COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum XVII.

De pietate humana quoad opera spiritualia tripliciter.

1. Et ad discipulos suos ait. Postquam, confutata Iudaeorum impietate, invitavit discipulos ad pietatem secundum eleemosynas corporales; sequitur hic secunda pars, in qua invitat ad pietatem secundum eleemosynam spiritualem . Dividitur autem haec pars in tres, in quarum prima discipulos informat documento rationabili: in secunda manuducit exemplo sensibili, ibi : Et dixerunt Apostoli Domino:

in tertia vero confirmat facio admirabili, ibi: EI factum est, dum iret Iesus.

Informatio per documentum rationabile.

Circa documentum rationabile primo praemittit dissuasionem spiritualis impietatis, quae consistit in scandalo proximorum; deinde adiungit persuasionem pietatis spiritualis, quae consistit in remissione offensarnm, ibi : Attendite vobis: Si peccaverit.

Circa dissuasionem igitur impietatis scandalizaris procedit hoc ordine, ostendens scilicet scan-ciuium passivum inevitabile, activum autem damnabile et supplicium eius horribile.

2. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad inevilablilatem scandali passivi dicit: Et ad discipulos suos ait: Impossibile est, ut non veniant scandala. Hoc enim non dicitur de scandalo activo, quia illud bene potest quis evitare, sed de passivo, quod non est in potestate alicuius hominis, quia illud aliquando occasionem sumit non solum de malo, verum etiam de bono, sicut dicitur de Iudaeis Matthaei decimo tertio : " Qui scandalizabantur in eo "; propter quod Matthaei undecimo: " Beatus, qui non fuerit scandalizatus in me "; quia, primae Petri secundo, " non credentibus lapis, quem reprobaverunt Aedificantes, factus est in caput anguli, et lapis offensionis et pe-- tra scandali ". Hoc autem permittit Deus iusto iudicio evenire ad vindictam malorum et probationem iustorum ; unde Matthaei decimo octavo : " Necesse est, ut veniant scandala ". Et ratio redditur primae ad Corinthios undecimo: "Oportet haereses esse, ut et qui probati sunt manifesti flanti. Licet autem per malos et a malis veniant scandala, debent tamen a viris iustis, quantum possunt, evitari, salva veritate triplici. Unde Beda :"Nota, quod inquantum potes sine peccato, vitare scandalum proximi debes ; quod si de veritate est, pro scandalis relinqui veritas non debet".

3. Est antem triplex veritas, quae non debet pro scandalo relinqui, scilicet vitae, doctrinas et iustitiae. Unde Hieronymus : "Omne, quod potest fieri, vel non fieri, salva triplici veritate, dimittendum est". Istud autem non est necessitatis, sed perfectae iustitiae, secundum quam dicebat Apostolus primae ad Corinthios octavo : "Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in aeternum, ne fratrem meum scandalizem ". Unde ad Romanos decimo quarto: " Bonum est non manducare carnes aut bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur" Unde si aliquis propter perfectionis opera scandalizatur, non sunt tamen dimittenda: unde Hieronymus de morte Blaesillae : " Scandalizat quempiam vestis fuscior, scandalizat Ioannes, qui camelorum pilis vestitus erat". Exemplum autem dimittendi indifferentia propter scandalum habemus in Christo, Matthaei decimo septimo : " Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare" etc.; ubi solvit tributum. Et tamen documenta veritatis propter scandalum non dimisit: unde Matthaei decimo quinto: "Scis, quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt". At ille dixit: " Sinite eos: caeci sunt et duces caecorum " etc.

4. Secundo quantum ad damnabilitatem scandali activi subdit: Vae autem illi, per quem veniunt ! id est, qui active scandalizat. Illi autem active scandalizant, qui per dictum vel factum minus rectum praebent occasionem ruinae. Nam Glossa dicit Numerorum trigesimo primo in principio : "Scandalum est, ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subiicitur ", sicut fecit Balaam filiis Israel. Propter quod dicitur Apocalypsis secundo: " Habes tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel", scilicet edere de sacrificiis etc. Hoc scandalum est impietatis spiritualis, cum quis malo exemplo animam proximi occidit, et ideo ipse dignus morte efficitur. In cuius figuram dicitur Numerorum trigesimo primo : " Cur feminas reservastis? Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominos? "Igitur cunctos interficite, quidquid generis est masculini, etiam parvulos et mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate"; et vigesimo quinto : " Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos, quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos ". Maxime enim hostiliter agit qui spiritum vitae in fonte cordis exstinguit: ideo Matthaei decimo octavo : " Si manus tua vel pes tuos scandalizat te, abscinde eum et profice abs te: et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et pro;ice abs te;bonum est enim cum uno oculo vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis" Hoc autem non intelligitur de corporalibus membris, sed de amicis, qui tanquam membra sunt nobis carnaliter coniuncti, a quibus, si scandalizant, debemus separari, secundum illud Matthaei decimo : " Veni separare hominem adversus patrem suum et nurum adversus socrum suam ; et inimici hominis domestici eius". Ideo Ecclesiastici sexto: " Ab inimicis separare et ab amicis attende ". Chrysostomus : " Nihil ita nocivum est, sicut conversari cum perniciosis "; et ideo ipse dicit: "Si membra abscidimus, cum incurabiliter se habuerint et reliquis obfuerint, multo magis in amicis hoc facere debemus".

5. (Vers. 2.). Tertio quantum ad horribilitatem . supplicii subdit: Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius, et proiiciatur in mare. Beda: " Secundum ritum provi nciae loquitur, ubi erat ista poena criminum, ut ligato saxo in profundum demergeretur". Hoc, inquam, dicit utilius, quam ut scandalizaret unum de pusillis istis: quia longe minor poena est ista, quam illa quam scandalizando proximum meretur. Unde Beda " Vere utilius est innoxium gravissima poena vitam finire, quam laedendo fratrem mortem mereri perpetuam". Et iterum idem : " Utilius est enim pro culpa brevem recipere paenam quam Aeternis cruciatibus reservari ".

6. Ratio autem, quare tanta poena debeatur scandalizanti, est, quia aufert Christo illud quod maxime amat, scilicet animam, secundum illud Sapientiae undecimo : (Tua.sunt, Domine, omnia, qui amas animas". Unde et Apostolus primae ad Corinthios octavo: (Peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est"; et sepitur: "Sic autem peccantes in fratres in Christum peccatis". - Alia ratio est, quia, sicut operibus aedificationis magna debetur corona, ita deaedifican linus magna debetur poena ; ad Romanos decimo quarto : "Quae pacis sunt sectemur, et quae Aedificationis sunt invicem custodiamus: noli propter escam destruere opus Dei". - Tertia ratio est,

quia, sicut magna crudelitas est affligere Aegrotantes, sic magna perversitas est seducere simplices ; propter quod Levitici decimo nono : " Nec coram caeco pones offendiculum "; et ideo signanter dicit: Unum de pusillis illis. - Quarta ratio est, quia scandalizans obligatur non solum ad reddendam animam suam, verum etiam et animam scandalizatam ; unde Exodi vigesimo primo : "Si quis aperuerit cisternam et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam; reddet dominos cisternae pretium iumentorum ". - Est autem hoc peccatum grave in omnibus, sed maxime in bis quorum vita trahitur in exemplum, sicut sunt praelati, sicut magni clerici , sicut etiam viri religiosi et famosi ; unde Malachiae secundo : " Labia sacerdotis custodiunt scientiam , et legem de ore eius requirunt". "Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos, irritum fecistis pactum Levi. Propter quod dedi vos contemptibiles et humiles" etc.

7. (Vers. 3.). Attendite vobis etc. Postquam dissuasit impietatem, quae consistit in scandalo proximorum , hic consequenter suadet pietatem spiritualem , quae consistit in remissione iniuriarum . Et quoniam pietas debet exhiberi secundum ordinatam caritatem, quae consistit in custodia respectu sui et in clementia respectu proximi: ideo in hac parte hortatur Apostolos ad custodiam suarum mentium, ad disciplinam respectu aberrantium et ad indulgentiam respectu paenitentiam.

Primo igitur quantum ad custodiam suarum mentium dicit: Attendite vobis: quasi dicat: prius debetis circa vestram correptionem invigilare quam circa peccata proximi: Ecclesiastici trigesimo : (Miserere animae tuae, placens Deo ". Hoc docebat Apostolus primae ad Timotheum quarto: " Attende tibi et doctrinae. Hoc enim faciens, te ipsum salvum facies et eos qui te audiunt". Et istud maxime est ipsorum praelatorum, qui primo debent circa se invigilare: Actuum vigesimo : (Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine sua". Hic autem ordo est necessarius, ne forte dicatur intendenti correptioni alienae et negligenti snam illud ad Romanos secundo : " Qui alium doces te ipsum non doces "? et illud Matthaei septimo: "Hypocrita ! eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis, ut educas festucam de oculo fratris tui ". Et ideo dicebat ille bonus speculator Isaias vigesimo primo : " Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus". Intendebat proximo, non sicut Cain: Genesis quarto: "Nunquid custos fratris mei sum ego"Y Intendebat etiam sibi, ne diceretur illud supra quarto: " Medice, cura te ipsum ".

8. Secundo quantum ad disciplinam respectu peccantium subdit: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et hoc per correptionem amicabilem, secundum illud secundae ad Timotheum quarto : " Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina "; et Ecclesiastici decimo nono: " Corripe amicum, ne forte non intellexerit et dicat: Non feci: aut si fecit, ne iterum addat". Unde ista increpatio non debet venire ex ira, sed ex clementia, non ex libidine vindictae, sed ex amore iustitiae: unde Gregorius in Moralibus :"Si proximos sicut et nos diligere debemus, restat, ut eorum peccatis, sicut et nostris, irascamur ". Dicitur autem peccare in nos, quando non solum in personam nostram, sed etiam, nobis praesentibus, peccat: unde Augustinus de Verbis Domini : (Peccat frater in nos, si etiam, nobis scientibus, peccat ", quia, quantum in eo est,- exemplo nos corrumpit, quos testes iniquitatis efficit.

9. Et nota, quod in hac increpatione servari debet ordo, qui exprimitur Matthaei decimo octavo : " Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum ". Et post subdit, quod adhibendi sunt testes, deinde dicendum est Ecclesiae. Nam primo peccator debet revocari amore: quod fit,

quando secrete monetur: ad Galatas sexto .; "fra tres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto " etc.

Secundo vero, pudore: quod fit cum testes adhibentur, secundum illud Levitici decimo nono: " Non oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.

Tertio autem, terrore: quod fit in facie Ecclesiae -primae ad Timotheum quinto: " Peccantem coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.Hic autem ordo congruitatis est, non necessitatis, et maxime, si percipiatur, quod proximus sit incorrigibilis ad verbum fratris, sed tantum in manu forti secundum illud Proverbiorum nono : " Noli arguere derisorem, ne oderit te ". Unde Hieronymus: "Frustra niti et nihil aliud laborando quam odium quaerere extremae dementiae est". Propter hoc et sanctus Ioseph istum ordinem non servavit, de quo dicitur Genesis trigesimo septimo , quod "accusavit apud patrem fratres suos crimine pessimo". Ex quo datur forma, quod praelato, qui est persona valens prodesse, etiam nulla precedente correptione, potest et debet culpa proximi accusari extra iudicium, si sit occulta, et in iudicio, si habeatur probatio certa. Unde Beda : " Ita peccat qui peccantem videns tacet, sicut qui poenitenti non indulget"; quod quidem intelligitur, quando verbo suo potest proximus corrigi, et maius periculum non timetur: unde super illud secundae ad Corinthios sexto : " Exite de medio eorum ", dicit Glossa: " Exire est facere quod pertinet ad correptionem malorum, quantum licet pro gradu uniuscuiusque, salva pace".

10. Tertio quantum ad indulgentiam respectu poenitenlium subdit: Et si poeniteniiam egerit, dimitte illi. Beda : " Non iubemur passim peccanti, sed poenitenli dimittere. Primum ergo est peccantem increpare, ut post poenitenli possimus dimittere ". Hanc enim legem statuit Dominus in oratione dominica Matthaei sexto : " Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris "; et sequitur: "Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater caelestis debita vestra. Si antem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester caelestis dimittet vobis peccata vestra ". Ideo dicitur Ecclesiastici vigesimo octavo ; " Relinque proximo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur? Ipse, cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo"? 11. (Vers. 4.). Et quoniam misericordia debet excedere offensam, ideo subdit: Et si septies in die peccaverit in te, per laesionem multiplicem. Beda : "Solet universitas septenario designari ", propter quod dicitur etiam Proverbiorum vigesimo quarto: " Septies in die cadit iustus et resurget ". Possunt autem per istas septem vices septiformes colligi tribulationes, quibus quis proximum laedit, seducendo intellectum, corrumpendo affectum, affligendo corpus, subtrahendo propria, denegando sua, verbo ludendo famam et exemplo vitiando vitam; de quibus dicitur Iob quinto : " In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum ".

Et baec omnia dimittenda sunt poenitenti: Et septies indie conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, per mentalem compunctionem ; dimitte illi, per misericordem condonationem, ne forte dicatur tibi illud quod dictum est servo nequam Matthaei decimo octavo : " Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit, et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum"? Sicut ergo Deus omni petenti veniam tribuit, secundam illud Ezechielis trigesimo tertio : "Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit" etc.: sic et nos debemus poenitenti dimittere. Unde ponitur hic numerus (Initus pro infinito: unde Chrysostomus : " Etsi septuagies septies dimiseris, tamen, sicut gutta aquae ad pelagus, immo multo magis deficit tua philanthropia ad infinitam lenitatem Dei". Debent igitur omnes offensae, quantocumque et quotcumque et quandocumque et a quocumque factae fuerint, dimitti, si humiliter per erani paenitentiam venia postulatur: et debet etiam non petenti offensa remitti, sed aliter petenti, aliter perseqwAi. Unde Glossa Bedae : " Aliter fratri petenti, aliter inimico persequenti veniam dare praecipimur. Fratri, concessa remissione, socia caritate communicamus: persecutori malum nobis volenti, vel, si potest, nobis facienti, bona volumus et facimus quod possumus "; et hoc exemplo Christi, de quo infra vigesimo tertio"; " Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt"; exemplo David, qui dicebat: "Si reddidi retribuentibus mihi mala" etc: exemplo protomartyris Stephani, de quo Actuum septimo: " Positis autem genibus, clamavit voce magna dicens: Domine, accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino ".

Manuductio per duplex exemplum sensibile.

13. Et dixerunt Apostoli Domino. Postquam informavit discipulos ad spiritualem pietatem rationabili documento, hic secundo manuducit exemplo. Et quoniam duplex est radix pietatis spiritualis, scilicet fides fervida et humilitas timorato , secundum illud Ecclesiastici vigesimo quinto : (Timor Dei initium dilectionis eius: fidei autem initium agglutinandum est illi": ideo hic primo proponit exemplum, per quod manuducitur ad fervidam fidem: secundo vero, per quod manuducitur ad timoratam humilitatem , ibi : Quis autem vestrum habens servum.

Circa igitur exemplum, quo manuducuntur ad fidem tria insinuantur, quae ad perfectionem fidei concurrant, scilicet fidei ortus, profectus et virtut. Fidei ortus consistit in susceptione doni divini, profectus in cooperatione liberi arbitrii, virtus vero in exsecutione mirandi imperii.

13. (Vers. 5.). Primo ergo quantum ad fidei ortum consistentem in susceptione doni divini praemittit: Et dixerunt Apostoli Domino: Adauge nobis fidem, Videntes enim Apostoli, se non sufficere ad illa sublimia opera pietatis, quae consistant in scandalis vitandis et iniuriis remittendis, sine magnitudine fidei, petunt, sibi fidem augeri per donum divinum, a quo fides habet originem, quae non est homini a se ipso, sed ex dono et munere divino. Unde primae ad Corinthios duodecimo " Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu ". Petunt autem, fidem a Domino sibi ingeri tanquam donum primarium: ad Hebraeos undecimo : " Fides est fundamentum sperandarum rerum, argumentum non apparentium " etc.; et post: "Sine fide impossibile est placere Deo: accedentem ergo oportet credere " etc. Petunt similiter tanquam donum aliorum donorum imperativum: Iacobi primo : " Postulet in fide nihil haesitans"; Matthaei vigesimo primo: " Omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis "; et Matthaei decimo quinto: " O mulier, magna est fides tua: fiat tibi, sicut petisti" etc. Petunt etiam Unquam donum aliorum custodilivum: ad Ephesios tertio : "Huius rei gratia flecto genua ad Patrem Domini Iesu Christi", " ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem , corroborari per Spiritum eius in interiori homine, Christum habitare per fidem in cordibus vestris ". Et ideo Dominus dicebat Petro infra vigesimo secundo : " Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos". Ob hoc etiam dictum est ipsi Petro Matthaei decimo sexto: " Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam ".

14. (Vers. 6.). Secundo quantum ad fidei profectum consistentem in cooperatione liberi arbitrii subditur: Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis. Per granum sinapis, quod in se est quantitate parvum, acumine fervidum et incremento magnum, intelligimus liberi arbitrii cooperationem quantum ad captivationem intellectus, accensionem affectus et multitudinem boni effectus. Unde interlinearis determinat, cuiusmodi fidem debeant quaerere, scilicet humilem et ferventem, cui nunquam sufficiat quod bene gessit. In grano namque sinapis propter parvitatem intelligitur fides, in qua est purificatio intellectus: Mattbaei decimo tertio : " Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod est minimum omnibus seminibus ". Nulla enim virtus adeo captivat intellectum humanum, sicut fides; secundae ad Corinthios decimo: "In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi " etc. - Propter acumen autem intelligitur accensio affectus: unde Glossa : " Fidem perfectam grani sinapis comparat, quae in facie est humilis et nullarum virium apparens, sed pressuris trita, quantam intus ferveat, ostendet". Unde de Apollo Actuum decimo octavo dicitur: " Hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur ea quae sant Iesu ".

Propter incrementum intelligitur per illud multiplex boni effectus, secundum illud Matthaei decimo tertio : " Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit: quod cora creverit, maius est omnibus oleribus et fit arbori". In quo intelligitur bonorum operum multitudo et congeries cumulata; Iacobi secundo : " Vis scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? Vides, quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est" etc.

15. Tertio quantum ad fidei virtutem in exsecutione mirandi imperii subiungit: Dicetis huic arbori moro: Eradicare et transplantare in mare: et obediet vobis. In quo datur intelligi. mira virtus fidei quantum ad ea quae aguntur secundum cursum naturae et secundum impetum culpae et secundum meritum iustitiae. Omnia enim haec subsunt regimini divinae providentiae et quodam modo imperio fidei perfectas, secundum illud Marci nono : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti". Secundum litteram enim per imperium fidei supra morum transplantandam intelligitur imperium respectu corporalium elementorum. Unde Glossa : (Species ponitur pro genere, quia fides consummata etiam elementis potest imperare"; unde et Matthaei vigesimo primo : " Si habueritis fidem et non haesitaveritis et dixeritis huic monti: Tolle et iacta te in mare: ita fiet ". Unde ad Hebraeos undecimo exemplificat Apostolus de Sanctis dicens, quod " per fidem vicerunt regna, obturaverunt ora leonum, exstiterunt impetum ignis, effugaverunt aciem gladii et fortes facti sunt in bello ".

16. Secundum autem tropologiam idtelligitur in hoc imperium respectu diaboli et tentationum

eius. Unde Ambrosius : " Fructus mori in flore albet formatus rutilat, maturitate nigrescit: sic diabolos flore angelicae naturae et potestate rutilans, praevaricando tetro inhorruit odore peccati, qui per fidem excluditur ". Unde primae Petri ultimo ; "Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide"; et ad Ephesios sexto: "In omnibus sumentes scutum fidei: in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere ".

17. Secundum allegoriam autem intelligitur imperium respectu praedicationis crucis et evangel licorum Sacramentorum. Unde Glossa : " Per morum, caius colore sanguineo fructus et virgulta virent, Evangelium crucis exprimitur, quae per fidem Apostolorum de gente Iudaeorum, in qua velat in stirpe generis tenebatur, verbi praedicatione eradicata est et in mare gentium transplantata ". Huios sanguis accendit nos ad conflictum contra monstra vitiorum: unde primi Machabaeorum sexto : "Ostenderunt elephantis sanguinem uvae et mori" etc. Haec transplantata per fidem Apostolorum et docentium et miracula facientium facta est in Ecclesia de gentibus congregata. Unde Ioannis decimo quarto : "Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet". In huius figuram dicitur ad Hebraeos undecimo: " Fide muri Iericho corruerunt circuitu dierum septem. Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis ". In quo intelligitur transplantato mori in mare per reprobationem Iudaeorum et electionem gentilium peccatorum .

18. (Vers. 7.). Quis autem vestrum, habens urwm. Post exemplum manuducens ad fidem fervidam subditur hic exemplum manuducens ad humilitatem timoralam . In huius autem exempli descriptione hoc ordine procedit. Proponit namque obsequiosilatem servitutis, assumit necessitatem seruandi et concludit humilitatem spiritualis servitutis.

Primo igitur quantam ad obsequiosilatem servitutis, quam quaerendo proponit, dicitur: Quis autem vestrum, habens servum arantem aut boves pascentem, per laborem vitae activae, quae consistit in operando viriliter: et hoc insinuatur in actu arandi, secundum illud Osee decimo . " Arabit Iudas, et confringet sibi sulcos Iacob "; et supra nono: "Nemo mittens manum ad aratrum " etc. Consistit etiam in praesidendo sollicite: et hoc insinuatur in actu pascendi, secundum illud quod dictum est Petro Ioannis ultimo : " Pasce oves meas". Unde Glossa: " Servus arans vel pascens doctor est Ecclesiae, de quo dicitur: Nemo mittens manum ad aratrum etc.: et Dominus Petro ait: Pasce oves meas ". - Qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe, per dulcorem contemplativae, in quo est regressus ad cor: Ezechielis primo : " Animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis "; est etiam transitus ad delectationis convivium, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto:"Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: spiritus enim meus super mel est dulcis ". HAEc autem refectio non statim datur homini venienti de exercitio actionis; unde Canticorum tertio : "In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea: quaesivi eum, et non inveni"; quia Dominus non statim se offerl, ut humilius et vigilantius requiratur.

19. (Vers. 8.). Unde subdit: Et non dicat: Para quod coenem et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, scilicet per gemitum compunctionis internae, in qua quilibet convivium parat: Ecclesiastici decimo octavo : " Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo, qui tentat Deum". Se ipsum praecingit, restringendo mentales defluxus: primae Petri primo: "Succincti lumbos mentis vestrae " etc. In hae etiam ministrat, se ipsum de;iciendo, et Deum cibat et potat,

dum facit quod maxime acceptat: Apocalypsis tertio ; " Si quis aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum et coenabo cum illo ". Unde Glossa: " Ministrat Conditori qui, eius misericordiam considerans et eius iudicia pertimescens, de suis virtutibus se humiliat". Et quia post hanc compunctionem sequitur devotio, ideo subdit: Et post haec tu manducabis et bibet, per gustum suavitatis aeternae. Glossa : " Postquam tua praedicatione et compunctione refectus ero, tunc tandem aeternis meae sapientiae dapibus reficieris "; Psalmus : "Renuit consolari anima mea, memor fui Dei et delectatus sum " etc.; et iterum: " Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte "; et post: "In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis "; et iterum: " Convertisti planctum meum in gaudium mihi" etc. Hoc antem totum facit Dominus ad humilitatem conservandam, quae ceterarum virtutum est radis, conservatio et custodia. Ideo et Paulus iam perfectus dicebat secundae ad Corinthios duodecimo : " Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae"; et Ecclesiastici tertio: "Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam "; nam Ecclesiastici decimo octavo: "Cum consummaverit homo, tunc incipiet". 20. (Vers. 9. 10.). Secundo quantum ad neces-sitalem serviendi, quam assumit, subdit: Nunquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat? Non puto, id est, puto, quod non. Glossa: "Quid mirum, si facit servas quod debet, cuius est laborare et servire assidue "? Ecclesiastici trigesimo tertio: " Servum inclinant operationes as-- siduae ".

Et nota, quod Dominus dicere videtur, quod dominus non habet agere gratiam servo, non quod eius opera non acceptet, cum dicatur Ecclesiastici trigesimo tertio : "Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua, quasi fratrem sic eum tracta, quoniam In sanguine animae comparasti eum "; sed hoc dicitur, quia quod facit magis est debitum quam donum, magis iustitia tentionis quam gratia supererogationis. Et hoc maxime verum est in Deo unde Iob trigesimo quinto : " Porro, si iuste egeris quid donabis ei, aut quid de manu tua recipiet" Unde Glossa: " Si homo ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit nec gratam habet: quanto magis nec vos, qui sine me nihil potestis, non unius usum operis vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora"? Si enim verum istud est in homine, servo alterius hominis, quia servitia eius magis sunt debita quam grata ; hoc multo verius est in homine, servo Datum quia omnia sunt ab ipso: Isaiae vigesimo sexto " Omnia opera nostra in nobis operatus es, Domine"; et primi Paralipomenon vigesimo nono: " Tua sunt Domine, omnia, et quae de manu tua accepimus dedimus tibi ". " Deus enim est, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate ", ad Philippenses secundo. Tum quia omnia sunt sub ipsos Isaiae quadragesimo : " Quis appendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera "? " Ecce, gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt". (Omnesgentes quasi non sint, sic sunt coram eo et quasi nihil et inane reputatae sunt ei". Item, quia omnia sunt propter ipsum: Proverbiorum decimo sexto :"Propter semetipsum omnia operatus est Dominus". Et ideo Apostolus primae ad Corinthios decimo: "Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite ".

21. Tertio quantum ad humilitatem spiritualis servitutis, quam concludit, subiungit: Sic et vos, eum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, per completionem obedientiae: haec enim est vera obedientia, in qua omnia implentur mandata. Nam Iacobi secundo " Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus"; et Deuteronomii vigesimo septimo: (Maledictus, qui non permanet in sermonibus Legis huios et eos opere perficit". Et ideo Dominus dicit Ieremiae prophetae Ieremiae primo ; " Ad omnia, quae mittam te, ibis et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris ad eos"; et Propheta in Psalmo: "Propterea ad omnia mandata tua dirigebar" etc - Qui sic est obediens in opere debet esse humilis in reputatione, et ideo subdit: Dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere fecimus, per recognitionem infirmitatis propriae: servi, inquam, quia empti, ultra quam valeatis: primae ad Corinthios sexto : "Empti estis pretio magno: glorificate et portate" etc.: et primae Petri primo: "Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati " etc. Inutiles, non quia opera nostra bona Duliam habeant mercedem vel fructum, quia utilia sunt nobis, sed quia nihil ex hoc divime bonitati conferimus; Psalmus : " Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non . eges". - Nihil est quod facimus comparatione eius, quod recepimus et Deo debemus; unde Glossa .: " Qui venit ministrare et non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes, sed eius examen expavescentes, omnibus, quae praecepta sunt, impletis, nos imperfectos esse cognoscamus ". Ideo dicebat Propheta : " Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi"?

. Item, nihil est quod sustinemus respectu eius quod exspectamus: ad Romanos octavo : " Non sunt condigne passiones hu;us temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis". Unde Glossa super hoc: Servi inutiles sumus, " quia bonorum operum nostrornra non indiget Deus: vel quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis ". Qui igitur se humiliat sic, ille est qui disponit se ad perfectam gloriam et aeternam. Unde haec humilitas, quae totum Deo tribuit et nihil sibi, perfecte erit in patria, secundum illud Apocalypsis quarto : "Procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno et adorabant viventem in saecula saeculorum et mittebant coronas suas ante thronum dicentes: Dignus es,-Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem " etc. Et in statu viae hoc est in viris perfectis, secundum illud Danielis nono : " Nobis confusio faciei, regibus nostris et principibus nostris et patribus nostris, qui peccaverunt: tibi autem, Domino Deo nostro, misericordia et propitiatio " etc. Ideo singulis diebus dicere debemus illud primae ad Timotheum primo: " Regi autem saeculorum immortali , invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen ".

Confirmatio per factam mirabile.

22. Et factum est, dum iret Jesus etc. Postquam discipulos ad spiritualia opera pietatis informavit documento rationabili et manuduxit exemplo sensibili, hic iam tertio confirmat facto mirabili ,-in quo ipsi discipuli ex viso opere mirabili confirmantur ad credendum, et ex intellecto accenduntur ad imitandum: et ideo simul litteraliter et spiritualiter hoc miraculum tractandum est.

In huius autem miraculi descriptione primo praemittitur curatio Aegritudinis incurabilis. Secundo additur approbatio gratitudinis commendabilis, ibi : Unus autem ex illis, ut vidit.

Circa curationem autem aegritudinis incurabilis tria introducuntur ad expressionem et commendationem miraculi et ad mysterium significationis, scilicet congruitas loci, calamitas morbi et facilitas modi curandi.

23. (Vers. 11.). Primo igitur quantum ad congruitatem loci dicit: Et factum est, dum iret Iesus in Ierusalem: per quam significatur status quietis: nam interpretatur visio pacis: Psalmus : " Lauda, Ierusalem, Dominum, lauda " etc.: et post: " Qui posuit fines tuos pacem ".

Transibat per mediam Samariam et Galilaeam: per quas designatur decursus praesentis itineris. Samaria namque interpretatur custodia, quae debet esse in actione quantum ad actum, secundum illud Ecclesiastae quarto : "Custodi pedem tuum, ingrediens domum Dei"; item, quantum ad affectum: Deuteronomii quarto: (Custodi temetipsum et animam tuam sollicite "; item, quantum ad verbum: Psalmus : " Dixi

Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea". Galilaea autem interpretatur transmigratio , quae debet esse in contemplatione, secundum illud Ecclesias tae secundo: " Transivi ad contemplandam sapientiam " etc.; et in Psalmo: " Quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei ". - Et nota, quod dicitur transire per mediam Samariam, et post exprimitur Galilaea: quia prius oportet transire per activam, postea per contemplativam: unde Iacob non habuisset Rachelem , nisi prius habuisset Liam Et dicitur per mediam transire: nam in actione medium teneri debet, declinando superfluum et diminutum ; in praelatione similiter, declinando acceptionem personarum: Exodi trigesimo secundo: " Ite et redite de porta ad portam per mediam castrorum " etc: in contemplatione similiter medium tenetur: in cuius figuram dicitur de Seraphim Isaiae sexto quod " duabus alis velabant faciem et duabus velabant pedes et duabus intermediis volabant a.

24.(Vers. 12.), Secundo quantum ad calamitatem morbi subdit: Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi. Ad litteram lepra est morbus miserabilis calamitatis, quia aufert remedium artis, privat solatio societatis, affligit gravamine infirmitatis .

Et tales desolati recursum habere debent ad Patrem misericordias ; ideo addit: Qui steterunt a longe, suam recognoscentes immunditiam.

23. (Vers. 13.). Et levaverunt vocem, suam exprimentes miseriam: dicentes: Iesu praeceptor, miserere nostri, divinam implorantes misericordiam, iuxta quod Propheta in Psalmo : " Afflictus sum. et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei".

26. Spiritualiter antem per decem leprosos intelligitur universitas peccatorum peccantium contra decalogum; unde Glossa : "Qui contra decalogum peccant, nec amando Deum, de quo male sentiunt, nec proximum, a quo dividuntur, sub denario numero ad Deum clamant". Oritur autem universitas peccatorum ex quatuor causis, scilicet ex Umore male humiliante: et sic designatur per lepram Mariae Numerorum duodecimo , ubi dicitur, quod postquam murmuravit contra Moysen, " apparuit candens lepra quasi nix ".

Secundo, ex amore male inflammante ad concupiscentiam carnis: et hoc significatur per lepram Naaman Syn, de quo dicitur, quod "erat vir fortis et dives, sed leprosus", quarti Regum quinto .

Tertio, ex amore male inflammante ad concupiscentiam oculorum: quae intelligitur per lepram Giezi, quarti Regum quinto . Nam dictum est ei propter cupiditatem et simoniam: " Lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo " etc.

Quarto, ex amore male inflammante ad superbiam vitae: et hoc intelligitur per lepram Oziae, de quo dicitur secundi Paralipomenon vigesimo sexto , quod cum vellet ponere incensum in domo Domini et dignitatem usurpare sacerdotalem, percussus est lepra.

In figura harum quatuor causarum leprae dicitur quarti Regum septimo , quod " quatuor viri leprosi erant in porta Samariae ", ad designandam quadriformitatem causae: et hic sunt decem ad designandam universitatem culpae.

27. Spiritualiter autem per lepram intelligitur vitium contra christianam religionem, quod quatuor modis habet fieri; unde Glossa : " Quisquis haeretica pravitate, vel gentili superstitione, vel Iudaica perfidia, vel fraterno schismate, per Dei gratiam mundatus, caruerit: necesse est, ut ad Ecclesiam redeat".

His autem quatuor vitiis praedictis praecipue impugnatur lex veritatis, quae consistit in observatione decalogi: et ideo merito per quatuor et per decem habent figurari. Htiiusmodi autem peccatores, licet per vias tenebrosas incedant, secundum illud Proverbiorum quarto : " Via impiorum tenebrosa, nesciunt, ubi corruant ", Domino tamen intrante castellum, id est veniente in carnem, illuminantur ad videndam viam, secundum illud Isaiae nono: (Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis "-Et occurrunt ei, per poenitenliam, quae faciem aversam facit converti; Ieremiae trigesimo primo " Converte me, Domine, et convertar ". " Postquam convertisti me, egi poenitenliam ". Haec autem paenitentia facit stare a longe, per humilitatem propriae abiectionis: infra decimo octavo : " Publicanus a longe stans a etc.; facit levare vocem, per amaritudinem Compunctionis; Habacuc tertio: " Dedit abyssus vocem suam ", id est peccator: facit etiam petere sanitatem, per fiduciam orationis, secundum illud Psalmi:" Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam ".

28. (Vers. 14.). Tertio quantum ad facilitatem modi curandi subiungit: Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Ad sacerdotes enim spectat leprae iudicium, secundum illud Levitici decimo quarto (Leprosus, quando mundandus est, adducetur ad sacerdotem " etc, per totum capitulum. -Et factum est, dum irent, mundati sunt, scilicet per divinum imperium, cui hoc est dicere quod facere Ecclesiastae octavo : " Sermo illius potestate plenus est"; et " omne, quod voluerit, faciet ".

29. Spiritualiter autem intelligitur hic modus curandi a lepra spirituali, videlicet per ministerium sacerdotis: et hoc insinuat in hoc quod dicit: Ostendite vos sacerdotibus: Levitici decimo quarto : Hic est ritus leprosi, qui mundandus est: adducetur ad sacerdotem ". Ideo Ecclesiastici septimo: " In tota anima tua time Deum et sacerdotes eius sanctifica et Honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis ". Honorificentia autem ista est per sui ipsius accusationem, secundum illud iosue septimo : "Fili, confitere et da gloriam Deo ". Ideo Ecclesiastici decimo septimo: " Cognosce iustitias et iudicia Dei et stain sorte propositionis et orationis altissimi Dei; in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem Deo ". Ideo dicit: Ostendite etc.; Ecclesiastici decimo octavo: In tempore infirmitatis ostende conversationem".

Qui sic vult confiteri iam incipit in voluntate rectificari: et ideo dicit: Dum irent, mundati sunt, secundum illud Psalmi : " Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino etc. Ex hoc manifeste apparet efficacia confessionis curantis omnem morbum atque languorem. Apparet etiam dignitas sacerdotalis, quam qui contemnit a Domino sanari non potest. Unde Iob trigesimo quarto : "Nunquid qui non amat iudicium sanari potest "? Apparet etiam mira Dei pietas, quae omnes occurrentes curat, secundum illud Ioannis sexto : "Omnis, qui venit ad me, non eiiciam foras ". Apparet etiam ex hoc, quanta debet esse pietas in ministris Dei ad infirma membra Christi; primae ad Thessalonicenses ultimo : " Rogamus vos, fratres, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte, ne quis malum " etc. Propter hoc divina dispositio caput Apostolorum cadere permisit, ut in suo casu disceret, qualiter aliis misereri debuisset .

30. (Vers. 15.). Unus autem ex illis etc. Post curationem incurabilis morbi vel aegritudiois describitur hic secundo commendatio approbabilis gratitudinis, circa quam introducuntur tria, scilicet gratiarum actio, ingratitudinis argutio et gratitudinis approbatio.

Primo igitur quantum ad gratiarum actionem praemittitur: Unus autem ex illis, ut vidit, quia mundatus est, per recognitionem scilicet beneficii: ad Romanos undecimo : " Vide ergo in te bonitatem Dei, si permanseris in bonitate ".

Regressus est, cum magna voce magnificans Deum, per glorificationem benefactoris, secundum illud Tobiae duodecimo : " Benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi, quia ferit vobiscum misericordiam suam "; et Psalmus: (Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi " etc.

31. (Vers. 16.). Et cecidit in faciem ante pedes eius, gratias agens ei , scilicet per exhibitionem reverentiae et honoris: Ezechielis secundo: " Vidi et cecidi in faciem meam "; et Apocalypsis primo: " Cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tanquam mortuos ".

Et hic erat Samaritanus, ad expressionem figurae et significationis. Iste enim, quia Samaritanus et alienigena, significat gentiles ad cnltuni Christi redeuntes, sicut et illa mulier Samaritana, Ioannis quarto . Designat autem, non solum quia gentilis, verum etiam quia unus: in quo intelligitur unitas ecclesiastica. Unde Glossa: " Unus regressus significat unius Ecclesiae devotam Christo humilitatem ". In cuius designationem Canticorum sexto : " Una est columba mea"; et primae ad Corinthios nono"Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ". Propter hoc unus introducitur hic regressus, sicut in illa multitudine unus sanatur: Ioannis quinto : " Movebatur aqua, et sanabatur unus "; et Christus unum tantum ibi curavit, ut, sicut dicit Angustinus, ostenderet, quod nullus sanari potest nisi intra ecclesiasticam unitatem: de qua unitate ad Ephesios quarto :"Solliciti, servare unitatem spiritus in vinculo pacis ". " Unus Dominus, una fides, unum baptisma " etc. Hic autem unus dicitur cadere in faciem, quia Ecclesia non tantum habet unitatem per amorem, verum etiam humilitatem per gratitudinem et timorem . Hoc significat ipse casui in faciem: casus enim in faciem significat reverentiam, secundum illud Apocalypsis septimo : " Et omnes Angeli stabant in circuitu throni " etc.; sed casus post tergum significat ruinam: Ioannis decimo octavo: " Abierunt retrorsum et ceciderunt in terram "; et primi Regum quarto: " Cecidit Heli de sella retrorsum ". Unde Glossa : "Qui in faciem cadit videt, quo cadat: qui retro cadit non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ubi vident, quid eos sequatur, ut ad invisibilia erigantur. Mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident, quid eos sequatur ". Cadit autem quis in faciem in supernorum mirabilium reuelatione, sicut dicitur Danielis decimo : " Audivi vocem sermonum eius, et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae ". In divinorum charismatum postulatione: Iudith sexto : " Omnis populus cecidit m faciem, adorantes Deum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt" etc. In beneficiorum susceptione: Genesis decimo septimo: " Cecidit Abraham in faciem suam et risit" etc.

32. (Vers. 17.). Secundo quantum ad ingrati-Hudinis argutionem subdit: Respondens autem Iesus dixit: Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Non quaerit de novem sicut ignorans cuiuslibet eorum personam, sed reprobans ingratitudinis irreverentiam, sicut quaerebat Dominus Genesis tertio : " Adam, ubi es "? Unde Glossa: "ingratos quasi ignotos, ubi sint, requirit"; ita ut in eis verificetur illud primae ad Corinthios decimo quarto: "Ignorans ignorabitur ".

38. (Vers. 18.). Et ideo, ut ostendat, quod hoc reprobando dixit , subdit: Non est inventus qui rediret ei daret gloriam Deo, nisi hic alienigena, In quo manifeste ostenditur Iudaeorum ingratitudo quia, cum essent novem, nullus ex eis rediit, sed solus iste Samaritanus, qui unicus erat et solus. Ic quo intelligitur electio gentium et reprobatio Iudaeorum, secundum illud ad Ephesios secundo : " Vos qui eratis aliquando gentes in carne, qui eratis in illo tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Iesu vos, qui eratis aliquando longe, facti estis prope " etc. Alienigena dicitur qui alibi habitat et alibi natus est: sic est de omnibus, qui carnaliter nati ad spiritum transeunt, secundum illud ad Romanos nono : " Non qui filii carnis, bi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine "; quia, sicut dicitur Ioannis tertio, " quod natum est ex carne caro est " etc. Et ideo in Psalmo dicitur Ecclesiae: " Obliviscere populum tuum et domum patris tui " etc.: et in figura dicitur Abrahae Genesis duodecimo: " Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et veni in terram " etc. Et ideo primae Petri secundo: " Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis " etc.

34. (Vers. 19.). Tertio quantum ad gratitudinis approbationem subiungit: Et ait illi : Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. Surge, per paenitentiam: ad Ephesios quinto: " Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis "; et Actuum duodecimo: " Excitavit eum, dicens: " Surge velociter ". Vade, per iustitiam: Malthaei octavo " Dico huic: Vade, et vadit", scilicet per obedientiam, quae est nobilissima pars iustitiae, quae potissime fuit in Christo, secundum illud Matthaei vigesimo sexto: " Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo ", hoc est, ire a Deo ad Deum et secundum Deum et propter Deum; Ioannis decimo tertio :"Sciens, quia a Deo.exivit et ad Deum vadit"; et decimo sexto: "Vado ad eum qui misit me " etc. Fides tua te

saluum fecit, per confidentiam ; Beda : " Quae ad agendas gratias inclinavit"; est enim fides noslrae salutis initium, quae facit, cognosci nomen Domini lesa Christi, de quo Actuum quarto: " Nod est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri ". Spes autem est huius salutis incrementum, secundum illud ad Romanos octavo : " Spe salvi facti sumus "; sed caritas, complementum, secundum illud Psalmi: " Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam iustificationes tuas exqui-, sivi" etc.

Et nota, quod Christus attribuit salulem fidei ; quam ipse virtuose fecerat, ut sic ex hoc miraculo fiat confirmatio praecedentium quoad pietatem animi in Christo miserante, humilitatem obsequii in liberato procidente, firmitatem fidei in leproso curationem promerente: ut sic ex praedicto miraculo praedicta omnia firmiter confirmentur. Unde Glossa : "ln superiori parabola decernitur, fidem per humilitatem debere augeri ; in ista rebus ipsis manifeste ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed fidei exsecutam operationem esse; quae salvum faciat credentem ".

Curiositas Iudaeorum confutatur dupliciter.

35. Interrogatus autem a Pharisaeis etc. Terminatis duabus partibus principalibus, in quibus confutata est Iudaeorum dolositas et impietas, et per oppositam simplicitas et pietas commendata: hic sequitur pars tertia, in qua confutatur curiositas . Et quoniam curiositas non tantum consistit in perscrutatione scientiae, verum etiam in possessione pecuniae, secandum beatum Augustinum : ideo ista pars dividitur in duas: in quarum prima confutat curiositatem in perscrutando; in secunda vero, curiositatem in possidendo, infra decimo octavo : Interrogavit eum quidam princeps.

Prino curiositas in perscrutando confidatur per tria.

Prima pars dividitur in tres: in quarum prima introducitur repreliensio Iudaicae curiositatis: in secunda, assignatio rationis, ibi ; Nam sicut fulgur coruscans etc.: in tertia,persuasio studusitatis, ibi: Dicebat autem et parabolam ad illos etc.

De reprehensione Iudaioae curiositatis tris.

In reprehensione autem curiositatis Pharisaeorum tria introducuntur, scilicet improbatio curiositatis Pharisaeorum interrogantium, approbatio caritatis discipulorum desiderantium et reprobatio contrarietatis haereticorum decipientium.

36. (Vers. 20.). Primo igitur quantum ad improbationem curiositatis Pharisaeorum interrogantium dicit: Interrogatus autem a Pliarisaeis: Quando venit regnum Dei? per curiosam scilicet inquisitionem. Haec interrogatio erat curiosa, quia de re secreta, quam Deus in suo secreto occultat, secandum illud Actuum primo : " Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate "; et ideo Ecclesiastici tertio: "Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecepit tibi Deus, haec cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus"; et Ecclesiastae septimo: " Quid necesse est homini maiora se quaerere, cum ignoret, quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore, quod velut umbra praeterit? Aut quis poterit ei indicare, quid post eum futurum sit"?

37. (Vers. 20. 21.). Et ideo subdit: Respondens eis dixit : Non venit regnum Dei cum observatione: neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic, per humanam comprehensionem. Humana enim comprehensio non se extendit ad cognoscendum iudicii

tempus: unde dicit: Non venit eum observatione: Glossa ; " Temporis "; Malthaei vigesimo quarto: " De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli caelorum, nisi solus Pater"; et primae ad Thessalonicenses quinto: " Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet". Non extendit se etiam ad sciendum locum: propter quod dicit: Nec dicent: Ecce, hic etc; Glossa : " Nec scietur determinatus locus ". - Sed contrarium videtur dici Ioelis tertio: " Congregabo omnes gentes et disceptabo cum eis in valle Iosaphat". Sed illud intelligendum est, quod Iosaphat accipitur pro interpretatione: interpretatur enim vallis iudicii. Iudicium enim non erit, Domino existente in terra, sed potius in aere, sicut dicit Hieronymus super hunc locum . - Et quoniam curiosa inquisitio non excluditur nisi per studiosam, ideo subdit: Ecce enim, regnum Dei intra vos est, per divinae gratiae oblationem, quae quidem facta fuit in adventu Christi: de quo Ioannis primo : " Medius vestrum stetit, quem vos nescitis ". Unde Beda: " Regnum Dei se ipsum dicit intra ipsos positum, id est in cordibus eorum qui crediderunt, regnantem ". Propter quod dicitur supra undecimo : " Si in digito Dei eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei ", illud scilicet, de quo dicitur ad Romanos decimo quarto: " Regnum Dei non est esca et potus " etc. Vult igitur dicere, quod adventum primum debent considerare et secundi adventus tempus desinant indagare; unde Beda : " Quando veniat, neque ab hominibus neque ab Angelis potest observari, sicut dominicae incarnationis tempus certissimis et Prophetarum vaticiniis praefatum et Angelorum praeconiis est manifestatum ".

38. (Vers. 22.). Secundo quantum ad approbatwnem caritatis discipulorum desiderantium subdit : Et ail ad discipulos suos: Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis, scilicet dies tribulationis, in quibus augetur desiderium aeternitatis, secundum illud Psalmi : "In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis" etc. Et illa erit dies tribulationis asperrimae, secundam

illud Matthaei vigesimo quarto: " Erit tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo".

39. fit nota, quod pluraliter dicit dies propter pluralitatem tribulationum, quas Ecclesia post Christi ascensionem erat passura. Sunt autem quatuor principales: prima, tyrannorum: secunda, haereticorum: tertia, falsorum Christianorum: et quarta erit conflata ex omnibus, quae erit antichristi et suorum complicum. Et hae designatae sunt in quatuor bestiis, quas vidit Daniel, Danielis septimo . Prima erat similis leoni, secunda urso, tertia pardo, quarta non describitur, quia in ea erit omnium perrersitatum concursus. Et haec tribulatio parit desiderium diei gloriae, de qua Zacharias ultimo : " Erit dies una, quae nota est Domino exercituum ". Et haec est desiderabilis, secundum illud Psalmi: " Melior est dies una in atriis tuis super millia ". Et hanc desiderant viri iusti, sicut Paulus; ad Philippenses primo: "Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius ". Desiderant etiam afflicti, sicut discipuli; unde Beda : " Post ascensionem meam vos, in hoc exilio mundi ingemiscentes, desiderabitis me Videre in gloria mea. Quae voluntas laudanda est, non tamen in hoc mundo implenda ".

Et ideo sequitur: Et non videbitis. Implebitur tamen hoc aliquando, quia, Proverbiorum decimo , " desiderium suum iustis dabitur ". Excitatur autem hoc desiderium ex tribulatione, tum quia mundus iste magis despicitur, tum quia spes aeternorum fortior concipitur, tum quia ignis amoris vehementius inflammatur. Propter quod secundae ad Corinthios quinto : " Scimus, quia, si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod Aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam , sed aeternam in caelis. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes " etc.

40. (Vers. 23.). Tertio quantum ad reprobationem contrarietatis haereticorum decipientium subiungit : Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic: Glossa : "In hac persona, vel in hoc tempore est Christus".

Hoc enim haerelici aliquando ausi sunt et audebunt dicere, et maxime ille filius perditionis. Unde Beda: "Mulli baeretici fuerunt et futuri sunt, qui se Christos asserunt, quorum primus Simon magus, et ultimus antichristus ". Unde etiam ille qui fuit dux sectae Manichaeorum, dixit, se esse Spiritum sanctam, sicut dicit Augustinus . Unde quia haeretici discordant; unus dicit unum, alter sentit contrarium: ideo dicit, quod unus dicit: ecce hic, alter: ecce illic. Unde Matthaei vigesimo quarto : " Multi venient in Domine meo, dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent". Seducuntur autem qui suscipiunt eorum doctrinam et subsequuntur vitam.

Ideo addit: Nolite ire, cum illis: Glossa : " Ut credatis quae dicunt"; Isaiae vigesimo octavo: Qui crediderit non festinet"; nec sectemini: Glossa : " Vitam eorum"; Proverbiorum primo: " Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis ". Ideo autem tam diligenter monet, quia difficile erit illorum pseudoprophetarum et praedicatorum vitare seductiones; Matthaei vigesimo quarto : " Surgent pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem mittantur, si fieri potest, etiam electi ". Unde Chrysostomus : " Homo circa mortem phantasias videt; sic et mundus in exilu suo multos patietur errores ".

Da ratione huias reprehensionis tria.

41. Nam sicut fulgur etc. Post reprehensionem ludaicae curiositatis subditur hic ratio repreliensionis , quae sumitur ex modo veniendi ipsius Filii Dei, qui non poterit latere, cum venerit, nec ante praevideri. Dividitur autem haec pars in tres: in quarum prima agit de modo apparendi: in secunda, de modo veniendi, ibi : Et sicut factum est in diebus Noe; in tertia, de modo evadendi, ibi: In illa die etc.

Circa modum apparendi duo introducuntur, scilicet Christi apparentis manifestatio et apparitionis ordo.

42. (Vers. 24.). Primo ergo quantum ad apparitionis manifestationem dicit: Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget, scilicet velociter et aperte. Chrysostomus ;

(Coruscatio non indiget praecone, sed in momento in thalamis et in domibus et per universum orbem manifestatur. - Ita erit Filius hominis in die sua: Glossa : " Subitus et coruscus, ut nullus in sua mente latere permittatur, quin iudicis fulgore penetretur ". Et nota, quod apparitio Domini in iudicio comparatur coruscationi fulguris, quia manifesta: Psalmus : " Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit"; quia terribilis: Ezechielis primo: "Haec erat visio discurrens, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens "; quia repentina: Isaiae vigesimo nono: " Eritque repente; a Domino exercituum visitabitur in tonitruo et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis ".

Sicut igitur stultum est de nocte sollicitari de apparitione solis, quando apparebit, cum eius ortus nullo modo possit latere, et magis stultum est de apparitione fulguris: sic et de adventu diei illius, inquirendo certum momentum temporis, cum illud omnibus manifeste innotescat, secundum illud Apocalypsis primo " Ecce, venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus" etc. Et ex hoc manifeste possumus discernere Christum ab antichristo, quia antichristus in momento temporis non poterit se cunctis reddere manifestum.

43. (Vers. 25.). Secundo quantum ad apparitionis ordinem subdit: Primum autem oportet, illum multa pati et reprobari a generatione hac. Hoc autem intelligitur de Christo capite et Iudaeorum perfida generatione, a qua multa perpessus est, de qua Deuteronomii trigesimo secundo : Generatio perversa est, et infideles filii "; et Proverbiorum trigesimo: " Generatio, quae patri suo maledicit, et quae matri suae non benedicit". Ab bac generatione Christus multa passus est opprobria, convitia, verbera et tormenta, secundum illud Isaiae quinquagesimo tertio : " Nos reputavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra ".

44. Haec autem passio incepit a capite et descendit in omnia Christi membra: qua consummata, tunc finis erit et tempus adventus secundi. Unde Glossa : " Oportet, reprobari a generatione hac, non lanium

Iudaeomm, sed omnium reproborum, a quibus quotidie patitur Christus in suo corpore."; propter quod et Paulus ad Colossenses primo: " Adimplebo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia ". - Hac autem passione in corpore Christi consummata, non restat nisi glorificatio et retributio plena ; propter quod Apocalypsis sexto dicitur Sanctis desiderantibus secundam stolam: " Adhuc sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum "; et Apocalypsis septimo: " Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus suis ". Hoc est signum Dei vivi, quod est signum crucis, quo omnes electos oportet consignari; Ezechielis nono : "Signa thau supra frontes virorum gementium et dolentium "; et post: " Transite, inquit, per medium civitatis et occidite". "Omnem autem, super queir . videritis thau, ne occidatis ". - Et nota, quod passio iustorum praecedit reprobationem reproborum. quia excitatur iustitia ad vindictam propter summae iniquitatis perfidiam ; Isaiae quinquagesimo nono : "Conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas nor potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivionem, e; qui recessit a malo praedae patuit: et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium ". "Et indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; et indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli, sicut ad vindictam " etc.

4S. (Vers. 26.). Et sicut factum est in dierbus etc. Postquam-descripsit modum apparendi, hic i. secundo describit modum veniendi. Describitur autem repentinus esse Christi adventus respectu peccatorum per duplex simile et exemplum. Primo quidem ostenditur per simile ex parte diluvii inundantis: secundo vero, ex parte incendii consumentis, ibi : Similiter, sicut factum estin diebus Lot. -, Circa similitudinem diluvii inundantis tria introducuntur, scilicet ipsius diluvii figura, causa et poena. Primo igitur quantum ad ipsius diluvii figuram .dicit: Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis. Hoc enim congruum erat,

quia Noe fig uram gerebat Christi, qui se vocat Filium hominis: Noe enim interpretatur requies, et in solo Christo est requies et pax. Nam, ad Ephesios secundo , "ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum "; et Ioannis decimo sexto: "In mundo pressuram habebitis, in me autem pacem ". Unde Augustinus : " Inquietum est cor meum, Domine, donec quiescat in te ". Ideo ipse dicit: " Tollite iugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris ".

46. Non tantum nomine Christum significat, verum etiam facto. Nam sicut Noe salvavit semen hominum per lignum, sic Christus et per crucis patibulum ; Sapientiae decimo quarto : " Spes orbis terrarum, ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia". Unde et praemittit: " Exiguo ligno committunt homines animas suas " etc. Et sicut Noe fabricavit arcam, sic et Christus Ecclesiam, quae ad modum arcae de lignis levigatis bitumine caritatis contextae Aedificatur, habens coenacula et tristega propter diversitates officiorum , graduum et dignitatum; ad Ephesios quarto : " Ipse dedit quosdam Apostolos, quosdam quidem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios vero pastores et doctores, ad consummationem Sanctorum, ad aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi "; in qua scilicet erit longitudo, latitudo et altitudo arcae nobilissime consummata . Sicut etiam qui intra arcam fuerunt salvati sunt, sic qui intra Ecclesiam sunt salvantur per aquam et baptismum; primae Petri tertio : "In diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam. Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum, per resurrectionem Domini nostri Iesu Christi ". Et sicut qui extra arcam fuerunt deleti sunt, sic omnes, qui extra Ecclesiam sunt, per finale iudicium damnabuntur; in cuius designationem Actuum vigesimo septimo " dixit Paulus: Nisi bi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis".

47. (Vers. 27.). Secundo quantam ad diluvii causam subdit: Edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem, qua intrauit Noe in arcam, hoc est, operibus carnis totaliter intenti erant, et ideo in carne corruptibili corrumpi et deleri digni erant. Unde Glossa Ambrosii : "Non connubia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae sint posita subsidia, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Quia enim bis se totos dedendo Dei iudicia contemnebant, igne vel aqua perierunt ". Unde in his actibus insinuatur eorum carnalitas, propter quod digni erant ira divina; Genesis sexto : " Cumque vidisset Deus, terram esse corruptam ; omnis quippe caro corruperat viam suam super terram ; dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate, et ego disperdam eos cum terra ". Principalis autem culpa eorum venit ex carnalitate, et hoc insinuat in quatuor actibus, quos tangit: edebant, id est, esui erant dediti ut gulosi, et ideo ira digni ; Psalmus : " Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos". Bibebant, ut timasi, et ideo ira digni, secundum illud Proverbiorum vigesimo tertio : " Cui vae ? cuius patri vae"? "Nonne his qui commorantur in vino" etc: Isaiae quinto: " Vae! qui potentes estis ad bibendam vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem "; et vigesimo secundo: " Ecce, gaudium et laetitia; comedere carnes et bibere vinum "; " et revelata est vox ista in auribus meis: Si dimitteretur iniquitas haec vobis, donec moriamini, dicit Dominus exercituum ". Uxores ducebant, ut lascivi; Genesis sexto : " Cumque coepissent homines multiplicari super terram et filios procreassent, videntes filii Dei filias hominum, quod essent pulcrae: acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant". Et sequitur: (Dixit Dominus: Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est ". Et dabantur ad nuptias, ut securi, et ideo ad interitum dispositi, secundum illud primae ad Thessalonicenses quinto : "Cum dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus ". Unde qui his vittis est absorptus, necesse est, quod a diluvio involvatur) propter quod primae ad Thessalonicenses (punio: " Vos, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat". "Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus et sobrii simus". Modus autem describitur ad Romanos decimo tertio : "Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo " etc.; et post:. " Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis". " Sed induimini Dominum Iesum Christum ".

48. Tertio quantum ad diluvii poenam subdit : Et venit diluvium et perdidit omnes, scilicet qui erant extra arcam, statim post ingressum Noe, secundum illud Genesis septimo : "In articulo diei illius ingressus est Noe in arcam ". " Factumque est diluvium quadraginta diebus et quadraginta noctibus", " consumtaque est omnis caro, quae movebatur super terram ". Unde et secundae Petri secundo: " Originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens ". Ex quo intelligitur, quod poena futuri iudicii super eos veniet, qui sunt extra Ecclesiam Christi, salvatis nihilominus raris iustis: quia Glossa : "Noe arcam aedifical, cum Dominus fideles in Ecclesia congregat: quam consummatam ingreditur, cum haec in die iudicii praesentia sua illustrat: sed dum arca aedificatur, iniqui luxuriantur: et dum intratur, aeterna damnatione plectuntur". Dicitur autem hoc fieri in articulo diei, quia in exordio octavae resurrectionis: unde Psalmus : " Mane astabo tibi et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es: neque habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos"; et secundae Petri secundo: "Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos autem in diem iudicii reservare cruciandos ".

Ex hoc exemplo figurative apparet, tam ex significatione allegorica quam ex similitudine expressa, quod dies iudicii super homines carnales et animales veniet subito et ad ipsorum perditionem universalem, qui sunt extra Ecclesiae unitatem: his autem, qui in arca sunt, etsi subito veniet, non nocet, quia eos invenit paratos. Unde infra vigesimo primo : (Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae " etc.

49. (Vers. 28.). Similiter, sicut factum est etc. Post similitudinem sumtam ex parte diluvii inundantis introducit similitudinem ex parte incendii consumentis ;circa quam similitudinem introducuntur tria, scilicet ipsorum Sodomitarum demeritum, supplicium et exemplum.

Primum quantum ad demeritum dicit: Similiter, sicut factum est in diebus Lot, scilicet viri iusti. Et nota, quod in descriptione iniquitatis populi impudici praemittitur iustitia viri iusti, quia ex hoc magis apparet eorum impietas, quod vir instas inter eos erat: propter quod secnndae Petri secundo : "Iustam Lot, oppressum a nefandorum iniuria atque luxuria eripuit. Aspectu enim et auditu iustus erat, habitans inter eos qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant". Unde propter iustitiam viri iusti aggravatur in impiis enormitas peccati. -Quantum ad quam subdit: Edebant et bibebant, scilicet Sodomitae, ut lascivi, sicnt illi, de quibus Exodi trigesimo secundo " Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt Indere "; et non addit, quod uxores ducebant, sicut prius , quia non peccabant secundam naturam, sed contra naturam: Genesis decimo tertio: "Homines Sodomitae pessimi erant et peccatores nimis coram Domino "; et Genesis decimo nono dicitur, quod "vallavernnt domum Lot a puero usque ad senem, omnis populus simul, vocaveruntque Lot et dixerant ei: Ubi sunt viri, qui ingressi sunt ad te? Adduc eos huc,ut . cognoscamus eos ".

Emebant et vendebant, ut avari: Ecclesiastici vigesimo septimo : " Qui quaerit locupletari avertit oculum suum. Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic inter medium emptionis et venditionis angustiabitur peccator". Propter quod contra hos dicitur primae ad Corinthios, septimo : " Qui emunt, tanquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi ".

. Plantabant et Aedificabant, sicnt securi, qui deberent in domibus habitare et fructum arborum comedere, sicut ille dives supra duodecimo : "Anima mea, habes multa bona reposita in annos plurimos Sed Dominas dixit ei: Stulte, hac nocte " etc. Et ideo Amos quinto: " Domos aedificabitis lapide quadro, et non habitabitis in eis: vineas amantissimas plantabitis, et non bibetis vinum earum, quia cognovi multa scelera vestra ". Ideo Isaiae quinto : " Vae! qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ". Quia igitur Sodomitae et lascivi erant et avari et secuti ideo erant ira divina digni: Ezechielis decimo sexto: " Haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius, et manum egeno et pauperi non porrigebant ".

80. (Vers. 29.). Secundum quantum ad supplicium subdit: Qua die autem exiit Lot a Sodomis per aequitalem divinae iustitiae liberantis: Genesis decimo nono : " Apprehenderunt Angeli manum Lot et manum uxoris eius et manum duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus eis. Deduxerunt eum et posuerunt extra civitatem ibique locati sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam" etc.: et infra eodem: " Liberavit Dominus Lot a subversione urbium, in quibus habitaverat ". In quo Lot gerit typum iustorum, qui egrediuntur de medio malorum: unde Glossa : " Lot, qui interpretatur declinans, est populus electorum, qui, dum in Sodomis , id est inter reprobos, ut advena moratur, quantum valet, scelera eorum declinat"; et hoc secundum illud secnndae ad Corinthios sexto : " Exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos et ero vobis in patrem, et vos erilis mihi in filios et filias ". Liberavit igitur divina iustitia Lot iustam, et e contrario perdidit populum impium.

Et ideo addit: Pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit, scilicet Dominus, per severitatem iustitiae ulciscentis: Genesis decimo nono . " Igitur pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem de caelo a Domino et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores orbium et cuncta terrae virentia ".

Et nota, quod signanter dicit, quod pluit Dominus a Domino, quia, licet omne iudicium debeatur Domino Filio, secundum illud Ioannis quinto : " Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio ", " quia Filius hominis est"; tamen huius peccati iudicium specialiter sibi debetur, quia directe est contra Verbum incarnatum et naturam, quam Filius Dei fecit caelestem, angelicam et divinam, facit viliorem, quam sit natura brutalis, subvertendo naturae leges, quas bruta animalia servant. Et ideo non tantum igne, sed etiam sulphure punitur hoc vitium propter inordinatissimae libidinis incendium et foetorem. De incendio, ad Romanos primo :" Exarserunt in concupiscenliis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes "; de foetore, Isaiae trigesimo quarto: "De cadaveribus eorum ascendet foetor, tabescent montes a sanguine eorum " etc: et Psalmus: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt" etc. Propter haec merito sunt igne et sulphure concremati; unde Bernardus : " Flamma gehennalis, moram non sustinens, exsecrabilem istam praevenit iollere nationem nec non etiam tellurem ipsam, utpote consciam tantae confusionis, absumsit ignis et spiritus procellarum ".

51. (Vers. 30.). Tertio quantum ad exemplum subdit: Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. HAEc est dies iudicii, in qua fiet reuelatio ipsius Christi ut Saluatoris respectu bonorum: primae Petri primo: "Custodimini per fidem, in salutem paratam revelari tempore novissimo". Fiet etiam revelatio Christi iudicis respectu malorum: primae ad Corinthios quarto : " Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium ". De utroque Isaiae quinquagesimo sexto: "Iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur ". Haec dies revelationis similis est incendio Sodomorum, quia in illo ipsius praecessit exemplum ; in Canonica Iudae : " Sicut Sodoma et Gomorrha et finitimae civitates simili modo exforoicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes"; et similiter secundae Petri secundo: " Civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum, in cinerem redigens, aversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt, ponens ".

52. Et ideo dicit fecundum haec, ut simile sit

; exemplum quantum ad demeritum, quantum ad iu-

- dicandi modum et quantum ad supplicium. Quantum ad demeritum, quia, sicut in Sodomis multi erant mali et paucissimi boni, sic tempore finalis iudicii,

secundum illud infra decimo octavo : " Putasne, cum venerit Filius hominis, inveniet fidem super terram "?

Unde Glossa: " Qui interim non apparens omnia videt, tunc apparens omnia iudicabit, quando cunctos iudiciorum suorum oblitos huic saeculo conspexerit mancipatos, ut merito debeant cum ipso quem inhabitaui orbe deleri ".

Secundum haec etiam erit quantum ad iudicandi modum, quia dicitur Dominus descendisse: Genesis decimo octavo : " Dixit Dominus Abrahae: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint". Sic et Dominus descendet in die iudicii: primae ad Thessalonicenses quarto : " Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo". Sicut etiam liberavit Lot iustum, damnando impios: Sapientiae decimo: " Haec iustum a pereuntibus liberavit, descendente igne in Pentapolim, quibus in testimonium nequitiae fumigabunda constat terra deserta, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis etc.: sic etiam erit in finali iudicio. Unde Glossa : "Exeunte Lot, Sodoma perit, quia in consummatione saeculi exibunt Angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis ", sicut dicitur Matthaei decimo tertio Sicut etiam subito ira Dei impiis supervenit, sic etiam erit in iudicio finali: Isaiae trigesimo : " Subito, dum non speratur, veniet contritio eius, et conteretur velut lagena" etc.: et Matthaei vigesimo quinto: " Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes" etc.

Secundum haec etiam erit quantum ad supplicium. Illi enim puniti sunt igne et sulphure: Genesis decimo nono : " Surrexit Abraham mane ", " et vidit favillam ascendentem de terra sicut fumum fornacis ". Sic erit in supplicio impiorum in iudicio: Psalmus " Pluet super peccatores laqueos, ignis et sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum "; et Ezechielis trigesimo octavo: "Ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos, qui sunt cum eo"; unde et Apocalypsis decimo quarto: " Si quis adoraverit bestiam, bibet de vino irae Dei, quod mistum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu Angelorum sanctorum ". " Et ascendet fumus tormentorum in saecula saeculorum ".

53. In illa diequi fuerit in tecto etc. Postquam descripsit modum apparendi et modum veniendi, hic tertio describit modum evadendi . Habet autem pars ista partes tres: in quarum prima describitur evadendi modus: in secunda vero, evadentium status, ibi : Dico vobis: In illa nocte: in tertia vero, evasionis terminus sive locus, ibi: Respondentes dicunt illi.

Circa modum evadendi quatuor introducuntur, scilicet modus effugiendi, modus periclilandi, ratio periculi et ratio remedii.

54. (Vers. 31.). Primo igitur quantum ad modum effugiendi dicit: In illa die qui fuerit in tecto,. per amorem spiritualium: unde Glossa : "In tecto est qui, carnalia excedens, velut in aura Ubera spiritualiter vivit". Super hoc tectum debet ascendere praedicator veritatis, ut faciat illud quod aliis persuadet ; Maiihaei decimo : " Quod in aure auditis praedicate super tecta". Nam Isaiae quadragesimo dicitur: (Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion" etc.

Et vasa eius in domo, per contemptum carnalium: Glossa : " Vasa eius in domo sunt concupiscentiae carnales, quas prius amaverat, sed superna petens, in mundo reliquerat ", secundum illud primae ad Thessalonicenses quarto : "Sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore et non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum "; de quibus Isaiae sexagesimo quinto: "Comedunt carnem suillam, et ius profanum in vasis eorum

Nondescendat tollere illa, per peccati recidivum, sicut ille, de quo supra decimo: "Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones "; Isaiae trigesimo primo: " Vae! qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes " etc. Et qui in agro, per exercitium virtutum: Glossa : "ln agro est qui operatur in Ecclesia, plantans et rigans"; Proverbiorum vigesimo quarto:

" Diligenter exerce agrum tuam, ut postea Aedifices domum tuam "; similiter non redeat retro, ad opera vitiorum, quia, sicut dicitur supra nono , cnemo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro" etc. Vult igitur dicere, quod qui vult illam iudicii diem evadere, ut non pereat, despiciendo mundana perseverastissime tendat ad aeterna, sicut Paulus et faciebat et dicebat ad Philippenses tertio: "Quae retro sunt obliviscens, ad ea quae sunt priora, extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu ". Licet autem haec perseverantia sit omnibus necessaria, maxime tamen, imminente futuro iudicio, quando instabunt tribulationes et multa mala exempla et documenta: Matthaei vigesimo quarto : "Surgent pseudoprophetae et seducent multos. Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum: qui autem perseveraverit usque in finem " etc.

55. (Vers. 32.). Secundo quantum ad modum periclilandi, qui debet declinari, subiungit: Memores estote uxoris Lot, de qua dicitur Genesis decimo nono : " Respiciens uxor Lot post se, versa est in statuam salis ". Et ratio huius est, quia contra mandatum Domini fecit, quo praedicitur Genesis decimo nono: "Noli respicere post tergum tuum, neque stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas ". In quo intelligitur, quod totum periculum salutis in conversis ad Christum consistit in retrocedendo: unde secundae Petri secundo : " Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti". Et rationem huios reddit, cum praemittit . " Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi, his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus". Et propterea ad detestationem apostasiae et recidivi et retrocessionis Dominus memoriale illud posuit de uxore Lot: de qua Sapientiae decimo : "Incredibilis animae memoria stans figmentum salis ". Ideo signanter dicit: Memores estote uxoris Lot. Nam ideo versa est in statuam salis, ut sic ostendendo suam fatuitatem det aliis sapientiae condimentum, ut nullus aspiciat retrorsum, secundum illud quod dicitur supra decimo quarto : " Bonum est sal; quodsi sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra" etc. Unde Glossa: " Uxor Lot significat eos qui in tribulatione retro respiciunt et se a spe divinae promissionis avertunt: et ideo statua satis facta est, quia admonendo homines, ne similia faciant, corda eorum condit, ne sint fatui ". Hoc autem non tantum est exemplum, verum etiam figura et praesagium. Nam sicut illud incendium significat finale iudicium imminens, sic uxor Lot retro aspiciens animas effeminatas et carnales, quae retrocedent et apostatabunt in illa tribulatione.

36. (Vers. 33.). Tertio quantum ad rationem pe-, viculi subdit: Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, per amorem privatum ; accipitur enim hic anima pro vita carnali, de qua Levitici decimo septimo : " Anima omnis carnis in sanguine est"; Glossa, ibi: " Vitam corporis vocavit animam, non animam, quae migrat a corpore, sed quae morte finitur ". Hanc quaerit salvare qui nimis eam diligit: unde Giossa super illud quicumque quaesierit animam suam salvam facere: " Qui vitam carnalem negando, Christum in mundo salvare voluerit".

De quo subdit: Perdet eam , id est per divinum iudicium: Ioannis duodecimo: " Qui amat animam suam , perdet eam ". Et quidem hoc flet iusto Dei iudicio, ut qui sui amore immoderato offendit Deum simul perdat divinam felicitatem et animae salutem. Et hoc est, quia, amando bonum commutabile supra incommutabile, diligit iniquitatem; Psalmus : "Qui diligit iniquitatem odit animam suam "; et vere, quia, sicut dicitur Matlhaei decimo sexto, " quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur "? Totius igitur illius periculi ratio est conversio ad privatum bonum, quo quis nimis se ipsum diligit et se ipsum nimis diligendo, plus debito afficitur circa bonum privatum sperando et gaudendo de eius praesentia, timendo et dolendo de eius absentia. Et hoc totum venit ex amore privati boni, qui maxime regnabit in fine mundi: secundae ad Timotheum tertio : " In novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati" etc.:

et nimis se ipsos diligendo, Deo se reddent exosos: Isaiae vigesimo octavo: " Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, et pallium breye utrumque operire non potest" etc.

37. Quarto quantum ad rationem remedii subdit: Et quicumque perdiderit illam, per odium omnis carnalitatis. Vitam namque perdere dicitur qui carnalitatem ipsius crucifigendo persequitur, sicut Paulus dicit ad Galatas quinto : " Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis ". Ideo ipse dicebat ad Galatas secundo: " Christo confixus sum cruci. Vivo autem ego, iam non ego, vivit vero in me Christus ". Hu;us exemplum ostendit Actuum vigesimo : " Vincula et tribulationes Ierosolymis me manent. Sed nihil horum vereor: non enim facio animam meam pretiosiorem quam me ipsum, dummodo consummem cursum meum et verbum ministerii, quod accepi". Ille igitur perdit, qui perditioni exponit pro amore Iesu Christi: et de hoc subditur: Vivificabit eam, per praemium aeternae felicitatis: Ioannis duodecimo : " Qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam ". Et ratio huius est, quia dignus est a Domino liberari qui diligit eum usque ad odium sui: Apocalypsis duodecimo : " Ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque in mortem ". Qui sic diligit Deum summe diligit, secundum illud Ioannis decimo quinto: "Maiorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis ". Et quoniam sic est diligens, dignus est diligi, secundum illud Proverbiorum octavo : " Ego diligentes me diligo "; etiam merito dignus est Aeternaliter vivificari et ab omni periculo liberari: Apocalypsis septimo: " Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt ? Et dixit mihi: Hi sunt qui venerunt de magna tribulatione et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ideo ante thronum Dei sunt, non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus aestus, quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vilae fontes aquarum ".

58. (Vers. 34.). Dico vobis: In illa nocte etc. Postquam descripsit evadendi modum, hic describit suadentium statum , quem describit triplicem, scilicet contemplativorum, activorum et praelatorum, secundum illud Ezechielis decimo quarto: " Si fuerint in medio eius tres viri isti: Noe, Daniel et Iob: ipsi animas suas liberabunt "; in quibus intelligitur triplex status salvandorum, ita quod in Noe. qui praefuit arcae, praelati: in Daniele, contemplativi: et.in Iob, actiui. In omni tamen statu sunt aliqui boni et aliqui mali, aliqui insti et aliqui iniusti, ut sic omnis status timore sollicitetur, " et subditus Dat omnis mundus Deo".

Primo igitur quantum ad statum contemplativorum dicit: Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno, quantum ad statum contemplantium, qui recte dicitur lectulus, secundum illud Canticorum tertio : "In lectulo meo quaesivi per noctes quem diligit anima mea " etc. Intelligitur autem per lectulum status contemplativorum, quia ipse est locus quietis: Canticorum tertio : " Gn, lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt"; item, locus solitudinis: Matthaei sexto: " Tu autem, cum oraveris, intra in cnbiculum tnum " etc: item, locus contubernii nuptialis: Canticorum primo: " Ecce tu pulcra es, amica mea: ecce, tu pulcra es, oculi tui columbarum. Ecce, tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. - Lectulus noster floridus ".

In hoc igitur lecto admittuntur etiam aliquando et electi et reprobi: propter quod addit: Unus assumetur, scilicet ad divinum consortium. In cuius figuram Matthaei decimo septimo : " Assumsit Iesus Petrum, Iacobum et Ioannem, fratrem eius, et duxit eos in montem excelsum seorsum Unde ille Sanctus contemplativus dicebat in Psalmo: " Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cnm gloria suscepisti me "; et iterum: " Quoniam Domini est assumtio nostra et sancti Israel regis nostri ".

Et alter relinquetur, scilicet ad aeternnm supplicium; Iob vigesimo : "Devorabit eum ignis, qui non succenditur, et affligetur relictus in tabernaculo suo ".

Et nota, quod cnm prius praemisisset in illa die, nunc dicit in ala nocte: nam finalis tribulatio dicitur dies propter ipsius iudicis revelationem, et dicitur nox propter tribulationum horribili talem, secundum illud Sapien tiae decimo septimo : " Nec siderum limpidissimae. flammae illuminare poterant illam noctem horrendam ". Unde Glossa: " in illa nocte id est in illa tam tenebrosa tribulatione, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi ". Et de hoc Psalmus : "Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae". In hae non solum cadent simplices, verum etiam aliqui contemplativi et magni. In cuius figuram dicitur Mattbaei vigesimo quarto: "Stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur ".

39. (Vers. 35.). Secundo quantum ad statum activorum subdit: Duae erunt molentes in unum, per exercitium circa activam, quae recte intelligitur per molam, quia qui versantur circa aclus vitae activae ad modum molae circumeunt et decurrunt nec in uno opere sistunt, sicut dictum est Marthae supra decimo : " Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima ".

Vel quia tales debent erigi spe Aeternorum praemiorum et deprimi terrore suppliciorum, per spem scilicet et timorem, quibus tanquam molis spirituale molendinum movetur: unde Deuteronomii vigesimo quarto : " Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam ". Et quoniam circa hanc versatur homo quantum ad inferiorem rationis portionem, ideo dicit in feminino genere: Duae erunt molentes: unde Glossa : " Duae differentias sequentium orbem rerum mobilium, quae feminino genere designantur, quia malorum consilio reguntur, ut feminae a viris, quae tamen in unum molunt, in quantum de suis negotiis Ecclesiae usibus deserviunt".

Et quia inter hos sunt aliqui boni, ideo additur: Una assumetur, scilicet ad gloriam, secundum illud Psalmi : " Misit de summo et accepit me et assumsit me de aquis multis ". - Et altera relinquetur, scilicet ad gehennam: fsaiae primo: (Derelinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucume rario et velut civitas, quae vastatur "; et Mattbaei vigesimo tertio: " Ecce, relinquetur vobis domus vestra deserta ".

60. Tertio quantum ad statum praelatorum subiungit: Duo in agro, per custodiam Ecclesiarum; Glossa : " Duae differentias praedicatorum in Ecclesia quasi in agro laborantium ". Unde et Apostolus praelatum et predicatorem etiam agricolam vocat; secundae ad Timotheum secundo : " Laborantem agricolam oportet primum de fructibus eius edere"; et ideo priraae ad Corinthios tertio: "Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis ". Propter quod dictum est Ieremiae primo: " Ecce, constitui te super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes ". In hoc agro Ecclesiae crescunt fructus bonorum operum: Genesis vigesimo septimo : " Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus "; crescant etiam flores Sanctorum, scilicet rosae. Martyrum, Iilia Virginum et violae Confessorum; Psalmus: "Pulcritudo agri mecum est".

Inter hos tamen agricultores aliqui salvabuntur, et ideo addit: Unus asmnetur, scilicet ad culmen aeternorum bonorum: Aggaei secundo " Assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, et ponam te quasi signaculum, quia elegi te". - Et alter relinquetur, scilicet in calamitate infernalium opprobriorum: Isaiae vigesimo septimo : (Civitas munita desolata erit, speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ".

Ex his omnibus colligitur, quod in quolibet statu salvandorum aliqui erunt boni et aliqui mali: et sic omnes formident, secundum illud Ecclesiastae nono : " Sunt insti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo, utrum amore, an odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta". Propter quod, si quis vult futurum iudicium evadere, necessarius est ei non tantum mundi contemptus, verum etiam timor divinus, secundum illud Isaiae secundo: "Ingredere in petram et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini et a gloria Maiestatis "; " cuius enim vult miseretur, et quem vult indurat". Ideo unusquisque territus cum Apostolo exclamet et dicat: " O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius" etc.

61. (Vers. 86.). Respondentes dicunt illi etc. Postquam descripsit evadendi modum et evadentium statum, subditur hic ultimo evasionis terminus et locus quietis, quem Apostoli requirunt, cum dicitur: Respondentes, scilicet Apostoli, dicunt illi: Ubi, Domine? scilicet assumetur et relinquetur. Unde Apostoli utrumque requirunt, sed unum Dominus respondet expresse et aliud innuit tacite: unde Glossa : " Duo quaerentibus unum respondet, Sanctos scilicet secum assumendos, aliud subticendo innuit, malos scilicet a se repulsos cum diabolo damnandos ".

62. (Vers. 37.). Et ideo subdit: Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Nota hic notabile exemplum: electi congregabuntur ad Christum sicut ad suae refectionis abundantiam, quemadmodum aquilae congregantur ad corpus sicut ad escam: Iob, trigesimo nono , loquens de aquila dicit: " Ubicumque fuerit cadaver, statim adest". Unde Hieronymus : " Aquilae et vultures transmarina sentire dicuntur cadavera ". Congregantur autem per vivacissimum olfactum, lepidissimum aspectum, velocissimum motum et avidissimum appetitum. Sic Sancti ad Christum congregabuntur , ad Verbum incarnatum, per ardentissimum desiderium, limpidissimum contuitum, sapidissimum gustum et per motum amoris excessivum. Propter quod et Propheta David , exprimens harum aquilarum accessus ad Christum, exprimit in se ipso desiderium: "Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus "; contuitum: " Quia apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen " etc.; gustum: "Satiabor, cum apparuerit gloria tua"; amorem: " Quia inflammatum est cor meum ". In horum figuram Iob trigesimo nono dicitur: " Nunquid ad preceptum tuum elevabitur aquila et ponet in arduis nidum suum? In petris manet et in praeruptis silicibus commoratur"; " oculi eius de longe respiciunt, et pulli eius lambunt sanguinem " etc. De natura aquilae dicit Ambrosius , quod aquila alta petit, humilia derelinquit, longaevam fertur habere aetatem. Sic Sancti post resurrectionem, renovati ad modum aquilae, secundum illud Psalmi : " Renovabitur ut aquilae iuventus tua ", et sursum tendent et semper cum Domino vivent, secundum illud primae ad Thessalonicenses quarto: " Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in Aera, et sic semper cum Domino erimus ".