex contentione, qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam operantis malum ". 11. (Vers. 8.). Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum; et hoc per ultionem peccati; Deuteronomii trigesimo secundo: " Sanguinem servorum suorum ulciscetur ", "et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui "; et Ecclesiastici trigesimo quinto: (Gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum; et sceptra iniquorum contribulet, donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumtionem, donec iudicet iudicium plebis suae ". - Sed nunquid Sanctorum est clamare ad Deum pro vindicta, cum dicatur Ecclesiastici vigesimo octavo : " Qui vindicari vult a Domino inveniet vindictam, et peccata eius servans servabit"? - Respondeo: Est vindicta afflictionis facientis ad Deum redire, vel facientis a stultitia cessare. Possunt appetere primam absolute, secundam, si Deo placet. Vindictam autem afflictionis personae debent horrere et contra vindictam damnationis aeternae debent interpellare.

12. Tertio quantum ad argutionem diffidentiae subdit: Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ? Hoc quidem dicit, quia, licet fides credulitatis in multis videatur esse, fides fidelitatis et confidentiae reperitur in paucis ; Proverbiorum vigesimo : " Multi homines misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet "? et leremiae septimo: " Periit fides et ablata est de ore eorum ". Et hoc maxime erit, approximante adventu Filii Dei ; Matthaei vigesimo quarto " Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum "; et Isaiae vigesimo quarto: " HAEc erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si.paucae olivae, quae remanserunt, excutiantur ex olea, . et racemi, cum fuerit finita vindemia ".

Et nota, quod Dominus dicit putas, non quia dubitet, sed quia dubitationem reprobat et condemnat. Unde Glossa : " Putas ? In verbo dubitationis infidelitas increpatur, non opinatur Divinitas: scit enim omnia per quem facta sunt omnia; sed dubitando increpat infidelium corda ". Unde illa putativa Domini inquisitio designat dubitationem et nntationem, quae erit in tribulatione illa finaliter imminente, ob quam non erit qui consurgat et teneat eum, ne consurgat ad delendam terram, secundum illud Isaiae sexagesimo quarto " Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te: abscondisti faciem tuam a nobis et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae".

13. Dixit autemad quosdam, qui in se confidebant etc. Postquam induxit ad orationis instantiam, in bac parte intendit inducere ad orationis reverentiam . Quoniam autem reverentia haberi non potest in oratione, nisi habeatur et humilitas in conversatione ; ideo in bac parte primo introducit exemplum parabolicum ad commendandam humilitatem orationis: secundo vero exemplum expressum ad commendandam humilitatem conversationis, ibi : Afferebant autem ad illum infantes.

In parabola autem explicanda procedit per hunc modum. Primo enim tangit conditiones personarumt secundo, conditiones precum, ibi : Pharisaeus autem stans apud scorabat: tertio, conditiones exauditionum, ibi: Amen dico vobis, descendit hic etc.

Circa conditiones personarum hoc ordine procedit. Tangit enim conditiones personarum , quibus loquitur, et de quibus loquitur.

14. (Vers. 9.). Primo igitur quantum ad conditiones personarum, quibus loquitur, dicit: Dixit autem ad quosdam, qui in se confidebant tanquam iusti, per magnificationem virtutis propriae: et hoc est contra Deum superbire, secundum illud ad Romanos decimo : " Ignorantes Dei iustitiam et suam volentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti". Tunc antem confidit quis in se tanquam iustus, quando se iustum reputat ex suis operibus, sicut faciebant Iudaei; ad Romanos secundo: " Probas utiliora, instructus per Legem: confidis, te ipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in Lege". HAEc autem confidentia potius est verae iustitiae inimica: Proverbiorum undecimo : " Qui confidit in divitiis suis corruet"; propter quod leremiae quadragesimo octavo: " Pro eo, quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris ". Et hoc totum est propter defectum humilitatis,

quae est totius iuslitiae fundamentum. Unde Gregorius : "Eam quippe, quam non invenit humilem, veritas fugit mentem"; et iterum idem: " Qui sine humilitate virtutes congregat quasi pulverem in ventum portat ".

Et quia praesumtio sui ducit in contemptum proximi, ideo subdit: Et aspernabantur ceteros, quantum ad Contemptum scilicet meriti alieni, sicut illi, de quibus Isaiae sexagesimo quinto :"Qui dicunt: Recede a me, ne appropinques mihi. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die". Et ideo ad Romanos decimo quarto: "ls qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet "; et Ecclesiastici undecimo: " Ne spernas hominem in visu suo. Brevis in volatilibus apis, et initium dulcoris habet fructus eius ".

Ad hos igitur dixit parabolam istam in detestationem superbiae et laudem humilitatis: unde Glossa .: "In hac parabola ostendit, non fidei tantum verba, sed opera examinanda: inter quae maxime humilitas regnat, quam quia non habeat superbi, de sua iustitia praespmentes et infirmos despicientes, quasi fide vacui, cum orant, despiciuntur ".

11 (Vers. 10.) Secundo quantum ad conditio nes personarum, de quibus loquitur, subdit: Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent, per intentionem conformem et etiam laudabilem. Ad hoc enim debemus in templum conscendere, ut oremus, secandum illud Matthaei vigesimo primo : " Domus mea domus orationis vocabitur ". Unde Augustinus: "Nerao in oratorio aliquid agat nisi illud, ad quod factam est, unde et nomen accepit". Unde et Dominus eos qui in templo non orabant, sed mercabantur, eiecit non sine asperitate verborum: Ioannis secando : "Invenit Iesus in templo vendentes oves et boves et columbas, et nummularios sedentes. Et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo. Et dixit eis: Auferte ista hinc et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis "; et hoc, quia domus illa erat domus orationis . Et propterea, ut competeret ei, propter quod erat, ideo in alto erat, et per gradus ascendere oportebat, ad insinuandum, quod qui vult orare, oportet sursum erigere se. Unde et in Praefatione dicitur: (Sursum corda "; et Bernardus dicit, quod "licet Deus ubique sit, tamen in oratione sursum est cogitandus, ut sursum cor nostrum elevetur". In cuius figuram Exodi vigesimo quarto " dixit Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem". Licet autem ad unum consimiliter tenderent tocnm, valde tamen habebant differentiam morum; et ideo subdit: Unus Pharisaeus, et alter publicanus, per conversationem difformem . Unde Pharisaeus apparenter erat iustus, quia Pharisaei dicebantur quasi ab aliis habitu, gestu et observantiis distincti tanquam ipsius Legis observatores praecipui, secundum illud Actuum vigesimo sexto : " Vitam meam a iuventute noverunt omnes Iudaei, praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pbarisaens". Econtra publicanus erat patenter malus, quia publicani dicebantur exactores vectigalium publicorum, sicut saepe expositum est, unde supra decimo quinto : " Erant appropinquantes ad Iesum publicani et peccatores, ut audirent illum. Et murmurabant scribae et Pharisaei" etc. Magna igitur differentia est inter Pharisaeum et publicanum quantum ad apparentiam, magna etiam quantum ad existentiam, quia Pharisaeus per arrogantiam suam iustitiam labefactata, et publicanus per paenitentiam suam iniustitiam expnrgabat. Ideo Mattbaei vigesimo primo dicitur Pharisaeis: " Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei". Hoc autem dicitur Pharisaeis non ideo, quia apparebant boni, sed quia erant mente superbi: propter quod dicitur supra decimo sexto : " Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod altum est apud homines abominatio est. apud Deum ".

16. Pharisaeus autem stans etc. Postquam descripsit conditiones personarum orantium, hic secundo describit conditiones orationum . Et describitur hic primo conditio precis ex parte Pharisaei superbientis: secundo, ex parte publicam se ipsum humiliantis, ibi : Et publicanus a longe stans.

Tria antem insinuantur in modo orandi ipsius Pharisaei, in quibus manifestatur arrogantia suae mentis tam respectu Dei quam proximi quam etiam tui. Introducuntur enim hic ipsius Pharisaei gratiarum actio fastuosa, reprehensio aliorum praesumluosa et commendatio sui vane gloriosa.

17. (Vers. 11.). Primo igitur quantum ad gratiarum actionem fastuosam dicit: Pharisaeus autem stans apud se orabat: Deus, gratias ago tibi: in quo arguitur Pharisaeus, non quia gratias agit Deo, sed quia hoc facit modo superbo. Unde Gregorius "; " Si reprehenditur ille qui superbe gratias agit, quid ergo ille qui impugnat gratiam "? Apparet autem fastus ipsius ex hoc, quod non incurvati corpore orabat, sed erecta fronte, cum dicatur Isaiae sexagesimo : " Venient ad te curvi filii eorum qui te humiliaverunt, et adorabunt vestigia pedum tuorum ". Apparet etiam fastus, quia apud se orabat tanquam sibi placens, contra illud quod dicitur ad Romanos decimo quinto : " Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobismetipsis placere " Etenim Christus non sibi placuit". Et ideo Proverbiorum tertio: " Noli esse sapiens apud temetipsum. Time Dominum et recede a malo " etc. Apparet nihilominus fastus, quia incepit a magnificatione bonorum, quae acceperat, cum potius a sui accusatione debuisset incepisse: Proverbiorum decimo octavo : "Iustus in principio est accusator sui "; incepit ab altis, cum debuisset incipere ab infimis, ut perveniret ad summa. Unde Hieronymus : " Humilitas est prima virtus Christianorum ", et ideo, ipsa praetermissa, in vacuum laboratur. Unde Beda : " Ecce, Pharisaeus ad referendas gratias oculum habet, ad humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest, si tota civitas custodiatur, et unum foramen, per quod intrent hostes, relinquatur "?

18. Secundo quantum ad reprehensionem proximi praesumtitosam subdit: Quia non sum sicut

ceteri hominum, quasi dicat: ceteri sunt peccatores ego autem iustas: unde interlinearis : " Quid est ceteri homines, nisi omnes praeter ipsum? quasi: solus iustus sum, ceteri peccatores". Et in hoc dupliciter dicebat falsum: et quia se dicebat non esse peccatorem, cum dicatur primae Ioannis primo : " Si dixerimus, quia peccatum non habemus, mendaces sumus, et veritas in nobis non est". Falsum etiam dicebat, quia se solum dicebat iustum, cum Dominus Eliae dicenti: " Relictus sum ego solus" dicat tertii Regum decimo nono : " Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal ". Hic autem, cum sit in infinitum inferior , non solum se dicit solum iustum, verum etiam ceteros asserit peccatores, notans eos de multitudine vitiorum.

Et ideo addit: Raptores, iniusti, adulteri: ut raptores dicantur per concupiscentiam oculorum , iniusti per snperbiam vitae et adulteri per concupiscentiam carnis; in quibus notat, communiter alios a se esse infectos hoc triplici vitio, ex quo manat universalis transgressio et perpetratio peccatorum, secundum illud primae Ioannis secundo : "Omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae ".

Et ne videretur loqui sicut incertus, adducit etiam publicanum in exemplum, cum subdit: Velut etiam hic pu-Micantis: quod non dicit publicano compatiendo, sed potius despiciendo et irridendo: quocontra Ecclesiastici septimo : " Ne irrideas hominem in amaritudine animae suae. Est enim qui humiliat et qui exaltat circumspecta Deus ".

Et nota, quod Pharisaeus ex consideratione publicani consurrexit in temeritatem iudicii, quia, cum videret, illum esse peccatorem, non solum ipsum, verum etiam ceteros condemnabat. Consurrexit etiam in elationem animi: unde Bernardus : "Incentivum elationis est consideratio deterioris, sicut incentivum humilitatis est consideratio melioris".

19. (Vers. 12.). Tertio quantum ad commendationem sui vane gloriatum subdit: Ieiuno bit in Sabbato, decimat omnium do, quae possideo, quasi dicat: perfectam iustitiam servo, et erga me ipsum et erga Deum, quia carnem macero ieiunio bis in Sabbato, id est in septimana ;et pietatem ad Deum servo reddendo decimas et eleemosynas. Et haec duo sunt, quae maxime placent Deo: unde et Angelus dixit Tobiae duodecimo : " Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna magis quam thesauros auri condere ". . Unde et bic multum se ipsum commendat, sed in hoc suam iustitiam per vanam gloriam foedat: Proverbiorum vigesimo septimo : " Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua "; quia, sicut dicitur secundae ad Corinthios decimo, " non qui se ipsam commendat, ille probatus est", immo certe reprobatus. Unde Ecclesiastici septimo : " Non te iustifices apud Deum, quoniam agnitor cordis ipse est"; et Ieremiae secundo:. " Ecce, ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi "; et Iob nono: " Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit ". Et hoc totum propter vitium elationis, quae maxime displicet Deo ; ad Ephesios secundo : "Gratia salvati estis per fidem. Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur ".

20. Sed cum iste Pharisaeus bona, quae habet, a Domino recognoscat: non videtur inaniter gloriari; quia ille inaniter gloriatur, qui (gloriatur, quasi . non acceperit "; bic autem gratias Deo agit. - Ad quod respondet Bernardus , quod non recte recognovit bona, quae accepit: ait enim sic: "Gratias agit, non quia bonus, sed quia solus, non tam de bonis, quae habet, quam de malis, quae in aliis videt Talis autem modus est elationis: unde Gregorius : " Quatuor sunt species, quibus omnis tumor arrogantium demonstratur: cum vel aliquis bonum, quod habet, a te habere se existimat: aut, si datum a Deo credit, pro meritis datum putat: aut cum iactat, se habere quod non habet: aut cum, despectis ceteris, appetit singulariter videri habere quod habet". HAE peste Pharisaeus laborabat, qui sua merita extollendo se ceteris praeferebat

21. (Vers. 13.). Et publicanus a longe stans etc. Postquam expressit conditiones in prece superbi Pharisaei , hic secundo exprimit conditiones precis humilis publicani, in qua describitur perfectae humilitatis insinuatio quantum ad gestum, quantum ad motum et quantum ad verbum.

Primo quantum ad insinuationem humilitatis per gestum dicit: Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum Loare. Beda : " Sicut humilis, non audet appropinquare, ut Deus ad eum appropinquet: non aspicit, ut aspiciatur ". Nihil enim placet Deo tantum in poenilente, sicut dicit Bernardus , quantum humilis verecundia: et taliter vult orari. Unde iste publicanus erat de illis, de quibus Isaiae quadragesimo nono: " Vultu in terra demisso, adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent ". Non audebat oculos levare ad caelum, quia recognoscebat, se offendisse Deum caeli, ita ut diceret sicut filius prodigos poenitens, supra decimo quinto : " Pater, peccavi in caelum et coram te "; et illud secundi Paralipomenon ultimo: " Peccavi super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea, et non sum dignus videre altitudinem caeli prae multitudine iniquitatis meae ". Ideo igitur non audebat levare faciem propter peccati verecundiam, ita ut intra se diceret illud primi Esdrae nono: "Domine Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostrae multiplicabo sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum ".

22. Secundo quantum ad insinuationem humilitatis quantum ad corporis motum subdit: Sed percutiebat pectus suum: in quo reddebat se ipsum culpabilem et ostendebat dolentem. In hoc enim, quod pectus percutitur, ostenditur cor introrsus supplicio lignum; in cuius rei signum, secundi Regum ultimo , "percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto, sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui". Sic iste percutiebat pectus, quasi indignatus contra se ipsum. Unde Glossa ; " Percutit pectus et poenas de se exigit, ut Deus parcat ". Unde et consuetudinis nostrae est in confessione et in dicendo culpam tundere pectora nostra in redargutionem et paenitentiam nostrorum cordium et contestationem conscientiarum. Unde infra vigesimo tertio dicitur, quod "turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae flebant, percutiebant pectora sua ". Propter quod et tunsio pectorum, sicut dicit Augustinus , valet ad remissionem venialium: unde est unum de octo, quibus venialia remittuntur. Venialia enim dicuntur remitti confessione, pectoris tunsione, aquae benedictae aspersione, cordis contritione, crncis signatione, oratione, sacra communione, iniuriarum remissione: unde versus :

Confiteor, tundo, respergor, conferor, oro, Signor, edo, dono: per hoec venialia pono.

33. Tertio quantum ad insinuationem humiliatis per verbum subiungit: Dicens: Deus, propi-tius esto milli peccatori. Nota hic brevissimum orationem et efficacissimam, quia in hac orans se ipsum humiliat et Deum exaltat: et talis oratio est Deo acceptabilis, secundum illud Ecclesiastici trigesimo quinto : " Oratio humiliantis se nubes penetrabit". Deum etiam magnificat humiliter petendo veniam: Ecclesiastici ultimo: " Laudabo nomen Domini assidue, et exaudita est oratio mea " etc. Magnificat etiam eam vocando ipsum Deum, quia hoc est nomen summae maiestatis: Psalmus : (Scitote, quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos "; et iterum: " Quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus " etc.

Est nomen summae veritatis: Numerorum vigesimo tertio : "Non est Deus ut homo, ut mentiatur"; et ad Romanos tertio: "Est enim Deus verax " etc.

Est similiter nomen summae caritatis: unde primae Ioannis quarto : " Deus caritas est, et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo ".

Est nihilominus nomen summae pietatis: secundae ad Corinthios primo: " Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, pater misericordiarum et Deus totius consolationis" etc.

Dicit igitur publicanus orando tam humiliter quam devote: Deus, propitius esto mihi peccatori: Deus summae maiestatis: propitius esto mihi peccatori, ad manifestandam tuam potentiam, secundum illud Sapientiae undecimo : " Misereris omnium, Domine, qui omnia potes, dissimulans peccata hominum propter poenitentiara " etc.: summas veritatis: propitius esto mihi peccatori, ad manifestandam tuam iustitiam: Psalmus : "In veritate tua, exaudi me in tua iustitia ", in veritate, inquam, quam promisisti; Ezechielis trigesimo tertio: "Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab iniquitate"; summae caritatis: propitius esto mihi peccatori, ad manifestandam tuam benevolentiam: Sapientiae undecimo : " Parcis autem omnibns, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas; et Ieremiae trigesimo primo: "In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans tui " etc: summae pietatis: propitius esto mihi peccatori, ad manifestandam tnam misericordiam , pro quo orabat Propheta in Psalmo : " Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam "; et Ecclesiastici trigesimo sexto: " Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis " etc.

24. (Vers. 14.). Amen dico vobis . Postquam descripsit conditiones personarum et precum, hic iam tertio describit conditiones exauditionum . Describitur antem hic exauditionis conditio quantum ad iudicium personale et quantum ad edictum universale.

Primo igitur quantum ad iudicium personale dicit: Amen dico vobis: Descendit hic iustificalusl in domum suam ab illo, id est " plus quam ille "

auia Pharisaeos descendit iustificatus secundam suam opinionem, sed iste secundum veritatem. Unde Dominus plus pensat unam humilem supplicationem peccatoris poenitentis quam innumerabiles actiones alicnius iusti de se praesumentis. Propter quod dicit supra decimo quinto : " Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia ", id est, qui se reputant non egere: in quo miro modo reprimitur superbia humana, ut non de suis meritis praesumat. Propter hoc etiam Deus reprobavit superbum populum Iudaicum et elegit plebem humilem gentilium populorum, quorum figuram gerant bic Pharisaeus et iste publicanus. Unde Glossa : " Typice Pharisaeus Iudaeorum populum designat, qui ex iustificationibus Legis extollit merita sua et superbiendo recedit: humiliatus publicanus gentilem, qui longe a Deo positus peccata confitetur et lamentando appropinquat Deo et exaltatur ". Ideo dicitur ad Romanos undecimo : "Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat ". Si ergo Deus repellit iustos propter superbiam, quanto magis impios et superbos; primae Petri quarto: " Si iustus pix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt "? 25. Secundo quantum ad edictum universale tundit: Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat exaltabitur. Hic datur generalis sententia de humilibus et superbis: unde Glossa : "Posita Pharisaei et publicani controversia, ponitur indicis sententia, ut caveatur superbia". In qua sententia universaliter praefertur humilis superbo, quia superbus debet deiici, secundum quod dicitur in Ab-Jia : "Si exaltatus fueris ut aquila et si inter silere posueris nidum tuum" etc.: et Iob vigesimo: Si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et aput eius nubes tetigerit: quasi sterquilinium in ine perdetur ". Propter quod Proverbiorum decimo sexto : "Contritionem praepedit superbia", et e Mntrario humilis ;ustus exaltatur: Iob vigesimo seiuncto: " Qui humiliatus fuerit erit in gloria, et qui inclinaverit oculos suos, ille salvabitur ". Et ideo primae Petri ultimo: " Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis ". De his duobus simul Proverbiorum decimo octavo : " Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur "; quia, sicut dicitur Proverbiorum vigesimo nono, " superbum sequitui humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria ". EI hoc est quod dicitur Ecclesiastici vigesimo : " Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate elevabit caput suum ". - Unde exemplum habemus hic in Pharisaeo et publicano, exemplum in populo Iudaico et gentili, exemplum in Saule reprobo et David electo, exemplum summum in lucifero et Iesu Christo. Unde secundum hanc sententiam decurrit totius regimen universi.

26. Et nota, quod haec eadem sententia supra decimo quarto fuit posita circa invitatos ad nuptias et nunc iteratur hic: sed non sine causa, quia duplex est humilitas: una est caritatis, qua voluntarie quis se humiliat; alia est humilitas veritatis, qua quis parva de se sentit . Supra ergo hoc dixit, ut incitaret ad humilitatem caritatis: hic iterat id ipsum, ut incitet ad humilitatem venialis, sicut apparet, quia publicanus propter conscientiam mali meriti de se compellebatur infima sentire. HAEc antem humilitas duplex est nobis necessaria, scilicet veritatis in intellectu et caritatis in affectu, ut excludatur a nobis superbia praesumtionis et ambitionis: et ideo ad liaec insinuanda haec sententia non irrationabiliter iteratur.

27. (Vers. 15.). Afferebant autem ad illum infantes etc. Postquam exemplo parabolice induxit ad humilitatem in oratione, hic consequenter exemplo expresso etiam inducit ad humilitatem in conversatione , et hoc exemplo infantium, qui Christo fuerunt oblati et acceptati ab ipso in signum approbationis humilitatis. In huius autem exempli explicatione quinque introducuntur ab Evangelista: primo oblatio importuna infantium: secundo, carnalis increpatio offerentium ; tertio, benigna susceptio oblatorum: quarto, iudicialis approbatio humilium: quinto, severa reprobatio superborum.

Primo igitur quantum ad infantium oblationem dicit: Afferebant autem ad illum infantes, ut eos tangeret. Glossa: " Post dictam controversiam et datam sententiam humili magistro offeruntur infantes, ut ostendatur, quod innocens et simplex aetas ad gratiam pertineat"; unde in Psalmo : " Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ". Offerebant autem, ut eis daret benedictionem per manuum impositionem: in quo praeflgurabatur et quodam modo insinuabatur Sacramentum confirmationis, in quo datur copia gratiae et benedictionis, secundum illud Actuum octavo : " Imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum ". Hic autem Spiritus sanctus requiescit super parvulos, secundum illud Isaiae ultimo " Quae est domus, quam Aedificabitis mihi? Et quis est iste locus requietionis meae "? " Ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos "? ubi dicit alia translatio: " Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum "? Et hoc maxime verum est, quando Domino offertur: Psalmus : " Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumsit me ". Et ideo in figuram huios dicitur Levitici ultimo: " Quidquid semel fuerit consecratum, sanctuta sanctorum erit Domino ".

28. Secundo quantum ad offerentium increpationem subdit: Quod cum viderent discipuli, increpabant illos, scilicet offerentes, et hoc, quia carnaliter afficiebantur circa Christnm. Unde Glossa : " Increpabant, non quod nollent, infantes manu et voce Salvatoris benedici, sed quia nondum perfecti in fide putabant, eum in similitudinem hominum lassari importunitate offerentium ". Unde propter quietem Magistri impediebant opus alienae salutis, sicut et Petrus Matthaei decimo sexto Domino dicenti, quod oporteret, eum pati, dicebat: " Absit a te, Domine, non erit hoc ". Vel, quia carnaliter afficiebantur circa populum suum: mide Glossa : "Increpabant, hoc ideo fortasse, quia prius populum Iudaeorum, ex quo secundum carnem erant, volebant salvari ". Et ideo carnali misericordia movebantur, de quo Ecclesiastici decimo octavo: (Miseratio hominis.circa proximum suum, misericordia autem Dei" etc In hoc autem facto discipuli gerebant typum carnalium sacerdotum et pontificum, qui magis amant carnalem quietem et sanguinis proximitatem quam populorum salutem; sicut et in contentione eorum, scilicet discipulorum, quam habuerunt, figuram gerunt ambitiosorum, de qua infra vigesimo secundo : "Facta est contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse maior ". Et haec duo vitia sunt, quae maxime Ecclesiam Dei corrumpunt, scilicet ambitio dignitatum et negligentia salutis proximorum. Pro utroque istorum dicitur Ieremiae quadragesimo octavo : " Maledictus, qui facit opus Dei fraudulenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine "; alia translatio habet negligenter: in quo simul fraudulenta ambitio et desidiosa negligentia reprobatur.

29. (Vers. 16.). Tertio quantum ad benignam oblatorum susceptionem additur: Iesus autem, convocans illos, dixit: Sinite, pueros venire ad me et nolite vetare eos , quos scilicet magis debetis attrahere et vocare: unde Proverbiorum nono "Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis: Si quis est parvulus veniat ad me". Hos ergo non debebant vetare, sed vocare: Proverbiorum tertio " Noli prohibere benefacere eum qui potest: si potes, et ipse benefac. Unde Chrysostomus : " Si sancti futuri sunt, quid vetatis, filios ad patrem venire? Si peccatores futuri sunt, quid sententiam damnationis profertis, antequam culpam videatis? Quales modo sunt, meum est: quales vero futuri sunt, ipsorum est ; quod meum est honorate, quod ipsorum erit miseremini".

Ex quo manifeste apparet, quod pueri non sunt prohibendi, ne accedant ad Christum. In cuius etiam signum, ut ipse se praeberet pueris in exemplum, dicitur de ipso supra secundo , quod " cum factus esset annorum duodecim, relictis parentibus, remansit in Ierusalem". In cuius etiam signum infantium puerorum acceptavit martyrium, de quo Matthaei secundo :"Mittens Herodes, interfecit omnes pueros, qui erant in

Bethlehem a bimatu et infra ". In cuius etiam signum acceptavit puerorum praeconium laudativum; Matthaei vigesimo primo: " Videntes principes sacerdotum mirabilia, quae faciebat, et pueros clamantes in templo et dicentes: Hosanna filio David ! indignati sunt. Et dixerunt ei: Audis, quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Non legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ". Licet igitur pueri occidantur ab Herode, repellantur a Pharisaeis, suscipiendi sunt a discipulis, quia suscipiuntur a Christo et a Deo: unde Psalmus : " Laudate, pueri, Dominum ", 30. Quarto quantum ad iudicialem humilium

approbationem subiungitur: Talium est enim regnum Dei, id est pueris similium.

Et nota, quod pueri habent aliqua in se, in quibus assimilantur eis mali, et aliqua, in quibus assimilantur eis boni. Propter quod primae ad Corinthios decimo quarto " Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote ". - Habent namque pueri stoliditatem in ratione: Proverbiorum vigesimo secundo: Stultitia colligata est in corde pueri "; Sapientiae duodecimo: " Tanquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti".

Habent concupiscentiam in affectione; Ecclesiastae decimo : " Vae terrae ! cuius, rex puer est, et cuius principes mane comedunt "; et Proverbiorum vigesimo nono: " Puer, qui dimittitur voluntati suae, confundet matrem suam ".

Habent etiam instabilitatem in operatione: Isaiae quadragesimo : " Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes in infirmitate sua cadent "; et ad Ephesios quarto: "Non simus sicut parvuli fluctuantes " etc. Et ideo lsaiae sexagesimo quinto: " Puer centum annorum morietur, et peccator " etc.

31. Habent praeter haec pueri puritatem: Danielis primo : " Praecepit rex pracposito eunuchorum, ut introduceret et pueros, in quibus nulla esset macula "; ideo primi. Regum vigesimo primo: "Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus? Et David : Equidem; fuerunt vasa puerorum sancta " etc.

Habent simplicitatem: Proverbiorum vigesimo : "Ex studiis suis intelligitur puer, si recta et munda sint opera eius"; Osee undecimo: " Puer Israel, et dilexi eum ", scilicet propter simplicitatem ; et primi Paralipomenon ultimo: " Scio, Domine, quod probes corda et simplicitatem diligas ". - Habent doeilila terni Sapientiae octavo : " Puer eram ingeniosus e sortitus sum animam bonam "; Proverbiorum vige simo tertio: " Noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga, non morietur ". -Habent amicabililatem: Iob vigesimo nono : " Omni potens erat mecum, et in circuitu meo pueri mei" et supra undecimo: " Noli mihi molestus esse, qui; pueri mei mecum sunt in cubili". - Habent tracta bilitalem: primi Regum secundo : " Samuel mimi strabat ante Dominum, puer accinctus ephod lineo " et de loseph Genesis trigesimo septimo: " loseph pascebat gregem cum fratribus suis, adhuc puer " Habent veracitatem: Danielis decimo tertio : " Su scilavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, et ait: Mundus ego sum a sanguine huius "; leremiae primo: " Nescfo loqui, quia puer ego sum. Et dixit: Noli dicere, quia puer sis"; et supra primo: "Tn puer, Propheta" etc. - Habent etiam humilitatem: Marci septimo : " Catelli comedunt sub mensa de micis puerorum "; et ratione huius maxime Deo placent, et hic introducuntur in exemplum: et Matthaei decimo octavo: " Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit "; quia " excelsus Dominus et humilia respicit"; Ideo Matthaei duodecimo: " Ecce, puer meus electus, quem elegi " etc.

Talium igitur, id est habentium puritatem in carne, simplicitatem in intentione, docilitatem in cognitione , amicabililatem in affectione, tractabilitalem in operatione, veracitatem in sermone et humilitatem in conversatione, est regnum caelorum. Et ratione huius humilitatis vocatur Abraham puer in Scriptura: Psalmus : " Memor fuit testamenti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum "; et supra primo similiter Israel vocat puerum : " Suscepit Israel, puerum suum ". Christus autem puer dicitur Ecclesiaste quarto: " Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto " etc. Et ratione omnium praedictorum et maxime ratione humilitatis dicitur: Talium est regnum caelorum. Propter quod supra primo : " Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles "; et Iob vigesimo secundo: "Qui humiliatus fuerit erit in gloria: et qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur ".

82. (Vers. 17.). Quinto quantum ad severam superborum reprobationem subinfertur? Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei ut puer, non intrabit in illud: quasi dicat: qui recusat humiliari propter superbiam cordis sui, non introibit in illud regnum per sententiam veritatis Dei. Unde Matthaei decimo octavo : " Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non introibitis in regnum caelorum ". Nam oportet, eum qui vult intrare in regnum, esse sicut puerum, id est purum et parvum. Regnum autem coetorum dicitur sacra doctrina, ad quam qui vult venire, oportet, quod semetipsum faciat sicut puerum. Unde Glossa : "Re-gnum caelorum, id est doctrinam Evangelii, sicut puer iubemur accipere. Puer in discendo non contradicit doctoribus, non rationes et verba ad resistendum componit, sed fideliter suscipit, obtemperat et quiescit ". Ideo dicitur Matthaei undecimo : " Abscondisti liaec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis"; et Danielis primo: "Pueris autem his dedit Deus scientiam ef disciplinam in omni libro" etc.

33. Regnum etiam caelorum dicitur gratia, de qua supra decimo septimo " Regnum Dei intra vos est". Et hoc non datur nisi pueris per munditiam et humilitatem; Iacobi quarto: "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ".

Regnum caelorum nihilominus dicitur gloria Aeterna: Matthaei decimo tertio : " Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum". Et hoc non datur nisi parvulis, secundum illud Mattbaei quinto: " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caderunt: et etiam pueris, qui sunt puri: Matthaei quinto: " Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbpnt". Unde Glossa : " Sicut puer non perseverat in ira, laesus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum; sic vos, nisi talem innocentiam et puritatem habueritis, non . intrabitis in regnum caelorum ". Qui ergo recusat parvitatem humilitatis et puritatem sanctitatis, ille despicit vitae aeternae meritum; et ideo necesse est reprobari per divinum iudicium, ut non intret in regnum caelorum, sed foras pellatur procul: Apocalypsis ultimo : "Foris canes et venefici et impudici et idolis servientes ". Propter quod in Psalmo:

" Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae"; ideo Iudith nono : " Superbi non tibi placuerunt ab initio sed humilium tibi semper et mansuetorum placuit deprecatio ". Qui igitur non vult damnari necessarium habet humiliari: ideo Ecclesiastici septimo: "Humilia valde spiritum tuum; quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis ".

Secundo curiositas in possidendo confutatur dupliciter.

34. Et interrogavit eum quidam etc. Post confutationem curiositatis in perscrutando sequitur hic secunda pars huius partis , in qua fit confutatio curiositatis in possidendo; et hoc quidem facit dupliciter, primo scilicet commendando paupertatem, secundo approbando liberalitatem, infra decimo nono : Et ingressus perambulabat Iericho.

Primo, commendando paupertatem quadrupliciter,

Paupertatem autem ostendit commendabilem et approbabilem ex quatuor: primo, ratione perfectionis in merito suo: secundo, ratione imperfectionis in contrario, ibi : His auditis, contristatus est: tertio, ratione consummationis in praemio, ibi: Ait autem Petrus: Ecce etc: quarto, ratione dignationis Christi in exemplo, ibi: Assumsit autem Iesus duodecim discipulos.

In explicando autem meritum perfectae paupertatis quatuor introducuntur, scilicet interrogatio, qua quaeritur, quid agendum; responsio, qua ostenditur, quo tendendum: informatio, qua declaratur iter salutiferum: exhortatio, qua suadetur iter perfectum.

33. (Vers. 18.). Primo igitur quantum ad tn-lerrogationcm, qua quaeritur, quid agendum, dicit: Et interrogavit eum quidam princeps.

Hic videtur, quod Ambrosius et Beda sibi contradicant. Ambrosius enim dicit, quod iste interrogavit Iesum interrogatione tentativa et curiosa: et hoc colligitur tuo ex hoc, quod Dominus ipsum reprehendit, tum ex hoc, quod ipse Domini consilium non acceptavit Unde Ambrosius in Glossa : " Versuta fuit interrogatio, et ideo arguta responsio ". Beda autem dicit, quod interrogavit interrogatione fideli et studiosa: quod elicit ex hoc, quod maxime dicitur Dominas Iesns eam dilexisse: unde Beda in Glossa : " Non putandas est iste, ut quidam aiunt, vel Deum tentasse, vel de sua vita mentitum esse: alioquin, ut Marcus ait intuitus arcana cordis eius, diligere eum non diceretur Iesus ".

Sed hoc solvitur per quoddam verbum Ioannis Chrysostomi : " Iste, inquit, dives et tentator et superbus erat, sed Iesus oculis misericordias intuitus est eum ". Et ita non dilexit in eo quod prius erat per superbiam, sed quod coepit esse per gratiam.

36. Qualicumque autem intentione hoc fecerit,

Lutilem fecit interrogationem: et ideo subdit: Dicens: Magister bone, quid faciens vitam Aeternam possidebo? Haec est recta et utilis interrogatio, secundam illud leremiae sexto : " State super vias vestras et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea "; et hoc consilio Domini, Malthaei sexto: "Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius ", per quam acquiritur regnum; et Tobiae quarto: " Consilium semper a sapiente perquire "; et maxime consilium salutare semper perquirendum est ab uno sapientissimo Christo et summo magistro. Et ideo vocat eum magistrum, a quo tanquam a peritissimo petit consilium sanum, secundum illud Ecclesiastici sexto : " Multi pacifici sint tibi, consiliarius vero unus ex mille ". Et hic Christus est, de quo Canticorum quinto: (Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus"; et Ecclesiastae septimo: " Virum de mille unum reperi". Ab isto igitur, qui solus est magister, secundum illud Matthaei vigesimo tertio : "Unns est magister vester, Christus", qui solus est sapientia: primae ad Corinthios primo: " Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam ", qui solus est verus consiliarius, secundum illud Isaiae nono: "Vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius " etc.; hoc consilium et documentum est requirendum, secundum illud Isaiae quadragesimo octavo : " Ego Dominus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas".

37. (Vers. 19.). Secundo quantum ad responsionem, qua ostenditur, quo tendendum, subditur: Dixit autem Iesus: Quid me dicis bonum? quod non dicit arguendo eum tanquam mendacem, sed quia, vocans eum bonum, intentionem figebat in humanitate. Unde Augustinus de Trinitate : "Vocas me, secundum illud quod vides, magistrum bonum; huius formae visio non erit in bonum his qui male agunt"; quasi dicat: bonitas, ad quam tendere debes, non est in me secundum quod homo, sed secundum quod Deus. - Et ideo addit: Actio bonus nisi solus Deus: quod non intelligit de bonitate per participationem, quae omnibus communicatur a Deo, secundum illud Genesis primo : " Vidit Deos cuncta , quae fecerat, et erant valde bona "; sed de bonitate per essentiam, quae facit beatos et bonos, secundum illud Exodi trigesimo tertio: " Ego ostendam tibi omne bonum "; et hoc solum est desiderandum, secundum illud Proverbiorum undecimo : " Desiderium iustorum omne bonum ". Hoc bonum quaerendum est sicut finis omnis boni: unde Malthaei decimo nono : " Quid me interrogas de bono? Nemo bonus " etc, id est, bonum finale in solo Deo est, qui est finis omnium, quia "bonum et finis idem ". Et ipse dicit Apocalypsis primo : " Ego sum alpha et omega, principium et finis "; et ideo Nahum primo: " Bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se ". Ab hoc bono manat in nos bonitas per Spiritum sanctum; Sapientiae duodecimo : " O quam bonus et suavis est, Domine, Spiritus tuus in nobis "; et Psalmus: " Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde ". Haec autem bonitas nostra, ad divinam bonitatem comparata, non est bonitas: unde Iob quarto : " Nunquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit"? Ibi Glossa: "Humana iustitia, divinae comparata, iniustitia est". Et ideo Iob vigesimo quinto "Nunquid iustificari potest homo comparatus Deo "? quasi dicat: non: Ecclesiastici decimo octavo: " Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in Aeternum". Christus igitur, responsurus quaestioni utili ad salutem totius mundi, tanquam magister morum et moralis totius philosophiae incepit a summo bono per essentiam, a quo et secundum quod et ad quod ordinari debet omne bonum ; alioquin desinit esse bonum .

38. (Vers. 90.). Tertio quantum ad informa-

, tvmem, qua declaratur iter salutiferum, subdit:

Mandata nosti: quod expressius Matthaei decimo nono : "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ".

Explicat autem ea, cum subinfert: Non occides, per iracundiam ; primae Ioannis tertio: " Qui odit fratrem suum homicida est"; et ideo Matthaei quinto: (Audistis, quia dictum est antiquis: Non occides ". " Ego autem dico vobis, quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio ". Non moechaberis,

-per lasciviam, quia Deuteronomii vigesimo septimo : "Maledictus omnis, qui dormit cum uxore proximi sui"; et Matthaei quinto: " Audistis, quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quod omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo". Non

, furtum facies, per avaritiam: ad Ephesios quarto "Qui furabatur iam non furetur, magis antem laboret operando manibus suis " etc. Non falsum testimonium dices, per fraudulentiam ; Proverbiorum decimo nono :"Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit". Honora patrem tuum

et matrem, scilicet per beneficentiam: Ecclesiastici tertio: "Qui honorat patrem suum iucundabitur in filiis. Et qui honorat matrem suam vita vivet longiore: et qui obedit patri refrigerabit matrem ". Unde Ambrosius : (Primus gradus pietatis est iste: nam hos auctores tibi voluit esse Deus. Honora obsequiis et abstineas a contumeliis; quia nec vultu quidem laedenda pietas est parentum "; ideo Ecclesiastici tertio : "Qui timet Dominum honorat pa rentes et quasi dominis serviet his qui se genuerunt"

39. Attende autem hic, quod Dominus enumerat hic praecepta ordinate et sufficienter: ordinati quidem, quia prius est declinare a malo quam facere bonum ; et ideo prius ponit negativa quam affirmativa. Sufficienter, quia mandata primae tabulae non sunt de agendis, sed potius dirigunt in illud summum bonum desiderandum ; duo vero ultima de concupiscentia uxoris et rei alienae reducuntur ad prohibitionem moechiae et furti. Unde in hoc sufficienter docet declinare omnem deordinationem respectu proximi et quantum ad irascibilem et quantum ad concupiscibilem, et quantum ad operativam et quantum ad interpretativam; et docet etiam perfectam beneficentiam per ultimum mandatum. Et sic in his continentur duo praecepta legis naturalis, de quorum primo Tobiae quarto : " Quod ab alio oderis tibi fieri vide, ne tu aliquando alteri facias"; de secando Matthaei septimo: "Omnia, quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illisa. In his etiam continetur sufficienter mandatum de dilectione proximi, de qua dicitur ad Romanos decimo tertio: "Qui diligit proximum legem implevit ".

40. (Vers. 21.). Et quoniam haec mandata non iustificant per simplicem notitiam, sed per experimentalem observantiam; ideo non quaerebat Dominos de notitia simplici, cum dicebat: Mandata nosti, sed de experimentali, quia, sicut dicitur ad Romanos secundo , "non auditores legis, sed factores legis iusti sunt apud Deum". Ideo ad hoc respondet iste legisperitus sicut intelligens, cum sequitur: Qui ait: Haec omnia custodivi a iuventute mea: et hoc quidem secundam consilium Sapientis Proverbiorum tertio " Fili, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat Longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi"; quia dicitur Ecclesiasten octavo: "Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali"

41. (Vers. 22.). Quarto quantum ad exhortationem, qua suadetur paupertatis iter perfectum,

subditur: Quo audito, Iesus att illi : Adhuc unum tibi deest; Glossa: " Ad perfectionem ". Est antem perfectum, cni nihil deest: Iacobi primo: " Sitis perfeci et integri, in nullo deficientes ". Et hoc fit perfecte implendo voluntatem divinam, non solum faciendo praecepta et vitando prohibita, verum etiam implendo consilia, secundum illud ad Romanos duodecimo '' : "Probetis, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta"; et supra sexto: " Perfectus antem omnis erit, si sit sicut magister eius ", id est Christus, qui nihil prorsum habuit.

Propter quod adiungit: Omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus: Glossa : " Non partem ", sicut fecit Ananias, de quo dicitur Actuum quinto, quod " fraudavit de pretio agri "; et hoc, quia " regnum caelornm, ut dicit Gregorius , tantum valet, quantum habes". (Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro " etc. Et ne hoc grave videatur, adiungit: Et habebis thesaurum in caelo: ''Iob vigesimo secundo : " Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos "; et hi sunt in gloria aeterna, ubi sunt thesauri incorruptibiles ; Matthaei sexto: Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque Aerugo nec tinea demolitur, nec fures effodiunt nec furantur ".

Et " quia, ut dicit Glossa , non sufficit relinquere sua, nisi sequatur Dominum imitando "; ideo subdit: Et veni, sequere me, per summam vitae asperitatem: secundum illud primae Petri secundo: "Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum" etc. Per summam rerum mendicitatem. Nam discipulo volenti eum sequi ex cupiditate et dicenti: " Magister, sequar te, quocumque ieris", respondet: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos ; Filius antem hominis non habet, ubi caput snum reclinet", Matthaei octavo . Per summam cordis humilitatem; Ecclesiastici vigesimo tertio: " Gloria magna est sequi Dominum ";

et Ioannis octavo: "Qui sequitur me non ambulat in tenebris". Et de his supra nono"; (Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me ". Sequi igitur Christum est se perfecte illi configurare, secundum illud Iob vigesimo tertio: " Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi nec declinavi ex ea " etc.

42. (Vers. 23.). His auditis , contristatus est etc. Postquam ostendit paupertatem commendabilem ratione perfectionis suae in merito, hic ostendit eam commendabilem ratione imperfectionis insuo contrario , quod quidem est tenacitas divitiarum. Circa quod quatuor introducuntur ab Evangelista, scilicet humanae tenacitatis indicium, periculum, obstaculum et remedium, quod est divinae gratiae donum.

Primo igitur quantum ad humanae tenacitatis indicium dicitur: His auditis, contristatus est, quia dives erat valde. Quia enim abundabat divitiis, horruit penuriam paupertatis, et ideo de paupertatis laude et consilio tristis effectus fuit. Et haec est sequela cupiditatis et indicium tenacitatis, cum quis tristatur pro horrore paupertatis: Ecclesiastici decimo quarto : "Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis ; non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam". "Et non satiabitur pane indigens et in tristitia erit super mensam suam ". HAEc autem tristitia mala est, quia est tristitia saeculi, de qua secundae ad Corinthios septimo : " Saeculi tristitia mortem operatur ". Nam dicitur Ecclesiastici trigesimo octavo: "A tristitia festinat mors et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem ". Qui igitur hanc tristitiam vult fugere, oportet, eum odire cupiditatem divitiarum, quae pungunt ad modum spinarum, sicut insinuatur Matthaei decimo tertio . Nam de divite dicitur Iob decimo quinto: (Sonitus terroris semper in auribus, et cum pax sit, ille insidias suspicatur ". His autem contrarii sunt viri iusti et perfecti Christiani, ad quos dicitur ad Hebraeos decimo : " Rapinas bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes, vos meliorem et manentem habere substantiam ".

43. (Vers. 24.). Secundo quantum ad humanae tenacitatis periculum subditur: Videns autem illum Iesus tristem factum, propter affectum pusillanimitatis ; quocontra Ecclesiastici septimo ; " Noli esse pusillanimis in animo tuo. Exorare et facere eleemosynam ne despicias ". - Dixit: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt: propter Titium tenacitatis: Glossa : " Qui pecunias habent, id est, cum amore possident et in eis confidunt". Unde Marci decimo dicitur expressius: " Quam difcile confidentes in divitiis in regnum Dei introibunt "! Et ratio huius est, quia qui temporalia hic amplectuntur tanquam magna contemnant illa aeterna: unde Glossa : " Qui divitiis multiplicandis in-

- cumbunt, alterius vitae gaudia contemnunt".

Praeterea, qui haec temporalia diligunt multis tentationum iaculis exponuntur: primae ad Timotheum ultimo : " Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et in desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt hominem " etc.

Alia ratio est, quia qui his affectu iunguntur haud facile separantur: unde et de talibus in Psalmo : "Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster ". Unde Bernardus : " Pius mundi concupiscentia quam substantia nocet. Et haec fugiendarum divitiarum causa praecipua est, quia aut vix aut nunquam absque amore valent possideri. Limosa enim et glutinosa est substantia mundi huius, et cor humanum facile omnibus, quae frequentat, adhaeret". Et ideo Glossa : " Difficulter divitiae contemnuntur: de omnibus ergo tutius est divitias nec habere nec amare ". In quo

- dat intelligere quatuor hominum differentias, quas exponit Beda , et habentur in Glossa super decimum Marci: "Multi habent et non amant: multi non habent et amant: alii habent et amant: alii vero nec habere nec amare se gaudent, qui tutiores sunt,

quia cum Apostolo dicere possunt: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo ", ad Galatas sexto. 44. (Vers. 25.). Tertio quantum ad ipsius tenacitatis obstaculum subiungit: Facilius est enim, camelum per foramen acus transire, licet sit contra naturam, quam divitem intrare in regnum Dei, quia hoc est contra divinam iustitiam. Hoc enim minus impossibile est, quod res magna pertranseat per parvam acum, quam quod anima cupida et avara iniret in caelum, ubi est sufficientia bonorum; quia, sicut dicit Ecclesiastes quinto , " avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ", immo certe interitum sempiternum, quia pondus divitiarum trahit deorsum: Ecclesiastae quinto: " Divitiae conservatae in malum domini sui. Pereunt in afflictione pessima ". Unde quantum distat caelum a terra, tantum distat cor avari, quod circa terrena conversum est, a regno Dei, quod est in caelo. Propter quod Isaiae quinquagesimo quinto : " Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae.sunl viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris ". Et attendendum, quod recta est comparatio avari ad camelum, quia camelus ingentibus membris est animal enorme , monstruosum et gibbosum: sic avarus, per amorem copulatus suis possessionibus, est quasi animal monstruosum. Aditus autem regni caeiestis comparatur foramini acus propter arctitudinem et spiritualitatem: unde Matthaei septimo : Angusta est porta et arcta via, quae ducit ad vitam, et pauci intrant per illam ". Unde maior est impossibilitas ipsius avari ad aditum in regnum caelorum quam cameli ad transeundum foramen acus. Propter quod Bernardus : " Per angustam contendamus ingredi portam, necesse est. Quid, tu camele, gibbum, quid, tu pecuniosis, Iudae proditoris loculos tollis? Non sic, impie, non sic ingredieris: foramen acus hu;usmodi sarcinas non admittit. Sed excusant se aliqui dicentes: Abraham, Isaac et Iacob ceterique Sancti nunquid non terrenas divitias habuisse leguntur ? Sufficit nobis: neque enim sumus patribus meliores ".

" Quid respondebimus novis imitatoribus Sanctorum veterum ? Imponant vitulos super altare Domini, mactent arietes, hircos immolent, quia etiam hoc Abraham fecit : Sicut autem sacrificiis illis, sic et divitiis carnalibus adhuc populis dispensatio divina morem gerebat; ubi sane caelestis promissio sonuit, necesse est, spiritualia spiritualibus comparari , et mutari sacrificium, spe mutata".

45. (Vers. 36.). Quarto quantum ad ipsius tenacitatis remedium per divinum adiutorium subdit: Et dixerunt quiaudiebant: Et quis potest salvus fient Quod dicunt quaerentes remedium et horrentes periculum. Cum enim paucissimi sint, qui divitias perfecte contemnant: videtur ex hoc, quod quasi nullus possit adipisci salutem perpetuam. Unde Augustinus : " Cum plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent Apostoli, nisi in numero divitum intellexissent cunctos, qui divitias adipisci volunt "; pauci autem sunt, qui non sunt tales, quia, sicut dicitur ad Philippenses secundo, " omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Iesu Christi ". Omnes igitur in periculo damnationis esse videntur. 46. (Vers. 27.). Ideo Dominus ostendit remel"dium per suae gratiae donum, cum subdit: Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, per virtutem virium suarum, possibilia sunt apud Deum, id est, possibilia fiunt per eius adiutorium ; quod dicit, quia, etsi difficile sit haec temporalia contemnere per vim naturae, efficitur tamen facile per donum gratiae, secundum illud Canticorum ultimo : "Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam ". Unde non est intelligendum, quod Dominus cupidum manentem cupidum introducat per potentiam in caelum, sed quod per gratiae donum convertit ipsum de vitio ad virtutem. Unde Glossa : " Deus ab amore terrenorum ad caritatem aeternorum convertit, non quod superbi et cupidi intrent ". Et hoc est magnae potentiae, quod tanta fiat mutatio, ut de cupido fiat caritativus de terreno caelestis, de divite pauper, de superbo humilis, de filio perditionis filius regis, ut possit dici illud Psalmi : " Haec mutatio dexterae Excelsi "; quia ipse est, qui potest dare sufficientiam cordis per gratiam, quae non potest dari per pecuniam, vel aliquam creaturam, secundum illud secundae ad Corinthios nono ; " Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes " etc, quia, sicut dicitur supra primo, " non erit impossibile apud Deum omne verbum ".

47. (Vers. 28.). Ait, autem Petrus. Postquam commendavit paupertatem per perfectionem in merito et per imperfectionem in contrario, hic tertio commendabilem eam ostendit propter consummationem in praemio. Circa cuius descriptionem proceditur hoc ordine. Introducitur enim hic perfectam paupertatis altitudo ut authenticam per apostolicam observantiam, ut approbata per divinam sententiam, ut locupletata per gratiam, ut praemiala per gloriam.

Primo igitur quantum ad paupertatis aulhenticationem per apostolicam obseruantiam dicit: Ait autem Petrus: Ecce, nos dimisimus omnia et secuti sumus te. Hoc dicit Petrus tanquam princeps Apostolorum, super quem ecclesiastica perfectio est superaedificata, secundum illud Matthaei decimo sexto: " Tu es Petrus, et super hanc petram Aedificabo Ecclesiam meam ". Dicit autem hoc non ad ostentationem , sed ad sciendam remunerationis sublimitatem; unde Matthaei decimo nono : " Ecce, nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis " etc. Hoc etiam dicit Petrus, ut ostendat paupertatis consilium per Apostolos adimpletum; unde Hieronymus : " Grandis fiducia: Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat: et tamen confidenter loquitur dicens: Dimisimus omnia ". Et rationem huius reddit Gregorius dicens sic : " Tanta quippe a sequentibus dimissa sunt, quanta a non sequentibus concupisci potuerunt ". Quoniam ergo omnia poterant concupisci: cum concupiscentiam dimiserunt, omnia dimiserunt. Hoc etiam dicit Petrus, non iactanter ad ostentationem, sed sapienter, ut alios invitet ad imitationem. Unde Bernardus super hoc verbum: ecce, nos reliquimus omnia: " Bene, Petre, et non ad insipientiam tibi, quia mundus transit et concupiscentia eius, et relinquere magis expedit quam relinqui ".

48. Et nota, quod optime hic duo coniungit: reliquimus et te secuti sumus: quia Christum currentem sequi non possumus, nisi post eum curramus: et currere non possumus, nisi exoneremur: unde ad Hebraeos duodecimo : " Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, curramus per patientiam ad propositum nobis certamen, aspicientes " etc. Et de hoc Bernardus : " Bene, inquit , Petre, et non ad insipientiam tibi, quia currentem sequi non poteras oneratus: sed nec inutilis commutatio est pro eo quod super omnia est, omnia reliquisse ". Christum etiam, quem sequimur, non possumus consequi, nisi exoneremur: et frustra sequimur, nisi consequamur, secundum illud ad Philippenses tertio " Sequar autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum ". Et de hoc Bernardus: "Felices liquet esse qui exonerati sunt et sequuntur Dominum expediti; arctissimnm foramen nos exspectat, si quem sequimur consequi volumus ". Et sic sequebatur Paulus, qui dicebat ad Philippenses tertio : " Posteriora oblitus, ad anteriora extendens me ipsum, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis Sic et alii Apostoli, de quibus Matthaei quarto : " Relictis retibus et patre, secuti sunt Dominum ", dicitur de Iacobo et Ioanne: et Marci primo dicitur de Petro et Andrea: " Relictis retibus et navi, secuti sunt eum "; similiter de beato Matlhaeo dicitur Lucae quinto, quod " relictis omnibus, secutus est Dominum ".

49. (Vers. 29.). Secundo quantum ad pauperis talis approbationem per diuinam sententiam subditur: Qui dixit eis: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliqueritdomum, quoad hereditatis fundamentum ; Ieremiae duodecimo: " Reliqui domum ineam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam " etc.

Aut parentes, quoad hereditatis principium; Psalmus : "Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui". - Aut fratres, quoad hereditatis consortium, fratres scilicet carnales, de quibus Iob sexto : " Fratres mei praeterierunt me sicut torrens, qui raptim transit in convallibus ". -

Aut uxorem, quoad hereditatis condominium, quia uxor et vir sunt unum corpus; ideo dicitur ad Ephesios quinto : " Viri debent diligere uxores suas sicut corpora sua "; possunt tamen dimitti propter amorem Christi, ut non ducantur, vel si dnctae sunt, ex earum consensu, vel propter fornicationis peccatum. Nam Matthaei decimo nono: " Qui dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ". De hoc Apostolus primae ad Corinthios septimo: " Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego ". "His qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus , uxorem a viro non discedere" etc. Quod ergo dicitur de dimissione uxoris intelligitur secundum modum praedictum.

Aut filios, quoad hereditatis successionem; Matthaei decimo : Qui amat filium aut filiam super me non est me dignus".

Aut agros , quoad hereditatis dilatationem: de quo Isaiae quinto: " Vae ! qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ".

Propter regnum Dei, hoc est secundum rectam intentionem, qua quaerendum est regnum Dei: Matthaei sexto : " Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis ". Hanc autem derelictionem Dominus acceptat, in qua derelinquitur simul cupiditas et carnalitas. Ideo dicitur Abrahae Genesis duodecimo: " Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstravero tibi ". Non enim sufficit, quod relinquatur possessio corporalis, nisi etiam relinquatur et affectio carnalis: propter quod dicitur Deuteronomii trigesimo tertio : " Qui dixerunt patri suo et matri suae: Nescio vos, et fratribus suis: Ignoro illos, et nescierunt filios suos: bi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt, o Iacob, et legem tuam et iudicia tua, o Israel". 50. (Vers. 30.). Tertio quantum ad paupertatis loeupletationem per gratiam adiungitur: Et non recipiat multo plura in hoc tempore: quod non est intelligendum de temporalibus, ut multo plures uxores habeat, vel filios, vel fratres carnales, sed intelligitur de spiritualibus charismatibus gratiarum,

quibas paupertas incomparabiliter locupletatur sine . aliena iactura : et hoc per donum caritatis, quae facit omnia communia, secundum illud primae ad Corinthios tertio : " Omnia vestra sunt, sive praesentia, sive futura "; per donum etiam abundantissimae simplicitatis ; unde secundae ad Corinthios octavo: " Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis "; et secundae ad Corinthios sexto: " Sicut egentes, multos autem locupletantes " etc. In huius figuram dicitur Genesis vigesimo sexto : " Sevit Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum, benedixitque ei Dominus, et locupletatus est". Unde dicitur Matthaei decimo nono : " Centuplum accipiet " etc.: super quem locum dicit Hieronymus: "Qui carnalia pro Domino dimiserit spiritualia recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur ". Unde ne intelligatur de temporali locupletatione, dicitur in Marci decimo : " Nemo est, qui dimittat " etc., "qui non accipiat centies tantum in hoc tempore cum persecutionibus ". Super quo loco dicit Bernardus : " Signanter additur cum persecutionibus ,-forte enim quis, cum audisset, hic promitti centuplum, conieclurabatur, hoc et de temporalibus exhiberi ; sed praeripit hunc intellectum nomen additum persecutionis. Quid enim est terrenae consolationis, quod non facile persecutio tollat ? Quid terrenum inter persecutiones sancti Martyres acceperunt ? Interim tamen, undecumque centuplum sint accepturi, dummodo sit centuplum, dum centuplum valeat, centupliciter placeat, consoletur, delectet et ametur: quid insaniae est, quod cunctantur homines relinquere simpla pro centuplis "?

SI. Quarto quantum ad paupertatis remunera- tonem per gloriam subiungitur: Et in futurovictam Aeternam. Recto autem nomine gloria vita aeterna dicitur, quia, sicut separatio.a fonte vitae mors est et damnatio Aeterna, sic coniunctio cum illo est vita Aeterna. Propter quod in Psalmo signanter dicitur : " Torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae ". Et recte additur aelernitas vitae, quia aetemitas nihil aliud est quam (incommutabilis vitae tota simul et perfecta posses sio". Et tale est quod excedit temporalia in infinitum , ita ut vere dicatur ad Romanos octavo : " Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis "; quia, secundat ad Corinthios quarto, " id quod est in praesenti momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate Aeternae gloriae pondus operatur in nobis ". Hoc pondus immensum pro levi pondere rerum mercari possumus, quia praemium superexcellit meritum per omnem modum: supra sexto : " Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum ". Et idec; dicitur Ecclesiastici decimo octavo: " Non impediaris orare semper, nec verearis usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in Aeternum ".

52. Assumsit autem Iesus duodecim " etc. Postquam paupertatem ostendit commendabilem et appetibilem per perfectionem meriti sui et per imperfectionem contrarii et consummationem praemii cumulati , hic quarto ostendit eam approbabam et eligibilem ratione exempli perfectissimi, videlicet Christi crucifixi. Et quoniam exemplum illud posset videri aliquibus contemptibile ratione infirmitatis, ideo in hac parte praemittitur hic exemplum dignationis Christi: secundo ad illius confirmationem adiungitur miraculum virtutis in illuminatione pauperis caeci, ibi : Factum est autem , cum appropinquaret Iericho.

Cicca exemplum dignationis, quod consistit in sustinentia crucis, perfecte describendum quatuor introducuntur, scilicet benignitas Magistri, profunditas mysterii, acerbitas supplicii et caecitas cordis humani respectu talis exempli.

53. (Vers. 31.). Primo igitur quantum ad benignitatem Magistri praemittit: Assumsit autem Iesus duodecim, hoc est familiariter ad se sumsit, et hoc fuit mirae dignationis et benignitatis ; Deuteronomii trigesimo secundo : " Expandit alas suas et assumsit eos atque portavit in humeris ouis". Assumsit autem, ut eos docendo consolaretur et consolando doceret.

Unde subdit: Et ait illis: Ecce, ascendimus Ierosolymam, tanquam ad locum scilicet passionis. Glossa " Praevidens, ex passione sua discipulos perturbandos, praedicit locum et passionis paenam et gloriam resurrectionis, ut, cum morientem cernerent,

resurrecturam non dubitarent". Praedicit antem hanc futuram in Ierusalem. Nam, sicut supra decimo tertio dictum est, " non capit, Prophetam perire extra Ierusalem ". Ratio autem huius est, quia Ierosolyma erat locus, in quo erat sedes regni, sacerdotii, mar gisterii et iudicii: et ideo ibi debebat pati ille qui est rex et sacerdos, magister et iudex, ut sic ex Ierusalem exiret et inciperet Christi regnum, secundum illud Psalmi ; " Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion " etc.; exiret salus seu remedium; lsaiae sexagesimo secundo ; " Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splefidor iustus eius"; exiret etiam lex et iudicium: lsaiae secundo: " Venite, et ascendamus ad montem Domini"; et post: " Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem ". Ideo in Ierosolymam ascendit Christus, ut, in cruce patiens, regnum virtutis, sacerdotium sanctitatis et legem iudicii et veritatis gentibus daret. Propter quod et ipsa Ierusalem typum gerit Ecclesiae, animae sanclae et Ierusalem supernae. Unde Isaiae quarto " Omnis, qui relictus fuerit in Sion et residuus in Ierusalem, sanctus Domino vocabitur, omnis, qui scriptus fuerit in vita in Ierusalem ".

54. Secundo quantum ad profunditatem my-stirii subditur: Et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: in quo apparet mira profunditas mysterii passionis dominicae, pro eo quod in ipsa est consummatio totius revelationis propheticae. Omnes enim Prophetae principalem aspectum habuerunt ad praenuntiandum Christum secundum triplicem dignitatem, scilicet re--gni, magisterii et sacerdotii: et secundum triplicem perfectionem, virtutis scilicet, veritatis et bonitatis, secundum quod dicitur de Christo lsaiae trigesimo tertio : "Dominus rex noster, Dominus legifer noster, Dominus iudex noster: ipse veniet et salvabit nos ". Secundam quod rex regit nos per praecepta et indicia ; secandam quod magister erudit per mysteria et exempla; secundum quod saeer-dos sanctificat per sacrificia et Sacramenta. Quoniam ergo in cruce sunt haec sex consummata, ideo dicantur consummata omnia, quae dicta sunt per

Prophetas. Consummata namque sunt praecepta propter nimiam caritatem, quia " finis praecepti est caritas primae ad Timotheum primo de qua in Psalmo: "Omnis consummationis vidi finem, latum mandatam tuum nimis". Consummata sunt iudicia propter nimiam severitatem, quam habuit ad se; lsaiae decimo : " Consummatio abbreviata inundabit iustitiam"; et iterum vigesimo octavo: "Consummationem et abbreviationem audivi a Domino " etc. Consummata mysteria; Apocalypsis decimo : " In diebus vocis septimi Angeli consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas". Consummata exempla; ad Hebraeos secundo : " Decebat eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios adduxerat in gloriam, auctorem salutis eorum per passionem consummare " etc. Consummata sunt sacrificia: unde ad Hebraeos decimo : " Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos"; ideo secundi Machabaeorum primo:"Orationem faciebant sacerdotes, dam consummaretur sacrificium " etc. Consummata sunt Sacramenta: ad. Hebraeos octavo : " Consummabo super domum Israel et super domum Iuda testamentum novum "; et hoc testamentum consummatum est in sanguine Christi: ad Hebraeos nono: "Iste sanguis testamenti, quod mandavit" etc. Et ex hoc impletum est testamentum vetus, et omnia sunt consummata. Et ideo in huius figuram supra decimo tertio " Ecce, sanitates perficio hodie et cras et tertia die consummor "; et ideo Ioannis decimo nono: " Sciens Iesus, quia omnia consummata sunt, dixit: Sitio ". " Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, emisit spiritum ". Et sic verificatum est illud Ecclesiastici trigesimo quarto : " Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur ".

55. (Vers. 32.). Tertio quantum ad acerbitatem supplicii subdit: Tradetur enim gentibus, ut extraneus, secundum quod praedicitur a David in Psalmo : " Traditos sum et non egrediebar ". Huios figura praecessit in Ioseph, de quo dicitur Genesis trigesimo septimo, quod (fratres sui tradiderunt eum Ismaelitis", et in Samsone, de quo Indicum decimo sexto dicitur,

quod uxor eius tradidit eum Philisthaeis.

Et illudetur, ut stultus: cuius figura praecessit in Iob, de quo Iob trigesimo : " Nunc derident me iuniores tempore, quorum patres non dignabar ponere cum canibus" etc. ; et Marci decimo quinto: " Induunt eum purpura et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt eum salutare dicentes: Ave rex Iudaeorum: et percutiebant caput eius arundine". Et flagellabitur, ut infimus: unde in Psalmo : Et fui flagellatus tota die "; et Isaiae quinquagesimo: (Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus "; unde Ioannis decimo nono: " Apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit ".

Et conspuetur, ut immundus, Isaiae quinquagesimo : " Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me"; et Iob trigesimo: " Longe fugerunt a me et in faciem meam conspuere non verentur "; Matthaei vigesimo sexto: " Exspnerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt ".

56. (Vers. 33.). Et postquam flagellaverunt , occident eum, quasi esset iniquus: unde dicitur Danielis nono: " Post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus: et non erit eius populus, qui eum negaturus est"; et Isaiae quinquagesimo tertio: " Sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente se sic obmutescet "; et Matthaei vigesimo septimo : " Postquam illuserunt ei, induerunt eam vestimentis suis et duxerunt, ut crucifigeretur ". " Et cum eo crucifixerunt duos latrones ". " Et impleta est Scriptura, quae dixit: Et cum iniquis reputatus est".

Et tertia die resurget, ut verus Deus, quod dicitur, ne ex passione terreantur. Emitis resurrectionis figura praecessit in lona; unde dicitur. Matthaei duodecimo : " Sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in cordes terrae ". Unde et Osee sexto: "Vivificabit nos post duos dies et in tertia die suscitabit nos "; et de hoc Ioannis secundo: " Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud". "Hoc autem dicebat de templo corporis sui ". In his autem sex, quae facta sunt in nostra redemptione: in traditione, illusione, flagellatione, conspuitione, occisione et resurrectione, recte clauditur radicaliter universitas operum reparationis: ut, sicut in sex diebus totus mundus fuit perfectus, sic etiam in his sex opus reparationis consistat; et tandem sequitur Spiritus sancti datio, sicut in die septima: in cuius mysterium dicitur Genesis secundo : " Complevit Deus die septimo omne opus suum "; " et benedixit diei septimo et sanctificavit illum ". In quo intelligitur datio gratiae septiformis: Ioannis septimo "; " Spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus" etc.

87. (Vers. 34.). Quarto quantum ad caecitatem cordis humani subiungit: Et ipsi nihil horum intellexerunt, quia hanc veritatem non advertebat: Psalmus " Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant". Et in hoc gerunt figuram ignorantium praelatorum, qui ignorant documenta Scripturarum, secundum illud Isaiae quinquagesimo sexto: " Ipsi pastores nescierunt intelligentiam ". - Et erat verbum istud absconditum ab eis, quia hanc veritatem non perquirebant, tanquam animales et sensibiles: Iob vigesimo octavo : " Unde venit sapientia, et quis est locus intelligentiae ? Abscondita est ab oculis omnium viventium ". Et in hoc gerebant Apostoli figuram Iudaeorum, quibus divina secreta velantur : secundae ad Corinthios tertio : " Cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum "; quia nondum velum erat scissum per passionem, secundum illud Matthaei vigesimo septimo: " Velum templi scissum est ".

Et non intelligebant quae dicebantur, et hoc, quia hanc veritatem non diligebant. Cum enim Christum carnaliter diligerent,.displicebat eis, quod Christus debebat pro nobis mori: sicut et Petrus dicebat Matthaei decimo sexto :" Absit a te, Domine, non erit tibi hoc". Unde Glossa Bedae: " Discipuli sermonem dominicae passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia, quem maxime videre desiderant, eius mortem audire non possunt: et quem non solum hominem innocentem , sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant Et quoties dicit aliquid de sua passione, hoc allegorice dictum putant". Ex quo apparet caecitas cordis humani, quae mysteria suae redemptionis non intelligit, nisi Deus tanquam caeco lumen ostendat suae lucis et reddat contuitum veritatis. Ideo recte sequitur miraculum de illuminatione caeci, in quo intelligitur illuminatio generis humani, quia genus humanum per se ignorat redemptionis opus et quantum ad factum et quantum ad rationem et quantum ad mysterium: primae ad Corinthios primo : " Nos praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam ". Necesse est ergo, quod Christus sensum aperiat ad intelligentiam Scripturarum.

58. (Vers. 33.). Factum est autem, cum appropinquaret etc. Postquam proposuit exemplum imitabile in passione Crucifixi, hic exponit factum admirabile in illuminatione pauperis caeci, in quo simul manifestatur Christi potestas et benignitas, et etiam acceptatur mendicantis paupertas . Ad huius igitur miraculi instructionem plenarie explicandam quatuor introducuntur ab Evangelista, scilicet opportunitas mendicantis, importunitas supplicantis, liberalitas medentis, integritas sanitatis.

Primo igitur quantum ad opportunitatem seu necessitatem mendicantis dicit: Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Vere hic mendicus erat, qui simul indigebat pane et luce, quae omnibus communiter se offerunt. Et designat hic caecus genus humanum, quod est caecum per carentiam lucis sapientiae et mendicans per defectum gratiae et iusti tiae; unde sibi potest dici illud Apocalypsis tertio : " Nescis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus "; et de Pharisaeis dicitur Matlhaei decimo quinto: " CAEci sunt et duces caecorum ". Excaecatum est autem genus humanum per cupiditatem temporalium: Psalmus : "Supercecidit ignis, et non viderunt solem ". Unde huius notabilis figura praecessit in Tobia, qui, sicut dicitur Tobiae secundo, excaecatus est de stercoribus hirundinum. Et huic consonat, quia caecus iste erat iuxta Iericho: Iericho enim interpretatur luna et designat mutabilitatem rerum, ex quarum amore homo excaecatur et stultus efficitur; Ecclesiastici vigesimo septimo : " Homo sanctus in sapientia permanet sicut sol, stultus vero ut luna mutatur ". Et hic caecus non est in via, sed secus viam, secundum illud

Sapientiae quinto : " Erravimus a via veritatis, lumen iustitiae non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis". Sed tunc caecus sedet secus viam, quando ad lumen veritatis appropinquat es consideratione suae defectibilitatis et variabilitatis unde Glossa : " Iericho luna interpretatur, pet quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostrae carnis suscipit, homo ad Cognoscenda divina redit".

89. (Vers. 36.). Secundo quantum ad importunitatem postulantis subditur: Et cum audiret turbam praetereuntem; in quo explicatur importunitas caeci orantis et dantis nobis exemplum orandi: quacrit, petit et pulsat, secundum illud Matthaei septimo : " Quaerite, et invenietis ; petite, et accipietis: pulsate, et aperietur vobis ".

Quaerit igitur sollicite ex auditu turbae: propter quod dicit: Interrogabat, quid hoc esset, scilicet a turba praetereunte Turba ista transiens est decursus creaturarum, quae interrogatae aliquo modo manuducunt nos ad Salvatorem: propter quod Iob duodecimo : " Interroga iumenta, et docebunt te: et volatilia caeli, et indicabunt tibi. Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. Quis ignorat, quod haec omnia manus Domini fecerit? In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis ". Ideo haec omnia ducunt ad suum factorem et reparatorem.

60. (Vers. 37.). Propter quod additur: Dixerunt autem ei, quod Iesus Nazarenus transiret. Omnes hae creaturae, secundum quod loquuntur nobis per librum creaturae, respondent nobis de Verbo increato: Danielis tertio : " Benedicite, omnia opera Domini, Domino "; et Sapientiae decimo tertio: "A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit Creator horum videri"; quia, ad Romanos primo, " invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur ". Secundum autem quod loquuntur nobis per verbum Scripturas, respondent nobis de Verbo incarnato: unde Ioannis quinto " Scrutamini Scripturas, in quibas vos putatis vitam habere. Illae sunt, quae testimonium perhibent de me "; quia, ad Romanos decimo, " finis legis, Christus ad iustitiam ". Unde in Cantico Deuteronomii trigesimo secundo: "Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi " etc.

61. (Vers. 38.). Petii etiam devote, et ideo sequitur: Et clamavit dicens: Iesu, fili David, miserere mei. In hoc, quod clamat, ostendit, se ha--bere excedentiam desiderii; propter quod dicitur ad Romanos octavo : " Spiritus est, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus ". In hoc, quod dicit: Iesus, ostendit, se habere confidentiam spei: Psalmus : "Speravit in Domino, eripiet eum, salvum faciet eum ". Spe enim vocat Iesum: id est salvatorem, quia, ad Romanos octavo, " spe salvi facti sumus ". In hoc, quod dicit: Fili David, ostendit, se habere intelligentiam fidei, qua credimus, Christum ex semine David natum, secundum illud ad Romanos primo : " Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinalus est Filius Dei in virtute ". Unde et Matthaei vigesimo primo dicitur, quod " clamabant: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini ".

62. (Vers. 39.). Et quoniam orationi nostrae praebent obstaculum rerum imaginationes, quae deberent nos in Deum ducere: ideo subdit: Et qui praeibant increpabant eum, ut taceret. Unde Glossa : " Qui Iesum venientem praeeunt significant tumultus carnalium desideriorum, quae dissipant cogitationem hominis et perturbant vocem orationis, ne Iesus ad illuminandum venire possit cor hominis ". Unde hu;usmodi imaginationes, retrahentes nos ab oratione per strepitum suum, nihil aliud sunt quam quoddam obstaculum inter nos et Christum, secundum illud Threnorum tertio : " Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio "; et ideo opus est importuna pulsaiione.

Propter quod caecus pulsat continue, cum subiungitur: Ipse vero multo magis clar mabat: Fili David, miserere mei: Psalmus : " Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te ". Et haec est virtus orationis, quae ex vera fide procedit. Unde Chrysostomus : "Talis est natura fidei, quod quanto magis vetatur, tanto magis accenditur; propter quod servi Dei in persecutionibus non vincuntur ". Unde Glossa dicit, quod " credens, sentiens se gravari phantasmate priorum vitiorum, et vocem orationis suae impediri, ne pro se exorare possit, ardentius clamat ".

63. (Vers. 40.). Tertio quantum ad liberalitatem medentis subiungitur: Stans autem Iesus, iussit, illum adduci ad se. Dicitur autem Iesus stare, quia ipse in se immutabilis est: Psalmus : " Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient"; unde Glossa: "Iesus transiens caecum audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam nostrae caecitatis vocibus compatitur, sed Divinitatis suae potentia lumen nobis gratiae suae infundit". Et licet per orationem videamur eum trahere ad nos, ipse magis trahit nos ad se, sicut navis ad petram trahitur, sicut dicit Dionysius . Ideo sponsa in Cantici primo dicit: "Trahe me post te ". Unde ad ipsum trahimur, quando mente ad ipsum excitamur et supra nos excedimus. In cuius figuram Marci decimo dicitur de hoc caeco:: " Proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad eum". Et tunc et arcana verba audimus, secundum illud Prophetae in Psalmo: " Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus ".

64. (Vers. 40. 41.). Et ideo additur: Et cum appropinquasset, interrogavit illum, dicens: Quid i tibi vis faciam? In quo apparet liberalitas dantis, quia offert se beneplacito petentis. Unde Glossa : " Non ex ignorantia Dominus quaerit, sed ideo, ut rogetur, ut mentem ad orationem excitet", secundum illud Ioannis decimo sexto: " Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis".

Et quoniam qui in nomine Iesu petit petit salutaria, ideo subdit: At ille dixit: Domine, ut videam. Glossa "Non petit caecus aurum, vel aliquid temporale, sed tantum lumen. Imitemur ergo eum quem corpore et mente audivimus sanatum ". Unde Iacobi primo : "Si quis vestrum indiget sapientia, postulet illam a Deo, et dabitur ei ". Exemplum huius habetur in Salomone tertii Regum tertio, ubi dicitur, quod " apparuit Dominus Salomoni et dixit: Postula quod vis, ut dem tibi ". At ille dixit: " Dabis servo tuo cor docile " etc. "Et placuit sermo coram Domino, quod rem huiusmodi postulasset. Et dixit Dominus: Quia tu postulasti sapientiam, ecce, dedi tibi cor sapiens et intelligens in tantum, ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit" etc.

6b. (Vers. 42.). Quarto quantum ad integritatem sanitatis subiungit: Et Iesus dixit illi : Respice: fides tua te salvum fecit, per infusionem divinae gratiae. Per respectum namque fidei cor nostrum erigitur ad iustitiam ; ad Romanos quinto : "Iustificati per fidem, pacem habeamus ad Deum ". Et haec est prima virtus, de qua ad Hebraeos undecimo: "Accedentem oportet credere ", nam "ipsa est substantia rerum sperandarum " etc.

66. (Vers. .43.). Et confestim vidit, per circumspectionem prudentiae: ad Ephesios quinto : " Videte, fratres, quomodo caute ambuletis "; Proverbiorum quarto: "Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos ".

Et sequebatur illum, magnificans Deum, per subiectionem obedientiae. Glossa : " Videt et sequitur qui bonum, quod intelligit, operatur et Iesum praetereuntem imitatur "; Ioannis octavo: " Ego sum lux mundi: qui sequitur me non ambulat in tenebris sed habebit lumen vitae ". - Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo, per manifestationem divinae gloriae. Hoc enim est opus, in quo summe manifestatur potentia, sapientia et misericordia, quando scilicet de peccatore fit iustus, de stulto sapiens, de errante fidelis et de impio virtuosus. Et ideo de hoc maxime laudandus Deus: unde ad Galatas primo : " Ignotus eram facie ", dicit Paulus, " Ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo: tantum autem auditum habebant: quoniam qui persequebatur dos aliquando nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: et in me glorificabant Deum ". Et hoc debemus facere, secundum illud Ecclesiastici quadragesimo tertio : " Glorificantes Dominum, quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc, et admirabilis magnificentia eius, benedicentes Dominum, exaltate illum, quantamcumque potestis: maior enim est omni laude ".