COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum XX.

Secundo oonfutat Inditorum incredulitatem per vo ba et dooumenta et hoo in triboi partibus.

f. Et fartum est in una dierum etc. Postquam confutavit incredulitatem ludaeorum per facta, hic confutat per verba et documenta : Dividitur autem haec pars in tres. In quarum prima documentis confutat Pharisaeos errantes ex malitia. In secunda confutat Sadducaeos errantes ex. ignorantia, ibi : Accesserunt autem quidam Sadducaeorum etc. In tertia informat discipulos ad sapientiam, ibi: Audiente autem omni populo etc.

Confutatio Pharisaeorum errantium ex malitia per tria.

Prima pars, in qua Pharisaeos confutat, tres habet partes. In quarum prima repellit obiectam calumniam. In secunda arguit occultam perfidiam, ibi : Coepit autem dicere ad plebem etc. In tertia vero convincit versutiam adinveniant, ibi: Et quaerebant principes sacerdotum etc.

Confutationem igitur calumniae obiectae describit Evangelista hoc ordine. Primo introducitur Pharisaeorum .protervitas in impetendo : secundo, Christi sagacitas in resistendo: tertio, Pharisaeorum dolositas in fugiendo: quarto, Christi veracitas adversarios refellendo.

2. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad protervitatem Pharisaeorum in impetendo praemittit: Et factum est in una dierum, docente illo popu- BHR m templo et evangelizante, secundum evangeucam veritatem, quae omnibus declaranda est, secandum quod ipse discipulis suis dixit Matthaei decimo "; " Quod in aure auditis praedicate super tenta "; et Marci ultimo: " Praedicate Evangelium omni creaturae ". Sic et ipse faciebat, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: " Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquum "; et post: " Videte, quoniam non solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus sapientiam ". - Haec autem doctrina veritatis odiosa est malis, quia " qui male agit odit lucem ", Ioannis tertio : ideo subditur: Convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus, per fastuosam protervitatem. In principibus namque erat fastus propter excellentiam dignitatis: in scribis, propter excellentiam cognitionis: in senioribus, propter canitiem senectutis. Ideo non conveniebant sicut humiles ad addiscendum, sed sicut superbi ad calumniandum, secundum illud Psalmi : " Principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius ". Unde in his impletur illud Iob vigesimo quarto: " Ipsi rebelles fuerunt lumini et ignoraverunt vias eius ". Rebellio autem ortum habuit ex invidia, quae est filia superbiae. Haec est "fera pessima, quae devoravit Ioseph "; et de hac Chrysostomus: (Dicebant sacerdotes apud se: Nos sumus columnae templi: et ecce, super illum tota reclinatur Ecclesia. Nos fuimus tacentium Scripturarum quasi lingua visibilis: et ecce, ille resonat in medio templi, et nos contempti quasi cithara dissipata tacemus. Nos fuimus patres, ille generat filios, et nos steriles sumus ". Quod dicit quantum ad predicta tria genera personarum, quae per invidiam excaecata sunt, et propter hoc manifesta dederunt in dubium et calumniantur.

3. (Vers. 9.). Propter quod adiungitur: Et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis: In qua potestate haec facis? Aut quis est, qui dedit tibi hanc potestatem? Hoc autem requirunt ut dubium, cum tamen per evidentissima miracula sit manifestum, secundum illud Ioannis quinto : " Opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me "; sed ipsi quaerendo totam plebem in dubitationem ducere volebant, quasi illa miracula non essent a Deo, sed potius a diabolo. Unde Glossa : " De Dei potestate dubitant et subintelligi volunt, diaboli esse quod facit". Haec autem dubitatio veniebat illis ex corruptione conscientiae suae; unde Chrysostomus : " Omnis homo secundum se existimat alterum, et fornicarius neminem putat castum, castus non facile de fornicario suspicatur, superbus neminem putat humilem: sic qui non est ex Deo sacerdos nullius sacerdotium putat esse ex Deo ". Unde et caecus illuminatus arguebat Pharisaeorum caecitatem, qui dicebant, se nescire, unde Christus esset, secandum illud Ioannis nono : " In hoc mirabile est, quod vos nescitis, unde sit". "Scimus autem, quod peccatores Deus non audit, sed si quis Dei voluntatem facit" etc. Ideo dicitur Ecclesiastici decimo: " In manu Dei potestas hominis "; et ad Romanos decimo tertio: " Non est potestas nisi a Deo" etc. 4. (Vers. 3.). Secundo quantum ad sagacitatem " Christi in resistendo subditur: Respondens autem Iesus dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Cum deberet respondere, interrogabat, non quia nesciret, sed quia melius ligantur per interrogationem factam quam per responsionem absolutam. Unde Beda : " Poterat aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut vel suo silentio, vel sua sententia condemnentur ", sicut supra decimo nono: " Ex ore tuo te iudico, serve nequam ". Cautela enim est, quod (Omnino ad versanti omnino ad versandum est ", et contra tergiversantes oportet ex datis procedere, ut vincantur.

3. (Vers. 4.). Ideo caute quaerit et interrogat, ut, quidquid respondeant, convincantur, cum subdit: Respondete mihi: Baptismus Ioannis unde erat ? De caelo, an ex hominibus? Ad hoc non poterant respondere nisi tripliciter: vel simpliciter tacendo, et sic erant confusi: vel dicendo, quod erat de hominibus, et sic ab hominibus essent lapidati: vel dicendo, quod de Deo, et sic Christus haberet propositum, quia Ioannes perhibuit testimonium de Christo in suo baptismo, secundum illud Ioannis quinto :

" Vos misistis ad Ioannem, et ipse testimonium perhibuit veritati ". Nam dicitur Ioannis primo: (Testimonium perhibuit Ioannes dicens: Quia vidi Spiritum sanctum sicut columbam descendentem de caelo et manentem super eum"; " et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est. Filius Dei ". Unde Glossa : " Quem confitemini de caelo habuisse prophetiam, mihi perhibuit testimonium, et ab illo audistis, in qua potestate haec faciam ". Quoniam ergo, ut dicitur Ioannis primo , "non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine ", dubilatores de lumine remittuntur ad considerationem lucernae: nam, sicut dicitur Ioannis quinto, "ille erat lucerna ardens et lucens "; et dubitatores de Verbo remittuntur ad vocems Ioannis primo: " Ego vox clamantis in deserto ".

6. (Vers. 5.). Tertio quantum ad Pharisaeorum dolositatem in subterfugienda subiungitur: At illi cogitabant intra se dicentes, quia, si dixerimus: De caelo, confitendo veritatem: dicet nobis: Quare ergo non credidistis ei ? arguendo scilicet nostram incredulitatem, qua scilicet viro caelesti credere recusabant, secundum illud Matthaei undecimo: " Venit Ioannes non manducans neque bibens, et dicunt: DAEmonium habet".

7. (Vers. 6.). Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos, abhorrendo mendacitatem. Nam blasphemi lapidandi erant secundam Legem: Levitici vigesimo quarto : " Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum omnis populus ".

Certi sunt enim, Ioannem Prophetam esse, propter evidentissimam sanctitatem, ob quam de Ioanne dicitur Mattbaei undecimo : "Quid existis in desertum videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam Prophetam ". Unde supra tertio: (Existimante omni populo de Ioanne, ne forte ipse esset Christus: dixit Ioannes: Ego baptizo vos aqua, veniet fortior me post me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius ".

g. (Vers. 7.) Et quia odium veritatis ex una parte urgebat et ex alia timor lapidationis: ideo praetendont ignorantiam responsionis, cum subditur: Et responderunt, se nescire, unde esset: Glossa : " Timentes lapidationem, sed magis timentes veritatis confessionem ". Huius autem confessio ignorantiae superba erat et dolosa, quia falsum dicebant et contra conscientiam, ut vitarent redargutionem aperiam. Unde Chrysostomus : " Mendacia, etsi non habent quem decipiant, tamen ipsa sibi mentiuntur "; Psalmus: " Mentita est iniquitas sibi "; et iterum: " Filii alieni mentiti sunt mihi"; et ideo Ioannis octavo: "Si dixero, quia non scio eum, ero similis vobis, mendax ".

9. (Vers. 8.). Quarto quantum ad Christi veracitatem in refellendo subiungit: Et Iesus ait illis: neque ego dico vobis, in qua potestate haec facio. Quia enim veritatem denegant, digni sunt, ut eis a Veritate notitiae veritas denegetur, secundam illud ad Romanos primo : " Quia non probaverunt Deam Labere in notitia, tradidit eos Deos in reprobam sensum ".

Et nota, quod Dominus eis veritatem occultavit duplici de causa ; unde Glossa : " Propter duas causas veritas quaerentibas est abscondenda : vel quia minus capaces sunt ad audiendum; unde dicitur Ioannis decimo sexto: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: vel quia ex odio vel contempta quaerunt; unde dicitur Matthaei septimo: Nolite dare sanctum canibus ". Hinc Chrysostomus dicit: " Quia ipse dixit: Nolite sanctum dare canibus: condecebat, ne ipse transgrederetur praeceptum, quod posuit"; Psalmos: " Praeceptam posuit et non praeteribit". Informamur ergo ex hoc ad celandum mysteria sacra malevolis: Isaiae vigesimo quarto : " Secretam meum mihi, secretam meum mihi"; et ad occultandum nostram excellentiam: Proverbiorum vigesimo septimo: " Laudet te alienas, et non os taam ; extraneas, et non labia tua ".

10. Coepit autem dicere ad plebem etc. Postquam repulit Pharisaeorum calumniam, hic consequenter arguit et detegit occultam ipsorum perfidiam per parabolam ad plebem propositam . In hae autem parabola tria insinuantur. Primum est benignitas liberalitatis divinae. Secundum est malignitas perversitatis Iudaicae, ibi: Et in tempore vindemiae misit etc. Tertiam est severitas ultionis iudiciariae, de qua ibi: Quid ergo faciet illis dominus vineae?

Benignitatem autem liberalitatis divinae circa synagogam ostendit tripliciter, scilicet in vocando synagogam ad sui culturam: in dando debitam custodiam, et in comminando libertatem voluntariam.

11. (Vers. 9.). Primo igitur quantum ad parabolicam expressionem vocationis synagogae ad divinam culturam dicit: Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: quia scilicet maiores non erant digni audire.

Homo quidam plantavit vineam: per hominem istum Deus intelligitur, ad cuius imaginem homo est formatus: Genesis primo : " Faciamus hominem ad imaginem " etc. Vinea autem ista est synagoga: Isaiae quinto: " Vinea Domini exercituum domus Israel est". Hanc vineam Dominus plantavit, quando in Patriarchis eos ad culturam suam elegit et vocavit: propter quod leremiae secundo : " Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum ". De istius vineae plantatione Isaiae quinto: " Vinea facta est dilecto meo in corna, filio olei. Et sepivit eam et lapides elegit ex ea et plantavit vineam electam et Aedificavit turrim in medio eius ". Per sepem autem huios vineae intelligitur Angelorum custodia: Psalmus : " Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te " etc. Per lapides electos intelligitur Patriarcharum stabilitas: unde in duodecim lapidibus rationalis erant nomina duodecim filiorum Israel, Exodi penultimo . Per turrim autem, sacra Scriptura: Canticorum quarto: "Sicut turris

David collum tuum, quae aediflcala est cum propugnaculis " etc.

12. Secundo quantum ad debitam custodiam datam subdit: Et locavit eam colonis. Per colonos intelliguntur duces et proceres synagogas; Glossa "Coloni sunt operarii, qui ad colendam vineam hora prima, tertia, sexta et nona sunt conducti", secundum illud Matthaei vigesimo: " Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam ". Et de his in Canticorum ultimo : " Vinea fuit pacifico in ea quae habuit populos: tradidit eam Dominus custodibus ". Ideo antem dicitur locasse, quia exigit pensionem; unde Canticorum octavo: " Vir offert pro fructu eius mille argenteos. Vinea mea coram me est. Mille tui . pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ". Hu;us coloni in Ecclesia, quae vinea Domini est, sunt episcopi et sacerdotes: nude primae ad Corinthios tertio : " Ego plantavi, Apollo rigavit" etc. De hoc dicit Chrysostomus: " Coloni sunt sacerdotes, qui curam populi susceperunt, vel ad magnam gloriam, vel ad magnum periculum: ad gloriam, si diligenter: ad periculum, si negligenter egerunt ". Hanc igitur coloniam debent isti coloni diligentissime exercere, quia ad hoc instituti sunt, nt dicit Chrysostomus : " Sacerdos non tantum placet Deo propter suam iustitiam, quantum pro populi sanctitate, quia sua iustitia una est, populi autem multiplex ". Valde igitur timendum est illud Proverbiorum vigesimo quarto : " Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti: et ecce, totum repleverant urticae ", id est peccata luxuriae, " et operuerunt superficiem eius spinae ", id est peccata avaritiae. Et ideo Angustinus Contra quinque HAEreses : "Ubi estis, o boni agricolae? Quid agitis? Quare vacatis? Videtis, quot malis plena sit terra: hinc spinae, hinc tribuli, hinc foenum surgit. Spinas incendite, tribulos eradicate, semina bona spargite".

13. Tertio quantum ad libertatem voluntariam unicuique concessam subiungitur: Et ipse peregre fuit multis temporibus : Beda: " Peregre fuit qui ubique praesens est, quia vinitoribus liberum operandi arbitrium reliquit"; Ecclesiastici decimo quinto . " Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui". " Apposuit tibi aquam et ignem ad quodcumque volueris, extende manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit ei dabitur illi ". Dicitur autem peregre esse diebus multis, quia magnam habet patientiam in exspectando ad poenilentiam. Unde Ambrosius :"Longo tempore abfuit, ne praepropera videretur exactio. Et ideo, quo indulgentior liberalitas, eo inexcusabilior pervicacia ". Ideo ad Romanos secundo:"An ignoras, quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit"? et secundae Petri ultimo: (Patienter agit propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad paenitentiam reverti et ad agnitionem veritatis eius venire ".

14. Et in tempore vindemiaemisit etc. Post: quam descripsit benignitatem liberalitatis divinae, describit hic malignitatem perversitatis Iudaicae . Describitur autem perversitas malignitatis Iudaeorum dupliciter: primo, scilicet ante Christi adventum: secundo, post Christi adventum, ibi : Dixit autem dominus vineae: Quid faciam?

Ante Christi adventum describitur tripliciter, scilicet respectu legislatoris, respectu regalis potestatis et respectu cunei prophetalis ;et secundum tria, per quae populus ille manuduci poterat ad iustitiam, scilicet per Legem, psalmodiam et prophetiam, secundum altitudinem potestatis, dulcedinem bonitatis et certitudinem veritatis.

15. (Vers. 10.). Primo quantum ad perversitatem fudaicae gentis respectu legislatoris Moysi dicit: Et in tempore vindemiae misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi: Glossa : " Primus servus, qui mittitur, est Moyses legislator, qui per quadraginta annos fructum Legis, quam dederat, a cultoribus inquirebat"; Psalmus: " Misit Moysen servam suum, Aaron, quem elegit ipsum ". De hac missione Exodi tertio: Veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel de Aegypto". Sed quia hunc servum Iudaeorum perversitas non acceptavit, ideo subdit: Qui caesum dimiserunt

eum inanem. Glossa : " CAEsam dimittunt inanem, quia irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini ; et iterum: Vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum eius ". Unde Deuteronomii trigesimo primo : " Ego scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum ; quanto magis, , cum mortuus fuero "? Hoc autem fecerunt coloni specialiter, id est proceres synagogae: Numerorum decimosexto : " Ecce, Core, filias Isaar, et Dathan et Abiron surrexerunt contra Moysen, alii quoque filii Israel, docenti quinquaginta viri proceres synagogae , et qui tempore concilii per nomina vocabantur". Et hos sequebantur minores: unde et sequitur post, quod " murmuravit omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron. Cumque oriretur seditio et tumultus incresceret, Moyses et Aaron fugerunt in tabernaculum foederis".

16. (Vers. di.). Secundo quantam ad perversiitatem respectu regis David, praecipui cultoris Dei, subdit: Et addidit alterum servum mittere; Glossa : "Alter servas, David propheta, qui post Moysen colonos vineae psalmodiae modulamine et citbarae dulcedine ad exercitium boni operis invitavit", Hunc Dominos misit, quando de pascuis elegit eum ad regendum et pascendam populum suum, secundum quod ipse propheta David dicit in Psalmo : "Elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium. De post foetantes accepit eum, pascere Iacob servum suum et Israel hereditatem suam ". Unde secundi Regum septimo: " Haec dices servo meo David: Ego te tuli de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel; et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra"; unde et ei, scilicet David, dedit sedem regalem in sempiternam: eidem dedit prophetiae spiritum, eidem dedit psalmodiae cantum, ut sic inclinaret populum illum durum .

Et tamen mitigare non potuit duritiam ludaeorum, propter quod addit: Illi autem, hunc quoque caedentes et afficientes contumelia, dimiserunt inanem, quia contempserunt eius regimen et ducatum. Unde Glossa : " Contumelia affectum dimittunt inanem dicentes: Quae nobis pars in David, aut quae hereditas in filio

Isai "? secundi Regum vigesimo. Ubi etiam praemittitur, qualiter David cum Absalome persecuti sunt: secundi Regum decimo quinto ; " Venit nuntius ad David dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom. Et ait David servis suis: Surgite, fugiamus; non erit nobis effugium a facie Absalom ". Et post decimo sexto dicitur de contumeliis ei illatis: " Ita loquebatur Semei, cum malediceret regi: Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial. Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: et ecce, premunt te mala, quoniam vir sanguinum es ".

17. (Vers. 12.). Tertio quantum ad perversitatem illius populi respectu cunei prophetalis subiungitur : Et addidit tertium mittere: Glossa :"Tertius servus est chorus Prophetarum, qui populum corripiebant et mala, quae vineae imminebant, praedicebant". De missione huius servi dicitur Ieremiae septimo : " Misi ad vos omnes servos meos Prophetas per diem, consurgens diluculo et mittens. Et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum ".

Unde et addit: Qui et illum vulnerantes eiecerunt. Nam Isaiam sedaverunt, Ieremiam lapidaverunt et Ezechielem exprobraverunt. Ideo Matthaei vigesimo tertio : "Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt"; et Actuum septimo dicebat Stephanus Iudaeis: "Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri, ita et vos. Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti". Ideo ipsi Prophetae, videntes eius duritiam, et arguebant et deplorabant. Nam dicitur Isaiae quinto de vinea: (Exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas "; et Ieremiae secundo: " Quomodo conversa es mihi in pravum, vinea aliena "? et Ezechielis decimo nono: " Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est". " Et evulsa est in ira, in terram proiecta est, et ventus urens siccavit fructum eius". In hoc autem mira apparet Iudaeorum perfidia, quia omnes isti quos, persecuti sunt, maxime diligebant eos. Nam Moyses pro populo non cessavit orare; Exodi trigesimo secundo : " Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de Aegypto"? "Aut dimitte eis hanc noxam " etc. Similiter et David ;" Domine Deus virtutum, convertere: respice de caelo et vide et visita vineam istam ". Similiter chorus Prophetarum, unde Ieremiae decimo octavo: " Recordare, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem iram indignationis tuae ab eis". Et hi omnes figuram Christi gesserunt, de quo Isaiae quinquagesimo tertio : " Ipse peccata multorum tulit et pro transgressoribus exoravit".

18. (Vers. 13.). Dixit autem dominus vineae etc. Post descriptam perversitatem Iudaeorum ante Christi adventum in personas servorum hic describit malignitatem perversitatis eorundem post adventum contra ipsum Dei Filium Iesum Christum . Circa cuius descriptionem tria introducuntur, scilicet gratuitum Dei beneficium, Judaeorum propositum perversum et eorundem factum flagitiosum.

Primo quantum ad gratuitum Dei beneficium praemittit: Dixit autem dominus vineae: Quidfa- etam? Mittam filium meum dilectum, hoc fuit maximum beneficium, secundum illud primae Ioannis quarto : " In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum , ut vivamus per eum "; et Ioannis tertio: " Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum . daret". Haec autem missio fuit ex occulto et secretissimo proppsho et consilio Dei .

Et quoniam hoc proposuerat definito consilio, ideo dicit: Quid faciam? Propter quod Moyses Exodi quarto dicebat: "0bsecro, Domine, mitte quem missurus es "; sed Dominus reservavit eum mittere in fine, tum propter consummationem ordinis, secundum illud ad Galatas quarto : " Cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum "; tum etiam, ut appareret, quod per nullum alium poterat subveniri humanae perfidiae et obdurationi

Propter quod addit: Forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. Forsitan non praenotat dubitationem in Deo, qui certissime cuncta praevidet, sed arbitrii libertatem, quod est ad utrumque vertibile. Unde

Glossa : "Quod ambigit, id est, verbo dubitationi utitur, non est Dei ignorantia, sed ut reservetur homini libera voluntas". Unde quod Christum non sunt veriti Iudaei, non fuit defectus ex parte Dei, sed ex parte duritiae cordis humani: Isaiae quinto : " Quid est, quod ultra debui facere vineae meas et non feci"? Qui enim Filium Dei non verentur nunquam amplius Deum nec eius nuntium verebuntur, quia, Ioannis quinto, "Pater omne iudicium dedit Filio, ut onines honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium non honorificat Patrem, qui misit illum ".

19. (Vers. 14.), Secundo quantum ad propositum perversum subditur: Quem cum vidissent, coloni cogitaverunt intra se dicentes: Hic est heres, per coniecturationem veritatis: nam certa scientia non cognoverunt, sicut dicitur primae ad Corinthios secundo : " Quem nemo principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent ". Cognoverunt tamen, etsi non per fidem, per aliqua signa manuducentia ad credendum , quod esset Messias in Lege promissus. Ideo non ex ignorantia, sed ex certa malitia contra Christum conspiraverunt. Unde Glossa : "Aperte probat, Iudaeos non per. ignorantiam crucifixisse Filium Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim, eum esse hunc cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam". Quod ergo dicitur Actuum tertio : " Nunc scio, fratres, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri", non excludit a Iudaeis qualemcumque notitiam, sed notitiam certam: vel dicitur quoad minores, qui peccaverunt ex ignorantia. Nam maiores hoc fecerunt ex certa malitia, quia timebant temporalem perdere gloriam. ldeo addit: Occidamus eum , ut nostra fiat hereditas, per machinationem perversitatis: quod dixerunt, non ut hereditatem novam acquirerent, cum Christus esset summe pauper, sed ut habitam conservarent. Unde Ioannis undecimo " Collegerunt pontifices et Pbarisaei consilium, dicentes: Quia hic homo multa signa facit. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eam, et venient Romani et tollent locum nostram et gentem ". Unde istud propositam nequam originem traxit ex avaritia, traxit etiam ortam ex invidia: ande Sapientiae secando : " Circumveniamus virum iustum, quoniam contrarias est operibus nostris et improperat in nos peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae"; et inferias: " Morte turpissima condemnemus eam. HAEc cogitaverunt et erraverant, excaecavit enim eos malitia eorum "; quoniam " invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum ". Huios figura praecessit in Iosepb; Genesis trigesimo septimo : " Cogitaverunt fratres eius occidere eum etiuutuo loquebantur dicentes: Ecce, somniator venit: venite, occidamus eam et mittamus in cisternam veterem dicemusque: Fera pessima devoravit eum " etc.

Ideo Evangelium istud legitur simul eam historia Ioseph imminente passione .

20. (Vers. 15.). Tertio quantum ad factum flagitiosum subiungitur: Et decium illum extra vineam occiderunt, id est extra Ierusalem, quia dicitur ad Hebraeos ultimo : " Extra portam Christus passus est. Exeamus ergo ad eum extra castra, improperium eius portantes ". Occiderunt antem, dum tradiderunt eum Pilato ad occidendum et petierunt, quod crucifigeretur: unde Actuum tertio : "Iesum, Filium Dei tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti. Vos autem petistis, virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitae interfecistis ". Et sic impletum est illud Isaiae quinto de vinea plantata : " Exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce, iniquitas: et iustitiam, et ecce, clamor "; clamor scilicet ad Christum occidendum, de quo Marci decimo quinto: Clamabant: Crucifige eum. Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum ". Unde de bac vinea non exivit vinum, sed fel, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo : " De vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrhae, uva eorum uva fellis et botrus amarissimas. Fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile ".

21. (Vers. 1S. 16.). Quid ergo faciet illis etc. Postquam descripsit parabolice benignitatem liberalitatis divinae et perversitatem malignitatis Iudaicae, hic iam tertio describit severitatem ultionis iudiciariae Circa quam tria insinuantur, scilicet severitas ultionis divinae, incredulitas rebellionis Iudaicae, firmitas attestationis Scripturas.

Primo igitur quantum ad severitatem ultionis divinae dicit: Quid ergo faciet illis dominus vineaef Hoc quaerit non ut dubitans, sed ut excitet ad intelligentiam sententiae , quantum ad quam subdit : Veniet et perdet colonos istos et vineam dabit aliis; in quo datur sententia reprobationis Iudaeorum et electionis gentium: et haec sub figura vineae et vinitorum, de qua Isaiae quinto : " Nunc ostendam vobis, quid faciam vineae meae: auferam sepem eius, et erit in direptionem: diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. Et ponam eam desertam, non putabitur et non fodietur, et ascendent super eam vepres et spinae: et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem ". Hanc reprobationem plangit Propheta in Psalmo dicens: "Ut quid destruxisti maceriam eius, et vindemiant eam omnes, qui praetergrediuntur viam? Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam ". De electione vero gentium dicitur ad Romanos undecimo : " Caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium subintraret "; et de hoc ad Romanos nono: " Vocabo non plebem meam plebem meam; et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam "; quod sumtum est de Osee secundo . Et de hoc Matthaei vigesimo primo: " Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius".

22. Secundo quantum ad incredulitatem rebellionis Iudaicae subdit: Quo audito, dixerunt illi: Absit, quasi dicant: non ita eveniet, ut dixisti. Sed contrarium huius videtur Matthaei vigesimo primo , ubi dicitur sic:"Cum venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis ? Aiunt illi: Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddent ei fractam temporibus suis ". Hic autem dicitur, quod contradixerunt. - Sed hanc apparentem contrarietatem dissolvit Augustinus in libro de Concordia Evangelistarum , abi dicit sic: (Intelligimus,

quosdam respondisse quod Matthaeus commemorat ; quosdam vero, quod Lucas". - Aliter respondet Chrysostomus , quod " unum dixerunt corde, scilicet quod Matthaeus dicit: aliud ore, scilicet quod dicit Lucas. Unde conscientia erat consona divinae sententiae et parabolae, sed lingua erat contraria". Unde Glossa : " Contradicunt sententiae, quam contra perfidiam suam dictam cognoscunt; quod enim in mente gerebant in parabola contineri intelligebant ". Et ex hoc mirum Dei apparet iudicium, quod contradicendo volebant latere, et tamen se ipsos detegebant, dum veritati se ipsos opponebant, contra illud Ecclesiastici quarto : "Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio " etc.

23. (Vers. 17.). Tertio quantum ad firmitatem attestationis Scripturae subiungit: Ille autem respiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem, quem reprobaverunt Aedificantes, hic factus est m caput anguli? Hoc scribitur in Psalmo , ubi statim additur: " A Domino factum est istud " etc. In hoc autem ostenditur mira Christi humilitas, qui voluit reprobari: propter quod admiratur Isaias quinquagesimo tertio : Domine, " quis credidit auditui nostro ? Et brachium Domini cui revelatum est ? Et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti". " Et nos reputavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum ". In hoc etiam ostenditur mira Christi potestas, quod disiuncta maxime ad unitatem reduxit quasi lapis angularis.

Dicitur autem Christus lapis propter permanentiam stabilitatis, de qua Danielis secundo : " Post haec videbas, donec abscissus est de monte lapis sine manibus et percussit statuam ". " Lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit univer sam terram ". - Dicitur autem angularis propter virtutem connexionis; ad Ephesios secundo :"Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens "; " ut duos condat in semetipsum in unum novum hominem, faciens pacem". De hoc Iob trigesimo octavo : "Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae ? Quis posuit mensuras eius, aut quis demisit lapidem angularem eius"? Hic lapis angularis terrae est lapis unitivus Ecclesiae, de quo Isaiae vigesimo octavo : " Ecce, ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum". - Dicitur etiam caput anguli propter summitatem perfectionis ; ad Ephesios secundo : "Ipso summo angulari lapide Christo, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino"etc. Et ideo primae Petri secundo: " Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus reprobatumi. " Et ipsi tanquam lapides vivi" etc. - Imaginandum est ergo Christus tanquam lapis cenlralis in toto corpore Ecclesiae, quod circumferentiae circuli comparatur; ad quem quidem omnes lineae deductae angulum faciunt et uniuntur in ipso tanquam in puncto indivisibilitatis, in quo fit osculum linearum crucis in medio sui concurrentium in unum. Est igitur lapis iste stabiliens electos, et econtra est conterens adversarios et reprobos.

24. (Vers. 18.). Et ideo subdit: Omnis, qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur, per corruptionem peccati; super quem autem ceciderit, comminuet eum , per ultionem iudicii fntnri. Culpa enim naturam infirmam reddit, sed poena Aeterna totaliter conterit et in pulverem reducit. Unde Glossa : " Qui modo contemnit et iniuriis afficit, nondum penitus interit, sed quassatur, ut non ambulet rectus: cadet autem super eum lapis, quem veniens in iudicio opprimet Ad hunc ergo lapidem pedem offendunt qui in ipsum dod credunt, vel non imi tantor: primae Petri secundo " Vobis honor cre dentibus, dod credentibus antem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factos est in caput anguli, et lapis offensionis et petra scandali his qui of fendunt verbo et dod credunt, in quo et positi sunt". Et sic factum est Iudaeis, secundum illud Isaiae octavo : " Erit vobis Dominus in sanctifica lionem, in lapidem autem offensionis et petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem. Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur Exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob". Qui ergo scandalizantur super hunc lapidem cadunt, sed qui condemnantur ab hoc lapide conteruntur, secundum illud Isaiae trigesimo "Subito, dum non speratur, veniet contritio eius, et conteritur velut lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea ". Propter quod " non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem pro;icit ventos a facie terrae ".

In hae igitur auctoritate confirmat Dominus intentionem parabolae, scilicet quod ipse reprobandus est a ludaeis, electurus gentes, repulsurus Iudaeos propter suam perfidiam, et tandem condemnaturus per sententiam definitivam.

25. (Vers. 19.). Et quaerebant principes sacerdotum etc. Post repulsam calumniam et detectam perfidiam sequitur hic tertia pars , in qua deprehendit adinventam versutiam. Huius autem versutiae primo describit Evangelista adinventionem fallacem ; secundo vero, confutationem veracem, ibi : Considerans autem dolum illorum etc.

Adinventionem autem versutiae describit Evangelista quantum ad tria, scilicet quantum ad Pharisaeorum indignationem malevolam, insidiationem malignam et interrogationem malitiosam.

Primo igitur quantum ad Pharisaeorum indignationem malevolam dicit: Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora: quaerebant, inquam, ad ipsum occidendum, secundum illud Ioannis septimo: " Quid me quaeritis interficere, hominem, qui vera locutus sum vobis "? Ex animi ergo indignatione quaerebant, sed ex populi formidine non audebant. - Unde addit : Et timuerunt populum, non Deum; contra quod Proverbiorum vigesimo nono : " Qui timet hominem cito corruet". Populum autem magis timebant quam Deum, quia plus amabant populi laudem quam Christi veritatem: laus enim populi ungebat, sed veritas Christi arguebat. - Unde subditur: Cognoverunt enim, quod ad ipsos dixerit similitudinem istam Et sic veritas odium peperit, et verificatum est illud Amos quinto: " Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt ". In huius figuram dicitur Ieremiae vigesimo sexto: " Locuti sunt sacerdotes et Prophetae ad principes et omnem populum dicentes: Iudicium mortis est viro isti, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris ". Isti autem Pharisaei, dum volebant Christum occidere, impugnando veritatem auditam ipsam veritatem implebant, secundum illud Actuum decimo tertio : " Qui habitabant Ierusalem et principes eius, hunc Iesum ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne Sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt ; et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum. Cumque consummasset omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento ".

26. (Vers. 20.). Secundo quantum ad insidiationem malignam subdit: Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, contra illud Proverbiorum vigesimo quarto : " Ne insidieris et quaeras iniquitatem in domo iusti et ne vastes requiem eius ". Iosidiae autem fiunt per simulationes: contra quos Iob trigesimo sexto: " Simulatores et callidi provocant iram Dei "; quia, Proverbiorum undecimo, " simulator ore decipit amicum suum ".

Et quia simulatio adiunctam habet intentionem perversam, ideo addit: Ut caperent eum in sermone ettraderent illum principatui et potestati praestito, scilicet Herodis. Unde Marci duodecimo dicitur : " Mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis, ut eum caperent in verbo ". Et haec fuit magna versutia: unde Glossa : " Quod prae timore populi per se non possunt manibus praesidis efficere volunt, ut velut immunes a morte ipsius videantur ". Ideo in persona talium dicitur Sapientiae secundo : "Circumveniamus iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius operibus nostris, et improperat in nos peccata legis et infamat in nos peccata disciplinae ". Dnde etiam in figuram huius dixerunt Philisthiim ad Dalilam Iudicum decimo sexto : " Decipe eum et disce ab eo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus". 27. (Vers. 21.). Tertio quantum ad interrogor nem malitiosam subiungit: Et interrogaverunt illumdicentes: Magister, scimus, quia recte di-eis et doces. Quantum ad verbum verum quidem dicunt, quia Ioannis decimo septimo: " Sermo tuus veritas est". Hoc ipsi dicebant blandiendo, ut extorquerent secretum cordis ab ipso. Unde Chrysostomus : " HAEc est. prima hypocritarum prudentia, ficta laudatio, sicut qui taurum non potest viribus subiugare mollibus manibus fricat cervicem eius, ut per blandimenta comprehendat". Et de talibus Proverbiorum decimo sexto : " Vir malus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam "; et Proverbiorum vigesimo septimo.: "Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit".

Et non accipis personam hominis , quantum ad animum: et hoc verum, secundum illud Actuum decimo: "In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus "; et Deuteronomii decimo: "Deus magnus et potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera ".

Sed viam Dei in veritate doces, quantum ad exemplum ,-propter quod ipse dicebat Ioannis decimo quarto :" Ego

sum via, veritas et vita ".

Vel: recte dicis, quantum ad veritatem vitae: personam non accipis, quoad veritatem iustiliae: sed viam Dei in veritate doces, quoad veritatem doctrinae. In quo laudant Christum laude vera, sed fallaci corde,

28. (Vers. 22.). Et hoc patet ex ipsorum vero suta interrogatione, cum subditur: Licet nobis dare tributum CAEsari, an non? secundum divinae legis decretum; in quo quaestionem dolosam proponunt quia, utrolibet dato, ipsum ad inconveniens deducere intendunt Nam aut diceret, quod sic, et ita videretur dicere contra Legem et contra populum Iudaeorum et opinionem communem: aut diceret, quod non, et tun traderent eum principatui, sicut CAEsari rebellem et totius imperii hostem. Unde Glossa : "Pharisaei, qui de iustitia sibi applaudebant, qui decimas et primitias Deo dabant, tributa homini solvenda negabant". Et hinc est, quod Christo blandiebantur , ut hoc ex ore Christi extorquerent hu;usmodi documentum, ut sic post possent dicere illud Ioannis decimo nono : "Si hunc dimittis, non es amicus CAEsaris: omnis enim., qui se regem facit, contradicit Caesari".

29. (Vers. 23.). Considerans autem dolum illorum. Postquam descripsit -versntiae adinventionem fallacem, bic secundo describit confutationem veracem. Circa quam tria introducuntur, scilicet circumspecta consideratio sapientiae respondentis, verax dissolutio propositae quaestionis et evidens confutatio aslutiae versipellis.

Primo igitur quantum ad circumspectam considerationem sapientiae respondentis dicit: Considerans autem dolum illorum, in animo: unde Hieronymus : " Prima virtus respondentis est interrogantium mentes cognoscere". In horum mentibus ipsa Sapientia videbat dolum; unde Sapientiae septimo : " Sapientiam non vincit malitia "; et Ecclesiastici decimo sexto: " Omne cor intelligitur ab illo, et viae illius quis intelligit"? quia, ad Hebraeos quarto, " vivus est sermo Dei et efficax et discretor cogitationum et intentionum cordis".

Ideo iste Sermo dixit ad eos: Quid me tentatis? scilicet in verbo, secundum illud Ecclesiastici decimo tertio "Ex multa loquela tentabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis". In persona horum dicitur Sapientiae secundo: Tentemus, quae ventura sunt illi, et sciemus, quae erunt novissima illius".

30. (Vers. 24.). Et quia cautela tentationis revincitur per manifestationem veritatis, ideo subditur: Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et

superscriptionem ? Respondentes dixerunt ei: CAEsaris scilicet in exteriori signo. Hoc Dominus non quaerit, quia dubitet, sed ut ex eorum responsione ipsos confutet. - Vel ideo quaerit imaginem et superscriptionem denarii, ut ex ipsa forma et figura et qualitate rei ostendat manare debere iudicium aequitatis. - Vel ideo hoc requirit, ut ostendat, quod unusquisque iudicandus est secundum superscriptionem, quam superscriptam habet imagini mentis suae. Nam per denarium intelligitur homo, quia denarius est de materia terrestri, scilicet de metallo, et homo de limo: Genesis secundo : " Formavit Deus hominem de limo terrae "; et ipse decimus est post novenarium Angelorum et per drachmam unam designatur supra decimo quinto: " Aut quae mulier " etc.

" Per imaginem denarii intelligitur Trinitas personarum , de qua Ecclesiastici decimo septimo : " Deus de terra creavit hominem et secundum imaginem suam fecit illum "; et Genesis primo: " Faciamus hominem ad imaginem " etc. Per superscriptionem intelligitur qualitas morum, et haec est duplex: una diuina, alia mundana. Divina, est per lumen gratiae et iustitiae: Psalmus : " Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine "; mundana autem, quae est CAEsaris, est per appetitum cupiditatis et avari-

- tiae. De hac Ambrosius : " Imago CAEsaris non reperitur nisi in mari, ubi dracones "; in quo tangit illud quod legitur Matthaei decimo septimo, ubi Christus misit Petrum ad mare; et invenit piscem et in pisce staterem, quem CAEsari solvit ; in quo intelligitur, quod superscriptio terrenitatis non est nisi in mundanis mentibus, in quibus pro cupiditatibus variis est procella et impetus tempestatis.

31. (Vers. 23.). Secundo quantum ad veracem

dissolutionem propositae quaestionis subdit: Et ait illis: Reddite ergo quae sunt CAEsaris CAEsari: in quo manifeste iustam dat responsionem: est enim atus iustitiae " reddere unicuique quod suum est ". Si ergo res est eius cuius habet superscriptionem: cum temporalia superscriptionem Caesaris habeant,

non est contra Deum, si terrenis principibus persolvantur. Ideo ad Romanos decimo tertio dicitur: " Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis". - Et quia non est sufficiens iustitia, nisi suum unicuique reddatur: ideo addit: Et quae sunt Dei Deo: Glossa ; " Sicut Caesar exigit impressionem suae imaginis, sic et Deus animam lumine vultus sui insignitam "; propter quod primae ad Corinthios decimo quinto: " Sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus imaginem caelestis".

33. Et nota, quod prius praemittit, ut reddantur quae sunt mundi, quia, sicut dicitur primaead Corinthios decimo quinto , "non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale ". Prius etiam deponendum est pondus, quam quis erigatur sursum ; unde Glossa : " Si non vis esse obnoxius CAEsari, noli habere quae sunt mundi; et si habes divitias, obnoxius es Caesari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque, Christum sequere. Et bene prius quae sunt Caesaris reddenda decrevit, quia non potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiet"; supra decimo quarto :"Nisi quis renuntiaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus Dei autem sunt anima et corpus, quia ipse corpus et animam formavit, corpus de limo terrae, animam de nihilo: et ideo utrumque reddendum et offerendum Deo. Quod designatur in illa vidua, quae misit " duo Aera minuta in gazophylacium " Domini, infra vigesimo primo . Et ideo ad Romanos duodecimo: " Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri ". Unde in hoc verbo clauditur summa totius iustitiae et perfectionis .

33. (Vers. 26.). Tertio quantum ad evidentem confutationem astutiae versipellis subiungit: Et non potuerunt repreltendere verbum eius coram plebe, per apparentem contradictionem. Nec mirum, quia ad Romanos nono : " Tu quis es, qui respondeas

Deo "? Unde Iob nono: " Si repente interroget, quis respondebit ei ? Aut quis potest ei dicere: Cur ita facis"?

Et ideo qui cum Christo contendunt ne-;essario confunduntur: propter quod subdit: Et mirati in responso eius tacuerunt, per evidentem confusionem ; unde Glossa : " Qui credere debuerunt mirati sunt, quod non habent locum tentandi". Unde Chrysostomus : " Malitia confunditur aliquando, corrigitur autem nunquam ; sicut qui vult claudere aquae currentis meatum, aliunde semitam rumpit, ita et mantia ". Unde non tacebant ex prudentia, sicut dicitur Ecclesiastici vigesimo : "Est tacens qui invenitur sapiens". "Homo sapiens tacebit usque ad tempus". Nec ex reverentia, sicut ille, de quo Ecclesiastici trigesimo secundo: "Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia ". Nec ex patientia, sicut ille Isaiae quadragesimo secundo : " Tacui, semper silui, patiens fui". Nec ex pace intrinseca : Threnorum tertio: " Sedebit solitarius et tacebit ". Sed ex confusione aperta, sicut illi, a quibus Dominus quaesivit Marci tertio : " Si licet Sabbatis bene facere, an male: animam salvam facere , an perdere ? At illi tacebant"; et primi Regum secundo: "Impii in tenebris conticescent " etc.

Confutatio Sadducaeorum errantium ex ignorantia quoad duo.

34. Accesserunt autem quidam. Postquam confutavit infidelitatem errantium ex malitia, hic secundo confutat incredulitatem errantium ex ignorantias et habet haec pars duas. In prima confutat errorem circa resurrectionem: in secunda vero, circa incarnationem, ibi : Dixit autem ad illos.

Primo confutatur error oiroa resurrectionem per duo.

In describendo autem confutationem erroris Sadducaeorum de finali resurrectione procedit hoc ordine: primo namque praemittit quaestionem erroneam: secundo adiungit responsionem veridicam, ibi : Et ait illis Iesus: Filii huius etc.

Circa quaestionem erroneam introducuntur Sadducaei ut negantes verum, ut allegantes praeceptum, ut proponentes casum, ut interrogantes dubium, per quod praecipitabantur in errorem praedictum.

35. (Vers. 27.). Primo igitur quantum ad errorem Sadducaeorum negantium verum dicit: Accesserunt autem quidam Sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et per consequens destruebant fundamentum divinae culturae. Unde Chrysostomus : "In omni re aut actu agendi virtus spes est praemii futuri. Qui enim arat arat, ut metat: et qui pugnat pugnat, ut vincat". Et post: " Tolle ergo spem resurrectionis, et soluta est tota observantia pietatis"; primae ad Corinthios decimo quinto : " Quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Ut quid et baptizantur pro illis? Ut quid et nos periclitamur omni hora "? Resurrectionem autem negabant Sadducaei tum propter animarum mortalitatem, quam credebant: unde Glossa : " Sadducaei credebant, animas interire cum corpore "; tum etiam propter corporum irreparabilitatem. - Et pro eis videtur esse quod dicitur in Psalmo :"Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam"etc.: item: " Sepulcra eorum domus illorum in Aeternum"; et Iob decimo quarto: " Homo,- cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum " etc. Sed hic non dicunt, resurrectionem non esse futuram, sed potius usque ad finem indicii differendam.

Nam quod spiritus sint immortales, hoc probat ipsorum intellectus, appetitus et actus virtuosus : quod vero corpora reparentur, hoc manifestat simul divina iustitia, divina clementia et divina potentia. Unde contra tales dicitur primae ad Corinthios decimo quinto Sed dicet aliquis: Quomodo resurgent mortui ? Aut quali corpore venient ? Insipiens tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non -corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, utputa tritici, aut alicuius ceterorum. Deus enim dat illi corpus, sicut vult et unicuique seminum proprium corpus"; et post : " Oportet, corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem".

36. (Vers. 27. 28.). Secundo quantum ad inquisilionem Sadducaeorum allegantium praeceptum

subditur: Et interrogaverunt eum dicentes: Maoister, Moyses scripsit nobis, scriptura scilicet authentica et iusta, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto : " Legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum "; unde Deuteronomii trigesimoprimo: Postquam scripsit Moyses verba Legis buius in volumine atque complevit, praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis, dicens: Tollite librum istum et ponite in latere arcae " etc. Quidquid igitur Moyses scripsit, est authenticum, ideo scripturam eius tanquam authenticam proponunt.

Propter quod subditur: Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri sua. Hoc scribitur Deuteronomii vigesimo quinto : " Quando habitaverat fratres simul, et unus ex illis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui et primogenitum ex ea filium nomine fratris sui appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel".

37. Litteralis autem ratio buius erat ad fovendam caritatem inter propinquos et refrenandam . cupiditatem et servandam fidelitatem et conservantiam generationem carnalem. Secundum spiritualem intelligentiam frater noster est Christus: Canticorum octavo : " Quis det te mihi fratrem meum, sugentem ubera matris meae" etc.: et Psalmus: "Narrabo nomen tuum fratribus meis ". Uxor eius est Ecclesia ; Apocalypsis decimo nono : " Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se ". Hic mortuum est ante fidelium multitudinem, qui sunt filii Dei: Ioannis primo: " Dedit eis potestatem filios Dei fieri" etc., et hoc in morte: Ioannis undecimo : "Iesus moriturus erat progente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum ". Ut frater huios uxorem accipit qui gerit Ecclesiae curam, non ut generet filios carnales, sod spirituales, sicut Paulus: primae ad Corinthios quarto : "In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui ". Et hos non nomine proprio, sed fratris debet appellare, quia non in nomine suo, sed Christi debet eos baptizare, secundum illud primae ad Corinthios primo: " Nunquid Paulus pro vobis crucifixus est? Aut in nomine Pauli baptizati estis si Et autem, qui hoc negligit implere, imponi debet poena discalceationis, secundum illud Deuteronomii vigesimo quinto : "Si responderit: Nolo eam uxorem accipere: accedet mulier ad eum coram senioribus populi et tollet calceamentum de pede eius et spuet in faciem eius et dicet: Sic fiet homini, qui non Aedificat domum fratris sui"; quia ei qui non vult semen Christi suscitare, debet auferri auctoritas praedicandi, quae intelligitur per ablationem calceamenti, secundum illud ad Ephesios sexto : " Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis". Propter quod Deuteronomii vigesimo tertio : " Non intrabit eunuchus, attritisvel amputatis testiculis, Ecclesiam Domini". Quocontra dicitur de viris sanctis Ecclesiastici quadragesimo quarto: " Cum semine eorum permanent bona, hereditas sancta nepotes eorum ".

38. (Vers. 29. 30. 31. 32.). Tertio quantum ad allegationem ipsorum introducentium casum subditur: Septem ergo fratres, erant, et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis.Et sequens accepit ulam, et ipse mortuus est sine filio. Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt. Novissima omnium mortua est et mulier. Potuit esse, quod hoc fingerent tanquam possibile: unde Glossa : " Qui resurrectionem corporum non credunt et animas putant interire cum corpore turpitudinem fabulae confingunt ". Talibus fabulis vacare solent Iudaei: propter quod primae ad Timotheum primo : " Rogavi te, ut remaneres Ephesi, ut denuntiares quibusdam, ne aliter docerent neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones magis praestant quam aedificationem ". - Vel potuit esse, quod hoc fuit ad litteram et introducatur hic secundum divinae ordinationis spiritum propter figuram. Nam spiritualiter per istos septem, qui mortui sunt sine liberis, intelligitur universitas reproborum, qui nullum fructum reliquerunt: unde Glossa " Hi septem omnes reprobi sunt, qui tota hac vita, quae septem diebus est, steriles a bono opere sunt". Hi possunt intelligi per septem viros Sarae, de quibus dicitur Tobiae tertio quod interfecti fuerunt a daemonio, nomine Asmodaeo: quia Sapientiae tertio dicitur: " Ab iniquo toro semen exterminabitur ".

Vel per septem viros intelliguntur septem capitalia vitia, quibus anima servit, de quibus Lucae undecimo " Assumit septem spiritus nequiores se".

Vel quinque sensus et duplex consideratio rationis, quae intelliguntur per mulierem septemviram: de qua dicitur Ioannis quarto : "Voca virum tuum ". Qui enim subiicit se sensibus carnis fructum non parit: Iob vigesimo quarto: " Pavit sterilem, quae non parit, et viduae non bene fecit"; quia, sicut dicitur ad Galatas sexto, " qui seminat in carne de carne et metet corruptionem "; et primae Ioannis secundo: " Transit mundus et concupiscentia eius ".

39. (Vers. 33.). Quarto quantum ad cavillatio-nem Sadducaeorum interrogantium dubium subditur : In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor? Siquidem septem Imbuerunt eam uxorem, quasi dicant: non magis est unius quam alterius: ergo aut habebunt omnes, aut nullus. Si ergo utrumque est inconveniens, contra Legem est ponere resurreclionem.

Ex quo apparet, quod isti errabant circa resurrectionem propter carnalem intellectum spiritualis Scripturae et spiritualis gloriae; unde carnalis intelligentia necat, dum spirituales depravat Scripturas ; propter quod secundae ad Corinthios tertio : (Littera occidit, spiritus autem vivificat". Ideo Ioannis sexto: " Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt"; propter quod primae ad Corinthios decimo quinto: " Hoc autem dico, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem", id est, qui carnaliter sapiunt. Et tales erant hi Sadducaei, qui, non intelligentes nobilitatem spiritus rationalis nec intellectum Scripturae spiritualis nec potestatem Dei omnipotentis, non putabant resurrectionem futuram. Ideo dicitur Matthaei vigesimo secundo : " Erratis, nescientes Scripturam neque virtutem Dei ". 40. (Vers. 34.). Et ait illis Iesus etc. Post inquisitionem erroneam subiungit hic responsionem

veridicam . Circa quam introducuntur quatuor, scilicet veritatis assertio, assertionis ratio, rationis confirmatio et confirmationis laudatio.

Primo quantum ad veritatis assertionem dicit: Et ait illis Jesus: Filii huius saeculi nubunt et traduntur ad nuptias, propter habendam successionem, sicut Tobiae octavo : " Tu, Domine, scis, quia non luxuriae causa accipio sororem meam coniugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum ". Et hoc matrimonium, licet posset esse virorum spiritualium, non est tamen nisi in carne viventium ; unde filii saeculi non sonat in vitium. Alii vero nubunt propter solam delectationis expletionem, de quibus Genesis sexto : " Videntes filii Dei filias hominum, quod essent pulcrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quae elegerant et supra decimo quarto: "Uxorem duxi, et ideo non possum venire ". Et tunc filii sacculi sonat in vitium, sicut et supra decimo sexto: (Filii huius saeculi prudentiores sunt filiis lucis " etc. Et hi sunt filii ancillae, de quibus ad Galatas quarto: " Non heres erit filius ancillae cum filio liberae ". Sed neutrum horum erit in resurrectionibus, nec successio nec carnalis delectatio.

41. (Vers. 33.). Ideo subdit: Illi vero, qui digni habebuntursaeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent neque ducent uxores: neque nubent, quantum ad feminas, neque ducent uxores, quantum ad viros. Dignos resurrectione vocat iustos. Loquitur enim hic specialiter de resurrectione iustorum, qui non tantum resurgent, verum etiam immutabuntur, secundum illud primae ad Corinthios decimo quinto : " Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur ". " Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti ". Licet igitur mali resurgant cum bonis, sicut dicitur Ioannis quinto : " Venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei"; tamen de bonis specialiter loquitur, qui erunt elevati supra tempus.et temporales motus, ac per hoc et supra coniugium et omnem carnalem actum.

42. (Vers. 36.). Secundo quantum ad assertionis rationem subdit: Neque enim ultra moti

poterunt ;ex quo sequitur, quod uxores non habebunt. Unde Beda : "Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio sit propter mortem: ubi ergo non est mors, neque connubia".

Sed tunc potest ex hoc argui, quod cum in paradiso non esset mors ante peccatum, quod connubia non fuissent.

Et responsio est ad hoc, quod licet non esset mors ex necessitate, sicut nunc, erat tamen ex possibilitate, quia primi parentes habebant corpus animale, sed post resurrectionem erit corpus spirituale, secundum illud primae ad Corinthios decimo quinto : "Seminatur corpus animale, surget spirituale: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur in ignobilitate, surget in gloria ".

Ideo subdit: A equales enim Angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis, id est, sicut Angeli sunt immortales, incorruptibiles, supra tempus et variationes motuum temporalium: sic erunt boni, quia post resurrectionem tunc erimus aequales Angelis secundum gloriae dignitatem: propter quod Apocalypsis vigesimo primo : " Mensura hominis, quae est Angeli ". Nec mirum, quia tunc erimus Deo per gloriam assimilati, secundum illud primae Ioannis tertio : " Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est". Unde Rabanus : " Sunt sicut Angeli Dei in caelis, qui gloria resurrectionis innovati, absque ullo mortis metu, absque ulla labe corruptionis, absque ullo terreni status actu perpetua Dei visione fruuntur. Ad quam necesse est, angelicae dignitatis aequalitatem quisquis ascendere desiderat, minimis fratribus pie agendo condescendat". Et hoc recte dicit, quia non potest Angelis esse in gloria similis qui non vult in ministerio assimilari.

43. (Vers. 37.). Tertio quantum ad rationis confirmationem subiungitur: Quia vero resurgant f mortui, et Moyses ostendit secus rubum, id est verbum Domini, quod dixit Moysi in visione illius rubi ardentis et non combusti, secundum quod dicitur Exodi tertio : " Apparuit ei Dominus in flamma ignis de medio rubi, et videbat, quod rubus arderet et non combureretur "; et sequitur, quod Dominus locutus est verba, quae sequuntur hic: Sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob: Exodi tertio : " Vocavit Dominus Moysen de medio rubi " "et ait: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob ".

44. (Vers. 38.). Ex hoc autem vult Dominus inferre resurrectionem futuram, cum addit: Deus autem non est mortuorum, sed viventium . Omnes enim vivunt ei. Ex quo sequitur, quod vivunt ei vel actu. vel potentia: sed omnes isti erant mortui actualiter: ergo vivebant Deo quantum ad posse et dispositionem. Necesse est igitur futuram ponere resurrectionem . Sunt autem multa testimonia in veteri testamento, per quae probari potest resurrectio mortuorum: Isaiae vigesimo sexto : " Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent "; et Ezechielis trigesimo septimo: " Ossa arida, audite verbum Domini: Ecce " etc.; item, Danielis duodecimo: " Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt"; item, Iob decimo nono: " Scio, quia Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum "; item, Osee sexto " Post duos dies vivificabit nos, in die tertia suscitabit nos "; item, Ioelis tertio: " Consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat" etc.: item, secundi Machabaeorum septimo: "Ipse spiritum cum misericordia vobis dabit et vitam ". Sed Dominus nullum horum septem testium introduxit, quia Sadducaei, quibus respondebat, solum Pentateuchum recipiebant: unde Glossa : " Poterat apertiora de resurrectione dare testimonia Prophetarum, sed Prophetas Sadducaei non recipiunt". Vel ideo, quia per hoc probat vitam animarum post mortem, quam Sadducaei negabant, et haec erat radix sui erroris. Vel ideo, quia in istius verbi allegatione simul clauditur mysterium Trinitatis in trina Dei iteratione, mysterium triplicis virtutis, scilicet fidei, spei et caritatis, in tribus

Patribus praedictis, mysterium incarnationis in rubo ardenti et etiam mysterium passionis, et in tota auctoritate mysterium resurrectionis, et ita quasi totum mysterium fidei christianae: quis omnis mysteriorum figura et verborum varietas consummata est in Verbo incarnato, secundum illud Isaiae vigesimo octavo : " Consummationem et abbreviationem audivi " etc.; et ad Hebraeos primo: " Multifarie " etc

43. (Vers. 39.). Quarto quantum ad confirmationis collaudationem adiungit: Respondentes autem quidam scribarum dixerunt ei: Magister, bene dixisti. Hoc commendabant scribae, quia erant de secta Phariseorum, qui dicunt, resurrectionem esse. Unde Matthaei vigesimo secundo dicitur, quod "Pharisaei videntes, quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum ", quia ex hoc applaudebant ei. De hoc enim erat contentio inter Sadducaeos et Pharisaeos: unde Actuum vigesimo tertio "Sciens Paulus, quia una pars est Sadducaeorum et altera Pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Pharisaeus sum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor. Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos, et soluta multitudo. Sadducaei enim dicunt, non esse resurrectionem mortuorum neque Angelum neque spiritum, Pharisaei autem utrumque confitentur ". 46. (Vers. 40.). Quoniam ergo utrosque confuderat , ideo utrique tacebant: unde subditur: Et amplius non audebant eum quidquam interrogare: ex quo apparet, quod non interrogabant studio addiscendi, sed vincendi et superandi: unde Glossa : " Confutati in sermonibus, non amplius interrogant, sed aperte comprehensum Romanae potestati tradunt. Ex quo intelligimus, venena invidiae posse superari, sed difficile quiescere ". Ideo non audebant interrogare eum, quia videbant aliquid divinum in se habere, cum quo disputare tutum non est: Iob nono : " Quantus sum, ut respondeam ei et loquar verbis meis cum eo ? Qui, etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor ". Verificatum est igitur in his illud Psalmi : "Defecerunt scrutantes scrutinio "; et ideo: " Accedat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus ".

Seoundo oonftatni uror oiroa mysterium ineirnitionis de quo tria.

47. (Vers. 41.). Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt etc. Postquam confutavit errantes circa mysterium resurrectionis, hic confutat errantes circa mysterium incarnationis , qui scilicet non credunt, Christum esse verum hominem et Deum. Facit autem hoc Christus quaerendo et introducendo quaestionem, quam impossibile est dissolvere, nisi credatur, et intelligatur Christus duplicis esse naturae. In hac igitur quaestione Christus, magister fidei, proponit ipsius Christi generationem carnalem a Iudaeis communiter creditam; secundo assumit generationem Aeternalem a Propheta praedicatam: et concludit apparentem utriusque controversiam.

Primo igitur quantum ad generationem Christi carnalem communiter creditam dicit: Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt, Christum filium esse David? Hoc communiter dicunt iudaei omnes et etiam omnes viri christiani. Nam ipsi David facta est de Christo repromissio, sicut in Psalmo dicitur: "De fructu ventris tui ponam super sedem tuam"; et secundi Regum septimo: "Suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius et stabiliant thronum regni eius usque in sempiternum ". Hoc non potest dici nisi de Christo, Angelo attestante, secundum illud supra primo : " Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris eius, et regnabit in domo Iacob in Aeternum". Ideo recte " clamabant turbae: Hosanna filio David; benedictos qui venit in nomine Domini "! Matthaei vigesimo primo. Et hoc Apostolus praedicabat secundum illud secundae ad Timotheum secundo : "Memor esto, Dominum Iesum resurrexisse a mortuis ex semino David, secundum Evangelium meum "; et Actuum secundo dixit Petrus: " Propheta ergo cum esset David, et sciret, quod iureiurando iurasset illi Deus, do fructu lumbi eius sedere super sedem eius, providens loculus est de resurrectione ".

48. (Vers. 42.). Secundo quantum ad generationem Aeternalem a Proplieta praedicatam subdit : Et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus domino meo: Sede a dextris meis. Hoc absque dubio David de verbo ad verbum dicit in Psalmo ,qui est de duabus naturis Christi excellentissime et profundissime tractans. Constat enim, quod Illud intelligitur de Christo. Nam nulli dedit Deus regnum supremum, sacerdotium Aeternum et iudicium universorum nisi Christo; et hoc totum in illo Psalmo describitur. Oportet igitur, quod versus iste de Christo intelligatur: in quo exprimit ipse David, Spiritu sancto afflatus, Filii externam generationem in hoc quod dicit: " Dixit Dominus Domino meo "; dicere enim nihil aliud est quam verbum mente concipere: quod quidem dicere non potuit esse in Deo nisi ab aeterno, quia, sicut dicitur Iob trigesimo tertio , "semel loquitur Deus et secundo idipsum non repetit". Et ideo Ioannis primo: "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ". Dixit ergo aeternaliter, cum Filium genuit: Psalmus: " Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te".

Exprimit etiam Filii aequalitatem, cum Patre, cum dicit: " Sede a dextris meis ", id est aequalis mihi: ad Hebraeos primo : "Qui, cum sit splendor gloriae et figura substahtiae eius portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram Maiestatis in excelsis" etc. usque ibi: "Ego hodie genui te ". Ideo ad Philippenses secundo: "Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo". Sessio ergo illa non dicit positionem localem, sed potius summam quietem, dignitatem et auctoritatem, ac per hoc et aequalitatem, quae soli Filio competit. Ideo corruit lucifer, qui eam appetiit: Isaiae decimo quarto : "Quomodo cecidisti, luciferi qui mane oriebaris, qui dicebas in corde tuo: Super astra Dei exaltabo solium meum et sedebo in monte testamenti et similis ero Altissimo ".

49. (Vers. 43.). Exprimit nihilominus ipsius Filii Dei imperium universale, cum addit : Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: Psalmus: "Omnia subiecisti sub pedibus eius" etc, quia per virtutem omnipotentem et regit bonos et conculcat perversos. Unde prinoae ad Corinthios decimo quinto : " Oportet, illum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis"; " omnia enim subiecit sub pedibus eius "; Isaiae quadragesimo quinto: "Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam omnes gentes et dora regum vertam " etc Nam de Christo dicitur Apoca lypsis decimo nono: " Habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum " etc

50. (Vers. 44.). Tertio quantum ad utriusqut apparentem controversiam subdit: David ergo dominum illum vocat, et quomodo filius eius est Impossibile enim est dicere, quod secundum naturam humanam Christus esset dominus David, quia Christus nondum erat natus nec conceptas: et praeterea, nunquam filius dicitur dominus patris sui: et iterum, David, cum esset rex excelsus, non videtur, quod aliquem purum hominem dominum habuerit. Restat igitur, quod cum Christus secundum eandem naturam David regis non possit dici simul esse verus filius et dominus, necesse est, simul ipsum esse Deum et hominem. Et hoc quidem est verum, quod nullus potest inficiari, nisi totaliter infringat Scripturam et fidem a patribus acceptam.

51. Sunt autem de hac duplici natura Christi multiplicia testimonia in Scriptura, sed magis hoc testimonium accepit, tum quia David inter Prophetas de Christo excellentissime prophetavit, tom etiam, quia Psalmus ille, ex quo versus iste accipitur, excellentissime exprimit totius veritatis fidei sacramentum. Unde et Cassiodorus de illo Psalmo dicit, quod " est speculum caelestis arcani, armarium sanctarum Scripturarum, ubi totum summatim dicitur, quidquid utriusque testamenti narratione decantatur ".

Nam totius utriusque testamenti intentio principaliter versatur circa Christi utramque naturam, de qua ipse David : " Descendet sicut pluvia in vellus "; et post: "Sit nomen eius benedictum in saecula "; et iterum: "Speciosus forma prae filiis hominum "; et post: " Sedes tua, Deus, in saeculum sacculi"; et Baruch tertio : " Hic est Deus noster, et non Aestimabitur alius adversus eum ". (Post haec in terris risus est et cum hominibus conversatus est"; et Isaiae septimo: " Ecce, virgo concipiet et pariet Slium, et vocabitur nomen eius Emmanuel"; et Isaiae nono: "Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus, fortis" etc. Item, Isaiae quinquagesimo tertio : "Ascendet sicut virgultum "; et post: " Gelerationem eius quis enarrabit"? Et Michaeae quinto: " Et tu Bethlehem Ephratha, parvulus es in millibus

Inda; ex te enim egredietur qui sit dominator in Israel: et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis". Ideo ad Romanos primo : " Qui factus est ei es semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis" etc: et ad Romanos nono: "Quorum est adoptio filiorum et gloria et testamentum et legislatio et obsequium et promissa, quorum patres, ex quibas est Christus secundum carnem, qui est super omnia benedictus Deus ". Et hoc expresse dicitur Ioannis primo : " In principio erat Verbum "; et post: " Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius etc. Postremo ipse Christus, Ioannis octavo : " Principium, qui et loquor vobis"; et Apocalypsis ultimo: "Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis". " Ego sum radix et genus David, . stella splendida et matutina ".

In hoc igitur " finem constituit suae doclrinae ", sicut dicit Ambrosius : quia in hoc est fundamentum christianae religionis, in quo radicatur et clauditur omne credendum, scilicet quod credatur Christus homo et Deus. Nam omnes articuli vel ad Divinitatem vel ad humanitatem reducuntur: et ideo dicebat Apostolus primae ad Corinthios tertio : " Ut sapiens architectus fundamentum posui: fundamentum autem aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus ". Et ipse etiam est complementum, secundum illud Ecclesiastici quadragesimo tertio : "Multa dicimus et deficimus in verbis, consummatio autem sermonum ipse est".

Informatio discipulorum ad prudentiam, de qua tria.

52. Audiente autem omni populo etc. Postquam confutavit Pharisaeos errantes ex malitia et Sadducaeos errantes ex ignorantia, hic tertio informat discipulos ad prudentiam. Et quoniam prudentia in tribus consistit, scilicet in cautela mali, eligentia boni et providentia futuri : ideo pars ista habet tres paries. In quarum prima informat discipulos ad cautelam malorum; in secunda invitat ad eligentiam meliorum, ibi : Respiciens autem vidit etc.; in tertia vero, ad providentiam futurorum ibi: Et quibusdam dicentibus de templo etc.

Informatio ad oautelam quatuor malorum.

Informat ergo discipulos ad cautelam malorum, quae erant in scribis et Pharisaeis, ne eorum exemplo diverterent a tramite veritatis : et hoc quidem facit revocando discipulos a quadruplici vitio scribarum, scilicet a cultu vestium, ambitione honorum , appetitu divitiarum et simulatione virtutum. Primum spectat ad lasciviam, secundum ad vanam gloriam, tertium ad avaritiam, quartum ad fraudulentiam: ad quae quatuor tanquam ad quatuor rotae currus Pharaonis reduci habent omnia mala.

53. (Vers. 45. 46.). Primo ergo quantum ad cultum vestium, qui erat scribarum vitium manifestum, dicit: Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis. Ideo autem dixit: omni populo audiente, quia hoc erat vitium manifestum, et ideo in manifesto redarguendum, secundum illud primae ad Timotheum quinto : " Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant"; et hoc ipsis praesenlibus dixit, ne faceret contra illud Levitici decimo nono: " Non maledicae surdo " etc. Ideo autem magis de scribis loquitur, quia efficaciores ad nocendum erant, quia videbantur viri fide digni in verbo et imitandi exemplo. Unde Glossa : " Duplici ratione iubemur attendere a vanae gloriae cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur". Attendendum estergo, ne quis eos imitetur in culta vestium, qui intelligitur in nomine slolarum. Dicuntur enim stolae camisiae albae et longae, quibus utebantur scribae: unde Glossa super hoc: " Volunt ambulare in stolis, id est cultioribus vestimentis induti in publicum procedere: quod reprehenditur in divite, qui induebatur purpura et bysso ". Et ideo Augustinus dicit in Regula : "Nbn affectetis vestibus placere, sed moribus"; et Ecclesiastici undecimo: "In vestita ne glorieris unquam";

et primae ad Timotheumiltimo: " Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus ".

54. Secundo quantum ad ambitionem honorum, quae erat scribarum vitium detestandum, subdit: Et amant salutationes in foro, quantum ad gloriam in verbo, quasi dicat, quod volunt salutari in loco publico prius tempore, altiori voce et inclinato capite: quocontra supra decimo : " Neminem per . viam salutaveritis " etc.

Et primas cathedras in synagogis, quantum ad gloriam in officio: quocontra Ecclesiastici septimo : " Noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris".

Et primos discubitus in conviviis, quantum ad gloriam in signo: quocontra supra decimo quarto : "Cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco". Reprehendit autem scribas, non quia salutari sit malum, vel super cathedram poni, vel primo loco in convivio collocari, sed quia talis appetitus et gloriatio talis merito debet reprehendi. Unde Beda : " Non salutari in foro, non primas sedes vetat eis quibus debetur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim, non gradum redarguit ". Arguitur ergo in scribis non excellentia dignitatis, sed ambitio honoris. Nam in his veritas locum non habet, secundum illud Ioannis quinto : "Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem, accipitis et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis "? Et de hac gloria Osee quarto: (Gloriam eorum in ignominiam commutabo". Et talis debet contemni: Isaiae vigesimo tertio : " Dominus exercituum cogitavit hoc, detrahere superbiam omnis gloriae et ad ignominiam universos inclytos terrae"; et primi Machabaeorum secundo: "Gloria viri peccatoris stercus et vermis est: hodie extollitur et cras, non invenietur ".

85. (Vers. 47.). Tertio quantum ad appetitum divitiarum subdit: Qui devorant domos viduarum , et hoc per cupiditatem: cuius voracitas nunquam sciatur, et maxime, quando carnalitas ei sociatur. Meo dicit: Qui devorant domos viduarum, simul implicans voracitatem cupiditatis ad domum et carnalitatis ad sexum: et de his duobus Proverbiorum trigesimo : " Sanguisugae duae sunt filiae dicentes: Affer, affer"; et statim subdit: "Tria sunt incurabilia et quartum, quod nunquam dicit: Sufficit.

Infernus, os vulvae et terra, quae nunquam satiatur aqua; ignis nunquam dicit: Sufficit"; quia, sicut dicitur Ecclesiastae quinto, "avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis". Devoratio igitur reprehensibilis est propter avaritiam, sed conversatio cum viduis reprehensibilis est propter suspicionem malam. Unde Chrysostomus "; "Dum Iudaicos sacerdotes confundit, Christianos monet, non permanere cum vidufe amplius quam cum ceteris, quia, etsi voluntas mala non est, suspicio tamen mala est". Et Hieronymus ad Nepotianum : "Ostiolum lunm aut raro aut nunquam mnlierum pedes terant Omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora, aut Aequaliter dilige. Vide, ne sub eodem tecto manseris nec in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior nec Samsone fortior nec. Salomone sapientior potes esse. Memento semper, quod paradisi colonum mulier de possessione sua eiecerit". Non sunt igitur scribae imitandi, nec quantum ad carnalitatem nec quantum ad cupiditatem, quia de imitatoribus horum secundae Petri secundo : " Hi sunt velut irrationabilia pecora ", "pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii, derelinquentes viam rectam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit". Contra tales indignatur Dominus, secundum illud Isaiae tertio : " Vos depasti estis vineam meam, et rapina pauperis in domo vestra ".

36. Quarto quantum ad simulationem virtutum subdit: Simulantes longam orationem; Glossa " Ut religiosiores appareant, prolixius orant, ut ab infirmis quibuslibet et peccatorum suorum conscientia turbatis quasi patroni laudes et pecunias accipiant ".

Sed nunquid prolixa oratio mala est? Certe non est, cum dicatur supra decimo octavo : " Oportet orare semper "; et primae ad Thessalonicenses quinto: " Sine intermissione orate ". Sed hoc dicitur propter simulationem, quia, cum simulatio et fraus in omnibus reprehensibilis sit, potissime reprehenditur in his actibus, qui maxime debent fieri in veritate: et talis est actus orationis: Ioannis quarto " Eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet". De illo igitur, qui fraudulenter orat et simulatorie, dicitur in Psalmo: " Oratio eius fiat in peccatum", quia, Ieremiae quadragesimo octavo ; " maledictus qui facit opus Dei negligenter ". - Et ideo subdit: Hi accipient damnationem maiorem, quia, sicut dicitur Iob trigesimo sexto , " simulatores et callidi provocant iram Dei". Ideo Ecclesiastici primo: "Ne fueris hypocrita in conspectu hominum ", "ne revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te ". Et ideo scribis tanquam hypocritis imprecatur septies vae, Matthaei vigesimo tertio : " Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae "! propter septiformem simulationem, propter quam digni erant, cum suis sequacibus in Aeternam praecipitari damnationem, secundum illud Apocalypsis decimo nono: " Apprehensa est bestia et cum ea pseudopropheta, qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiae: et vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis et sulphuris. Et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum",