COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum XXI.

Informatio ad (ligatum meliorum per exemplum vidue.

1. (Vers. 1.). Respiciens autem vidit etc. Postquam informavit discipulos ad cautelam malorum, hic secundo informat eos ad eligentiam meliorum, et hoc exemplo paupercnlae viduae, offerentis totum victum suum, quae praefertur aliis, qui partem dederunt. In hac igitur parte procedit hoc ordine. Introducitur enim hic munus multitudinis opulentae, oblatio viduae pauperculae, laus oblationis a vidua factae et assignatio rationis et causae.

Primo ergo quantum ad munus multitudinis opulentae dicit: Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. Nota, quod gazophylacium dicitur a gazis, id est divitiis, et phylasse, quod est servare: inde gazophylacium, locus, ubi erat repositorium pecuniae . Accipitur autem gazophylacium aliquando pro loco, in quo reponebatur, sicut Nehemiae decimo : (Levitae offerent decimam partem decimae in domo Dei ad gazophylacium in domo thesauri". Aliquando pro domo levitarum et sacerdotum: Ezechielis quadragesimo secundo : (Eduxit me in atrium exterius et induxit in gazophylacium, quod erat contra aedificium separatum "; et post: (HAEc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes". Aliquando accipitur pro porticu, in quo fiebant oblationes, sicut Ioannis octavo : " Haec verba locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo ". Aliquando accipitur pro ipsa arca, quae servabat oblationes, desuper habens foramen, sicut hic: unde Glossa : (Gazophylacium est arca, habens foramen desuper, in qua mittebant sacerdotes pecunias, quae congregabantur ad necessarios usus templi ". Et haec arca alio nomine dicebatur musach, sicut dicitur quarti Regum decimo sexto : "Musach quoque Sabbati convertit in templum Domini propter regem Assyriorum ". Et hoc alio nomine dicebatur corbona, sicut Matthaei vigesimo septimo: " Non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est".

2. In hoc autem mittebantur oblationes duplici ex causa: vel ad luminaria concinnanda, vel ad sarta tecta templi reparanda, secundum illud quarti Regum duodecimo : (Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini, accipiant illam sacerdotes ; et instaurent sarta tecta domus ": et post: "Tulit loiada gazophylacium unum aperuitque for ramen desuper et posuit illud iuxta altare, ad dexteram ingredientium, mittebantque in eo sacerdotes omnem pecuniam, quae deferebatur ad templum Domini". Hu;usmodi autem oblationes triplici ex causa fiebant, scilicet ad reverentiam cultus divini, propter quod secundi Machabaeorum tertio : " Cum civitas habitaretur in omni pace, fiebat, ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus illustrarent". Et, propter indulgentiam peccati: Numerorum trigesimo primo : "Ob hanc causam offerimus in donariis domus Domini, ut depreceris pro nobis ad Domini ,

Item pro gratiarum actione: unde primi Paralipomenon ultimo: " LAEtatus est populus Israel, cum vota sponte promitteret" etc.

3. (Vers. 2.). Secundo quantum ad oblationem viduae pauperculae subdit: Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem duo Aera minuta. Vidit, inquam, oculo benignitatis, quo ad pauperes respicit, secundum illud Isaiae sexagesimo sexto : " Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos"? Talium audit Dominus preces: Psalmus: " Respexit in orationem . humilium et non sprevit preces eorum "; et Ecclesiastici trigesimo quinto: "Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt et a maxilla ascendunt usque ad caelum "? Talium suscipit quantumcumque parvas oblationes, quia, sicut dicit Glossa , "non perpendit Deus, quantum in sacrificio offertur, sed ex quanto detur". Unde et Matthaei decimo: " Qui dederit uni ex minimis his calicem aquae frigidae, non perdet mercedem suam". Ideo dicit Gregorius " Exteriora nostra quamlibet parva Deo sufficiunt ; cor namque et non substantiam pensat"; et post: (Regnum caelorum tantum valet, quantum habes. Valuit namque Zachaeo dimidium bonorum, valuit Andreae et Petro dimissis retibus et navi, valuit viduae duobus minutis, valuit et alteri calicem aquae frigidae. Regnum itaque caelorum tantum valet, quantum habes ".

Et nota, quod in hoc quod dicit, quod misit duo aera minuta, simul paupertatem insinuat et liberalitatem: paupertatem, quia non habebat nisi duos obolos: liberalitatem, quia, cum posset alterum offerre, obtulit utrumque, ut impleret illud Tobiae quarto : " Si exiguum tibi luerit, etiam illud libenter impartiri stude".

4. (Vers. 3.). Tertio quantum ad laudem oblationis a vidua factae adiungitur: Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit, id est, copiosius dedit. Copiosius namque donat qui ex maiori corde donat. Unde Gregorius : "Non est vacua manus a munere, cum arca cordis repleta fuerit bona voluntate ". De numero enim illorum erat haec vidua, de quibus secundae ad Corinthios octavo: " Secundum virtutem testimonium perhibeo illis, quia supra virtutem voluntarii fuerunt". Unde Chrysostomus ;"Nullus dicat:Non possum eleemosynas facere. Non es vidua illa pauperior, non es Petro et Ioanne rusticior. Talenta uniuscuiusque sunt sive praeeminentia in doctrina, sive in pecunia, sive in quolibet negotio"; et post: " Nihil est ita Deo amicum, sicut ad communem utilitatem vivere ". Propter quod etiam primae Petri quarto : " Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes". Unde, sicut qui dimittit pauca in re et nihil vult habere in voluntate omnia dicitur dimittere, sicut Petrus, Matthaei decimo nono : "Ecce, nos reliquimus omnia"; sicut qui nulli subiicitur omnia habet et abundat, quemadmodum Paulus, secundae ad Corinthios sexto: (Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes"; et ad Philippenses ultimo: " Habeo omnia et abundo "; sic qui magno corde dat dicitur abundanter dare, secundum illud secundae ad Corinthios octavo : "In multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis ".

5. (Vers. 4.). Quarto quantum ad assignationem rationis et causae subiungit: Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: et impleverunt praeceptum illud supra undecimo : (Verumtamen quod superest date eleemosynam "; quo praecipitur dare ex abundanti, sicut Ioannes dicebat supra tertio: "Qui habet duas tunicas det unam non habenti".

Haec autem ex eo quod deest illi, omnem vicium suum, quem habuit, misit: et sic implevit consilium, quia nihil sibi reservavit, sed totum dedit, ut mulier evangelica esse inciperet, implens illud consilium Domini, supra decimo octavo : " Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes ". Iam non erat sollicita de crastino, sicut dicitur Matthaei sexto : " Nolite solliciti esse in crastinum "; " sufficit diei malitia sua".

6. Sed videtur haec vidua ex hac ratione non esse laudanda, sed potius vituperanda, quia medium non servavit, quia periculo se exposuit,

quia ordinem caritatis praeterniisit, contra illud Apostoli: "Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex Aequalitate. In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiae sit supplementum ", secundae ad Corinthios octavo. - Sed ideo divino ore laudatur, quia spem ponens in Christo et divinum implens consilium, quia Dei cultum praeferens suae privatae utilitati. Licet secundum hominem non videatur fuisse discreta eius eleemosyna, prudentissima tamen fuit, dum totum dando facta est imitatrix Christi, de quo secundae ad Corinthios octavo : "Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis". Ubi ergo Christus promittit stipendium, non est periculum: ubi dat exemplum, non deseritur medium, quia ipse est omnis perfectionis centrum: ubi approbat affectum, caritatis ordo non perturbatur, immo completuri quia, ut dicitur primae ad Corinthios decimo tertio , " caritas non quaerit quae sua sunt". . - Ex his colligitur, quod non est vitium totum relinquere, sed perfectum, quia radix merendi principaliter respicit cordis affectum, et quia magis acceptat Deus fervorem cordis quam magnitudinem muneris. In cuius signum dicitur Genesis quarto : " Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cain autem et ad munera illius non respexit". Et ideo contra eum qui est malae voluntatis, de eleemosyna confidentem dicitur Ecclesiastici septimo : " Non alliges tibi duplicia peccata ", et: "Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, suscipiet munera mea"; quia, Ecclesiastici trigesimo quarto, "dona iniquorum non probat Altissimus", sed, quod dicitur in Psalmo, " sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum ", usque ibi: saltare tuum vitulos ".

7. HAEc secundum litteram dicta sunt; secundum moralem autem intellectum per hanc viduam pauperculam, quam benignissime respicit Dominus Iesus, intelligitur anima, quae recedit ab amore temporalium: quae ideo vidua dicitur, quoniam, quando mundo adhaesit, habuit virum, nunc quasi vidua et paupercula est: vidua quidem, quia sequestrata est a mundo quantum ad affectum carnalitatis: Psalmus : " Viduam eius benedicens benedicant pauperes eius saturabo panibus". Et haec vidua omnem suam delectationem ponit in Christo, secundum illud primae ad Timotheum quinto: "Quae vere vidua est et desolata speret in Deum et instet orationibus et obsecrationibus nocte ac die". - Et baec paupercula est, quia sequestrata a mundo quantum ad affectum terrenitatis: de qua Isaiae quinquagesimo quarto : " Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione ". Hu;usmodi igitur est offerre Deo duo aera minuta, id est mortificationem carnis, in quantum est vidua, secundum illud Apostoli ad Romanos duodecimo : "Obsecrovos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vi ventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum "; et offerre paupertatem spiritus, in quantum est paupercula; primi Paralipomenon vigesimo secundo: " Ecce, in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini". De hoc duplici minuto offerendo secundae ad Corinthios septimo : " Mundemus nos ab omni inquinamento carnis ac spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei ".

8. Secundum autem allegoricum intellectum per divites intelliguntur ludaei; unde Glossa : "Divites, qui in gazophylacium munera mittunt, Iudaei sunt, qui de iustitia Legis sunt elati", secundum illud Apostoli ad Romanos decimo: " Dei ignorantes iustitiam et suam volentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti ".

Per viduam pauperculam intelligitur Ecclesia de gentibus congregata: unde Glossa " Vidua, Ecclesia, pro qua vir eius pertulit mortem et in caeli penetralibus, quasi ab oculis eius occultus, quasi in parte alterius regionis vivit". Ideo ad Ephesios quinto : " Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae "; et post: " Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia ". Iudaeus ergo offert ex abundantia propter praesumtionem ; unde Glossa : " Iudaeus ex abundanti mittit, qui de sua iustitia praesumens orat ita apud se: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut celeri hominum ", secundum illud supra decimo octavo, ubi agitur de Pharisaeo, qui designat populum Iudaeorum. Sed haec vidua offert totum victum suum, quia, ut dicit Glossa , " Ecclesia omnem victum in munera Dei mittit: quae omne, quod vivit, non sui meriti, sed divini muneris intelligit, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori". Offert autem duo minuta, id est fidem et caritatem, vel geminam fidem, scilicet de Diuinitate et humanitate, seu geminam caritatem, scilicet Dei ei proximi, secundum illud Canticorum quarto : " Omnes gemellis foetibus, et sterilis non .est in eis". Et haec minuta sunt propter humilitatem, sed Deo maxime accepta sunt: unde Glossa : " Consideratione snae fragilitatis minuta, sed merito piae intentionis magis sunt accepta quam cuncta superbientium Iudaeorum operas, quia, Iacobi quarto " Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ".

In hac igitur vidua commendatur sancta Ecclesia, commendatur nihilominus castitas, humilitas et paupertas, quae tria sunt consilia evangelica et perducunt animam ad perfectionem praecipuam, quae praecipue est a Christi discipulis eligenda.

Informatio ad providentiam respecta futurorum.

9. Et quibusdam dicentibus de templo etc. Postquam informavit discipulos ad cautelam malorum et ad eligentiam meliorum, hic tertio informat eos ad providentiam respectu futurorum. Dividitur autem pars ista in quatuor partes. In prima praedicit quae ventura sunt generaliter. In secunda, quae ventura sunt circa persecutionem Ecchsiae, ibi : Videte, ne seducamini etc. In tertia, quae ventura sunt circa destructionem Jerusalem, ibi: Cum autem videritis circumdari ab exercitu. In quarta, quae ventura sunt circa iudicium finale, ibi: Et erunt signa in sole et luna.

In explicando autem praedictionem futurorum inquadam generalitate tria introducuntur, scilicet praedicendi occasio, ex occasione praedictio et ex praedictione subsequens quaestio.

10. (Vers. 5.). Primo igitur quoad occasionem Praedicendi futura dicit: Et quibusdam dicentibus

de templo, quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit. Ad huiusmodi laudatores templi quantum ad permanentiam et opulentiam praedicendo futura respondit, ne confiderent in bis transitoriis, quia, sicut dicitur ad Hebraeos decimo tertio , " non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus "; et ideo secundae ad Corinthios quarto: " Non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia sunt: quae autem non videntur Aeternam Discipuli autem, nondum existentes spirituales, magnificabant templum quantum ad soliditatem Aedificii: unde Marci decimo tertio : "Cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice, quales lapides et quales structurae "! Magnificabant ipsum quantum ad sublimitatem cultus Domini, quia ornatum erat donis, quasi Deus semper in illo deberet coli. Et in hoc tripliciter fallebantur: et quia parva magnificabant, tanquam si essent magna, cum tamen dicatur Isaiae ultimo : " CAElum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Quae est ista domns, quam Aedificabitis mihi? Et quis est iste locus requietionis meae? Omnia haec manus mea fecit, et Iacta sunt universa ista, dicit Dominus ". Et ideo sapientissimus Salomon tertii Regum octavo: " Si caelum et caeli caelorum te capere non possunt" etc.

Secundo, quia corporalia et figuralia magnificabant ut vera et spiritualia. Quocontra dicitur Actuum decimo septimo : " Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat neque manibus humanis colitur, indigens aliquo ", cum sit Deus.

Tertio fallebantur, quia momentanea et caduca magnificabant, quasi essent perpetua et Aeterna, cum dicatur tamen priinae ad Corinthios septimo : " Praeterit enim figura liuius mundi".

11. (Vers. 6.). Secundo quantum ad praedictionem introductam ex occasione accepta subditur: Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Hoc quidem generaliter dictum est et verum est pro tempore finalis iudicii, quando omnia destruentur, secundum illud Matthaei vigesimo quarto "Caelum et terra transibunt" etc. ; et Apocalypsis vigesimo primo: (Primum caelnm et prima terra abiit, et mare iam non est", ut in Psalmo: "Ipsi peribunt, tu autem permanebis " etc. Est etiam verum pro destructione Ierusalem specialiter, quae facta est a Tito et Vespasiano quadragesimo secundo anno post passionem Domini: supra decimo nono : " Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et ad terram prosternent te et non relinquent in te lapidem super lapidem ". Unde Gregorius dicit, quod illa Ierusalem cum templo funditus est eversa, et nova postmodum est reaedificata. Ratio autem, quare Dominus distulit per quadraginta duos annos, fuit, ut exspectaret illos ad paenitentiam, sicut dicitur secundae Petri tertio : " Patienter agit propter vos, nolens aliquem perire ". Ratio autem, quare amplius non distulit, fuit propter Iudaeorum perfidiam obduratam, quae veritatem contemnebat propter velamen et umbram. Unde Glossa : "Curavit Deus civitatem et templum et omnia figuralia subvertere, ne quis post adventum Christi ad illa recurreret". Et pro illo tempore intelligitur illud Isaiae primo : " Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum ". " Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et Sabbatum et festivitates alias non feram ". Et ideo ad Galatas quinto : " State et nolite iterum iugo servitutis contineri. Ecce, ego Paulus dico vobis" etc.

12. (Vers. 7.). Tertio quantum ad interrogationem subortam ex praedictione audita subiungit: Interrogaverunt autem illum dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum, cum fieri incipienti Interrogaverunt autem non omnes, sed quatuor principales, scilicet Petrus, Iacobus, Ioannes et Andreas, quia erant ei familiares. Unde Glossa : " Quia laudantibus Aedificationes templi praedixerat omnia destruenda, discipuli, sicut Marcus ait, scilicet Petrus, Iacobus, Ioannes et Andreas, separatim quaerunt tempus et signa praedictae destructionis ". Et attendendum, quod dupliciter potest quis inquirere de temporibus futuris: uno modo, inquirendo diei finalis horam determinatam, et haec est quaestio curiosa, quia, sicut Matthaei vigesimo quarto dicitur, "de die illa et hora nemo scit, neque Angeli caelorum, nisi solus Pater ". Et ideo discipulis quaerentibus, Actuum primo: " Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel"? responsum est:"Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate ". Et ideo primae ad Thessalonicenses quinto: " De temporibus et momentis fratres, non indigetis, ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini, sicut far in nocte, ita veniet". Alio modo potest, quis inquirere in quadam generalitate et sine certi temporis significatione: et baec quaestio studiosa est. Nam huios ignorantia est periculosa: propter quod de Iudaeis, Ieremiae octavo : " Turtur et hirundo et ciconia cognoverunt tempus adventus sui, populus antem meus" etc: et supra duodecimo: " Hypocritae, faciem caeli et terrae nostis probare, hoc autem tempus quomodo non probatis "? Et ideo Dominus quaerentes non reprehendit, sed eis satisfacit. Unde Gregorius : " Dominus ac Redemptor noster perituri mundi praecurrentia mala. denuntiat, ut eo minus perturbent venientia, quo fuerint praescita. Minus enim iacula feriunt, quae praevidentur: et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra haec per praescientiae clypeum munimur ",

13. (Vers. 8.). Qui dixit: Videte, ne seducamini etc. Post praedictionem futurorum in quadam generalitate hic specialius descendit ad describendam persecutionem Ecclesiae . Hanc autem describit dupliciter: primo communiter respectu omnium: secundo, specialiter respectu perfectorum, ibi : Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas.

In describendo autem persecutiones futuras in Ecclesia post passionem Christi introducuntur tria, ex quibus ostenditur persecutio Ecclesiae esse conflanda, scilicet multiplicatio haeresis , aggravatio bellorum et superventio pestilentiarum.

Primo ergo quantum ad multitudinem haeresum dicit: Qui dixit: Videte, ne seducamini, ear licet per varios errores: propter quod ad Ephesios quarto : "Iam non simus sicut parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris "; sicut secundae ad Thessalonicenses secundo: " Rogamus vos, ut non cito moveamini a vestro sensu: ne quis vos seducat ullo modo ". Et bene opus erit cautela, praecipue propter seducentium improbitatem.

14. Et ideo subdit: Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Quia ego sum, praedicando scilicet haereses tanquam haeresiarchae. Multos quidem dicit propter multitudinem et varietatem haeresum, quae a principio Ecclesiae inceperunt et in fine Ecclesiae per filium perditionis vigebunt. Unde Glossa : "Imminente Ierosolymorum excidio, multi fuerunt principes, qui se Christos dicerent et libertatis tempus appropinquare. Temporibus quoque Apostolorum haeresiarchae multi prodierunt". Unde primae Ioannis quarto : " Multi pseudoprophetas exierunt in mundum ". Inter hos fuit primus Simon magus, qui dicebat et in suis voluminibus scriptum reliquit, ut dicit. Hieronymus : " Ego sum speciosus, ego sum paracletus, ego sum omnipotens, ego sum sermo Dei ". Unde Actuum octavo: " Vir quidam erat, nomine Simon, dicens, se esse aliquem magnum: cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur magna ". Refert etiam Iosephus , Simonem Essaeum fuisse in campis Iezrahel, qui praedicabat, se esse Christum. Legitur etiam , quod cum essent filii Herodis Romae et ibi disceptarent de regno, erant quatuor in Iudaea, quorum unusquisque se Christum praedicabat. Manichaeus etiam dixit, se esse Spiritum sanctum . Mahometus etiam dixit, se esse aliquem magnum. Et finaliter post omnes sequetur impius antichristus, qui erit omnium malorum caput, de quo secundae ad Thessalonicenses secundo : "Tunc revelabitur ille iniquus, cuius adventus erit secundum operationem satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent ". Unde Chrysostomus : " Homo circa mortem phantasias videt, sic et mundus in exitu suo multos patitur errores ". Sed quia post istos errores illucescet veritas, ideo subdit: Et tempus appropinquabit , scilicet cognoscendae veritatis: de quo tempore primae ad Corinthios quarto: " Nolite ante tempus indicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum "; Psalmus: " Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo ". - Et ideo addit: Nolite ergo ire post illos , per approbationem falsitatis, secundum illud Proverbiorum primo: " Fili mi, ne ambules cum eis. Pedes enim eorum ad malum currunt" etc. Vadunt autem post Simonem omnes simoniaci, post Mahomelvm omnes luxuriosi, post antichristum omnes superbi et ambitiosi ; quia omnes tales sunt adversarii Christi, et multi sunt. Ideo primae Ioannis secundo : " Filioli mei, novissima hora est: et sicut audistis, quia antichristus venit: nunc autem antichristi multi lacti sunt". Sed tales non sunt imitandi: propter quod Psalmus: " Noli aemulari in malignantibus "; et post: "Quoniam tanquam foenum velociter arescent".

15. (Vers. 9.). Secundo quantum ad aggravationem bellorum subdit: Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri. Sicut enim non est errantium dolositas subsequenda, sic non est bellantium improbitas formidanda, maxime viris iustis: unde Matthaei decimo : (Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere "; quoniam vir iustus per proelia non perdit quod amat, et ideo hu;usmodi proelia non formidat: Proverbiorum vigesimo octavo: " Fugit impius, nemine persequente: iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit". Unde Chrysostomus :

" Sancti viri in auditione sive corporalium, sive spiritualium proeliorum imperturbabiles permanent, pia ea quae sunt in mundo, non possunt nocere eis qui sunt extra mundam; sicut qui est in tabernaculo sonum quidem tempestatis audit, flatum autem non sentit". Ideo Proverbiorum duodecimo : " Non contristabit iustum, quidquid ei acciderit ". Non sunt igitur haec formidanda, quia non sunt nociva.- Non sunt etiam formidanda, quia sunt opportuna: ideo addit: Oportet, primum haec fieri, sed nondum statim finis. Chrysostomus"; " Non potest esse signum, quod semper fuit in usu. Nam bella haec corporalia semper fuerunt et erunt". Quamdiu enim regnat concupiscentia, oportet, quod sint lites et bella: Iacobi quarto : "Unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis, quae militant in membris vestris "? Permittit autem Dominus, haec fieri ad subversionem malorum et exercitationem bonorum, ut sic appareat illud Iob septimo : (Militia est vita hominis super terram ". Et ideo ille bonus miles dicebat secundae ad Corinthios septimo : "Cnm venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pngnae, intus timores". Nam Ioannis decimo sexto: "In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum ".

16. (Vers. 10. 11.). Tertio quantum ad superr-ventionem pestilentiarum subiungit: Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. Gregorius : " Ecce, perturbatio hominum "; et terraemotus magni erunt per loca, " ecce, respectus irae desuper "; et pestilentiae, " ecce, inaequalitas corporum "; et fames, "ecce, sterilitas terrae "; terroresque de caelo, " ecce, inaequalitas aeris "; et signa magna erunt, non solum quia multa, sed etiam quia insolita.

Huiusmodi autem signa magna et multa praecesserunt ; eversionem Ierosolymorum, secundum quod narrat ;osephus , qui dicit, "stellam gladio similem per annum supra Ierusalem pependisse, et currus et equites armatos quadraginta diebus in aere debellasse, et vitulam inter manus inundantium peperisse agnam ". Et haec signa magna praecesserunt eversionem secundam Ierusalem, sicut praecesserant destructionem ipsius factam sub Antiocho: secundi Machabaeormn quinto : " Contigit, per universam Ierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per Aera equites discurrentes, auratas stolas habentes, et congressiones fieri cominus et scutorum motus et telorum iactus et aureorum splendorem armorum omnisque generis loricarum ".

17. HAEc multiformis et pestilenfialis turbatio, licet secundum partes aliquando fuerit in Ecclesia, sicut Gregorius narrat, plene tamen erit in finali tribulatione, qua imminente, erit perturbatio hominum et elementorum. Nam perturbatio hominum erit, secundum illud lsaiae decimo nono : "Concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum et civitas adversus civitatem et regnum adversus regnum "; et Zachariae octavo: " Dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum ". Nec tantum erit perturbatio hominum, verum etiam elementorum. Unde Gregorius : " Prius corda hominum et post elementa turbabuntur, ut, cum rerum ordo confunditur, ex qua re tribulatio veniat, monstretur". Turbabuntur ergo elementa, secundum illud lsaiae vigesimo quarto : " Cataractae de excelsis apertae sunt, et concutientur fundamenta terrae. Confractione confringetur terra"etc Et Gregorius : " Omnia, quae ad usum vitae accepimus , vertimus in culpam: tranquillitatem humanae pacis in securitatem, peregrinationem viae pro habitatione dileximus patriae, salutem corporum redegimus in usum vitiorum, ubertatis abundantiam non ad necessitatem carnis, sed ad perversitatem intersimus voluptatis: serenitatem aeris coegimus nobis servire ad amorem terrenae delectationis. Iare ergo nos omnia feriunt, ut, quot in mundo habuimus gaudia, tot postmodum sentiamus tormenta". Et hoc quidem recte, quia, Sapientiae undecimo , " per quae peccat quis, per haec et torquetur"; et iterum Sapientiae quinto: " Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos"; et ideo Sapientiae decimo sexto: " Creatura, tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus iniustos: et lenior fit ad benefaciendum pro.his qui in te confidunt". Unde et ipse Gregorius dicit: " Quia omnia consummanda sunt ante consummationem omnia perturbabantur ; et qui in cunctis deliquimus in cunctis ferimur, ut impleatur quod dictum est: Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos ", Sapientiae quinto.

18. Sed ante haec omnia iniicient vobis etc. Postquam persecutionem Ecclesiae descripsit communiter respectu omnium, hic specialiter describit in persona perfectorum . Describitur autem hic duplex persecutio contra Apostolos et apostolicos viros: primo publica, deinde privata, ibi : Trademini autem a parentibus etc.

Circa publicam persecutionem virorum sanctorum, scilicet Apostolorum et suorum imitantium, explicandam introducuntur tria, scilicet persecutionis pugna, persecutionis causa et Iribulatorum victoria aperta.

19. (Vers. 12.). Primo igitur quantum ad persecutionis pugnam dicit: Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas. Ante, scilicet tribulationem finalem, in qua tribulabuntur omnes, praecedit persecutio impiorum exagitata contra viros perfectos. In qua quidem persecutione ex parte impiorum erit violentia: ideo dicit: Iniicient vobis manus: Actuum quinto : " Exsurgens princeps sacerdotum et omnes, qui eam illo erant, quae est haeresis Saddncaeorum, repleti sunt zelo et iniecerunt manus in Apostolos et posuerunt eos in custodia publica ".

Erit etiam iniuria cum violentia: et ideo addit: Et persequentur, tradentes in synagogas et custodias: Actuum sexto : " Conimoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt Stephanum et adduxerunt in concilium ".

Erit etiam cum hoc simulata iustitia: propter quod subdit: Trahentes adreges et praesides propter nomen meum, quasi iniquum sit praedicare Crucifixum ; Actuum quinto: "Cnm adduxissent Apostolos, statuerunt in concilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum dicens: Praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nemine isto: et ecce, replestis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius"; et Actuum decimo septimo: " Zelantes Iudaei et assumentes de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem et trahebant lasonem et quosdam fratres ad principes civitatis,

clamantes: Quoniam tu sunt, qui orbem concitant et huc venerunt. Et hi omnes contra decreta Caesarig faciunt, regem alium dicentes esse Iesum ". HAEc autem persecutio desaeviit contra Apostolos et suos etiam sequaces ab adversariis nominis Christi; secundae ad Timotheum tertio : " Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, persecutiones, passiones, qualia facta sunt mihi Antioehiae, Iconii, Lystris ". " Et ex omnibus eripuit me Dominus. Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur ". Unde Angustinus in sermone de Innocentibus"; "In Scripturis sanctis, bonos et iustos viros semper persecutionem malorum sustinuisse, cognoscimus ", quia, ut dicit Gregorius, "Abel esse renuit quem Cain malitia non exercet ".

20. (Vers. 13.). Secundo quantum ad persecudonis causam subdit: Continget autem vobis in testimonium, dilectionis divinas: ad Hebraeos duodecimo : " Quem diligit Dominus castigat; flagellat autem omnem filium, quem recipit. In disciplina perseverate. Tanquam filiis vobis se offert Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater? Quodsi extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes: ergo adulteri et non filii estis"; Iudith octavo: " Memores esse debetis, quomodo pater noster Abraham , tentatus et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est".

Continget etiam in testimonium virtutis propriae. Propter quod Genesis vigesimo septimo : "Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus, an ncn ". Unde et Iob secundo dixit satan ad Dominum: " Mitte manum tuam et tange os eius et carnem, et tunc videbis, quod in faciem benedicat tibi. Dixitque Dominus ad satan: Ecce, in manu tua est. Egressus igitur satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo "; et ad Romanos quinto: "Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem ".

Continget etiam in tesiimonium damnationis alienae. Unde Glossa : " Mors iustorum bonis est in adiutorium, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt, ut vivant". Unde Sapientiae quarto : " Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti"; et ideo primae Petri quarto:

" Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis illorum qui non credunt Dei Evangelio "? - Continget etiam.in testimonium veritatis praedicatae: nam martyr testis dicitur, et martyrium testimonium est veritatis: Apocalypsis sexto : " Vidi sub altari animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant". Et haec Martyrum sanctorum testimonia credibilem faciunt fidem christianam: Psalmus : " Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ", propter mortem praedicantium. Unde et Actuum decimo : " Praecepit nobis praedicare populo et testificari, quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum ".

21. (Vers. 14.). Tertio quoad tribulatorum victoriam subiungit: Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari, quemadmodum respondeatis, per investigationem propriam, quia, secundae ad Corinthios tertio , "non quod simus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est"; Psalmus: " Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt".

22. (Vers. 15.). Ego enim dabo vobis os et sapientiam, per inspirationem internam: Matthaeidecimo : "Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis ". Hic autem Spiritus Domini dat sapientiam et dat eloquentiam: sapientiam in corde, secundum illud Ioannis decimo sexto : " Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem "; ideo Iob trigesimo secundo: (Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam ". Et ratio huius redditur primae ad Corinthios secundo : quia " Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit, quae sunt in homine, nisi spiritus hominis, qui est in ipso? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei". Et ideo Sapientias nono: " Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis "? - Dat similiter eloquentiam in sermone per sapientiam; unde Sapientiae decimo : " Sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas "; ideo Exodi quarto: " Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum ? Perge igitur, et ego ero in ore tuo et docebo te, quid loquaris ". Et ideo Isaiae sexagesimo tertio: "Ego, qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum ".

Et quia "sa pientiam non vincit malitia ", ideo subdit: Cui noi poterunt resistere et contradicere omnes adversari vestri, per cavillationem fraudulentam: Exodi de cimo quarto : " Dominus pugnabit pro vobis, et v" tacebitis ". Huic forti bellatori nullus resistere potest Psalmus: " Tu terribilis es, et quis resistet tibi" et Iob nono: " Quis restitit ei et pacem habuit " Nullus ergo resistit, qui non vincatur a discipulis propter veritatis annuntiationem ;quia dicitur terti Esdrae quarto : " Et veritas manet et invalescit in aeternum et vivit in saecula saeculorum "; et Apocalypsis duodecimo de antichristo dicitur: "Ipsi.vicerunt eum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui, et quia non dilexerunt animas suas usque ad mortem ".

23. Sed contrarium dici videtur Apocalypsis undecimo '' : " Dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis "; et post: " Cum finierint testimonium suam, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum et vincet eos ".

Sed hoc non est contrarium, quia, licet veritas ad tempus prosternatur, oportet tamen, quod resurgat. Unde ibidem :"Post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos". "Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit ". ''

24. (Vers. 16. 17.). Trademini autem a parentibus etc. Postquam descripsit perfectorum persecutionem publicam, hic describit privatam ;circa quam introducuntur tria, scilicet domestica pugna, superna tutela et interna armatura.

Primo ergo quantum ad domesticam pugnam dicit: Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis: et hoc quidem durissimum erit. Durum quidem est tradi ab amico et cognato, secundum illud Psalmi : " Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos" etc. Durius est tradi a fratre proprio: MichAEAE septimo : "Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur. Malum manuum suarum dicunt bonum "-Sed gravissimum est pati a genitore suo; Zachariae decimo tertio : " Configent eum pater eius et mater eius, genitores eius, cum prophetaverit". EI haec quidem tribulatio valde est dura ; unde Glossa "Haius tormentum est, cum aliquis ab illis patitur, de quibus praesumebat, quia cum damno corporis mala cruciant amissae caritatis". Et ideo Ieremiae nono : "Unusquisque a proximo se custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur ".

Et quia hoc odium erit pessimum, ideo subdit: Et morte afficient ex vobis, et eritis odio omnibus hominibuspropter nomen meum: leremiae decimo quinto: " Vae mihi ! mater mea: quare genuisti me virum rixae, virum discordiae in universa terra ? Omnes maledicunt mihi". 25. Ratio autem odii huius est duplex: prima est discordia voluntatum. Ideo Ioannis decimo quinto : " Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero non estis de mundo, propterea odit vos mundus ". Nam, sicut dicitur Iacobi quarto, " amicitia huius mundi inimica est Deo " etc. . Alia ratio est perfidia animorum, secundum illud Ioannis decimo sexto : "Venit hora, in qua omnis, qui interficit vos, putabit, se obsequium praestare Deo. Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me". In hoc mira notatur perfidia animorum, quod ex nulla alia causa persequentur viros iustos, nisi quia Christi nomen credunt, amant, praedicant et sequuntur ; et ideo dicit: propter nomen meum. Et haec fuit causa, propter quam fratres Ioseph oderunt eum; unde dicit Chrysostomus: "O nefanda rabies iniquorum ! Non licet Ioseph, non licet, inquam, impunitum esse qui bonus est, non licet, meliorem tutum esse cum malis ! Et quasi invidi aliquid perdant, aut dispendium alicuius rei incurrant: sic bonorum vita detrimentum est pessimorum. Zelant modestum superbi, mansuetum invidi, probum improbi, mitem tumidi inimica aemulatione lacessunt. Bonum mali videre non possunt Nolunt, meliorem se vivere, ne degeneres ipsi possent improperia sustinere. Cur innocentem zelu, inimica fraternitas? Cur invides bono? Cur pati simplicem non potes ? Cur modestum persequeris 1 Cur probum non diligis ? Cur rea innocentis sanguinis inveniris ? Saltem distractus aliquatenus vivat, ne in te accusator innocens sanguis, ut in Cain aliquando exsistat. Serva tibi, serva, inimica fraternitas, vivum quem sentias aliquando placatum: serva incolumem quem necessitatis tempore invenias provisorem ".

26. (Vers. 18.). Secundo quantum ad supernam tutelam subdit: Et capillus de capite vestro non peribit: quod tripliciter exponitur: primum quidem, quia divina providentia curam de omnibus agit et nihil perire sinit: supra duodecimo : " Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt Nolite ergo timere, multis passeribus pluris estis vos ".

Secundo, quia divina potentia nullam sinet perire particulam; unde Augustinus in Enchiridio : " Non perit Deo terrena materies, de qua mortalium creaturarum caro: sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium, etiam hominum cibum cedat carnemque mutetur, illi animae in puncto temporis redit, quae ipsam primitus, ut homo fieret, cresceret, viveret, animavit".

Tertio, quia in omnibus his tribulationibus non incurrunt laesionem vel modicam; in cnius figura Danielis tertio : (Sidrach, Misach et Abdenago de medio ignis egressi sunt Et satrapae contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et odor ignis non transisset per eos". Et ideo dicitur primae Petri tertio: " Et quis est, qui vobis noceat, si boni Aemulatores fueritis "? Et in hoc mira apparet Dei super iustos protectio: unde Chrysostomus : " Mira Christi virtus et fortitudo Apostolorum. A gentibus habebantur odio ut Iudaei, a CAEsare eiiciebantur ut seditiosi, a ludaeis lapidabantur ut Legis inimici. Contra Apostolos omnes proeliabantur: princeps, dux, idiota et plebs. Infinita millia

Iudaeorum tunc ceperant Romani et duodecim viros inermes non superaverunt".

97. (Vers. 19.). Tertio quantum ad internam armaturam subiungit: In patienta vestra possidebitis animas vestras, id est, defendelis tanquam per armaturam perfectam; Proverbiorum decimo quinto : " Qui acquiescit increpationibus possessor est cordis "; hoc autem Ut per patientiam. Nam illius rei dicitur quis possessor, cuius habet plenum dominium: et patientia facit dominari sibi, secundum illud Proverbiorum decimo sexto ; " Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium ". Et ideo Gregorius: " Patientia radix est et custos virtutum, et in bac animas, quae . corpus possident, possidemus ".

Et hoc manifeste apparet, si quis attendat, quid sit patientia. Nam patientia rectificat rationalem, temperat irascibilem, modificat concupiscibilem et exteriorem consummat operationem. Rationalem, inquam, illuminat et rectificat : unde Proverbiorum decimo quarto : " Qui patiens est multa gubernatur sapientia "; et Proverbiorum decimo nono:"Doctrina viri per patientiam dignoscitur ". Temperat irascibilem et concupiscibilem: propter quod Gregorius Patientia vera est, cum quis amat quem portat. Nam tolerare et odisse non est virtus, sed velamen furoris ". Consummat etiam exteriorem operationem, secundum illud Iacobi primo : " Patientia perfectum opus habet, ut sitis perfecti et integri" etc. ; et ad Hebraeos decimo: " Patientia vobis necessaria est, ut, voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem ". HAEc autem patientia facit reportari proemium, dum conservat et multiplicat merita passionum. Unde Hieronymus : " Exercetur patientia, cum a proximo sustinemus persecutiones, damna, contumelias, ab adversario tentamenta, a Domino flagella. Sine ferro Martyres esse possumus, si patientiam in animo servamus". 28. Cum autem videritis circumdari ab exercitu etc. Postquam descripsit quae ventura erant generaliter, et etiam persecutiones ipsius Ecclesiae: hic describit quae ventura sunt circa destructionem Ierusalem, per quam intelligitur tribulatio, quam Ecclesia passura est tempore antichristi. Habet autem pars ista duas partes. In quarum prima praedicit bellum praecedens: in secunda vero, excidium subsequens ibi : Vae autem praegnantibus et nutrientibus etc.

Bellum autem praecedens describit quantum ad tria, scilicet quantum ad periculum pugnae, remedium fugae et iudicium divinas vindictae.

29. (Vers. 20.). Primo quantum ad periculum pugnae dicit: Cum autem videritis, circumdari ab exercitu Ierusalem, per obsidionem Romanorum secundum illud Ezechielis quarto : " Fili hominis sume tibi laterem, et pones eum coram te et describes in eo civitatem Ierusalem et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et comportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro ".

Tunc scitote, quia appropinquavit desolatio eius, per eversionem omnimodam ; Danielis nono: " Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo; et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio" etc.

30. Spiritualiter autem per exercitum circumdantem Ierusalem intelligitur insurrectio perversorum contra ecclesiasticam pacem procurata per antichristum et ministros ipsius, secundum illud Apocalypsis decimo sexto : " Et vidi, de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophctae exire tres spiritus immundos in modum ranarum. Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terrae congregare eos in proelium ad diem magnum omnipotentis Dei et Apocalypsis decimo nono: " Vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo". Sed quia mali incomparabiliter plures erunt, ideo dicuntur circumdare. In cuius figuram primi Regum vigesimo tertio : " Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos". Unde Iob decimo nono: Simul venerunt latrones eius et per me fecerunt sibi viam et obsederunt tabernaculum meum in gyro".

31. (Vers. 21.). Secundo quantum ad remedium fugae subdit: Tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad

montes, ne inveniantur: et qui in medio eius sunt discedant, ne includantur: et qui in regionibus non intrent in eam, ne ibi capiantur. Exercitus enim Romanorum primo per Iudaeam evertit multas civitates, antequam veniret Ierusalem. Et omnes pene Iudaei intraverant ibi, sicut dicit Josephus , propter solemnitatem et propter securitatem ; ideo comprehensi Sunt omnes iusto iudicio Dei, secundum illud Ieremiae duodecimo: " Congrega eos sicut gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis". Sed Christiani per fugam liberati sunt: unde Glossa Bedae :"Ecclesiastica historia narrat, Christianos, qui in ludaea erant, imminente excidio, ab Angelo monitos fuisse et trans Iordanem in civitate Pella, donec desolatio Iudaeae impleretur, habitasse ".

32. Spiritualiter autem insinuatur hic remedium, quod erit infirmis in illa valida persecutione antichristi, scilicet fugae et occultationis. Licet enim imperfectis fugere propter cavenda pericula: unde Zachariae secundo : " O, O, O! fugite de terra aquilonis, dicit Dominus ". Quibus Christus condescendens, abscondebat se a Iudaeis, secundum illud Ioannis septimo: " Post haec ambulabat Iesus in Galilaeam. Non enim volebat ambulare in ludaea, quia quaerebant eum ludaei interficere ". Licet etiam hoc viris perfectis, cum vident, quod magis expedit saluti populi, quod fugiant: unde dixit Dominus discipulis Matthaei decimo : " Cum autem persequentur vos in una civitate, fugite in aliam "; et de Paulo dicitur Actuum nono, quod cum " Iudaei cnstodirent portas Damasci die ac nocte, ut Paulum interficerent, accipientes eum discipuli, nocte per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta ". Huius figura praecessit in David; primi Regum decimo nono : "Porro ille abiit et aufugit et salvatus est "; submissus enim fuit a Michol per fenestram.

33. (Vers. 22.). Tertio quantum ad iudicium divinae vindictae subdit: Quia dies ultionis tu sunt, ut impleantur omnia, quaescripta sunt. Decrevit autem Dominus destruere Ierusalem in ultionem sanguinis Iesu Christi et Prophetarum eius: unde Matthaei vigesimo tertio : " Ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae. Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam". Nam tantum scelus nullo modo debuit remanere inuitum: ideo Threnorum secundo: "Feci Dominus quae cogitavit, complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis. Destruxit et non pepercit et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum ".

34. Spiritualiter autem intelligitur per haec ultio divinae indignationis propter peccata personarum ecclesiasticarum, tam saecularium quam religiosarum, secundum illud MichAEAE tertio : (Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophetae eius in pecunia divinabant ". (Propter hoc Sion quasi ager arabitur" etc. Et specialiter propter peccata praelalorum: Isaiae primo : (Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii ! Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae"; (principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones ". " Propter hoc ait Dominus Deus exercituum: Heu! consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis". Ideo Isaiae trigesimo quarto : " Dies ultionis Domini, annus retributionum iudicii Sion"; et secundaead Thessalonicenses secundo: "Mittet eis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati ". Et tunc in ultima tribulatione consummabuntur omnia, secundum illud Apocalypsis decimo : "In diebus vocis septimi Angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, quod locutus est per servos suos Prophetas"; et decimo quinto: "Impletum est templum Dei fumo a maiestate Dei, et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem Angelorum ".

35. (Vers. 23.). Vae autem praegnantibus et nutrientibus etc. Postquam descripsit bellum praecedens, describit hic secundo excidium subsequens: circa quod describendum tria insinuantur, scilicet oppressio ciuitatis occupandam, destructio civitatis oppressae et desolatio civitatis destructae.

Primo igitur quantum ad oppressionem civitatis occupandae dicit: Vae autem praegnauibus et nutrientibus in illis diebus ! Glossa : " Quarum uteri vel manus sarcina filiorum praegravatae fugae necessitatem impedient": quia huiusmodi non poterit prodesse fuga, secundum illud primae ad Thessalonicenses quinto: " Repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habentis, et non effugient ". - Ratio autem huius est vehemens oppressio civitatis: ideo addit: Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, secundum illud Isaiae vigesimo nono: "Vae Ariel ! Vae Ariel ! civitas, quam expugnavit David. Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens. Et circumvallabo ut sphaeram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam ".

36. Secundum autem mysticum intellectum per praegnantes intelliguntur animae peccatrices, quae concipiunt per peccati concupiscentiam et pariunt per operationem perversam. Unde Augustinus de Verbis Domini : " Quando concupiscit quis rem alienam, anima sua quasi concepisse videtur: quam rem si per aliquam nequitiam potuerit obtinere, quasi natum filium osculari et nutrire cognoscitur ". Unde Iacobi primo : "Concupiscentia,- cum conceperit, parit peccatum: peccatum, cum consummatum fuerit, generat mortem ". Et talibus erit vae in illa tribulatione: unde Sapientiae quarto: "Ex iniquis omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua".

Possunt autem per praegnantes intelligi animae, quae bonum habent propositum, sed non perveniunt usque ad partum euectus: unde Isaiae trigesimo septimo : " Venerunt filii usque ad partum, et virtus non erat pariendi". Et istis erit vae in illa tribulatione, quia, sicut flos vineae in frigore laeditur cito, sic propositum bonum in persecutione annihilatur ; unde Iob decimo quinto : "Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius", et hoc per mala exempla. Propter quod Amos primo: " Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum ". Istis erit vae propter negligentiam, sicut aliis vae propter concupiscentiam. Et sic implebitur illud Isaiae vigesimo octavo : " Erit eis verbum Domini: Manda, remanda, manda, remanda: exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta:

modicum ibi, modicum ibi, ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et illaqueentur et capiantur ".

37. (Vers. 24.). Secundo quantum ad destructionem civitatis oppressos subditur: Et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes. Ad littetam hoc impletum esse videmus in Iudaeis, de quibus miram narrat Iosephus stragem, et mirabilem videmus viventium dispersionem: et sic verificatum est in eis illud Deuteronomii trigesimo secundo : " Foris vastabit eos gladius et intus pavor, iuvenem simul ac virginem, lactantem cum homine sene"; et illud Threnorum primo: "Foris interficit gladius, et domi mors similis est"; et similiter illud Threnorum secundo: " Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne, quod pulcrum erat visu in tabernaculo filiae Sion".

38. Secundum mysticum intellectum per istam occisionem intelligitur caedes illa permaxima, quae erit in tribulatione finali, de qua Isaiae vigesimo secundo : " Dies interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle visionis". Et de hoc Danielis undecimo: "Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in flamma et in captivitate et in rapina dierum ". Et de eruditis ruent, ut conflentur et eligantur et dealbentur" etc Unde dicitur Ezechielis nono : " Transite per medium civitatis et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem. Et a sanctuario meo incipite" etc. Et ideo Iob decimo nono: " Fugite a facie gladii" etc.

39. Tertio quantum ad desolationem civitatis destructae subiungit: Et Ierusalem calcabitur a gentibus: Threnorum primo : " Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas, ne intrarent ecclesiam tuam "; et Threnorum secundo : " Praecipitavit Dominus nec pepercit". " Praecipitayit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam "; et in Psalmo dicitur: " Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam " etc. - Et quoniam non est ira Domini sine misericordia, ideo addit: Donec impleantur tempora nationum: Glossa : "Id est, donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Israel saluus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem a Jacob ". Et ideo dicitur Threnorum tertio : " Quia non repellet in sempiternum Dominus: quia, si abiecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum ".

40. Secundum mysticum intellectum per tempora nationum intelligitur tempus illud, quo filius perditionis Ecclesiam conculcabit: Apocalypsis undecimo : " Atrium, quod est foris templum, ne metiaris, quoniam datum est gentibus", ad conculcandum, ". et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus". Abbreviabitur autem hoc tempus propter meritum electorum: unde Matthaei vigesimo quarto : " Erit tribulatio magna, qualis nunquam ftiit ab initio mundi usque modo neque fiet. Et nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur". Unde et Danielis nono: " Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna".

41. (Vers. 25.). Et erunt signa in sole etc. Postquam praedixit, quae ventura erant generaliter, circa persecutionem, et circa destructionem Ierusalem, hic quarto praedicit, quae ventura sunt circa iudicium finale. In hac autem eruditione primo discipulos erudit ad providentiam. Secundo erigit ad confidentiam, ibi :.ffis autem fieri incipientibus etc. Tertio vero exciuit ad vigilantiam, ibi: Attendite autem vobis etc.

Circa iudicium finale universalem describit commotionem ex parte naturae caelestis, elementaris, rationalis, intellectualis et ipsius iudicis apparentis.

Primo ergo quantum ad naturam caelestem dicit: Et erunt signa in sole et luna et stellis. Solem et lunam specialiter nominat tanquam duo praecipua luminaria et secundum apparentiam et secundum efficaciam: Genesis primo : " Fecit Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas ". In his ergo luminaribus apparebunt signa obscurationis, secundum illud Ioelis secundo: "Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et Terribilis ". Horribilis autem erit propter illorum luminum obscurationem, secundum illud Psalmi : "Fecit lunam in tempore, sol cognovit occasum suum. Posuisti tenebras " etc.: et de hac Sapientiae decimo septimo: " Nec siderum limpidissimae flammae illuminare poterunt illam noctem horrendam". Unde haec luminaria, quae in principio temporis posita sunt in firmamento in signa per sui lucem, secundum illud Genesis primo : "Fiant luminaria in firmamento caeli et sint in signa et tempora " etc.; in fine temporum in signa sunt finis per lucis occultationem. Unde Apor calypsis sexto: " Sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae ceciderunt de caelo super terram"; et Matthaei vigesimo quarto: Statim antem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo ".

Hic autem beatus Lucas non exprimit, quod stellae cadent, sed quod in eis erunt signa: quia revera corpora stellarum caelestium non mutabunt situm secundum substantiam, sed secundum apparentiam. Virtute stellarum, imminente iudicio, impressiones plurimae generabuntur, quas Philosophus vocat assub, quae ita multiplicabuntur, ut cadere videantur stellae caelorum.

42. Et attendendum est, quod sicut luminariai sunt signa naturalium secundum operationes naturales, sic sunt in signa eorum quae supra naturam eveniunt, per aliqua in eis super naturam facta. Nam in designationem mirabilis virtutis Christi sol stetit, secundum illud Iosue decimo : " Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon ". " Stetitque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei ". In designationem autem mirabilis dignationis sol decem gradibus retrocessit: Isaiae trigesimo octavo : " Reversus est sol per decem lineas, per gradus, per quos descenderat", quia homo post novem ordines Angelorum decimum tenet locum. In designationem vero admirabilis passionis tam in capite quam in membris, sol obscuratus est in passione capitis: infra vigesimo tertio : " Tenebrae factae sunt in universam terram, et obscuratus est sol "; similiter in passione corporis: Apocalypsis octavo: "Percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum "; quod refertur ad corpus, quia, Apocalypsis duodecimo, "draco traxit tertiam partem stellarum ".

43. Secundo quantum ad naturam elementarem - subdit: Et in lenis pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum. Beda: " Appropinquante extremo iudicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, quia, appropinquante termino suo, elementa quasi paventia nutant et tremunt"; Sapientiae quinto : " Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum ". " Ibunt directe emissiones fulgurum, et tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient. Et a petrosa ira plenae mittentur grandines, et excandescet in illos aqua maris". Unde tunc verificabitur illud Exodi decimo quinto : " In spiritu furoris tui coogregalae sunt aquae". Ipse enim Dominus, qui conturbat mare ; Isaiae quinquagesimo primo: "Ego sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius "- Et hoc quidem iusto iudicio suo: quia, sicut dicitur Isaiae quinquagesimo septimo, "impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem ". Et tunc erit confusio omnium elementorum, iuxta quod in Aegypto factum est, secundum illud Exodi nono : " Ignis et grando mixta pariter ferebantur". Et in hac confusione erit sonitus terribilis: tunc enim verificabitur illud Psalmi: " Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas". Hic enim sonitus designat sonitum terribilis vocis ipsius iudicis ; unde Apocalypsis primo : " Oculi eius tanquam flamma ignis, et pedes eius similes aurichalco sicut in camino ardenti, et vox eius sicut vox aquarum multarum "; Ezechielis primo: "Audiebam sonui alarum quasi sonum aquarum multarum et quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonus castrorum ".

44. (Vers. 26.). Tertio quantum ad naturam rationalem subdit: Arescentibus hominibus prat timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi. Tunc enim implebitur illud Matthaei vigesimo quinto : "Media nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit" etc: unde Glossa: " Hoc de ipso adventu intelligitur, cum omnes virgines prudentes et fatuae, insolito clamore suscitalae, lampades ornant, id est, secum opera numerant, pro quibus maximo cum timore iam instantem Aeterni discriminis exspectant adventum " Dicuntur autem homines arescere, qui vixerunt secundum carnem: nam Isaiae quadragesimo : " Omnis caro foenum". " Exsiccatum est foenum " etc.; unde et Iacobi primo: " Exortus est sol cum ardore et arefecit foenum ", sol iustitiae veniens ad iudicium. Unde Beda : "In exspectatione districti examinis qui in hoc mundo floruerunt exarescent ", secundum illud Exodi decimo quinto: " Irruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui ". Tunc in illis, in quibus securitas fuit et gaudium, non erit nisi timor et luctus: quia, primae ad Thessalonicenses quinto , "cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus ". Unde Chrysostomus : " Nec erit resistendi virtus nec paenitentiae locus nec satisfactionis facultas: ex angustia omnium rerum nihil remanet nisi luctus". Unde Matthaei vigesimo quarto: " Apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae".

45. Quarto quantum ad naturam intellectualem subdit: Nam virtutes caelorum movebuntur: virtutes autem caelorum sunt Angeli beati, qui ex conturbatione omnium dicuntur commoveri, secundam illud Iob vigesimo sexto : " Columnae caoli contremiscunt et pavent ad nutum eius". Dicuntur autem pavere et contremiscere non timore poenae, sed timore reverentiae et horrore divinae vindictae, secundum illud Iob quadragesimo primo : "Cnm sublatas fuerit, timebant Angeli et territi purgabuntur)). Unde sicnt quis super montis supercilio existens quodam modo terretur ex combustione villae alicuius vel hiatus terrae, sic quodam modo caelestes illae virtutes pavebunt in illa terribili ultione. Unde Hieronymus : " Quid faciet virgula deserti, ubi timore concutitur cedrus Libani paradisi "? Unde Isaiae sexto: " Commota snnt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo". Unde Chrysostomus : "Si rex, processurus ad bellum contra aliquem, expeditionem mandat in populo, dignitates omnes moventur, exercitus concitatur, tota civitas fervet: quanto magis, rege caelesti exsurgente iudicare vivos et mortuos, angelicae virtutes commoventur, terribiles ministri, terribilem Dominum praecedentes, ante ipsum pro candelabra fulgura viva praecedent, pro tubis horrenda tonitrua? Vere magna vox, cui omnia obediunt elementa, quae petras scindit, inferos aperit, vincula mortis disrumpit ".

46. (Vers. 27.). Quinto quantum ad iudicem apparentem dicit: Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate: Apocalypsis primo : " Ecce, venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt ". Et de hoc adventu Danielis septimo: (Aspiciebam ego in visione nodis, et ecce, cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem et honorem et regnum. Potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur". Et hic adventus erit terribilissimus adeo, quod impleatur illud Isaiae secundo : "Incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur ". " Et ingredietur scissuras petrarum et in cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram". Et ideo in Psalmo : "Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet, et in circuitu eius tempestas valida ".

47. Licet autem multa et mira contingant in iudicio et quasi inenarrabilia, Hieronymus tamen quaedam narrat, quae dicit se reperisse in annalibus Iudaeorum, quae a diversis diversimode ordinantur. Dicit enim, quod primo die eriget se mare super altitudinem montium, ut verificetur illud Psalmi : " Mirabiles elationes maris ". - Secundo die in tantum descendet, ut vix videri possit, secundum illud Nahum primo : " Dominus in tempestate et turbine viae eius, et nebulae pulvis pedum eius, increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens ". Et de his duobus in Psalmo: " Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus eius " etc. - Tertio die marinae belluae ascendentes super mare dabunt rugitus usque ad caelum, quasi futurum narrantes iudicium: Iob duodecimo : " Loquere terrae, et annuntiabit tibi, et narrabunt pisces maris " etc.

Quarto die ardebit aqua, secundum illud Isaiae sexagesimo quarto: "Utinam disrumperes caelos et descenderes, a facie tua montes defluerent, sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis ".

Quinto die herbae et arbores dabunt rorem sanguineum: Apocalypsis decimo quarto : " Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum ".

Sexto die ruent Aedificia: Apocalypsis decimo sexto: " Et fracta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt "; et Matthaei vigesimo quarto: "Non relinquetur lapis super lapidem , qui non destruatur " etc.

Septimo petrae collidentur ad invicem, sicut factum fuit in dominica passione: Matthaei vigesimo septimo : " Petrae scissae sunt" etc.

Octavo die fiet generalis terraemotus: Apocalypsis decimo sexto: " Et factus est terraemotus magnus, qualis non fuit, ex quo homines esse coeperunt ".

Nono adaequabitur terra: et tunc implebitur illud Isaiae quadragesimo .- " Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur "; et Apocalypsis sexto: " Omnis mons et insulae de locis suis motae sunt". - Decimo exibunt homines de cavernis suis et ibunt velut amentes et non poterunt sibi mutuo loqui, et hoc prae stupore illorum mirabilium, quae videbunt et exspectabunt: et hoc notat hic , cum dicit: " Arescentibus hominibus prae timore ". - Undecimo aperientur sepulcra, et stabunt ossa super ea: et tunc implebitur illud Ezechielis tngesimo septimo : " Ecce, ego aperiam tumulos Testros et educam vos de sepulcris vestris, popule meus" etc.

- Duodecimo stellae cadent de caelo: Matthaei vigesimo quarto: " Stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum movebuntur ". - Tertiodecimo morientur homines, ut cum mortuis resurgant, quia, sicut dicit Apostolus primae ad Corinthios decimo quinto secundum aliam translationem, "omnes quidem moriemur , sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi" etc. - Quartodecimo ardebit caelum et terra, id est superficies terraeet aeris: secundae Petri tertio : " Adveniet dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera,

exurentur ".

Quintodecimo die fiet caelum novum et terra nova, et resurgent homines, et fiet iudicium; de hoc Ioannes in Apocalypsis vigesimo primo : " Vidi caelum novum et terram novam; primum enim caelum et prima terra abiit, et mare iam non est".

48. (Vers. 28.). His autem fieri incipienti-bus etc. Postquam discipulos erudivit ad providente tiam, hic secundo erigit ad confidentiam, et hoc quidem facit tripliciter, scilicet exhortatio consolativa, similitudine manuductiva et assertione certificata.

Primo igitur quantum ad exhortationem coni-solatoriam dicit: His autem fieri incipientibus, . respicite et levate capita vestra; Gregorius : " Levate capita, exhilarate corda, quia, dum finitur mundus, cuius amici non estis, prope est redemptio,

- quam quaosi istis ". Respicite igitur per veram fidem, secundum illud supra decimo octavo : "Respice, fides tua te salvum fecit ". Respicite, inquam, futura, quae non videntur, secundum illud secundae ad Corinthios quarto: " Non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur " etc. Et hoc quidem fit per fidem, de qua ad Hebraeos undecimo: " Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium ". -

Levate autem per spem; et rationem hnius subdit: Quoniam appropinquat redemptio vestra, ad quam spes vestra suspirat. Unde ad Romanos octavo : " Creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus ". HAEc autem spes facit, tribulationes patienter ferri: ad Romanos duodecimo : " Spe gaudentes, in tribulatione patientes "; et ratio huius, ad Romanos octavo, quod " non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat ".

49. Debent igitur viri spirituales levare capita per firmam exspectationem: debent etiam levare oculos per claram considerationem, secundum illud Psalmi : " Ad te levavi oculos meos" etc.: et Genesis decimo tertio: " Leva oculos tuos in directum ". "Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo" etc. Debent levare vocem per Scripturae praedicationem: Isaiae quinquagesimo secundo : " Vox speculatorum tuorum, levaverunt vocem, simul laudabunt" etc. Debent levare manus ad perfectam operationem: Psalmus : " Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas ". Et hoc est quod maxime nos sursum erigit, propter quod primae ad Timotheum secundo: " Volo, vos orare in omni loco, levantes purae manus sine omni ira et disceptatione".

50. (Vers. 29. 30.). Secundo quantum ad similitudinem manuductivam subditur: Et dixit illisi similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores: cum producunt iam ex se fructum, scitis, quoniam prope est Aestas. Comparat autem arbores humano generi, et maxime ficulneam. Arboribus enim hu;usmodi homo assimilatur et quantum ad ortum et quantum ad occasum et quantum ad fructum. Quantum ad ortum, propter quod in Psalmo : " Erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum " etc. Quantum ad occasum, propter quod Iob decimo quarto: " Lignum habet spem: si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant"; sic et homo, cum moritur, spem habet resurgendi. Quantum ad fructum, quia sicut arbor infructuosa inciditur, sic et homo: unde Matthaei tertio : " Omnis arbor, quae non Iacit fructum bonum, excidetur " etc: unde supra decimo tertio dicitur de ficu infructuosa: "Succideillam " etc. Sicut enim arbor secus viam non fructificat, sic et homo occupatus circa multa: Matthaei vigesimo primo : " Videns fici arborem secus viam, venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantam. Et ait illi: Nunquam ex te fractas nascatur ". Unde Chrysostomus : " Sicut impossibile est, arborem secus viam fractas ad maturitatem servare: sic difficile est, hominem iuxta mundam viventem iuventutem immaculatam usque ad finem tenere ". Sicut etiam arbores fructificant, abscedente hieme; sic homo fructum habet post tribulationem: Canticorum secundo : "Iam hiems transiit, imber abiit et recessit "; "ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum ". Hic fractus est per tolerantiam tribulationis, secundam illud ad Hebraeos duodecimo: " Omnis disciplina in praesenti non est gaudii, sed moeroris, postea autem affert fractum pacatissimum exercitatis per eam ".

51. (Vers. 31.). Et hic fructus colligitur in ae-- state claritatis aeternae: propter quod subdit: Ita et vos, cum. videritis haec fieri, scitote, quoniam prope estyegnum Dei: Glossa: " Regnum Dei aestati comparat, quia tunc moeroris nostri nubila transibant, et Aeterni dies vitae sub claritate solis fulgebunt ". In hac Aestate cessabit pluvia lacrymarum: Isaiae vigesimo quinto : " Aufert Dominos Deas omnem lacrymam ab omni facie "; Psalmus: " Euntes ibant et flebant" etc. Cessabit nubilum tribulationum: Tobiae tertio : " Post tempestatem tranquillum facis et post lacrymationem et fletum exsultationem infundis " etc. Cessabit etiam frigus cupiditatum: unde Bernardus : " O vera meridies, plenitudo fervoris et lucis, solis statio, umbrarum exterminatio, desiccatio paludum, foetor um depulsio ! O perenne solstitium, quando iam non inclinabitur dies: o lumen meridianum, o vernalis temperies, o Aestiva venustas, o autumnalis ubertas Et ne quid videar praeteriisse: O quies et feriatio hiemalis ! aut certe, si hoc magis probas, sola tunc hiems abiit et recessit "!

82. (Vers. 32.). Tertio quautum ad assertionem certificalwam subiungit: Amen dico vobis, quod non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant: Glossa:"Quae dico vobis sub certitudine exspectate". Hanc autem generationem vocat generationem mortalem, secundum illud Ecclesiastae primo : " Generatio praeterit, et generatio advenit". Haec praeterit, quando transit ad immortalitatem per resurrectionem: Glossa : " De mortalitate ad immortalitatem ". Et haec resurrectio non erit ante praedictorum consummationem, quia, Iob decimo quarto, " homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum ".

83. (Vers. 33.). Et ideo subdit: Caelum et terra transibunt, quantum ad exteriorem figuram: Psalmus : " Tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes " etc.: et ideo primae ad Corinthios septimo: " Praeterit figura huius mandi". Unde Isaiae quinquagesimo primo: " Caeli sicut fumus liquescent , et terra sicut vestimentum atteretur "; et Isaiae sexagesimo quinto: " Ecce, ego creo caelos novos et terram novam ".

Et ideo transeunt haec omnia sicut temporalia, sed econtra, verba autem mea non transibunt, quantum ad interiorem sententiam: Psalmus : "In Aeternam, Domine, permanet verbum tuum ". Unde Gregorius: "Omne, quod apud vos durabile et sine mutatione est, ad aeternitatem durabile non est: et omne, quod apud me transire cernitur, fixum et sine transita tenetur ". Unde Isaiae quadragesimo : " Exsiccatum est foenum, et cecidit flos: verbum autem Domini nostri manet in Aeternum ". Qui vult igitur Aeternaliter manere, oportet, quod in transitoriis non moretur, sed potius deserendo transitoria per divina verba transeat ad aeterna.

84. Propter quod notandam, quod mundus iste transit quantum ad omne quod habet in se appetibile. Transit primo quoad celsitudinem: Sapientiae quinto : " Quid nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia" etc: Psalmus: " Vidi impium superexaltatum " etc. - Secundo quoad pulcritudinem: Psalmus : "Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat"; et Iacobi primo: " Glorietur frater humilis in exaltatione sua, dives autem in humilitate sua, quia sicut flos foeni transibit. Exortus est enim sol cum ardore et arefecit foenum ".

Tertio quoad dulcedinem: primae Ioannis secundo : " Mundus transit et concupiscentia eius "; Proverbiorum quinto: " Favus distillans labia meretricis ".

Ergo qui his transitoriis adhaeret triplicem facit transitum. Primus est a culpa in culpam: Sapientiae secundo : " Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum sit pratum, quod non pertranseat luxuria nostra " etc. Secundus est a culpa in paenam: Sapientiae secundo : " Umbrac transitus est tempus nostrum "; et Iob septimo: " Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur ". Tertius est a poena in poenam: Iob vigesimo quarto : "Transibunt ab aquis nivium ad nimium calorem ".

Qui . autem transit a transitoriis triplicem facit transitum. Primus est ''a culpa ad paenitentiam;' et de hoc Actuum duodecimo : " Transeuntes primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream "; et hic designatus fuit in transitu maris rubri, Exodi decimo quarto. Secundus est a paenitentia ad sapientiam : Ecclesiastici vigesimo quarto : " Transite ad me omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini"; et hic designatur in transitu per desertum, in quo filii Israel gustaverunt manna, Exodi decimosexto. Tertius est a sapientia ad vitam Aeternam: Psalmus : " Transivimus per ignem et aquam " etc.; et Ioannis decimo tertio: " Sciens, quia venit hora eius " etc: et hic designatur in transitu Jordanis, quo ingressi sunt terram promissionis: Iosue quarto: " Festinavit populus, ut transiret: cumque transissent omnes, transivit et arca . Dei ". - Qui hunc triplicem facit transitum, ille solus est Hebraeus et celebrat verum pascha ; quia pascha ''nihil aliud est quam transitus .

55. (Vers. 34.). Attendite autem vobis etc. Post quam erudivit discipulos ad providentiam et erexit ad confidentiam, hic tertio excitat ad vigilantiam: quod quidem facit quadrupliciter, scilicet dissuadendo contrarium, insinuando periculum, persuadendo propositum et introducendo exemplum.

Primo igitur quantum ad dissuasionem oppositi vigilantiae dicit: Attendite autem vobis, pei vigilantiam, ne forte graventur corda vestra, per somnolentiam: Sapientiae nono :"Corpus, quod corrumpitur, animam aggravat": in crapula et ebrietate et curis linius vitae, per excessum in giua; Ecclesiastici trigesimo septimo: " Propter crapulam multi perierunt, qui autem abstinens est adiiciet vitam ". Hu;usmodi autem superfluitas ineptos nos reddit ad vigilandum circa studium veritatis: Proverbiorum vigesimo : " Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas. Quicumque his delectatur, non erit sapiens "; et ideo Ecclesiastae secundo: " Cogitavi a vino abstrahere carnem meam: ut transferrem animam meam " etc. Item, circa exercitium vi?-tutis: ad Romanos decimo tertio : " Sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus" etc: et ad Philippenses tertio:"Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis: quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum "; et ad Romanos decimo sexto: "Hu;usmodi Christo non serviunt, sed suo ventri". Item, circa excessum contemplationis: ad Ephesios quinto : " Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu sancto, loquentes vobis" etc.: ad Hebraeos decimo tertio: " Optimum est gratia stabilire cor, non escis "; quia, ad Romanos decimo quarto, "regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax " etc.

56. Secundo quantum ad insinuationem periculi subdit: Et superveniat in vos repentina dies illa, propter inconsideratum eventum. Repente enim evenit quod non praevidetur; Isaiae trigesimo : "Subito, dum non speratur, veniet contritio eius ". Venit enim ille dies iudicii repente his qui se non praeparaverunt contra ipsum: supra duodecimo: " Si dixerit servus ille: Moram facit dominus meus venire, et coeperit edere et bibere et inebriari: veniet dominas servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit: et dividet eum partemque eius ponet cum ;nfidelibus".

57. (Vers. 35.). Et quantum ad tales subdit: Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae, id est super omnes, qui terrenis incumbunt. Unde Ieremiae quadragesimo octavo : " Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab ", per quem quidem carnales intelliguntur, qui super terram sedent, de quibus in Psalmo : " Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster "; Ezechielis vigesimo sexto: "In terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo, admirabuntur De hoc autem posuit Dominus supra decimo septimo duplex exemplum, scilicet de diebus Noe et de diebus Lot: quia primi perierunt diluvio, secundi incendio. Et de talibus Iob vigesimo primo: "Domus eorum securae sunt et pacatae". " Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt ".

(Vers. 36.). Tertio quantum ad persuasio-nem propositi subiungit: Vigilate itaque, omni tem-Ipore orantes. Attendendum est autem, quod simul iungit vigilantiam et orationem. Nam vigilare oportet contra hostem extrinsecum, scilicet diabolum; primae Petri ultimo : " Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus " etc.; et contra domesticum, scilicet carnem: et ideo Ecclesiastici trigesimo primo: " Vigilia honestatis tabefaciet carnes". Vigilare oportet ad profectum virtutis; secundae ad Corinthios sexto : " In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in vigiliis multis " etc.

Vigilare oportet per desiderium contemplationis: Canticorum quinto : "Ego dormio, et cor meum vigilat "; et Isaiae vigesimo sexto: " Anima mea desideravit te in nocte " etc. Et quoniam nec possumus hostes revincere nec in bono proficere nec consolationes supernas habere nisi per donum gratiaedivinae, ideo oportet orare: et propterea Matthaei vigesimo sexto : " Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem "; et Ecclesiastici trigesimo nono: "Iustus cor suum tradet ad vigilandum diluculo" etc.

Quia igitur oportet vigilare propter declinationem mali, ideo addit: Ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, secundum illud Matthaei vigesimo quarto : " Orate autem, ne fiat fuga vestra in hieme vel Sabbato ". Et hoc orabat Propheta in Psalmo: " Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam " etc. - Oportet vigilare etiam propter adeptionem boni, et ideo addit: Et stare ante Filium hominis: Glossa : "Haec est summa beatitudinis, in praesentia iudicis secnrum consistere"; Iob vigesimo tertio: "Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius "? Et ideo Apocalypsis septimo: " Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas in sanguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius". Et hic semper est orandum; unde in Psalmo : " Sitivit anima mea ad Deum, fontem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei "!

59. (Vers. 37.). Quarto quantum ad introductionem exempli subiungitur: Erat autem diebus docens in templo, ut vigilans circa exercitium activae, ut exemplum daret ad exercitium actionis perfectae , secundum illud secundae ad Timotheum quarto : " Pracdica verbum, insta opportune, importune " etc.; et iterum ibidem: "Tu vero vigila, in omnibus labora " etc.

Noctibus vero exiens, morabatur in monte, qui vocatur Oliveti, m t vigilans circa otium contemplativae, secundum illud Threnorum secundo : " Consurge in nocte, in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ". Et ex his duobus exemplum dabat perfectae vigilante in activa et contemplativa cunctis praelatis, secundum illud Canticorum tertio : " En lectulum Salomonis ambiunt sexaginta fortes ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi "; et Isaiae vigesimo primo: "Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus".

60. (Vers. 38.). Et quia talis praelatus et doctor libenter auditur, ideo subdit: Et omnis populus manicabat ad eum in templo, audire illum, ut vigilans ad disciplinam, secundum illud Proverbiorum octavo: " Qui mane vigilaverint ad me invenient me ". Maniare autem idem est, quod mane accelerare , quia mane surgere oportet ad studium sapientiae: Isaiae quinquagesimo: (Erigit mihi mane aurem, ut audiam eum quasi magistrum"; et Proverbiorum octavo: " Beatus homo, qui audit me et qui vigilat ad fores meas quotidie et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino".