COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum XIII.

1. Aderant autem quidam in ipso tempore. Supra redarguit negligentiam respectu gratiae cognoscendae, hic redarguit negligentiam respectu paenitentiae faciendae. Et hoc quidem facit tripliciter: primo, exemplo audito; secundo, exemplo assumto, ibi : Sicut illi decem et octo etc. ; tertio, exemplo adinvento sive excogitato, ibi: Dicebat autem hanc similitudinem.

Circa exemplum auditum hoc ordine procedit: primo proponitur atrocitas supplicii, secundo negatur enormitas delicti, et tertio concluditur necessitas paenitendi.

2. (Vers. 1.). Primo ergo introducitur narratio atrocitatis supplicii, cum dicitur: Aderant autem quidam in ipso tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, scilicet dura et terribilia, quae maxime consueverunt recitari: unde et subdit: Quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, secundum historiam. Narrat losephus , quod quidam erat in Galilaea, faciens se Messiam in Lege promissum, et multi de Galilaeis sequebantur ipsum, quibus assignaverat diem, quo ascensurus erat in caelum, videntibus illis, de monte Garizim. Videns autem Pilatus, quod multos seduxerat de tetrarchia Herodis, timuit, ne post eos seduceret eos qui erant de tetrarchia sua. Cum ergo dies assignata esset, et illi quos seduxerat, adorarent eum et sacrificarent ei ; repente supervenit Pilatus et interfecit eos inter sacrificia eorum ; et inter illos occidit qui faciebat se Christum. Unde de hoc potest intelligi illud Actuum quinto :

" Ante hos dies exstitit Theodas dicens, se esse aliquem , cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum, qui occisus est, et omnes, qui credebant ei, dissipati ". " Post hunc exstitit Iudas Galilaeus et avertit populum post se, et ipse periit et omnes, quotquot consenserunt ei, dispersi sunt", Et sic acerbitas fuit supplicii, quia repente, grauiter et in multitudine traditi sunt in horrendam mortem. 3. (Vers. 2. Secundo quantum ad negationem maioris enormitatis delicti subditur: Et respondens dixit illis: Putatis, quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt f Hoc enim frequenter consuevit credi ab hominibus, qui iudicant secundum exteriora ; et tamen non est ita iudicandum.

Ideo subdit: Non, dico vobis, id est, assero, quod non erant prae aliis peccatores. Ideo non est temere iudicandum, sed potius formidandum, quia secreta sunt iudicia Dei: unde Ecclesiastae octavo : " Vidi impios sepultos, qui, cum adhuc viverent, in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum "; et post: " Sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum: et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant"; et iterum nono : " Omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa aeque eveniunt iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti hostias et sacrificia contemnenti". Et ideo dicitur primae ad Corinthios quarto: " Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium ". Ut enim dicit Cregorius : " ludicia Dei non sunt temere discutienda, sed formidoloso silentio veneranda ".

4. Tertio quantum ad conclusionem necessitatis poenitendi subditur: Sed nisi paenitentiam habueritis, omnes similiterperibitis: Ecclesiastici setondo: "Qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, dicentes: Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum"; sed, sicut dicitur ad Hebraeos decimo , "horrendum est incidere in manus Dei viventis ", quia in Psalmo: " Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit" etc. ; et Ecclesiastici quinto: " Ne tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te ".

5. Et nota, quod duodecim de causis perit aliquis, sicut colligitur ex Scripturis.

Primo, propter defectum poenitentiae, sicut habetur hic:"Si non habueritis paenitentiam, omnes similiter peribitis"; et Lucae decimo quinto : " Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus I ego autem hic fame pereo "; quocontra dicitur secundae Petri tertio: "Patienter agit Deus propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad paenitentiam reverti ".

Secundo, propter defectum providentiae: Iob quarto : " Quia nullus intelligit, in Aeternum peribunt "; quocontra Ecclesiastici vigesimo tertio: "Doctrinam oris audite, filii, et qui custodierint illam non perient in labiis suis " etc.

Tertio, propter defectum patientiae: Matthaei vigesimo sexto :" Omnes, qui acceperint gladium, gladio peribunt "; Psalmus: " Peccator videbit et irascetur " etc. ; quocontra Psalmus: " Non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in finem ",

Quarto, propter defectum innocentiae: Psalmus : "lnimici defecerunt frameae in finem "; et post: "Periit memoria eorum cum sonitu " etc. ; quocontra lob quarto: " Recordare, obsecro, quis unquam innccens periit, aut quando recti deleti sunt.?

Quinto, propter defectum clementiae: Psalmus : "lncrepasti gentes, et periit impius "; Ioannis undecimo :" Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro Populo, et non tota gens pereat ".

Sexto, propter defectum sapientiae: Baruch tertio : " Quoniam non habuerunt sapientiam, perierunt propter suam insipientiam "; quocontra Proverbiorum vigesimo quarto: " Cum inveneris sapientiam, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit" etc.

6. Septimo, propter defectum credulitatis: primae ad Corinthios decimo : " Neque tentemus Christum , sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt "; quocontra Ioannis tertio: (Exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam Aeternam ".

Octavo, propter defectum caritatis: secundae ad Thessalonicenses secundo : " His qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent "; quocontra dicitur Ioannis decimo septimo: " Nemo ex eis periit nisi filius perditionis " etc.

Nono, propter defectum veritatis: Proverbiorum decimo nono "Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit "; et vigesimo primo: " Testis mendax peribit ".

Decimo, propter defectum pacis et unitatis: primae ad Corinthios decimo : " Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore "; et Numerorum decimo sexto, de schismaticis, qui contra Dominum murmuraverunt " et descenderunt vivi in infernum, operti humo, et perierunt ".

Undecimo, propter defectum liberalitatis: Ecclesiastae quinto : " Divitiae, congregatae in malum domini sui, perierunt in afflictione maxima ", id est, perire fecerunt: et primae ad Timotheum ultimo: " Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desideria m ilta inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem ".

Duodecimo, propter defectum humilitatis: Ecclesiastici octavo " Audax secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries "; quocontra Matthaei decimo octavo: " Non est voluntas ante Patrem vestrum, ut pereat unus ex his pusillis "; Ioannis decimo: " Oves meae vocem meam audiunt, et ego vitam Aeternam do eis, et non peribunt in Aeternum ".

7. (Vers. 4.). Sicut illi decem et octo, supra quos etc. Hic redarguit negligentiam poenitendi per exemplum assumtum, quod est conforme ad exemplum auditum; in quo praemittitur gravitas poenae,

et negatur profunditas nequitiae, et concluditur necessitas poenilentiae.

Primo igitur quantum ad gravitatem et horribilitatem poenae repentinae dicit: Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloaet occidit eos. Isti decem et octo lerosolymitae erant, qui ad litteram Aedificaverunt turrim iuxta Siloam, et ruina turris oppressi sunt quasi ex improviso ; et hoc iusto iudicio Dei, quia Proverbiorum decimo septimo: " Qui altam facit domum suam quaerit ruinam eius" etc. 8. (Vers. 4. 5.). Secundo quantum ad negationem profunditatis nequitiae subdit: Putatis, quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Jerusalem 1 quia soli puniti sunt. Non, dico vobis, quia certe multi alii erant peccatores in ea; Ieremiae quinto : " Circuite viae Ierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei".

9. Tertio quantum ad conclusionem necessitatis . poenitentiae subiungitur: Sed si paenitentiam non habueritis ,omnes similiter peribitis: similiter, non quantum ad poenam corporalem, sed quantum ad spiritualem et gehennalem. Sicut enim super istos cecidit turris, sic super omnes reprobos cadet ille lapis angularis, de quo Matthaei vigesimo primo : "Qui ceciderit super lapidem istum confringetur ; super quem autem ceciderit, conteret eum". Hic autem lapis, qui crevit in montem , recte dicitur turris propter fortitudinem et altitudinem ; Proverbiorum decimo octavo: " Turris fortissima, nomen Domini". Hos reprobos conteret haec turris in iudicio , secundum illud Ecclesiastici vigesimo septimo : "Conteretur cum delinquente delictum etc. : et tunc peribunt cum peccatis suis; Ieremiae decimo : " Vana sunt et opera eorum risu digna ; in tempore visitationis suae peribunt ". Tales sunt qui opera poenilentiae negligunt et crucem Christi contemnunt: primae ad Corinthios primo : " Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem, qui salvi fiunt, virtus est Dei in salutem " etc.

10. Nota autem, quod homo puniri consuevit decem de causis, videlicet ad purgationem, ut Maria, soror Moysi; Numerorum duodecimo : "Apparuit Maria candens lepra quasi nix " etc. Ad probationem, ut Iob: Iob secundo: " Egressus satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius ". Ad humiliationem, nt Paulus; secundae ad Corinthios duodecimo :"Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet ", scilicet "ne magnitudo revelationum extollat me ".

Ad glorificationem divinae potentiae, ut caecus natus: Ioannis nono: " Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo " etc.

Ad commemorationem divinae clementiae, sicut erat pater Ioannis Baptistae; Lucae primo : "Ecce, eris tacens et non poteris loqui usque in diem " etc.

Ad manifestationem divinae iustitiae, sicut Herodes: Actuum duodecimo : " Percussit eum Angelus Domini ". "Et consumtus a vermibus exspiravit"; et sicut Antiochus, secundi Machabeorum decimo.

Ad punitionem parentum; Exodi vigesimo '' : " Ego Deus, zelotes, vindicans peccata" etc.: propter quod pueri Sodomitae submersi sunt, Genesis decimo nono.

Ad terrorem aliorum;'' Proverbiorum decimo nono : " Flagellato pestilente, sapientior erit stultas ". Sic et isti puniti sunt, de quibus agitur hic, ut ceteri terreantur.

Ad exempla posterorum; Tobiae secundo : " Hanc tentationem permisit Deus evenire ei, ut posteris daretur exemplum patientiae ".

Ad detestationem criminum, sicut Dathan et Abiron, Numerorum decimo sexto : " Dirupta est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum" etc Et ac Giezi, quarti Regum quinto: " Lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo usque in sempiternum"; et sic Ananias, Actuum quinto: " Cur tentavit satanas cor tuum " etc. In quo ostenditur, quantum oportet detestari scissuram, simoniam et apostasiam: ideo statim sic puniti fuerunt.

11 (Vers. 6.). Dicebat autem hanc similitudi: Arborem fici habebat etc. Hic tertio subditur exemplum excogitatum sive adinventum de infructuosa ficulnea excidenda ; sub cuius metaphora intelliguntur tria circa animam, quae negligit poenitentiam, scilicet defectus negligentiae in non fructificando, rigor sententiae in comminando et utilitas"paenitentiae in rimediando.

Primo ergo quantum ad defectum negligentiae in fructificando dicit: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, scilicet ad fractum suscipiendum ex ea, quem tamen tollit negligentia.

Unde subdit: Et venit, quaerens fructum ro illa, et non invenit. Per vineam intelligitur congregatio ecclesiastica: Isaiae quinto : " Vinea Domini exercituum domus Israel est ". Per ficum infructuosam, sed foliis plenam, intelligitur anima, quae recusat paenitentiam propter negligentiam ; Ioelis primo : " Posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit, nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius ". Haec ficus est foliis plena, quando verbis abundat ad excusationem suam: Genesis tertio : (Consuerant folia ficus et fecerunt sibi perizomata ". Et haec est Domini maledictione digna ; Matthaei vigesimo primo: " Videns fici arborem, nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: Nunquam ex te nascatur fructus ".

12. (Vers. 7.). Secundo quantum ad rigorem sententiae in comminando subdit: Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce, anni tres sunt, ex quo venio, quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Per tres annos intelligitur pueritia, adolescentia et iuventus, in quibus negligit quis paenitentiam agere, secundum illud Iob vigesimo quarto : " Defit ei Deus locum paenitentiae, et ipse abutitur eo in superbiam ". Cultor istius vineae est praedicator et maxime praelatus, de quo primae ad Corinthios terlio: "Ego plantavi, Apollo rigavit ". Unde Augustinus Contra quinque HAEreses : " Ubi estis, o bon agricolae, quid agitis, quare vacans ? et videtis, quot malis plena sit terra: hinc spinae, hinc tribuli, hinc faenum surgit. Spinas incendite, tribulos eradicate, faenum secate et semina bona spargite. Non terreat hiems: etsi abundet iniquitas, tamen ferveat vestra caritas. Serite hieme quod metatis Aestate " etc. -Tali agricolae negligenti competit comminari severitatem divini iudicii; propter quod subdit: Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat? id est, denuntia eam succidendam, secundum quod dicebat Ioannes Baptista Matthaei tertio : " Facite fractam dignum poenitentiae ". "Iam enim securis ad radicem posita est. Omnis arbor, quae non facit fractum bonum, excidetur et in ignem mittetur "; et Paulus ad Romanos secundo : " An ignoras, quia benignitas Dei ad paenitentiam te adducat? Tu autem secandum duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis insti iudicii Dei "; et David in Psalmo: "Propterea Deus destruet te in finem et evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium ".

13. (Vers. 8.). Tertio quantam ad necessitatem poenitentiae in remediando subiungit: At ille respondens dixit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, id est in tempore senectutis, usquedum fodiam circa Ulam et mittam stercora, id est, donec reducam ad memoriam ei suam fragilitatem et eius iniquitatem. Fodit enim qui se humiliat: lsaiae secando : " Ingredere in petram, abscondere in fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius "; et quarti Regum tertio: " Facite alveum torrentis huius fossas et fossas ". Unde Glossa : " Fossa quippe in imo est, et increpatio, dum mentem sibi demonstrat, humiliat ". Stercora mittit qui peccatum ad memoriam reducit; unde Glossa Bedae : " Mittam stercora, id est, malorum quae fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam cum fructibus boni operis quasi de pinguedine stercoris exsuscitem ". " Peccata enim stercora

dicuntur ; unde Ioelis primo: Computruerunt iumenta in stercore suo "; et Threnorum quarto: " Qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora ". Horum recogitatio fecundat animam: unde Isaiae trigesimo octavo : " Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae"; et Ieremiae trigesimo primo: " Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines ". Sicut autem fructificat arbor, quando circa eam mittuntur stercora, sic et anima, dum peccatorum suorum recordatur.

14. (Vers. 9.). Ideo subdit: Et si quidem fecerit fructum, supple: dimittes eam: et est locutio figurativa, in qua deficit dictio necessaria, sed tamen communis est modus loquendi .

Sin autem, in futurum succides illam , scilicet in senio gladio iudicialis sententias; Canonica Iudae: " Arbores infructuosae, autumnales, bis mortuae, quibus procella tenebrarum reservatur in Aeternum ".

Vel succides, per mortem: Deuteronomii vigesimo : " Si qua ligna non sunt pomifera, sed agrestia, succides ea"; et Iob quarto: " De mane usque ad vesperam succidentur: et quia nullus intelligit, in Aeternum peribunt ".

15. Et nota, quod cum sint sex hominis aei lates quasi sex anni, scilicet infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, senectus et senium : in prima aetate non quaerit fructum Dominus propter liberi arbitrii defectum: in secunda vero requirit aliquo modo, scilicet in pueritia, in adolescentia magis et in iuventute maxime; exspectat tamen negligentem frequenter usque ad senectutem, et tunc tandem ad extremum profert severitatem sententiae super negligentem .

16. Potest autem hoc allegorice exponi de synagoga, in qua Dominus quaesivit fructum in tribus aetatibus mundi intermediis, in quibus synagoga viguit, et adhuc ad paenitentiam exspectat: vel in triplici tempore, scilicet Patriarcharum, Iudicum et Regum, et tandem exspectavit tempore Prophetarum.

Et quia non fuit conversa ad verba eorum, ideo succisa est in Christi adventu .

Vel isti tres anni referuntur ad tempus triplici, legis, scilicet naturae, Scripturae et gratiae: sed haec sufficienter exponuntur in Glossa .

17. Secundum autem morum informationem spiritualiter notandum, quod arbor infructuosa succiditur, maxime quae per triennium fructum non facit: in.quo intelligitur recte homo negligens ad opera virtutis: et quidem recte per ficum infructuosam negligentia humana arguitur: primo, quia ficns habet folia multa et magna, et in illo potissime arguitur negligentia illius qui magna habet verba: Ecclesiastici quarto : " Noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis"; quocontra Osee decimo: " Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei ".

Secundo, quia folia ficus sunt manui similia: et in illo potissime reprehenditur negligentia eius qui alios ad operandum invitat: ad Romanos secundo : " Qui alium doces te ipsum non doces " etc.: quocontra dicitur Actuum primo: "Coepit Iesus facere et docere " etc.

Tertio, quia fructus ficus est suavis: ideo merito ipsius carentia negligentiam designat, et praesentia ipsius designat opus virtutis, quod est suave et valde delectabile: "nam qui continet et hoc ipso gaudet, ille solus est castus ".

Sunt autem opera virtutum suavia virtuti inchoatae, suaviora proficienti, sed suavissima iam perfectae: propter quod Iudicum nono: "Quomodo possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire, ut inter cetera ligna promovear "?

18. Habere autem dicitur ficus fructus suavissimos ad designandum triplex genus fructuum. Quidam enim sunt suaves, ut fructus paenitentiae: quidam suaviores, ut fructus iustitiae: sed quidam suavissimi, ut fructus sapientiae. Haec tria genera fructuum quaerit Dominus in tribus annis, quia in triplici statu. Nam fructus poenitentiae quaeritur ab incipientibus, fructus iustitias a proficientibus, fructus autem sapientiae a perfectis.

Primo igitur in primo anno requirit fructum penitentiae, de quo supra tertio : " Facite dignos fructus poenitentiae ". Hic autem fructus in tribus consistit: primo in resecatione superfluitatis: l erende secundo: "Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius et bona illius ". Carmelus interpretatur scientia circumcisionis et designat resecationem superfluitatis. - Secundo in mortificatione carnis: Ioannis duodecimo : " Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit" etc.

Tertio in purificatione mentis: Isaiae vigesimo septimo: " Dimittetur iniquitas domui Iacob, et hic omnis fructus eius, ut auferatur peccatum eius ".

19. In secundo anno, scilicet in statu proficientium, requirit Dominus fructum iustitiae: de quo ad Philippenses primo : " Sitis sinceres sine offensa, repleti fructu iustitiae per Iesum Christum, in gloriam et landem Dei".

Hunc fructum concordia inchoat sive seminat: Iacobi tertio : " Fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem "; lob vigesimo secundo: " Habeto pacem, et per hanc habebis fructus optimos".

Clementia patefacit et provehit: Psalmus : " Erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum " etc.; unde in Psalmo iterum: " A fructu frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt ".

Patientia conservat: Iacobi quinto : " Ecce, agricola exspectat pretiosum fractum terrae, patienter ferens " etc: et ad Hebreos duodecimo: " Omnis disciplina in praesenti quidem non est gaudii, sed moeroris: postea autem affert fructum pacatissimum ".

Sed perseverantia recolligit: Lucae vigesimo primo : " Videte ficulneam et omnes arbores: cum producunt ex se fructum, scitis, quoniam prope est aestas "; Proverbiorum ultimo de muliere forti dicitur, quod "de fructu manuum suarum plantavit vineam ".

20. In tertio anno requirit fructum sapientiae, de quo Proverbiorum tertio : " Primi et purissimi fructus eius". Hic autem fructus est speciosissimus ad speculandum: Deuteronomii trigesimo tertio: "De benedictione Domini terra eius, de pomis fructuum solis et lunae ".

Fragrantissvmus ad odorandum: Ecclesiastici vigesimo quarto : " Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, et flores mei fructus honoris et honestatis"; Canticorum quarto: " Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus ". ''

Sapidissimus ''ad degustandnm: Canticorum secundo : " Sub umbra illius quem desideraveram, sedi, et fractus eius dulcis gutturi meo "; et Canticorum quinto: " Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum " etc.

Pretiosissimus ad possidendum ; Proverbiorum octavo : " Melior est fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo ".

Sempiternus ad perdurandum: Sapientiae tertio: " Bonorum laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat, radix sapientiae "; quia sapientia hic inchoatur et durat in sempiternum.

Cum igitur Dominus requirat in arbore, quam plantavit, in primo statu fructum poenitentiae, et ille sit triformis: in secundo fructum iustitiae, et iste sit quadriformis; in tertio fructum sapientiae, et iste sit quinquiformis: requirit igitur duodecim fructus in arbore plantata. In cuius figuram dicitur Apocalypsis vigesimo secundo : " Ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium ".

Secundo confutantur calumniantes miracula ex parte circumstantias temporis secundum duplicem opportunitatem.

21. Erat autem docens in synagoga etc. Pars illa, in qua Salvator confutat dolositatem Iudaeorum calumniantium, divisa fuit in duas partes secundum duplicem modum calumniandi miracula Christi, scilicet ex parte causae efficientis et ex parte circumstantiae temporis . Prima parte determinata, hic incipit secunda. Et dividitur haec pars in duas secundum duplicem temporis opportunitatem: in prima calumniantes Christi miracula, quia fiebant in Sabbato, confutat in concilio: in secunda vero confutat in convivio, ibi: Et factum est, cum intraret, in decimo quarto capitulo .

Confutatio, quae fit in concilio, de qua duo.

Prima pars dividitur in duas. Primo enim con-futat eos qui dicebant, Sabbato non Iacienda esse miracula: secundo vero, occasione accepta, ostendit,

quod sine intermissione facienda sunt opera bona, ibi : Dicebat: Cui simile est regnum Dei?

Circa confutationem autem calumniantium miracula propter Sabbatum procedit hoc modo. Primo praemittitur operatio curationis mirificae .Secundo adiungitur obiurgatio superstitionis Iudaicae, ibi"; Respondens autem archisynagogus etc. Tertio subiungitur confutatio obiectionis propositae, ibi: Respondens autem ad illum Domi ius. Quarto subinfertur assecutio gloriosae victoriae, ibi: Cum haec diceret, erubescebant etc.

Circa operationem autem curationis mirificae introducuntur tria, scilicet solemnitas diei et gravitas inveterati morbi et vir-tuosiias accelerati miraculi.

22. (Vers. 10.). Primo igitur quantum ad solemnitaiem diei sacri dicit: Erat autem docens in

synagoga eorum Sabbatis.

Nota, quod Dominus

Sabbatis docebat sive propter conservandam Iudaeorum consuetudinem: Actuum decimo quinto : " Moyses a temporibus antiquis habet in civitatibus singulis qui eum praedicant in synagogis, ubi per omne Sabbatum tegitur ".

Sive etiam propter doctrinae publicationem, quia tunc tanquam in die solemni magis communiter verbo Dei erant intenti: Ioannis decimo octavo: " Ego semper docui in synagogis, ubi omnes ludaei conveniunt".

Sive quia Sabbatum erat dies quietis, et ipse venerat annuntiare pacem et quietem ; unde ad Ephesios secundo : " Veniens evangelizavit pacem vobis, qui fuistis longe, et pacem nis qui prope ".

Sive etiam, quia praeceptum de Sabbato, quod spectabat ad caritatem, praecipue erat figura temporis gratiae, in quo praecipitur: "Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem ", Ioannis decimo quinto.

Sive etiam propter servandum ordinem: quia ibi debuit incipere reparaiio, ubi terminata est conditio: Genesis secundo dicitur, quod "complevit Deus die septimo opus suam, quod fecit". "Et benedixit diei septimo " etc.

Sive ad dandam informationem, quod intentus sapientiae ab omnibus debet cessare,secundum illud

Ecclesiastici trigesimo octavo : " Sapientiam scribe in tempore vacuitatis ". - Sive etiam ex septima causa, ut ostenderet se dominum Legis et Sabbati faciendo miracula in Sabbato: Ioannis quinto: " Pater meus operatur usque modo, et ego operor. Propter hoc ergo quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat Sabbatum, sed etiam Patrem suum dicebat esse Deum, Aequalem se faciens Deo ".

23. (Vers. 11.). Secundo quantum ad gravitatem inveterati morbi subdit: Et ecce, mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo quantum ad infirmitatis diuturnitatem: Ecclesiastici decimo : " Languor prolixior gravat medicum, brevem languorem praecidit medicus ".

Et inclinata erat, quantum ad infirmitatis gravitatem, secundam quod ille lugebat: " Miser factus sum et curvatus usque in finem " etc.

Nec omnino poterat sursum respicere, per infirmitatis continuitatem, secundum illud Threnorum primo : " Dedit me in manu, de qua non potero surgere ".

24. Potest autem per hanc incurvationem longaevam intelligi morbus avaritiae et cupiditatis, quae incurvat cor ad temporalia; Psalmus : " Oculos suos statuerunt declinare in terram ". Et hoc quaerant daemones; Isaiae quinquagesimo primo: (Incurvare, ut transeamus ".

Haec infirmitas curvativa durat per decem et octo annos, id est per senarium triplicem , hoc est per totum tempus vitae; quia, ut dicit Hieronymus , cum cetera vitia senescant in senibus, sola avaritia iuvenescit: et Ecclesiastae secundo dicitur de avaro: " Cuncti dies eius doloribus et Aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit "; et Osee septimo: " Comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit ".

HAEc etiam infirmitas non sinit respicere sursum: unde dicitur Mattbaei sexto : " Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum"; et Psalmus: " Supercecidit ignis ", scilicet cupiditatis, "et non viderunt solem ", ne recordarentur etc.

25. (Vers. 12.). Tertio quantum ad virtuositatem acceleati miraculi subiungit: Quam cum vidisset Iesus, scilicet oculo pietatis: Psalmus: "Quoniam prospexit de excelso sancto suo "; " ut audiret gemitus compeditorum et solveret filios interemptonran: et quarti Regum vigesimo: " Audivi orationem tuam, vidi lacrymas tuas ".

Vocavit eam ad se, per affectum benignitatis: Ioannis undecimo dixit Martha Mariae: " Magister adest et vocat te"; et quarti Regum quarto: " Voca Sunamitidem hanc et dic ei: Quid vis, ut faciam tibi"?

Et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua, per promissum veritatis: unde ratione certitudinis ponit praeteritam pro futuro proximo: Numerorum vigesimo tertio : "Non est Deus ut homo, ut mentiatur "; "dixit ergo, et non faciet ? Locutus est, et non implebit "?

26. (Vers. 13.). Et imposuit illi manus, et confestim erecta est et glorificabat Deum, quantum ad effectum virtutis: Ecclesiastae octavo : " Omne, quod voluerit, faciet, et sermo illius potestate plenus est ". Ideo autem manus imponit, ut ostendat, quod ipse est manus, per quam Omnipotens operatur cuncta et per quam reparat universa: Isaiae quinquagesimo nono : (Ecce, non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat "; et Numerorum undecimo dixit Dominus ad Moysen: " Nunquid manus Domini invalida est ? Nunc videbis, utrum meus sermo opere impleatur". Et propterea Ecclesiastici trigesimo sexto: (Innova signa et immuta mirabilia, glorifica manum et brachium dextrum ".

27. Et nota, quod hic quatuor dicit de incurvatione huios mulieris, quae Dominus exercet in salvatione cuiuslibet animae fidelis. Nam primo videt praedestinando: Sapientiae quarto : " Respectus eius in electos illius ".

Secundo vero vocat exterius attrahendo: Matthaei nono : " Non veni vetare iustos, sed peccatores "; et Proverbiorum nono: "Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis ". - Tertio manum imponit iustificando: Ezechielis tertio : " Abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecun confortans me"; et supra primo: " Etenim manui Domini erat cum illo ". - Quarto erigit glorificando primi Regum secundo : " Suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat ".

De his quatuor similiter dicitur ad Romanos octavo: "Quos praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et iustificavit: et quos iustificavit, illos et magnificavit ".

28. (Vers. 14.). Respondens autem archisynagogus etc. Hic secundo subditur obiurgatio superstitionis Iudaicae . Circa quam primo introducitur commotio zeli inordinati in animo: secundo, simulatio zeli ordinati in verbo.

Primo igitur quantum ad commotionem zeli inordinati in animo dicit: Respondens autem archisynagogus indignans, quia in Sabbato curasset Iesus, quasi dicat, quod eius responsio ex indignatione animi originem traxit. HAEc autem indignatio oriebatur ex praesumtione iustitiae: unde solum " vera iustitia compassionem habet, sed falsa iustitia indignationem ". HAEc autem falsa iustitia erat aemulatrix Legis quantum ad observantiam Sabbati, sed aemulatione stulta: ad Romanos decimo : " Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam: ignorantes enim Dei iustitiam et suam volentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti ". Unde stulta praesumtio parit aemulationem, et Aemulatio indignationem, et indignatio legis divinae transgressionem, secundum illud Proverbiorum vigesimo nono : " Qui ad indignandum facilis est erit ad peccatum proclivior ". Unde stultus legis zelator est ipsius legis destructor: propter quod ad Galatas primo: " Supra modum persequebar Ecclesiam Dei et expugnabam illam "; " abundantius aemnlator existens paternarum mearum traditionum " etc.

29. Secundo quantum ad simulationem zeli ordinati in verbo subdit: Dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: ecce, allegatio veritatis: Exodi vigesimo : "Sex diebus operaberis omnia opera tua. Septimo autem die Sabbatum Domini est ". - In his ergo venite et curamini: ecce, simulatio pietatis, unde sibi competit quod dicitur secundae ad Timotheum tertio de simulatoribus: " Speciem pietatis habentes, abnegantes virtutem ". Cum dicit: Et non in die Sabbati: ecce, ostentatio sanctitatis, quia tanquam sanctus diem Sabbati ostendebat se velle servari ut sanctum, secundum illud Levitici vigesimo tertio : " Sex diebus operaberis, septimus dies, quia Sabbatum requietionis est, vocabitur sanctus ". Unde Iudaei dicebant Ioannis nono: " Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit "; sed diei sancti observantia in archisynagogo potius erat ad simulationem iustitiae quam ad impletionem, secundum illud Isaiae primo : " Neomeniam et Sabbatum et solemnitates alias non feram ". " Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea ". Et ratio huins est, quia potius servabant ad superstitionem quam propter devotionem: unde Threnorum primo: " Viderunt eam hostes et deriserunt Sabbata eius .

30. (Vers. 15.). Respondens autem ad illum etc. Hic tertio subiungitur confutatio obiectionis propositas circa quam primo praemittit exemplum sensibile, deinde elicit argumentum rationabile.

Primo igitur praemittens exemplum sensibile, dicit: Respondens autem ad illum Dominus dixit: Hypocrita . Ut Dominus respondet, quia dicitur Matthaei septimo, quod " erat docens sicut potestatem habens ". Et hoc faciebat potissime, cum alios increpabat, sicut illum quem hypocritam vocat, quia eius occulta videbat: unde primae ad Corinthios quarto : " Qui iudicat me Dominus est". Ipse enim novit abscondita cordis, et maxime odit vitium hypocrisis. Ideo Ecclesiastici primo: " Ne fueris hypocrita in conspectu hominum "; " ne revelet Deus abscondita tua et in medio synagogae elidat te ", sicut fecit huic, quem exemplo evidenti et sensibili confutat et convincit. Ideo subdit: Unusquisque vestrum in Sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare ? Glossa: " Merito hypocritas simulatores vocat, qui, cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominum non verentur postponere curae pecorum ". In istis impletur illud Isaiae quinquagesimo septimo : " Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo ". Et illud etiam hodie impleri videtur, secundum illud Bernardi: " Perit anima, et non est qui curet; cadit asina, et est qui sublevet". Hypocritam ergo vocat eum qui, zelum Legis simulans, magis curat de pecore vel pecunia quam de anima.

31. (Vers. 16.). Secundo, eliciens argumentum rationale, subiungit: Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce, decem et octo annis, cui debetur misericordia, et quia mulier infirma ex sexu; primae Petri tertio : " Quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem "; et quia infirma ex oppressione daemonis: unde Matthaei decimo quinto : " Miserere mei, fili David, quia filia mea male a daemonio vexatur "; quia etiam erat de semine Abrahae, quem Deus sibi elegerat: unde Matthaei decimo quinto : " Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel".

Ex his ergo causis opportunis multo fortius colligitur, quod curatio mulieris propter Sabbatum non debuit differri. Ideo subdit: Non oportuit solvi a vinculo isto die Sabbati? Immo certe oportuit, quia opportunitas temporis fuit: tum quia in infinitum maior cura debet esse de salute hominis quam bruti animalis: propter quod primae ad Corinthios nono : " Nunquid de bobus cura est Deo "? Tum etiam, quia Sabbatum non est introductum in praeiudicium hominis, sed potius in salutem humani generis: unde Ioannis septimo : " Si circumcisionem accipit homo in Sabbato, ut non solvatur Sabbatum: mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in Sabbato "? Tum etiam, quia Sabbato vetantur omnia servilia; unde Levitici vigesimo tertio : " Omne opus servile non facietis in eo", non autem opera spiritualia: unde Matthaei duodecimo: " Non legistis, quia Sabbatis sacerdotes in templo Sabbatum violant et sine crimine sunt"? Non vetantur etiam opera divina et miraculosa: unde Ioannis quinto : " Pater meus usque modo operatur, et ego operor "; et nono: " Me oportet operari, donec dies est". Non vetantur etiam opera necessaria ad sanitatis conservationem, ut comedere et bibere: igitur nec ad curationem.

32. Ex quo datur intelligi, quanta homini de beat esse sollicitudo et diligentia, ut peccator de laqueis diaboli absolvatur; ut etiam, si fieri possit,

nec modicam retardetur; Proverbiorum sexto : "Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuaei discurre, festina, suscita amicum tuum ". In cuius signum dicitur de filio prodigo revertente infra decimo quinto: " Cum adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est, et accurrens, cecidit super collum eius et osculatus est um". Et noto, quod non est aliud, filiam Abrabae solvi a vinculo satanae, quam animam solvi a nato culpae: unde Glossa : " Filia Abrahae, quaeque fidelis anima ". Hanc solvit Christus ministerio sacerdotum: Matthaei decimo octavo: " Amen dico vobis, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo ". Sed oportet, quod homo se ipsum disponat quasi ab interiori: Isaiae quinquagesimo secundo : "Solve vincula colli tui, captiva filia Sion ". Et tunc Deus operatur a superiori: Psalmus: " Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis". Unde in hac solutione operantur sacerdotes per exteriorem dispensationem Sacramenti, et peccator per interiorem detestationem peccati, et Deus per superiorem infusionem gratiae Spiritus sancti.

33. (Vers. 17.). Et cum haec diceret etc. Hic quarto snbiungit assecutionem gloriosae victoriae quantum ad duo, quae hic introducuntur, scilicet confusio rebellium et lastificatio fidelium.

Primo ergo quantum ad confusionem rebellium dicit: Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius; Glossa : " Adversarii, scribae et Pharisaei, qui nec apertae veritati contradicere possunt nec propter invidiam credere volunt ". De talibus Iob vigesimo quarto: "Ipsi rebelles fuerunt lumini et nescierunt vias eius ". Tales non instruuntur, sed confunduntur, cum veritas declaratur; Isaiae quadragesimo primo : " Ecce, confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te: erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non invenies viros rebelles tuos " etc.

34. Secundo quantum ad laetificationem fidelium subdit: Et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo: Beda : "Populus, id est simplices et humiles, verba veritatis et miracula amantes ". Hi gaudent de manifestatione gloriae divinaes unde Isaiae vigesimo nono : " Pauperes homines in sancto Israel exsultabunt"; exsultabunt, inquam, in universis, quae gloriose fiebant ab eo: Ecclesiastici quadragesimo secundo: " Gloria Domini plenum est opus eius ".

Et nota, quod opera Christi erant gratiosa quantum ad condescensionem divinae dignationis, et de his est regratiandum: Tobiae duodecimo : " Benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam ". Erant etiam gloriosa quantum ad operationem virtutis et manifestationem maiestatis, et de his est gaudendum et exsultandum; Psalmus : " Iubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudi eius. Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua ! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui".

38. Possunt autem haec allegorice exponi de Ecclesia ex gentibus congregata , quae per triplicem annorum senarium fuit recurva: hoc est sub dictamine legis naturae, legis Moysaicae et etiam prophetiae: in quorum quolibet opera facta sunt ad sex dies spectantia, hoc est opera servilia, quae ex timore fiebant. Et haec non possunt animam sursum erigere, quia timor deprimit, et solus amor sursum erigit: unde supra primo : " Erexit nobis cornu salutis in domo David "; et hoc fit per spiritum caritatis: Ezechielis secundo: " Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos ".

HAEc solvitur die Sabbati, sicut bos et asinus, qui ducuntur adaquari, quia Ecclesia ista congregata est ex populo Judaico et gentili, qui per bovem et asinum habent intelligi, secundum illud Isaiae primo : " Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui "; et trigesimo secundo: " Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini". Utrumque autem Dominus solvit , et Iudaeos ad Ecclesiam venientes de onere servitutis legalis et gentiles de vinculo servitutis idololatriae: ad Ephesios secundo : "Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, Legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum in unum novum hominem, faciens pacem " etc.

De hac autem solutione confunditur populus Iudaeorum Christo adversantium, et exsultat populus gentilium, secundum illud Matthaei octavo : " Multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob " etc. " Filii autem regni mittentur in tenebras exteriores et hoc propter rebellionem. Unde Actuum decimo tertio: " Vobis oportebat primum loqui regnum Dei: sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce, convertimur ad gentes: sic enim praecepit nobis Dominus".

36. Dicebat ergo: Cui simile etc. Postquam confutavit calumniantes miracula in Sabbato facta, hic secundo ostendit, quod sine cessatione facienda sunt opera bona. Et primo ad hoc incitat per manuductionem naturalis exempli; secundo vero, per manifestationem divini decreti, ibi : Et ibat per civitates et castella.

Manducit igitur per exemplum dupliciter: per quorum primum informamur ad proficiendum con-

. limus in notitia venialis: per secundum vero, ad proficiendum in fervore caritatis, ibi : Et iterum

dixit: Cui simile.

Primo igitur continuum profectum in notitia veritatis ostendit sub metaphora grani sinapis, et hoc tripliciter, videlicet quantum ad proprietates, quas granum sinapis habet secundum se ipsum et in quantum seminatum et in quantum augmentatum.

37. (Vers. 18.). Primo igitur quantum ad proprietatem grani sinapis secundum se ipsum, per quam assimilatur notitiae veritatis, dicit: Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile Aestimabo illud? Regnum caelorum dicitur hic veritatis notitia vel doctrina: unde Beda in Glossa: " Regnum caelorum praedicatio est Evangelii, de qua alibi: Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius, secundum illud Matthaei vigesimo primo ". Haec notitia recte dicitur regnum, quia revera regnum caelorum non est aliud quam perfecta notitia divinae veritatis; Ioannis decimo septimo : "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum ",

88. (Vers. 19.). Et haec in patria est sublimis et iucunda, sed in via debet esse humilis et fervida in cuius designationem subdit: Simile est grano sinapis. Ideo grano sinapis assimilatur, quia ipsam est modicum mole et magnum in virtute sive fervore: in quo insinuatur, quod nostra notitia debet esse humilis, secundum illud ad Romanos undecimo : " Noli altum sapere, sed time "; et duodecimo : " Non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut divisit Deos mensuram fidei ", quia, ut dicitur Proverbiorum un. decimo, " ubi humilitas, ibi et sapientia " etc. Insinuatur etiam, quod debet esse fervida et ardens: unde Glossa Bedae : " Notitia Scripturarum grano sinapis comparatur pro fervore fidei, vel quia venena dicitur expellere, id est omnia dogmata pravitatis ". Ideo dicitur infra decimo septimo: "Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare et transplantare in mare, et obediet vobis ".

39. Secundo quantum ad proprietatem ipsius in quantum seminatum subdit: Quod acceptum homo misit in hortum suum. Per hortum istnm intelligitur Ecclesia militans: Canticorum quarto : " Hortus conclusus, fons signatus, soror mea sponsa, hortus conclusus ". Hic est hortus voluptatis, "ubi crescunt semina virtutum "; in quo primo seminandum est semen fidei: sed hoc fit per hominem, quia praedicatio fidei per humanum ministerium seminatur: in cuius rei figuram Genesis secundo:"Tulit Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum ". Talis fuit Paulus: primae ad Corinthios tertio : " Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit". Hominis enim, id est rationalis et prudentis, est praedicare documenta fidei; summus autem seminator huius fidei fuit Christus, qui homo dicitur antonomastice, secundum illud Psalmi : " Nunquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea" etc. Unde et ipse vocat se ubique Filium hominis, quia homo fuit in eo secandum plenissimam rationem et quantum ad perfectionem et quantum ad infirmitatem; ad Philippenses secundo : " In similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo ". Et hic homo seminavit noc semen, cum doctrinam Evangelii praedicavit Matthaei decimo tertio : " Simile est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo". Huic homini adversatur qui praedicat falsitates. Unde subditur ibi: " Cum autem dormirent homines ", id est praelati, " venit inimicus homo et superseminavit zizania in medio tritici " etc.

40. Tertio quantum ad proprietatem ipsius in quartum augmentatum subdit: Et crevit et factum est in arborem magnam: quod dicitur quantum ad profectum fidei in robore virium. Unde Glossa : "Crescit, non sicut herbae, quae cito arescunt et corruunt, sed sicut arbor, quae longa annositate et inopinata fertilitate gaudet "; ad Colossenses primo : "In verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit, sicut et in vobis "; et paulo post: (Ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei ". HAEc autem notitia tanto altius crescit per veritatem, quanto radix profundius descendit per humilitatem i unde Isaiae trigesimo septimo : " Mittet illud quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum fuerit, radices deorsum et faciet fructum sursum ".

41. Et quia notitia fidei crescens in se redundat in aliarum salutem, ideo subdit: Et volucres caeli requieverunt in ramis eius. Per volucres caeli intelliguntur viri spirituales: Isaiae sexagesimo: "Qui sunt hi qui ut nubes volant et quasi colum bae ad fenestras suas "? de quibus Proverbiorum primo: "Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum". Per ramos arboris intelliguntur documenta veritatis procedentia ex ore sapientis: unde Ecclesiastici vigesimo quarto dicit Sapientia: " Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae". Volucres ergo caeli requiescunt in ramis sinapis crescentis, quia quietantur sub doctrina fidelis doctoris qui ad notitiam veritatis perveniunt. Unde Glossa : "In ramis eius, id est in diversis sententiis viri spirituales requiescunt, qui pennr virtutum in alta conscendunt". In cuius figuram Danielis quarto : " Vidi, et ecce, arbor in medio ter rae ". " Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius et esca universorum in ea. Subter eam habitabam bestiae terrae, et in ramis eius conversabantur volucres caeli".

Sic ergo parvulum semen crescit in magnitudinem arboris per continuum incrementum. Qui ergo parvulus est laborare continue debet in profectum meriti, ut sic arbor fiat, cuius cacumen pertingat ad caelum per spem et desiderium Aeternorum.

42. (Vers. 20.). Et iterum dixit: Cui simile etc. Postquam praemisit exemplum incitativum ad proficiendum continue in notitia veritatis, hic adiungit exemplum incitativum ad proficiendum in fervore caritatis, et hoc sub metaphora fermenti , ex cuius assimilatione incitat ad continue proficiendum in caritate quantum ad eius similitudinariam proprietatem triplicem, scilicet quam habet fermentum ex parte naturae propriae, ex parte industriae alienae et ex parte utriusque.

Primo igitur quantum ad proprietatem, quam habet ex parte naturae propriae, per quam intendit nos ad caritatis profectum excitare, dicit: Et iterum dixit: Cui simile aestimaboregnum Dei? Et hic per regnum Dei recte intelligitur amor Dei, quia in solis illis regnat Deus, qui ipsum diligunt: ad Colossenses primo : (Eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae "; quia, ut dicitur ad Romanos decimo quarto, " regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto ".

43. (Vers. 21.). Et quoniam caritas et gaudium cor dilatat et calefacit ab interiori, et hoc est similitudo exterior cum fermento: ideo subdit: Simile est fermento.

Et nota, quod per fermentum aliquando intelligitur corruptio pacis et unitatis, sicut supra duodecimo : " Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis "; et hoc satis recte, quia fermentum est pasta vetus et ex vetustate corrupta et in acredinem versa, quae reliquam massam corrumpit et in acredinem vertit. Ideo signanter dicitur primae ad Corinthios quinto : " Expurgate vetus fermentum ". - Aliquando per fermentum intelligitur fervor et dilectio, sicut hic , quia fermentum pastam calefecit et quendam fervorem inducit quasi ab occulto et interiori: unde non incongrue fermentum est caritas. Nec est contrarium rationi, quod fermentum accipiatur sic et sic ratione diversae proprietatis. Unde Augustinus, tertio libro de Doctrina christiana : " Quoniam multis modis res similes rebus apparent, non putemus, esse praescriptum, ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in vituperatione posuit fermentum Dominus, ut diceret: Cavete a fermento Pharisaeorum: et in laude, cum diceret: Simile est regnum caelorum mulieri, quae abscondit fermentum in farinae sata tria ". Huiusmodi autem multa, ut dicit , sunt similia in Scriptura, sicut "leo Christum significat, Apocalypsis quinto: Vicit leo de tribu Iuda: diabolum, primae Petri quinto: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens etc: sic et alia plurima ". Cuius diversitatis causa est multiplicitas proprietatum , ex quibus diversitas similitudinum et repraesentationum oritur in figuris.

44. Secundo quantum ad proprietatem ex parte industriae alienae subdit: Quod acceptum mulier

abscondit in farinae sala tria. Secundum litteram,

ut dicit Beda , " satum est genus mensurae iuxta morem Palaestinae modium et dimidium capiens ".

Et nota, quod per hanc mulierem intelligitur sapientia divina , vel Ecclesia: Proverbiorum ultimo: " Mulierem fortem quis inveniet" etc. Farina autem sunt fideles, qui teruntur inter duas molas, superiorem scilicet et inferiorem, timorem videlicet et spem: Deuteronomii vigesimo quarto : " Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam ". Ex qua farina fit unus panis, quem Christus in corpus suum mysticum traiicit: primae ad Corinthios decimo: " Multi unus panis sumus in Christo

Sed tria sata sunt tres differentiae fidelium, in quibus Dei sapientia dilectionem abscondit in via, scilicet boni praelati, boni contemplativi et boni activi. Unde Glossa : " Tria sata, tria genera hominum: Noe, Daniel et Iob "; Ezechielis decimo quarto: " Si fuerint in medio eius Noe Daniel et Iob, iustitia sua liberabuntur". HAEc igitur prima expositio magis secundum litteram consonat; aliter et multipliciter exponit Beda in Glossa , ut ei hoc appareat " multiformis sapientia Dei", " quae in mysterio abscondita est".

Secundo per sata tria intelliguntur tres modi diligendi, scilicet ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente. Unde Glossa Bedae : " Abscondit Ecclesia fermentum dilectionis in farinae sata tria, quia praecipit, ut diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima et ex tota virtute "; Deuteronomii sexto:"Diliges Dominum Deum tuum " etc: et Matthaei vigesimo secundo: " Diliges Dominum Deum tuum" etc. " In hoc mandato " etc.

Tertio modo sic, ut per tria sata intelligantur spiritus et anima et corpus, ex quibus homo integratur. Glossa : " Ut spiritus et anima et corpus, redacta in unum, non discrepent inter se", secundum illud primae ad Thessalonicenses quinto: (Integer spiritus vester et anima et corpus servetur sine querela in die adventus Domini" etc.

Quarto modo sic, ut per tria sata intelligantur tres animae vires, quae reformantur caritate. Glossa : " Tres animae vires in unum redigantur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum ", secundum illud Michaeae sexto: " Facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo".

4b. Quinto modo sic, ut caritas iuncta sit et quodam modo immixta fidei Trinitatis, ut non tantum credat quis Deum verum, sed etiam credendo tendat in eum. Unde Glossa : " Ecclesia fidem hominis in farinae sata tria miscet, id est credulitati patris et Filii et Spiritus sancti ". Unde de caritate dicitor primae ad Corinthios decimo tertio, quod " omnia credit".

Sexto modo sic: per tria sata, triplex fructus, ad quem caritas ordinat: unde Glossa : (Possunt in bis satis illius dominici seminis fructus intelligi, trigesimus scilicet, sexagesimus et centesimus, id est coniugatorum, continentium et virginum: de quibus Matthaei decimo tertio: (Fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero trigesimum ".

Septimo,.per tria sala farinae possunt intelligi tret partes generis humani a tribus filiis Noe disseminatae per universum orbem: de quibus Genesis decimo : " Hae sunt generationes Noe: Sem, Cham et Iapheth ".

Octavo modo, secundum Hilarium , per farinam intelligitur Scriptura: per tria sata tres partes Scripturae, scilicet Moysaica, prophetica et evangelica. Et in his abscondit Dei sapientia caritatem, quia, Matthaei vigesimo secundo, "in bis duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae ".

Nodo modo, secundum Ambrosium sic: (Mulier, Ecclesia: farina eius nos sumus: quae Dominam Iesum abscondit ut fermentum in interioribus nostris, donec ea calor caelestis sapientiae obducat".

Decimo modo, secundum Bernardum sic: " Mulier, virgo Maria: tria sata, triplex natura seu substantia in una persona Christi, scilicet caro, anima et Divinitas.- Primum satum est antiquum, secundum est novum, sed tertium aeternum. HAEc autem miscuit per fermentum suae fidei et dilectionis ". Unde Hugo : " Quia amor in mente eius singulariter ardebat, ideo in carne eius miracula faciebat". In cuius figura dicitur Genesis decimo octavo: " Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce". Et sic fecit beata Virgo, quia ad verbum Angeli statim consensit: " Ecce, inquiens ancilla Domini" etc

46. Ex his igitur apparet, quomodo de una re parvula Spiritus sanctus varios intellectus exterius eduxit per Sanctos suos, ut ex hoc appareat (multiformis sapientia Dei ", quae ad modum mulieris fermentum in satis abscondit. Nam, sicut dicit Dionysius tota mystica theologia, (quae scilicet in mysterio abscondita est", ipsa tota consistit in dilectione excessiva secundum triplicem vim hierarchicam: purgativam, illuminativam et perfectivam.

47. Tertio quantum ad effectum ex parte utriusque subdit: Donec fermentaretur totum: Glossa : " Tamdiu caritas in mente abscondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil praeter Deum diligat". Sicut enim fermentum magis ac magis diffunditur, sic et caritas Dei. Unde Gregorius : " Nunquam est amor Dei otiosus; operatur enim magna, si est: si autem operari renuit, amor non est"; et Bernardus: (Caritas aut proficit, aut deficit"; unde "Caritas nunquam excidit ", sed totum ad modum fermenti et ignis in sui naturam convertit. Unde Exodi decimo nono: " Totus mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne ".

Hic enim ignis et calor caritatis inchoatur in via, sed totum cor occupat in patria: Isaiae trigesimo primo : " Dixit Dominus, cuius ignis est in Sion et caminus in Ierusalem ". Unde sicut a corde, quod est in centro, manat vitalis calor in totum corpus, sic a caritate perfecta omnes congregationes operum virtutum calorem et vigorem suscipiunt, per quem tendant sursum. Et sicut dicitur : (Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit"; sic, si cor tuum fuerit calens, totum corpus tuum calefactum erit: si cor divinum,

totus homo divinus per amorem deificum, secundum illud Psalmi: " Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum ".

48. Et ibat per civitates etc. Supra ostendit, sine cessatione facienda esse bona opera, per manuductionem naturalis exempli: hic ostendit hoc ipsum per manifestationem divini decreti. Quod quidem manifestat dupliciter: primo, quoad severitatem divinae districtionis in iudicando: secundo, quoad sublimitatem divinae dispositionis in redimendo, ibi : In ipsa die accesserunt quidam.

Severitas autem districtionis in iudicando ostenditur tripliciter: primo, quantum ad difficultatem in merito: secundo, quantum ad rigiditatem in iudicio, ibi : Cum autem intraverit paterfamilias: tertio, quantum ad calamitatem in supplicio,

ibi: Ibi erit fletus.

Difficultatem, quae in merito est, ostendit dupliciter, exemplo scilicet in facto et documento in verbo.

49. (Vers. 22.). Primo igitur quantum ad exemplum, quo ostendit difficultatem ingrediendi in caelum, dicit: Et ibat per civitates et castella, docens et iter faciens in Ierusalem. In hoc, quod ibat et circuibat, patet, quod sine cessatione laborabat: unde poterat dicere illud Psalmi : "Pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea". Et exemplum aliis dabat ad laborandum: Proverbiorum sexto: " Discurre, festina, suscita amicum tuum". In hoc autem quod in Ierusalem ibat, patet, quod ad passionem currebat: unde Matthaei vigesimo : " Ecce, ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte ". Et in hoc exemplum aliis dabat ad sustinendum: quia, primae Petri secundo, " Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius". Unde Iacobi quinto : " Exemplum accipite, fratres, exitus mali et longanimitatis et laboris et patientiae Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis".

Ex hoc igitur exemplo Domini, qui tantum laborem et in fine passionem sustinuit, apparet, quod difficilis est aditus caeli: unde infra ultimo : "Nonne oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam "? Et hinc est, quod opportunum est per tribulationes intrare in caelum: Actuum decimo quarto: " Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei".

50. Et nota, quod in his verbis tria nobis in. sinuantur exemplo Domini, per quae pervenit quit ad gloriam paradisi, scilicet actio bona, praedicatio vera et contemplatio tranquilla. Operatio insinuatur in hoc, quod ibat per civitates et castella:praedicatio vero in hoc, quod ibat docens: contemplatio in hoc, quod iter faciens in Ierusalem, quae est visio pacis, per anagogiam: Psalmus : " Ierusalem, quae Aedificatur ut civitas ". " Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini ". Primum horum spectat ad prudentiam, secundum ad intelligentiam, tertium autem ad sapientiam. Vel primum ad bonitatem secundum ad disciplinam et tertium ad scientiam: Psalmus : " Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me ".

51. (Vers. 23.). Secundo quantum ad documentum in verbo, quo respondet ad quaestionem de paucitate salvandorum, subdit: Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? Hoc quaerit iste, quia non audierat divinam sententiam, qua dicitur Matthaei vigesimo : " Multi sunt vocati, pauci vero electi"; in cuius figuram dicitur MichAEAE septimo : " VAE mihi ! quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae ".

Vel ideo hanc quaestionem faciebat, ut occasionem daret docendi verbo quod ostendebat exemplo.

52. (Vers. 23. 24.). Unde subdit: Dixit autem ad illos : Contendite intrare per angustam portam: Matthaei septimo: " Quam angusta porta et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam"! Porta ista est Christus: loannis decimo : " Ego sum ostium "; ipse est via; Ioannis decimo quarto: " Ego sum via"; "nemo venit ad Patrem nisi per me". HAEc via arcta est et porta angusta, non propter parvitatem potentiae, sed propter arctitudinem modestiae et rectitudinem iusti tiae; unde Chrysostomus " Porta arcta est Christus, non potestatis parvitate, sed humilitatis ratione. Christus in se non recipit, nisi qui se exuerint a peccatis et deposuerint omnem sarcinam mundi "-Et propterea Matthaei decimo nono: " Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum ". Ideo ergo porta caeli dicitur angusta, quia, nisi quis se redigat ad parvitatem et austeritatem, non potest intrare.

53. Et quia pauci sunt tales, ideo subdit: Quia multi, dico vobis, quaerent intrare: Glossa :

" Salutis et praemiorum amore provocati"; et non poterunt, Glossa: " itineris asperitate perterriti ", quia non quaerunt voluntate integra et plena. Nam volant Christum consequi et nolunt eum sequi, secundum illud Proverbiorum decimo tertio : " Vult et non vult piger". Unde Chrysostomus: " Nisi ambulaverit quis per viam, non poterit pervenire ad portam. Si non fuisti nec es in via iustitiae, et putas, te cognoscere Christum, mentiris: sicut qui audit, mel esse dulce, et non gustat, nomen mellis scit, gratiam autem et saporem mellis ignorat"; unde pigri, qui volunt et nolunt, intrare non possunt; similiter nec illi qui volunt simul praesens saeculum et Deum; de quibus Osee quinto : " In gregibus suis et armentis vadent ad quaerendum Dominam, et dod invenient". Et de talibus dicitur Matthaei sexto: Nemo potest duobus dominis servire"; " non potestis Deo servire et mammonae ". Hi non vadunt recte in caelum; unde tertii Regum decimo octavo: " Usquequo claudicatis in duas partes ? Si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum ". . 54. Quia impossibile est cum cupiditatibus terrenorum introire in regnum caelorum, et difficile est has deponere: ideo oportet conari contra appetitum: et propterea dicit: Contendite intrare per angustam portam, quasi dicat: impossibile est intrare cum desideriis, quod multi quaernnt: sed vos saltem nitamini, desideriis calcatis. Unde et Matthaei undecimo : "A diebus Ioannis Baptistae regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud ". Nec obstat, quod ibidem dicitur: " Iugum meum suave ", quia porta et via caelestis arcta est inchoantibus, sed dilatatur proficientibus et ampla est pervenientibus. Pro primis dicebat Psalmus : " Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras "; pro secundis: " Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor mera"; pro tertiis: "In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis ". Pro tritas his dicitur Proverbiorum quarto : " Iustorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem "; et iterum post: " Ducam te Per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris,

non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum ".

58. (Vers. 28.). Cum autemintraverit paterfamilias. Postquam excitavit ad continue proficiendum in opere bono propter difficultatem in merito, hic secundo excitat ad hoc propter rigiditatem in futuro iudicio, quam ostendit dupliciter, videlicet, quia repellet supplicationem precum et allegationem rationum.

Primo quantum ad repulsam supplicationis dicit : Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium, per iudiciariam districtionem; Matthaei vigesimo quinto : "Quae parataeerant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua ". Et nota, quod Christus dicitur paterfamilias respectu iustorum: unde Matthaei vigesimo : "Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam ". Dicitur autem paterfamilias, quia multam habet familiam ; in cuius figura Iob primo: " Fuit possessio Iob septem millia ovium, tria millia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae, ac familia multa nimis ".

Hic etiam est iudex respectu malorum, quibus claudit ostium misericordiae: unde dicitur Deuteronomii undecimo : " Cavete, ne recedatis a Domino, trahisque Dominus claudat caelum, et pluviae non descendant ". HAEc porta aperta est per totum spatium viae, sed clauditur in fine: Ezechielis quadragesimo sexto :" Porta autem non claudetur usque ad vesperam: et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in Sabbatis et in Calendis coram Domino ".

56. Et quia subtractio misericordiae ducit hominem in recognitionem propriae miseriae, et haec iterum ducit ad precum importunitatem: ideo subdit: Et incipietis foris stare et pulsare ostium, per serotinam poenitudinem: Sapientiae quinto: " Videntes turbabuntur timore horribili"; " dicentes intra se, paenitentiam agentes"; et ad Hebraeos duodecimo: "Non invenit locum poenitentiae, quamquam cum lacrymis inquisisset eam ". Dicentes: Aperi nobis, Domine, per importunam supplicationem:

Matthaei vigesimo quinto : " Novissime veniunt et reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis ".

Et respondens dicet vobis: Nescio vos, unde sitis, per finalem reprobationem; Proverbiorum primo : "Tunc clamabunt, et non exaudiam: mane consurgent et non invenient me, eo quod exosam habuerunt disciplinam et timorem Domini non susceperunt"; unde et Proverbiorum sexto: " Zelus et furor viri non parcet in die vindictae nec acquiescet cuiusquam precibus ".

Et nota, quod Dominus dicitur nos nescire, non quia non cognoscat per simplicem notitiam, cum dicatur Iob duodecimo : "Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur "; et in Psalmo: " In libro tuo omnes scribentur "; sed quia non novit notitia approbationis, quia dicitur secundae ad Timotheum secundo : "Novit Dominus qui sunt eius "; Iob octavo: " Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet: Non novi te ".

87. (Vers. 26.). Secundo quantum ad repulsionem allegationis rationum subdit: Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus: ecce, allegatio familiaritatis in vita; et in plateis nostris docuisti, quantum ad familiaritatem in doctrina. Vel potest primum referri ad miracula, quae fecit Christus inter Iudaeos, quando panes multiplicavit, Ioannis sexto , et aquam in vinum convertit, Ioannis secundo: secundum ad documenta. Nam isti viderant miracula et audierant documenta: unde Matthaei undecimo: " Vae tibi Corozain ! vae tibi Bethsaida ! quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent". Sic allegant notitiam Christi, quia cognoverunt eius opera et miracula, cognoverunt etiam verba et documenta. Tales erunt mali Christiani in iudicio, de quibus ad Titum primo : " Confitentur, se nosse Deum, factis autem negant ".

58. (Vers. 27.). Et quoniam parum valet allegatio cognitionis sine allegatione imitationis et operis, ideo subdit: Et dicet vobis: Nescio vos, unde sitis. Chrysostomus : " Imaginem meam non coposco in vobis. Non potestis meorum stipendia militum accipere, qui tyranni vexilla portastis". Hoc autem dicit Chrysostomus, non quantum ad imaginem creationis, de qua in Psalmo : "In imagine pertransit homo "; sed quantum ad imaginem recreationis, de qua Augustinus: " Non novit eos Dominus, dam apud eos characterem fidei et dilectionis non invenit ". Unde negatio notitiae non respicit extraneitatem personarum, contra quam ipsi allegant familiaritatem, sed solum diversitatem morum, secundum illud Habacuc primo : " Mundi sunt oculi tui, Domine, et respicere ad iniquitatem non poteris

Ideo subdit: Discedite a me, omnes operarii iniquitatis: Psalmus : " Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem ".

Ratio autem huios discessionis est distantia inter iustitiam et iniquitatem; secundae ad Corinthios sexto: " Quae participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas lucis ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial"? Quoniam ergo reprobi erunt iniusti et tenebrosi et viri Belial; Christus autem iudex erit iustus, erit lux vera, erit summe bonus: ideo compellet malos descendere in infernum per finale iudicium, dicendo : " Discedite a me, maledicti, in ignem aeterniun, qui paratus est diabolo et angelis eius ". Quoniam ergo homo iudicabitur non secundum magnitudinem cognitionis, sed fortitudinem operis: continue intendendum est operibus bonis: unde ad Romanos secundo : " Non auditores Legis, sed factores iusti sunt apud Deum "; propter quod in Psalmo: " Semel locutus est Deus: duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia,quia tu reddes unicuique iuxta opera sua".

59. (Vers. 28.). Ibi erit fletus. Hic iam tertio , postquam excitavit ad continue proficiendum, ostendendo difficultatem in merito et rigiditatem in indicio, excitat ad hoc ipsum ostendendo calamitatem in supplicio. Quod quidem facit dupliciter, scilicet ex consideratione deiectionis propriae et ex consideratione glorificationis alienae.

primo igitur quantum ad considerationem de iectionis propriae dicit: Ibi erit fletus et stridor dentium, quantum ad poenam sensus. Et tangitur poena caloris, ex qua fletus oculorum, et poena frigoris, ex qua stridor dentium. Id eo antem hae duae poenae corporales magis exprimuntur, sive quia istae duae qualitates sunt activae et magis afflictivae: propter quod Iob vigesimo quarto : " Transibant ab aquis nivium ad calorem nimium ". Sive quia dupliciter peccatur in corpore, scilicet per concupiscentiam oculorum et per concupiscentiam carnis unde in bis puniuntur: Sapientiae undecimo : "per quae peccat quis, per haec et torquetur ". Sive quia fletus venit ab interiori, et stridor dentium venit ab exteriori: et in his intelligitur universitas paenarum, maxime corporalium. Unde Glossa Bedae : "Nota, per fletum, qui est oculorum, et stridorem, qui est dentium, veram resurrectionem intelligi corporum impiorum ". Hic autem fletus non erit resolutionis humoris, sed. per dolorem et gemitum: vel si erit, fiet mirabiliter restitutio humoris, sicut et mirabiliter in tantis cruciatibus habebunt, corpora a spiritibus vegetari.

60. Et quia poena sensus coniuncta est poenae damni, quae erit amissio societatis Sanctorum in gloria paradisi ; ideo subdit: Cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes Prophetas in regno Dei, id est omnes Patriarchas et Prophetas. Primi fuerant exemplar vivendi in vita: unde Ioannis octavo : "Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite "; secundi in vita et doctrina: secundae Petri primo: "Firmiorem habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes". Vel Patriarchae fuerunt illi quibus facta est promissio: Prophetae illi per quos facta est promissionis promulgatio, secundum illud supra primo : " Sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt Prophetarum eius". Et tam illi quam isti excitaverunt et vocaverunt ad regnum Dei intrandum, quod non intrabunt, sed excludentur qui sunt filii carnis et Sanctorum imitatores esse recusaverunt. Ideo subdit: Vos autem

expelli foras; Apocalypsis ultimo : " Foris canes et venefici et impudici et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium ". In cuius figuram Genesis vigesimo primo dicitur: "Eiice ancillam et filium eius: non enim erit heres filius ancillae cum filio liberae "; quia dicitur Ioannis octavo: " Servus non manet in domo in Aeternum, filius antem manet in aeternum".

61. (Vers: 39.). Secundo quantum ad considerationem glorificationis alienae subdit: Et venient ab oriente et occidente, abaquilone et austro, hoc est de universitate gentium ex omni parte mundi congregatarum. ludaeis enim repulsis propter suam carnalitatem, convocavit Dominus gentes tanquam filios spirituales; unde dicitur Ioannis decimo : " Alias oves habeo, quae non sunt de hoc ovili, et illas oportet me adducere ". Hae congregatae sunt ab omni parte mundi per ministerium Apostolorum, secundum illud Psalmi: " Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum ; et Isaiae quadragesimo tertio: " Ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te: dicam aquiloni: da: et austro: noli prohibere". Ideo dicuntur de tam distantibus partibus convocari propter diversitatem morum , a quibus vocantur ad unitatem caritatis et felicitatis.

Propter quod subdit: Et accumbent in regno Dei: Isaiae vigesimo quinto : " Faciet Dominus in monte hoc omnibus populis convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae".

62. (Vers. 30.). Et quia hoc erit ad confusionem reproborum et gloriam electorum, ideo subdit: Et ecce, sunt novissimi qui erant primi, et primi qui erant novissimi. Primi sunt novissimi propter superbiam, et novissimi primi propter humilitatem: quia dicitur infra decimo octavo : " Omnis, qui se humiliat, exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur ". Quare hoc? Quia in Psalmo dicitur: " Excelsus Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit". Exemplum huius maxime apparet in duplici populo, scilicet ludaeorum, qui sunt excaecati, et gentilium, qui sunt electi ; ad Romanos undecimo : " Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel saltus fleret ". Exemplum etiam huius apparet in Iuda, qui fuit Apostolus et damnatus, et in latrone, qui fuit salvatus, infra vigesimo tertio . Et exemplo huius omnes excitantur ad timorem divinum, secundum illud primae ad Corinthios decimo: " Qui se existimat stare videat, ne cadat".

63. Ex bac igitur consideratione futuri iudicii inducimur ad insistendum continue operibus bonis propter triplicem rationem praemissam: primo, quia difficile est in conspectu Domini iustificari propter difficultatem in merito: unde Psalmus : " Non inires in iudicium cum servo tuo, Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens"; et primae Petri quarto: " Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt"?

Secundo, quia impossibile est excusari propter rigiditatem in indicio: Proverbiorum vigesimo octavo : " Qui declinat aurem suam, ne audiat legem, oratio eius fiet exsecrabilis "; et Iob quadragesimo primo: " Non parcam ei, verbis potentibus et ad deprecandum compositis ".

Tertio, quia necesse habet tribulari propter calamitatem in supplicio: Apocalypsis vigesimo : " Qui non inventus est in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis et sulphuris "; Matthaei vigesimo secundo dicitur de eo qui non habebat vestem nuptialem: " Ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ". - Et propterea bonum est consilium Sapientis Ecclesiastae nono : " Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia non est opus nec ratio nec sapientia nec scientia apud inferos, quo tu properas".

64. In ipsa autem die etc. Postquam excitavit ad faciendum incessanter opera bona propter severitatem districtionis in iudicando, hic secundo excitat ad idem ipsum propter sublimitatem dispositionis in redimendo . Habet autem pars ista partes duas, in quarum prima exprimitur sublimitas dispositionis divinae in redemptione humani generis: in secunda vero, in reprobatione plebis rebellis, ibi : Ierusalem, Ierusalem etc.

Sublimitas autem divinae dispositionis in re- dimendo ostenditur tripliciter, scilicet quia passio

Christi ante tempus fuit frustra ab homine intentata: in tempore debito fuit a Christo voluntarie suscepta: ab aeterno vero fuit infallibiliter praeordinata.

65. (Vers. 81.). Primo igitur insinuatur passio Christi ab homine ante tempus frustra intentata, cum dicitur: In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes Hii: Exi et vade hinc , quia Herodes vult te occidere. Hic Herodes erat filius Herodis qui, volens infantulum Iesum occidere ante tempus, interfecit pueros Bethlehemitas, secundum quod dicitur Matthaei secundo: " Tunc Herodes, videns, quoniam illusus esset a Magis, mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem ". Sic et iste filias, paterni sceleris imitator, volebat eum occidere ante tempus, sicut interfecerat praecursorem suum: sicut dicitur Mattbaei decimo quarto : " Misit Herodes et decollavit Ioannem in carcere ". Sic etiam nunc facere volebat Christo jam adulto, et deinde nepos hoc facere voluit iam glorificato: unde primus Herodes fuit malus, secundus peior, sed tertius pessimus. Et omnes persecuti sunt Christum, sed frustra: quia dicitur in Psalmo : " Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum ".

Et nota, quod Pharisaei hoc nuntiaverunt Christo, sive quia aliqui ex eis fortassis erant boni, sive quia volebant Christum deterrere et a se repellere) sive etiam, quia volebant eum tentare, si pro timore desisteret a praedicatione veritatis. Et illud est magis credibile, quia hoc consueverunt facere: unde Matthaei vigesimo secundo : " Abeuntes Pharisaei, consilium inierunt, ut Iesum caperent in sermone: et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis ".

66. Et nota hic secundum mysticum intellectum, quod Herodes interpretatur glorians in pellibus et designat quemlibet superbum et vanegloriosum, qui gloriatur in ostentatione exteriorum operum et verborum. Et talis persequitur Christum nascentem in Bethlehem, qui nascitur tanquam pauper, quia vanegloriosi consueverunt persequi pauperes Christi. Unde Bernardus in quodam sermone "Patet, quantum nocet iniqua potestas, quomodo caput impium subjectos quosque suae conformet impietati. Misera plane civitas, in qua regnat Herodes, quoniam Herodianae particeps erit malitiae. Herodiana vero malitia est nascentem velle exstinguere religionem. Si quid ergo ad salutem pertinens, si quid religionis exoritur, quicumque resistit, nascentem persequitur Salvatorem ".

67. (Vers. 32.). Secundo vero insinuatur passio Christi ut ab ipso voluntarie suscepta, cum subdi tor: Et ait illis: Ite et dicite vulpi illi. Vulpem vocat Herodem propter malitiam et dolositatem, quae tamen sapientiae Christi non praevalet: Sapientiae septimo : "Sapientiam non vincit malitia. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter ".

Et quia mors Christi non erat consummanda secundum machinationem humanae malitiae, sed secundum dispositionem propriae sapientiae et voluntatis suae: ideo subdit: Ecce, eiicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras, per miraculorum operationem; Actuum decimo : " Pertransiit bene faciendo et sanando omnes oppressos a diabolo ".

Et tertia die consummor, per passionis perpessionem, in qua dixit Ioannis decimo nono : " Consummatum est"; et ad Hebraeos secundo : " Decebat autem eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, per passionem consummari ". Unde per istos tres dies possunt intelligi tres anni, in quibus Dominas predicavit et miracula fecit, et ita quod in ultimo voluntarie passus fuit et secundum suam voluntatem; Ioannis decimo " Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam ". Unde quando noluit, nemo eum laedere potuit, secundum illud Ioannis septimo: " Nemo in eum manus misit, quia nondum venerat hora eius". Unde vulpina malitia machinari potuit mortem Christi, verumtamen non potuit perficere, nisi sicut ipse voluit; de quo Isaiae quinquagesimo tertio : "Oblatus est, quia ipse voluit

Et per hoc etiam spiritualiter intelligitur, quod Christi corpus mysticum non patitur, nisi secundum quod Deus disponit, ab impiis haereticis, quos dat Christus intelligi per Herodem, attribuens ei nomen et proprietatem vulpis.

68. (Vers. 33.). Tertio insinuatur Christi passio ut ab Aeterno infallibiliter praeordinata: unde subiungit: Verumtamen oportet, me hodie et cras et sequenti die ambulare. Opportunitas ista non fuit ex compulsione, sed ex superna dispositione, secundom illud infra ultimo : " O siniti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae" etc. Hoc enim Deus praeviderat, secundum quod dicitur Actuum secundo: " Hunc definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes, interemistis ". Hoc etiam Prophetae praedixerunt, secundum quod dicitur Actuum tertio: " Deus autem, qui per os Prophetarum nuntiavit, pati Christum suum, sic implevit". Istam opportunitatem divinae dispositionis insinuavit ipse in passione sua, cum oravit, sicut dicitur Matthaei vigesimo sexto : c Pater mi, si non potest transire hic calix, nisi bibam illum, fiat voluntas tua".

69. Et quia divina dispositio non tantum praeordinavit tempus, verum etiam locum: ideo subdit: Quia non capit, Prophetam perire extra Ierusalem: non capit, " id est, non convenit ", non capit Scriptura prophetalis, vel non capit divina providentia. Propheta iste per excellentiam Christus est, qui cuncta futura praenoscit; de quo Deuteronomii decimo octavo : " Prophetam de fratribus vestris sicut me suscitabit vobis Dominus "; et supra septimo : " Propheta magnus surrexit in nobis ". Istum non convenit mori nisi in Ierusalem, secundum Scripturas, et quia illa erat civitas regalis, magistralis et sacerdotalis, et Christus erat summus rex et magister et sacerdos. Et ideo non debebat mori nisi in illo loco: unde infra decimo octavo : " Ecce, ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis ". Nam Prophetae hoc universaliter praedixerunt, quod de Ierusalem veniret lex nova; unde Isaiae secundo : (Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob ; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem "; et Zachariae decimo tertio: "In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae

Et nota, quod Christus in Ierusalem condemnatus est, sed extra portam passus est; unde ad Hebraeos decimo tertio : "Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est".

70. Mystice vero notandum est hic, quod istud triduum secundum diversos expositores exponitur tripliciter: allegorice, moraliter et anagogice. Allegorice sic: prima dies est lex naturae, secunda est lex Scripturae et tertia est lex gratiae: de quo Marci octavo : " Misereor super turbam, quia ecce, iam triduo sustinent me". Vel, primus dies est passionis: secundus, sepulturae: sed tertius, resurrectionis: Ioannis secundo : "Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ".

Vel, prima dies est decursus sextae aetatis; secunda, quies animarum: sed tertia, resurrectio corporum, quae est in octava; Osee sexto : " Vivificabit nos post duos dies et in die tertia suscitabit nos". 71. Moraliter sic, ut prima dies sit compun-

. ctionis; secunda, confessionis; tertia, satisfactionis: Exodi quinto : " Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudi-

. nem ". - Vel, prima dies bona cogitatio, secunda est bona locutio et tertia est bona operatio: Ionae tertio secundum translationem Septuaginta: "Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur".

Vel, tres dies sunt triplex votum religionis, scilicet castitatis, obedientiae et paupertatis; Genesis quadragesimo : " Tres dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui et restituet te in gradum pristinum ". 72. Anagogice sic, ut prima dies sit purgatio:

. secunda, illuminatio, et tertia, perfectio: supra secundo : "Factum est, post triduum invenerunt eum

. in templo ".

Vel, ut prima dies sit contemplatio Dei in suo vestigio, secunda sit Dei in imagine sive in speculo, tertia, in se ipso: Numerorum decimo : "Arca Domini praecedebat eos per tres dies, pro-

. videns castrorum locum ".

Vel, prima dies sit contemplatio hierarchias subcaelestis: secunda, caelestis, et tertia, supercaelestis . In prima est daemoniorum eiectio; in secunda est sanitatis perfectio sed in tertia, omnis boni consummatio: et de hoc triduo, Iosue secundo : " Exploratores venerunt ad montana et manserunt ibi per tres dies ". Haec arca Christus est, qui in qualibet istarum hierarchiarum est hierarcha altissimus et dux noster ut veniamus ad terram promissionis nobis repromissam . In cuius figuram dicit, se per triduum ambulare, quia facit nos per hanc triplicem hierarchiam semper sursum ascendere, nisi forte descendamus ad actiones. In cuius figuram Genesis vigesimo octavo dicitur, quod vidit " Iacob Angelos Dei ascendentes et descendentes in scala "; nullus vidit eos stantes. In quo signatur, quod semper in bono proficiendum est. Hoc enim est appropinquare ad supernam Ierusalem, cui non appropinquamus passibus corporis, sed affectibus cordis et mentis.

73. (Vers. 34.). Ierusalem, Ierusalem etc. Postquam manifestavit sublimitatem divinae dispositionis in redemptione humani generis, hic secundo manifestat in reprobatione plebis rebellis . Et primo insinuat rebellionem, deinde obdurationem et tertio desertionem.

Primo igitur quantum ad illius gentis rebellionem dicit: Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetae et lapidas eos qui mittuntur ad te , Hic accipitur continens pro contento: Actuum septimo: " Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis ". " Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri "? Unde quarti Regum vigesimo primo: " Sanguinem innocentem fudit Manasses multum nimis, donec impleretur Ierusalem usque ad os ". Et hoc faciebant, quia habebant odio veritatem, secundum illud Amos quinto : "odio habuerant corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt". Et hoc erat, quia nolebant argui ; " qui enim male agit odit lucem et non venit ad lucem ". Propter quod dicitur Ezechielis secundo: "Fili hominis, mitto ego te ad gentes apostatrices, quae recesserant a me: patres praevaricati sunt pactum meum, et filii dura cervice et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te ". Et hoc significat ipsa lapidatio.

74. Secundo quantum ad illius gentis obdurationem subdit: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti In quo nimia eorum apparet obduratio, quia tanta benignitate noluit emolliri.

Christus antem comparavit se avi in tantum , quia proprietatem multiplicem habet avis quantum ad super- abundantiam pietatis. Comparatur autem gallinae in conversatione, quia gallina sua pietate et vigilantia movetur ad pullos et eos congregat et eos alis defendit contra rapacitatem milvi. Sic et Christus fecit, quamdiu in carne fuit ; ideo Matthaei vigesimo tertio : " Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti "! Comparatur pellicano in passione, quia pellicanus fertur pullos suos occisos triduo lugere et post rostro sanguinem suum fundere, et sic vivificare . Hoc modo Christus ter flevit pro salute humani generis: primo super Lazarum, Ioannis undecimo: secando super Ierusalem, infra decimo nono; tertio in cruce, ad Hebraeos quinto. Et post sanguinem suum fodit, de quo et nos vivificavit: unde Psalmus: " Similis factus sum pellicano solitudinis ".

Tertio comparatur aquilae in resurrectione et ascensione, quae pullos excitat, ut sursum tendant et in solem aspiciant et in sublimia volent. Et ut hoc possint, lambunt eius sanguinem: unde Iob trigesimo nono : "Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum " etc., usque ibi: "Pulli eius lambunt sanguinem ". HAEc autem avis,

licet dura sit extraneis, valde tamen intenta est providentiae suae prolis ; propter quod merito assimilatur ei Christus, redemptor noster. Unde Deuteronomii trigesimo secundo : " Eduxit eum et docuit et custodivit eum quasi pupillam oculi sui. Sicut aquila, provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans, expandit alas suas et assumsit eum atque portavit in humeris suis ". Hanc benignitatem recusare est summae obdurationis et perfidiae; propter quod Isaiae primo : " Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis) Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum ".

75. (Vers. 33.). Tertio quantum ad illius gentis desertionem subdit: Ecce, relinquetur vobis domus vestra deserta: Isaiae primo : " Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae sunt igni ". " Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario et velut civitas, quae vastatur".

Et quoniam, sicut obdurationi coniungitur desertio, ita devotioni iuncta est visitatio: ideo subiungit: Dico autem vobis: Quia non videbitis me, donec veniat, cum dicetis: Benedictus, qui venit in nomine Domini: Psalmus : " Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini; Deus Dominus et illuxit nobis ". Istud autem referri potest ad visionem fidei, qua non videt, nisi qui credit eum verum hominem et verum Deum: Ioannis nono : " Dixit Dominus caeco nato: Tu credis in Filium Dei ? Respondit ille et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum ? Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Et ille ait: Credo, Domine: et procidens adoravit eum ".

Potest etiam referri ad visionem speciei, ad quam non pervenit, nisi qui benedicit vita et lingua: Isaiae vigesimo sexto : "Tollatur impius, ne videat gloriam Dei ", secundum aliam translationem: secundum autem nostram dicitur: "In terra Sanctorum iniqua gessit et non videbit gloriam Domini ".

76. Et nota, quod, secundum quod exponit Glossa , loquitur hic de visione iniudicio, quia post visionem Christi in humilitate non exspectatur nisi visio in maiestate, et haec erit duplex: Divinitatis et humanitatis: Divinitatis, et haec erit bonorum omnino, quia habebit gaudium adiunctum maximum: Iob trigesimo tertio : " Videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam "; et Isaiae trigesimo tertio: " Regem in decore suo videbunt" etc. Alia est visio humanitatis, et haec erit omnibus communis. Omnes enim certitudinaliter videbunt potentiam et dominium Christi ; Apocalypsis primo : " Ecce, veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt". Vnlt ergo Dominus dicere, quod ille populus Iudaicus non videbit Christum ad suam salutem, nisi convertatur ad fidem et ipsius laudem; quod tandem exspectatur in finali tempore post gentium plenitudinem; unde ad Roma, nos undecimo : " CAEcitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret"; et ad Romanos nono:"Isaias clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fient". Et in hoc manifeste apparet altitudo dispensationis divinae, propter quam exclamat Apostolus ad Romanos undecimo : "O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius "!