COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum XII.

Secundo informat ad fallaciam confutatam vitandam duplioi modo.

1. Multis autem turbis circumstantibus etc, P ostquam Dominus in Pharisaeis redarguit dolositatem simulationis malignae, hic discipulos invitat ad cautelam simulationis redargutos . Et quoniam hujusmodi duplicitatem causat Amor male humilians, vel amor male accendens: ideo pars ista dividitur in duas. In quarum prima monet ad cavendam duplicitatem ex timiditate venientem: in secanda vero, cupiditatem, infra eodem capitulo : Ait autem ei quidam de turba etc.

Primo ad cavendam duplicitatem venientem ex timiditate monet quadrupliciter.

Prima autem pars habet quatuor partes, in quarum prima informat ad cavendam dolositatem: in secunda confortat ad repellendam timiditatem, ibi : Dico autem vobis amicis etc: in tertia vero invitat ad conservandam veracitatem , ibi: Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus etc.; in quarta vero animal ad habendam securitatem, ibi: Cum autem inducent vos in synagogas. Et sunt istae partes sibi correspondentes, quia duae postremae correspondent duabus primis.

Informatio dnplex ad cavendam dolositatem.

Informat autem discipulos ad cavendam dolositatem informatione celebri et informatione credibili: celebri, inquam, propter multitudinem turbae ; credibili, propter certitudinem causae.

2. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad multitudinem turbae reddentis admonitionem celebrem dicitur: Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent: et hoc, quia unusquisque volebat ei appropinquare, sive propter salutem habendam, sicut supra sexto : " Omnis turba quaerebat eum tangere " etc. ; sive propter doctrinam suscipiendam, sicut infra decimo quinto: " Erant appropinquantes ad Iesum publicani " etc.; sive propter ipsius Christi videndam benignitatem, sicut in figura dicitur Iob vigesimo nono: " Cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator ". In tanta multitudinis praesentia celebris erat doctrina.

Propter quod subdit: Coepit dicere ad discipulos suos, in aperto, quia veritas non requirit latebras, secundum illud Ioannis decimo octavo : " Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagogis et in templo " etc. Et talem decebat esse doctrinam ad confutandam Pharisaeorum malitiam, quae semper quaerit latebram, quia " contraria contrariis curantur ", et tenebra per lumen expellitur.

3. Propter quod additur: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis, id est cavete ne sitis hypocritae, sicut Pharisaei, quorum vita et doctrina propter malitiam et fallaciam fermentum dicitur, quia corrumpit imperceptibiliter: Osee septimo : " Quievit paululum civitas a fermento, donec fermentaretur totum ". Corrumpit etiam universaliter, sicut dicitur primae ad Corinthios quinto : " Modicum fermenti corrumpit totam massam " ; et ideo subditur: " Expurgate vetus fermentum , ut sitis nova conspersio ". Hoc autem est vetus fermentum, quod consistit in fraudulentia doctrinae et malitia vitae. Unde ibidem subditur: " Neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis ". Ab hoc fermento revocat in hoc loco; et de hoc in figura dicitur Deuteronomii decimo sexto : " Non apparebit fermentatum in omnibus finibus tuis ", quia haec simulatio et hypocrisis debet elongari a cunctis operibus nostris, et maxime a devotione spirituali: Levitici secundo : " Omnis oblatio, quae offeretur Domino, absque fermento fiet "; ab afflictione corporali: Deuteronomii decimo sexto: " Septem diebus comedes afflictionis panem absque fermento "; a praedicatione divini verbi: Exodi vigesimo tertio: " Non immolabis super fermentum sanguinem hosliae ".

4. Unde Scriptura docet, hoc vitium esse vitandum tanquam maxime corruptivum. Licet autem sit maxime corruptivum, non tamen est capitale peccatum, quia eius corruptio aliunde causatur. Nam hypocrisis originem trahit a vana gloria, et haec a superbia: et ideo merito comparatur hypocrisis fermento. Nam sicut fermentum inflat et inflando vanum facit et sic corrumpit, sic superbia inflando introducit vanitatem gloriae, et haec vanitas introducit falsitatem corrumpentem. Unde hoc fermentum cavetur per veritatem humiliationis voluntariae, gloriationis internae, signationis extrinsecae, secundam illud secundae ad Corinthios primo : " Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo ".

5. (Vers. 2.). Secundo vero quantum ad certi-Itudmm causae reddentis informationem credibilem subdit: Nihil autem opertum est, quod non venietur, neque absconditum, quod non sciatur: ut per opertum intelligatur cognitio latens in intellectu, et per absconditum, delectatio latitans in affectu: quorum utrumque manifestum est Deo, secundum illud leremiae decimo septimo : " Ego Dominus scrutans corda et renes, qui do unicuique " etc.; in Psalmo: "Scrutans corda et renes Deus ". Et ideo, quia ipsius erit omnia abscondita manifestare et revelare in iudicio, secundam illud Sapientiae sexto : " Data est vobis potestas a Domino et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur "; et primae ad Corinthios quarto: " Veniet Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium " etc.: et sic vitanda sunt omnia mala, quantumcumque occulta, quia omnia flent manifesta in iudicio.

6. (Vers. 3.). Et quod plus est, ad maiorem confusionem fient etiam manifesta omnibus; propter quod subdit: Quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur. Hoc dicit quantum ad manifestationem respecta visus. Huius exemplum in David habetur secandi Regum duodecimo , ubi dixit Dominus ad David per Nathan: " Tu fecisti verbum illud abscondite: ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis huius ". Lumen enim solis visui cetera manifestat.

Quantum autem ad manifestationem respectu auditus dicitur: Et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis, id est, audientibus ceteris. Hoc quidem in iudicio fiet, quando scilicet, secundum illud Ioannis quinto , "omnes, qui in monumentis sunt , audient vocem Filii Dei ". Et tunc manifestanratur susurrationes detractionum, secundum illud Sapientiae primo: " Qui loquitur iniqua non potest latere , nec praeteriet illum corripiens iudicium. In cogitationibus" etc. Et ideo consilium datur Ecclesiastae decimo: " In cogitatione tua regi ne detrahas,

et in secreto cubiculi tui non maledixeris diviti, quia aves caeli portabant vocem tuam".

7. Propter iudicium ergo manifestans cuncta in futuro vitanda est omnis hypocrisis in praesenti saeculo: Ecclesiastici primo : "Ne fueris hypocrita in conspectu hominum: ne revelet Deus abscondita tua et in medio synagogae elidat te ". - Et nota, quod haec est nobilissima causa, propter quam hypocrisis est vitanda, scilicet universalis manifestatio et plena interiorum, quae maxime opponitur simulationi hypocritarum. HAEc autem manifestatio fiet per Christum, " qui est splendor gloriae paternae et figura substantiae eius, portans omnia verbo virtutis suae ". Et quia ipse est splendor intimus, ideo ipsius est omnia detegere: Ecclesiastici vigesimo tertio: " Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes " etc. Quia vero ipse est Sermo vivus, ideo sibi omnia patent, et omnia patefacit ut Verbum: ad Hebraeos quarto : " Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae " etc., usque ibi: " Non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius ". Et ideo Christus iudex, quia omnia deteget in indicio, dicitur venire " sicut fulgur ", et " descendere in voce Archangeli", quia omnia omnibus clarissime reserabit.

Informatio ad repellendam timiditatem per duo.

8. (Vers. 4.). Dico autem vobis amicis etc. Postquam informavit ad cavendam dolositatem, hic secundo confortat ad repellendam timiditatem . Ad hoc autem inducit secundum duplicem considerationem, scilicet gehennalis punitionis, in quam nullas hominum potest de;icere: et generalis provisionis, quam nullus homo potest effugere. Primum respicit divinam potentiam: secundum, divinam providentiam: et primum incutit verum timorem: secandum, veram spem: et utrumque horum est medicamentum contra timorem mundanam.

Primo igitur revocat a timore hominum, quia nihil possunt in gehennale supplicium, quod solum est timendum. Propter quod dicit: Dico autem vobis amicis meis, id est, qui me amatis et a me amamini, secundum illud Ioannis decimo sexto : "Ipse Pater amat vos, quia vos me amastis " etc. Talibus dicit : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent, quid amplius faciant . Non timeatis corporalis mortis supplicium, quia particulare est et momentaneum; unde Isaiae quinquagesimo primo: "Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi foenum ita exarescet "? et primi Machabaeorum secundo: A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius stercus et vermis " etc. ; unde quia transitoria est eorum potentia, ideo non est timenda, nec eorum supplicia. Unde Seneca : " Mors, exsilium, luctus, dolor non sunt supplicium, sed tributavivendi"; " quod debeo paratus sum solvere, ubi me fenerator appellat ". Et Chrysostomus : " Si gratis post modicum morituri sumus, quare non et ante modicum in causa Dei cum gloria morimur? Si mutuo acceperis bovem aut equum, operaris instanter et dicis: Forte cras tolletur a me. Quare hoc non facis in corpore "?

Non sunt etiam timenda spiritui, quia fiunt in carne et ita quasi extra, ut in vestimento: iuxta quod dicitur secundae ad Corinthios quinto : Nolumus exspoliari, sed supervestiri ". Ideo Chrysostomus: "Propter animam Deus fecit corpus, et multum hanc zelat et persequitur inimicus; corpus vero vestimentum est animae. Sicut ergo, si quis scindit vestem alterius, ille quidem iniuriam sentit, damnum autem in natura non patitur: sic anima occisionis sentit dolorem, damnum autem non patitur in natura ". Et propterea corporale supplicium non est timendum nec ille qui infert: sed spirituale est maxime formidandum et solus ille qui infert ipsum.

9. (Vers. 5.). Propter quod addit: Ostendam autem vobis quem timeatis, ut eius scilicet timore malum declinetis, secundum illud Ieremiae decimo : " Nolite timere ea quae nec male facere possunt nec bene "; et post: " Quis non timebit te, o Rex gentium etc.

Ut ergo non timeamus mundanam potentiam, oportet nos timere divinam: propter quod dicit: Timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: unde in Psalmo: " Timeat Dominum omnis terra, ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem ". - Et quia hu;usmodi timor maxime utilis est et necessarius, ideo iterat : Ita dico vobis, hunc timete. Unde Isaiae octavo : "Dominum exercituum ipsum sanctificate, et ipse sit pavor vester, et ipse terror vester"; et Ieremias quinto: " Me ergo non timebitis ? et a facie mea" etc. 10. (Vers. 6.). Secundo vero revocat a timore hominum, quia nihil possunt contra generale Dei patrocinium: quantum ad quod dicit: Nonne quinque passeres veneunt dipondio ? Dipondius hic nomen est monetae habentis duos obolos sive asses. Unde Beda : " Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus est as; quod duo, hoc dipondius ". Huio concordat nec discordat quod dicitur Matthaei decimo : " Nonne duo passeres asse veneunt "? Quia, sicut videmus, cum quinque ova venduntur pro uno denario, duo dantur pro obolo. Parvi igitur pretii est passer, cum tot inveniantur pro uno denario: tamen nec ipse est alienus a divino patrocinio. -Propter quod addit: Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo, immo divina providentia gubernatur, secundum illud Sapientiae undecimo : " Diligis omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti: neque enim odiens aliquid constituisti". Ex quo apparet, quod divina providentia usque ad minima se extendit: nec contradicit illud primas I ad Corinthios nono : " Nunquid de bobus cura est Deo "? Illud enim intelligitur de cura providentias specialis, qua manuducit per viam aeternae salutis: hoc autem intelligitur de providentia generalis administrationis et conservationis, de qua in Psalmo: " Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum ".

Et nota quod dicit: Non est in oblivione coram Deo: minus dicens et plus significans, quia nihil eis evenit nisi secundam divinam providentiam ordinantem; unde Matlhaei decimo :" Unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro". Et tamen passeres facillime cadunt: unde morbum caducum habere dicuntur: et propterea potissime ponit de eis exemplum tanquam de re manifesta. Ex quo colligitur tanquam a minori, quo d maxime circa regimen hominis divina providentia sit intenta.

11. (Vers. 7.). Ad cuius expressionem addit: Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt: ex quo datur intelligi, quod maxime est cura illi de homine. Unde Beda : " Sed et capilli, ut de massa corporis taceam: nam et minutae particulae Dei providentia conservantur ". Unde numeratio non tam refertur ad cognitionem quam ad diligentissimam conservationem, quia de corporibus Sanctorum patientium nec capillus perire potest; unde infra vigesimo primo : (Capillus de capite vestro non peribit". Tanta igitur est Deo cura de nobis, ut nec capillus capitis nostri sine eius nutu possit auferri. Ideo non oportet, nos sollicitari per timorem, secundum illud primae Petri ultimo: " Omnem sollicitudinem vestram pro;icientes in eum, quia ipsi cura est de vobis ".

Et hoc est quod infert: Nolite ergo timere, multis passeribus pluris estis vos, "id est maioris pretii "; in quo simul tangitur conclusio et ratio illationis per locum a minori. Si enim cura est Deo de minori, multo fortius de maiori: et si cura est de nobis, non oportet, mundum timeri a nobis. Maioris antem pretii sumus quam creaturae brutales, quam volucres, quia rationales creaturae, et hoc, quia ad imaginem Dei facti: propter quod cetera subiecta sunt homini: Genesis primo : " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit volncribus caeli " etc. Et ideo homo immediatissime est sub protectione Dei, et maxime homo iustus et Dei amicus. Et propterea non oportet, quod habeat auxilium alicuius caduci: unde Genesis decimo quinto : "Noli timere, Abram, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis "; quasi dicat: noli timere, quia nihil pati potes pro defectu auxilii, nihil etiam pati potes sine retributione praemii, quamdiu adhaeseris mihi.

Informatio duplex ad servandam veracitatem.

12. (Vers. 8.). Dico autem vobis: Omnis etc. Postquam invitavit ad cavendam dolositatem et repellendam timiditatem, hic tertio invitat ad servandam veracitatem . Veracitas enim confessionis est contra dolositatem simulationis. Ad hoc autem inducit dupliciter: primo insinuando aequitatem diuinae sententiae; secundo vero insinuando irremissibilitatem peccati blasphemiae. Per primum monet ad veritatem confitendam: per secundum , ad falsitatem declinandam.

Primo igitur monet ad confitendam veritatem propter divinae sententiae Aequitatem, cum dicit: Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus. Me scilicet demonstrat personam in duabus naturis, scilicet qui me confitetur esse verum Deum et hominem, non tantum corde dicens, secundum illud primae ad Corinthios duodecimo : " Nemo potest dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto ", sed etiam ore exprimens, secundum quod dicitur ad Romanos decimo: " Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem "; nec tantum ore, sed etiam opere contra hypocritas et malos Christianos, de quibus ad Titum primo : " Confitentur, se nosse Deum, factis autem negant". Contra quos Matthaei septimo: " Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine" etc: et ideo primae Ioannis tertio: "Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate".

Qui sic confitetur plene confitetur, scilicet corde, ore, opere. De tali subiungit: Et filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei, scilicet quod ipse sit de suis, secundum illud Matthaei vigesimo quinto : " Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum ". Unde verificabitur illud Proverbiorum undecimo: (Anima, quae benedicit, impinguabitur ".

13. (Vers. 9.). Ex quo apparet aequitas retributionis respectu confitentium: et ut nihil desit, ostenditur aequitas respectu negantium, cum subdit: Qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram Angelis Dei, quando scilicet

Dominus dicet illud Matthaei vigesimo quinto: " Nescio vos " etc. Unde supra nono: " Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet " etc. Et hoc exigit aequitas divinae sententiae, de qua primi Regum secundo : " Qui me honorificaverit , honorificabo eum: qui autem contemnunt me erunt ignobiles ". Et nota, quod qui veritatem confitetur, quam Christus docuit, Christum confitetur sive in fide, sive in moribus: qui antem illam negat per consequens negat et Christum. Qui dicit , illam esse falsam, dicit Christum per consequens esse mendacem, ac per hoc, Deum non esse, sed seductorem. 14. Et nota, quod confessio nominis Christi magnam recompensationem habet, quia confessio, qua Christus confitebitur confitentem se, erit approbativa , honorificativa et salvativa: nam Christus est rex, iudex et pontifex. Confessio etiam eius est publica, praeclara et perpetua; nostra vero modica et momentanea. Et similiter per contrarium intelligitur de negatione sua: quod manifeste apparet in disceptatione iudiciali : " Venite, benedicti ", et . " Ite, maledicti".

llaec igitur est nobilissima propositio, quae mentes nostras erigit ad Veritatem. Ratio autem huius est haec : quia Veritas est verax: ideo non potest negare se nec confitentem se, nec confiteri mendacem nec contra se; udde secundae ad Timotheum secundo : " Si negaverimus, et ille negabit nos: si non credimus, ille fidelis permanet, negare se ipsum non potest ".

15. (Vers. 10.). Secundo vero monet ad decli- nuntiam falsitatem propter irremissibilitatem blasphemiae, quae, licet remissibilis sit, cum fit per ignorantiam , irremissibilis tamen est, cum fit ex certa malitia. Propter quod dicit: Et omnis, qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi. In . Filium hominis verbum dicit qui falsum imponit, per ignorantiam deceptus: et talis ignorantia remissionem potest consequi. Unde remittetur non dicit actum, quia non omnes poenitent, sed aptitudinem, quia ignorantia excusat. Peccatum autem ex ignorantia dicitur esse in Filium. Et hoc modo blasphemavit Paulus, ideo fuit misericordiam consecutus: unde primae ad Timotheum primo : "Fui blasphemus et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans haec feci in incredulitate ".

Non sic autem est, cum quis blasphemat ex certa malitia: propter quod subditur: Et autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit non remittetur. In Spiritum sanctum blasphemat qui ex certa malitia veritatem impugnat et de Deo indigna dicit: et de tali dicitur, quod non remittetur non quia nunquam talis consequatur remissionem sed quia ineptus est ad remissionem, quia illud peccatum nullum habet colorem excusationis. Unde Richardus : " Quidam blasphemat ex coactione, et hic peccat in Patrem: alius ex deceptione, et hic in Filium: alius ex sola malignitate, et hic in Spiritum sanctum. Est autem in hoc genere sceleratissimum in quo malitia crevit usque ad summum, quando quis in vituperiis Dei delectatur. Quid ergo aliud videtur spiritus blasphemiae quam desiderium vituperationis divinae? Ex hoc ergo, quod hoc malum nihil habet in se excusationis, nihil meretur recipere remissionis ".

16. Ineptus etiam est ad remissionem, quia impugnat diuinam gratiam, per quam praeparatnr quis ad paenitentiam: unde talis aptus est ad impoenitentiam, in qua si perduret, nunquam remittetur culpa. Unde Beda : " Qui gratiam Spiritus sancti, qua paenitentia inspiratur et ad communionem reditur, non cognoscens, impoenitenti corde perseveraverit, cum iam hoc non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile erit ". Et de tali blasphemia, quae adiunctam habet finalem impoenitentiam, Verum est, quod nunquam remittetur. Unde Matthaei duodecimo dicitur, quod " non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro ".

Ineptus nihilominus tertio, quia, licet per appropriationem approprietur Spiritui sancto, talis maxime inhonorat totam Trinitatem. Qui enim scienter et prudenter veritatem salutarem impugnat et ex certa malitia maximus est contemptor divinae virtutis, maximus calumniator divinae veritatis, maximus persecutor summae bonitatis, secundum illud Iob decimo quinto : " Cucurrit adversus Deum erecto collo et pingui cervice armatus est". Unde quia talis contemptus, calumnia et persecutio non potest asse sine cordis obduratione: et hanc concomitatur impoenitentia, et hanc peccati irremissibilitas: ideo blasphemia in Spiritum sanctam non remittetar .

Informatio duplex ad seouritatem contra pusillanimitatem.

17. (Vers. 11.). Cum autem inducent vos etc. Hic iam quarto hortator ad habendam securitatem contra pusillanimitatem . Hoc autem facit duplici via scilicet auferendo sollicitudinem de periculo et conferendo certitudinem de praesidio.

Primo igitur aufert sollicitudinem de periculo, cum dicit: Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates: in quo innuit, discipulos tribulationem passuros a Iudaeis et gentibus. Unde Hatthaei decimo dicitur hoc expressius: " Tradent enim vos in conciliis et in synagogis " etc: unde in Psalmo: " Astiterunt reges terrae " etc.

18. Et nola, quod tria genera personarum enuinerat, coram quibus formidat homo loqui, scilicet coram multis, coram peritis et coram magnis. Coram multis, cum dicit: In synagogis: quoeontra Iob trigesimo primo : " Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me ". Coram peritis, unde addit: ad magistratus: Actuum quinto: " Tunc abiit magistratus cum ministris et adduxerunt Apostolos ". Coram magnis, cum subdit: et potestates: ad Romanos decimo tertio: " Vis non timere potestatem? Bonum fac ". Primi non sunt timendi, quia " plures nobiscum ", quarti Regum sexto : secundi non, quia prudentior nobiscum, quia Actuum sexto: " Non poterant resistere sapientiae et spiritui " etc.; similiter nec tertii ; primae Ioannis quarto: "Vicistis eos, quoniam maior est qui in Tobis est, quam qui in mundo ".

19. Et quoniam periculum est loqui in conspectu multitudinis observantis: et periculum inducit timores, et timor sollicitudinem, et sollicitudo inquietudinem, et inquietudo turbationem, et turbatio est occasio impatientiae et ruinae: ideo revocat a superflua sollicitudine, cum subdit: Nolite solliciti esse, qualiter, aut quid respondeatis, scilicet " interrogantibus " malitiose, aut quid dicatis, scilicet " volentibus addiscere "; in quo verbo non tollit solli citudinem studiositatis, sed curiositatis. De qua ac Philippenses quarto: "Nihil solliciti sitis, sed ir omni oratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum "; quia, sicut dicitur Iacobi primo, " si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo" etc. Et illud maxime faciendum est in articulo necessitatis, ubi non est quaerendus ornatus verborum ac profunditas sententiarum, sed mera et simplex fidei veritas cum multa constantia et fervore prolata: iuxta quod dicitur primae ad Corinthios secundo : (Sermo noster non fuit in persuasibilibus humanae sapientiae verbis" etc. Non autem intendit retrahere a studio veritatis, cum ipse dicat Ioannis quinto: (Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vitam Aeternam habere "; sed intendit persuadere, ut homo in periculo mortis non confidat de ingenio, quia homo deficit in inveniendo, fallitur in iudicando, et ideo deviat frequenter, innitens ingenio suo. Propter quod Proverbiorum tertio : " Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae".

20. (Vers. 12.). Secundo confert certitudinem de praesidio, cum subdit: Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat vos dicere. Hic autem Spiritus est optimus doctor, quia docet hominem intelligere et ornate exprimere. Propter primum dicitur Iob trigesimo secundo : "Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam "; et Ioannis decimo sexto: (Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem ", quia, sicut dicitur primae ad Corinthios secundo, " Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei ". Propter secundum dicitur Sapientiae decimo : " Sapientia aperuit os mutorum " etc. ; et Matthaei decimo: " Vos non estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri". Ideo dicebat Apostolus secundae ad Corinthios decimo tertio: " An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus "?

De his autem duobus infra vigesimo primo : "Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri"; et primae Ioannis secundo: Unctio docet vos de omnibus ". Unde Bernardus : " Bona est lectio, sed melior est unctio, quae docet de omnibus ". Nam unctio docet dilectionem Dei et proximi, et in hoc " universa Lex pendet et Prophetae ", secundum quod dicitur Matthaei vigesimo secundo Tota etiam sapientia philosophiae, sicut dicit Augustinus, "hic est physica, ethica et civilis". Spiritus etiam sanctus, faciendo animam Deo adbaerere, facil sibi familiarem et per hoc facit revelari secreta;Ioannis decimo quinto " Vos autem dixi amicos". Fervor autem spiritus elevat animam supra se, ubi audit et videt arcana, sicut Paulus, secundae ad Corinthios duodecimo : sicut Ezechiel, tertio: " Assumsit me spiritus" etc: sicut Ioannes, Apocalypsis primo: " Fui in spiritui etc.

Secundo ad cavendam cupiditatem venientem ex timiditate monet dupliciter,

21. A itautem ei quidam etc. Postquam dissuasit dolositatem venientem ex humana timiditate et ipsam timiditatem, in hac parte dissuadet cupiditalem. Et habet haec pars duas partes. In quarum prima revocat a sollicitudine avaritiae: in secunda vero invitat ad sollicitudinem providentiae, infra eodem : Sint lumbi vestri praecincti et.

A sollicitudine avaritias revocator quadrupliciter.

A sollicitudine autem avaritiae revocat quadrupliciter: primo scilicet documento rationali: secundo vero, exemplo terribili, ibi : Dixit autem ad illos similitudinem etc.: tertio, argumento irrefragabili ibi: Dixitque ad discipulos suos etc;quarto, promisso desiderabili, ibi: Et vos nolite quaerere, quid manducetis etc.

Circa documentum rationale, per quod revocati a sollicitudine avaritiae, tria introducuntur: primum est confutatio petitionis avarae secundum est dissuasio avaritiae, tertium est assignatio causae.

22. (Vers. 13.). Primo igitur quantum ad cor-filiationem petitionis avarae: Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem. Vere iste de turba erat, quia de terra sollicitus erat, secundum illud Isaiae vigesimo nono : "De humo mussitabit eloquium tuum" etc. Contra se etiam loquebatur, dura magistrum enm vocabat, quia Christus non fatebatur se magistrum in docendo, temporalia acquiri et dividi, sed potius derelinqui: unde adolescenti quaerenti et dicenti -" Magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo "? respondit: " Si vis perfectus esse, vade et vende " etc. Unde Christus non docebat, quomodo angeretur pecunia, sed quomodo servaretur inopia.

Contra se etiam loquitur, dum vult diuidi a fratre cui debet coniungi. Veniebat autem haec quaestio ex amore privato, qui dividit coniuncta: quod maxime facit diabolus, non Dominus: Osee decimo tertio : " Ipse inter fratres dividet".

23. (Vers. 14.). Et quoniam, sicut dicit Beda in Glossa , " Christus non est Deus dissensionis, sed pacis et unitatis "; ideo confutat petitionem praediclam, cum subdit: At ille dixit ei , scilicet Iesus: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos? iudicem scilicet litium et divisorem facultatum ; Glossa '' : " Dedignatur esse iudex litium aut arbiter facultatum, qui vivorum et mortuorum habet iudicium et meritorum arbitrium ". Verum est utique, sicut dicitur in Psalmo , quod "ipse constitutus est rex ab eo super Sion, montem sanctum eius "; et quod "in ditione eius cuncta sunt posita "; sed quia Deus enm miserat ad spiritualia communicanda: ideo descendere recusabat ad temporalia dividenda, insinuans in hoc illud secundae ad Timotheum secundo: " Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus ".

Et nota, quod Christus vocat eum hominem, animalem et brutalem, propter amorem in terrenis et li tem divisionis. ''Unde primae ad Corinthios tertio : " Cura sit inter vos zelus et contentio" etc.; et Psalmus: "Filii hominum, usquequo gravi corde "? Unde in hoc confutatio insinuatur petitionis avarae.

2i. (Vers. 15.). Secundo quantum ad dissualionem avaritiae subdit: Dixitque ad illos: Videte et cavete ab omni avaritia. Videte scilicet, ut providi, et cavete, ut cauti: ad Ephesios quinto : " Videte fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes " etc. Providentia namque facit cavere pericula, in quae incidit quis per avaritiam ; primae ad Timotheum ultimo : " Qui volant divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim malorum est cupiditas " etc. Unde ipsa excaecat hominem, quod significatum fuit in excaecatione Tobiae per stercora hirundinum, Tobiae secando . Et ideo dicit: Videte, scilicet aeterna, et cavete ab avaritia, quae quaerit temporalia: secundae ad Corinthios quarto: "Non contemplantibus vobis, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur Aeterna sunto. Et quoniam appetitus cuiuslibet boni transitorii, scilicet pecuniae et potentiae et honoris, avaritia potest dici: ideo dicit: Cavete ab omni avaritia: Isaiae trigesimo tertio : " Quis habitare poterit cum ardoribus sempiternis" ? et sequitur: " Qui pro;icit avaritiam ex calumnia et excolit manus suas ab omni munere ".

2b. Tertio quantum ad assignationem rationis et causae subdit: Quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet: hoc est, vita alicuius non est in abundantia: abundantia., inquam, ex his quae possidet, id est, nullus propter abundantiam divitiarum vivere potest diutius: Psalmus : "Relinquent alienis divitias suas, et sepulcra torum domus illorum in Aeternum "; et Iob vigesimo septimo: " Dives, cum dormierit, nihil secum auferet^ etc.: et Psalmus: "Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis Unde abundantia vitam non prolongat, sed frequenter abbreviat: Ecclesiastici octavo : " Multos perdidit aurum et argentum "; et Actuum octavo " Pecunia tua tecum sit in perditionem ". Et propterea, ipsa perdenda est, ne perdat possessorem: Ecclesiastici vigesimo nono: "Perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem ".

26. (Vers. 16.). Dixit autem ad illos similitudinem, dicens etc. Hic secundo revocat a sollicitudine avaritiae per exemplum terribile ;circa quod tria introducuntur, scilicet vanae securitatis occasio, vanae securitatis conceptio et vanae securitatis subtractio.

Primo igitur quantum ad vanae securitatis occasionem venientem ex fructuum ubertate dicit: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. HAEc enim consueverunt esse bona divitum ex ubertate fructuum temporalium: Psalmus"; "Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves " etc.: unde Iob vigesimo primo: " Quare impii vivunt, sublevati sunt confortatique divitiis "? " Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos ".

27. (Vers. 17.). Et quia divitiae sic faciunt securum, quod reddunt sollicitum: ideo subdit: Et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo, quo congregem fructus meos? Ecclesiastae quarto : "Est alia vanitas, quam vidi sub sole: unus est et secundum non habet, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis ", immo certe sollicitantur; Ecclesiastae quinto: " Saturitas divitis non sinit eum dormire ".

28. (Vers. 18.). Et huius ratio est, quia cogh -tur cogitare: et ideo subdit: Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora faciam: et illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi et bona mea. Glossa : "Ecce, magna sollicitudo ex avaritia ", quia sollicitudo destruendi facta et aedificandi nova. Licet enim essent horrea plena, cupiditas adhuc vacua quaerebat nova receptacula: Ecclesiastae quinto : " Avarus non implebitur pecunia " etc.; et Ecclesiastici decimo quarto: "Insatiabilis oculus cupidi, in parte iniquitatis non satiabitur ". Impletum erat horreum, sed cor erat vacuum, tam quia animam Trinitatis capacem solus Deus potest implere tum quia temporalia non intrant cor nisi secundum phantasticam similitudinem: tum quia concupiscentiam augent: tum quia animam non faciant meliorem: tum etiam, quia sunt omnino alterius nalurae, sicut Angelus et corporalis locus, sic anima et corporalis thesaurus: tum etiam, quia anima, cum sit quanta non mole, sed virtute, non impletur quantitate materiali, sed virtuali, sicut est gratia Spiritus sancti, Sapientiae primo et Actuum secundo .

29. (Vers. 19.). Secundo vero quantum ad vanae securitatis conceptionem per stolidam promissionem subditur: Et dicam animae meae, id est animalitati; Ioannis duodecimo " Qui amat animam suam perdet eam ".

Anima, Iabes multa bona posita in annos plurimos: Apocalypsis tertio: " Dicis, quia dives sum et locupletatus et nullius egeo " etc.: et Zachariae undecimo: " Benedictus Dominas, quia divites facti sumus ".

Et quia abundantia cum securitate parit malum lasciviae, ideo subdit: Requiesce ;ecce, negligentia: Ecclesiastae quarto: " Stultus complicat manus suas et dicit: Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi". Comede: ecce, gula: Ecclesiastici undecimo : "Inveni requiem mihi, et tunc manducabo de bonis meis solus". Bibe, quantam ad crapulam: quocontra Proverbiorum vigesimo tertio: " Noli esse in conviviis potatorum "; "quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur ". Epulare: ecce, lascivia: Iacobi quinto : " Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra ". Haec enim consueverunt esse vitia divitum: Amos sexto: "Vae! qui opulenti estis in Sion"; et post: "Qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti ". Istius autem lasciviae causa est securitas vana, quam anima stulte concipit, vel promittendo sibi longam vitam temporalem per praesumtionem, secundum illud Isaiae vigesimo octavo " Percussimus foedas cum morte et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans, cum transierit non veniet super nos"; vel contemnendo per desperationem: Isaiae vigesimo secundo: " Comedamus et bibamus: cras enim moriemur ".

30. (Vers. 20.). Tertio quantum ad vanas securitatis subtractionem per divinae sententiae aequitatem subditur: Dixit autem illi Deus. Glossa " Dicere Dei ad hominem est pravas eius machinationes subita animadversione compescere ".

Propter quod addit sententiam: Stulte, hac nocte animam tuam repetenta te: primae ad Thessalonicenses quinto: "Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus". Stultum eum vocat pro sapientia terrena, quia, primae ad Corinthios primo, "stultam fecit Deus sapientiam huios mundi ". Stultas est qui non praevidet futura pericula: Ecclesiastae secundo : " Sapientis oculi in capite eius: stultus in tenebris ambulat "; quia, de futuris incertus, securns dormit: quocontra Proverbiorum vigesimo septimo: " Ne glorieris in crastinam, ignorans, quid superventura pariat dies"; et Iacobi quarto: " Quae est vita nostra? Vapor ad modicam parens ".

Et quia, vita perdita, perduntur haec temporalia, ideo subdit: Quae autem parasti cuius erunt? Ambrosius : "Non sunt hominis bona, quae secum auferre non potest: sola misericordia comes est defunctorum "; unde primae ad Timotheum ultimo: " Nihil intulimus in hunc mundam, haud dubium, quod nec auferre quid possumus "; et Iob vigesimo: " Cum habuerit quod concupierat, possidere non poterit: cum satiatus fuerit, arctabitur, et omnis dolor irruet super eum ".

31. (Vers. 21.). Et quia haec sententia communis est omnibus avaris, ideo subdit: Sic est omnis , qui thesaurizat sibi, et non est in Deum diva. Thesaurizat sibi qui thesauros sibi in terra multiplicati Psalmus: " Thesaurizat et ignorat cui congregabit ea "; in Deum autem dives est qui abundat in meritis et operibus pietatis: primae ad Corinthios primo : "In omnibus divites facti estis in illo, ut nihil vobis desit in ulla gratia ". Ideo dicitur Mattbaei sexto: " Nolite vobis thesaurizare thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur ". " Thesaurizate antem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerucn neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiant nec furantur ".

Facit autem nos divites esse

in Deum spes, quam in ipsum habemus, secundum illud primae Petri primo : " Regeneravit nos in spem vivam, in hereditatem incorruptibilem, conservatam in caelis". Haec antem spes radicatur in paupertate: unde secandae ad Corinthios sexto: " Sicut egentes, multos autem locupletantes: tanquam nihil habentes, et omnia possidentes". Talis erat Paulus: unde ad Philippenses ultimo ; " Habeo omnia et abundo ". Tales nos fecit Christus: unde secundae ad Corinthios octavo: " Factus est pro vobis egenus, ut illius inopia vos divites essetis ". Ideo talibus dicit: " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ".

32. Dixitque ad discipulos suos etc. Hic iam tertio revocat a sollicitudine avaritiae per argumentum irrefragabile, quod sumtum est a triplici genere creaturae: primo a creatura rationali: se-ennio,isensibili, ibi : Considerate corvos: tertio, a vegetabili, ibi: Considerate lilia agri.

Primo igitur a creatura rationali sumit tale argumentum: qui dat quod maius est, dabit quod est minus: sed anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum: ergo qui dedit animam et corpus dauit victum et vestitum: non oportet ergo de his sollicitum esse. In qua ratione primo praemittit principalem conclusionem, deinde subiungit probationem.

33. (Vers. 22.). Praemittit ergo primo principalem conclusionem, cum dicit: Ideo dico vobis: Noite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis, neque corpori vestro , quid vestiamini, id est, nolite sollicitari de victu et vestitu, quae sunt maxime necessaria vitae, multo minus nec de aliis,

quae spectant ad vitam praesentem; ad Philippenses quarto: " Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum ". - Et nota, quod non prohibet sollicitudinem, quae provenit ex providentia animi, sed illam quae venit ex diffidentia Dei, quasi Deus non habeat curam de nobis: quocontra primae Petri ultimo : " Omnem sollicitudinem vestram pro;icientes in eum, quia ipsi cura est de vobis "; et in Psalmo: "lacta cogitatum tuum in Domino " etc.; et Ambrosius: " Indecorum est homini curare de cibo vel de veste, qui militat regno; novit enim rex, quemadmodum familiam suam pascat, alat et vestiat".

34. (Vers. 23.). Deinde addit probationem, cum dicit: Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum: ex quo sequitur: qui dedit quod plus, supplebit etiam quod minus est. Ambrosius : " Absurdum est, ut victus copiam nobis defuturam putemus, qui vivendi iugem substantiam a Deo consequimur ". Anima enim et corpus sunt partes hominis constitutivae, propter quem factae sunt ceterae creaturae, secundum illud Genesis primo : " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit volatilibus caeli " etc Unde Chrysostomus : "Omnia fecit Deus propter hominem, hominem autem propter se; omnia fecit Deus in sapientia , hominem autem non solum in sapientia, sed etiam secundum sapientiam suam ". Unde Sapientiae sexto: " Pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter est illi cura de omnibus ". Et Augustinus de Agone christiano : " Rationales animas per se ipsum Deus curat et Angelos, cetera vero per ipsos gubernat ".

Et nota, quod recte comparat animam et praefert escae, et corpus vestimento, quia anima vigorem dat corpori illud vegetando, et corpus est quasi indumentum animae, quod extra apparet. Si ergo Deus providet corporalem vigorem animae vegetantis, multo fortius sufficientiam alimoniae sustentantis. Rursus, si animae providet indumentum corporis, multo fortius tegumentum vestis exterioris .

33. (Vers. 24.). Considerate corvos. Hic sumit argumentum a creatura sensibili: et primo ponit exemplum, deinde elicit argumentum.

Proponit igitur exemplum considerandum, cum dicit: Considerate corvos, quia non seminant neque metunt: ecce, quod non habent laboris exercitium ; quibus non est cellarium, quantum ad vinum reponendum; neque horreum, quantum ad frumentum condendum: ecce, quod non habent repositorium. Et Deus pascit illos: ecce, quod non patiuntur defectum; Psalmus " Qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum ".

Et nota, quod magis proponit exemplum de corvis quam de aliis avibus, et hoc tum propter hoc, quod maximae sunt edacitatis: unde Genesis octavo dicitur , quod " Noe dimisit corvum per fenestram arcae, qui egrediebatur et non revertebatur "; et ratio buins est, quia insiderat super cadaver: tum etiam, quia haec fertur esse natura corvi, quod pullos suos in principio non pascit, quia non putat suos esse, donec videat, eos esse nigros; Iob trigesimo octavo : " Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagientes, eo quod non habeant cibos "X Unde per corvos merito alia volatilia intelligi possunt; Matthaei sexto : " Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt" etc.

36. Deinde elicit argumentum, cum addit: Quanto magis vos pluris estis illis f Glossa : " Propter rationem et immortalitatem, quae vobis promittitur, plus valetis"; primae ad Corinthios nono: Nunquid de bobus cura est Deo ? Nam propter nos scripta sunt ".

Sed quia posset aliquis contra arguere, quod nobis magis competit sollicitudo quam corvis propter excellentiam rationis: ostendit, quod hoc nihil est. Si enim augmentum corporis non fit per humanam cogitationem, sed per divinam dispositionem, pari ratione et alimentum.

37. (Vers. 2b.). Propter quod addit: Quis autem vestrum cogitandopotest adiicere ad staturam suam cubitum unum? quasi dicat: nullus, quia hoc non est hominis cogitantis, sed opus Dei producentis: unde secundi Hachabaeorum septimo dicitur: (Nescio, qualiter in utero meo apparuistis: neque ego vitam donavi vobis, et singulorum membra non ego ipsa compegi "; et primae ad Corinthios decimo quinto; " Deus dat illi corpus, prout vult, et unicuique seminum proprium corpus". Unde et Philosophus dicit, quod " omnium natura constantiam terminus est et ratio magnitudinis et augmenti". Si ergo haec minima non sunt in humana, sed in divina providentia constituta, multo minus nec alia.

38. (Vers. 26.) Ideo addit: Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis ? quasi dicat: frustra et stulte. Beda : " Illi tegendam corpus relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire ".

Verumtamen ista ratio non videtur valere, quia, licet non oporteat sollicitari de augmento, possumus tamen et debemus de nutrimento. Licet enim vis augmentativa non sit subiecta voluntati et rationi, nihil tamen impedit de nutritiua, quin sit ei opus regimine et providentia.

Verumtamen ad hoc est responsio, quod ratio est bona: quia, si illa quae sunt commissa providentiae naturae, non oportet hominem regere et curare ;pari ratione nec illa quae commissa sunt providentiae supernae.

Rursus, sicut non potest homo corpus augere, sic nec vitae terminum, quem praefixit Dominus, protelare.

Postremo, si non oportet sollicitari de ipsius corporis mensura, sed est homo contentus ea quam Dominus dedit: quare non similiter de alimonia extrinseca ?

39 (Vers. 27.). Considerate lilia etc. Hic iam " tertio sumit argumentum de vegetabili. Et primo praemittit similitudinem sensibilem, deinde subdit adaptationem.

Praemittit ergo similitudinem, cum dicit: Con-siderate Eta agri , quomodo crescunt;non Morant neque nent. Ambrosius: " Aperta comparatio ; lilia non, sicut ceteri fructus, aliquem agricolarum cultum requirunt"; unde ipsa crescunt non humano studio, sed divino imperio, quod datum fuit ab ipso mundi exordio ; Genesis primo : " Germinet terra herbam virentem " etc. - Et quia opus summi Artificis est excellentius omni opere humanae artis, ideo addit: Dico autem vobis, quia nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur, sicut unum ex istis: et tamen Salomon circa ornatum vestium fuit curiosissimus, simul habens voluntatem, industriam et facultatem ad ornandum se. Unde de ipso dicitur tertii Regam decimo : " Videns regina Saba omnem sapientiam Salomonis et habitacula servorum et ordines ministrantium et vestes eorum, non habebat ultra spiritum"; et hoc, quia peritissime omnia ordinaverat secundum humanam industriam; sed tamen operibus et industriae naturae, quae est opus Dei, aequari non poterat. Unde Beda : " Quae purpura regam, quae pictura textricum potest floribus comparari"?

40. (Vers. 28.). Deinde post similitudinem subdit adaptationem et infert conclusionem: Si autem (ornum, quod hodie est in agro et cras in clibanum mtiilur, id est, cito marcescit: Psalmus : " Fiant sicut foenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaroit "; et Iacobi primo: " Exortus est sol cum ardore et arefecit foenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit"; Deus sic vestit, pulcro scilicet ornatu et decoro: "Ipse color dicitur vestimentum floris ". - Quanto magis vos, pusillae fidei: id est, quanto magis vos vestiet, etiam si modicum habueritis de fide, quia tam ratione naturae quan ratione fidei praecellitis. Unde Petro de omnipotenti: in tempestate dubitanti dicitur Matthaei decimo quarto : " Modicae fidei, quare dubitasti "? Modicam fidem habet de regimine paternae providentiae qui timet quotidie mori fame: Psalmus : " Non credi derunt in Deo nec speraverunt in salutari eius "; et sequitur: " Et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum " etc. Si quis igitur verae fidei est, credens, omnia gubernari superna providentia; cum providentia Dei maiorem curam gerat et gerere debeat de pretiosioribus, dignioribus et durabiliores, de rationalibus quam de irrationalibus vel de vegetabilibus: et de his gerit talem providentiam, quod nil eis deest: multo minus ergo dubitandum de his quae spectant ad regimen hominis, tanquam pretiosioris, melioris et dignioris inter ceteras creaturas, quia rationalis est et ad imaginem Dei factus. Est igitur ratio ista irrefragabilis, quia, si quis contrarium huius dicat, destruit regimen divinae providentiae et ordinem universi. Et ideo non tantum est modicae fidei, verum etiam existimationis perversae.

41. (Vers. 29.). Et vos nolite quaerere, quid manducetis. Hic quarto revocat a sollicitudine avaritiae per promissum desiderabile circa quod tria introducuntur: dissuadet enim sollicitudinem avaritiae et cupiditatis promittendo sufficientiam viatici, superexcellentiam praemii et superabundantiam thesauri.

Primo igitur dissuadet sollicitudinem avaritiae et cupiditatis promittendo sufficientiam viatici, cum dicit: Et vos nolite quaerere, quid manducetis, aut quid bibatis, videlicet ut cupidi et curiosi quaerunt, ut abundent et superbiant.

Ideo addit: Et nolite in sublime tolli, pro acquisitione terrenorum; primae ad Timotheum ultimo :" Divitibus huius seculi praecipe, non sublime sapere nec sperare in incerto divitiarum ". Nam sic terrena quaerere non est hominum caelestium, sed terrenorum.

42. (Vers. 30.). Ideo addit: HAEc enim omnia gentes mundi quaerunt, quia mundanam habent sapientiam: Baruch tertio : " Filii Agar, qui exquisierunt prudentiam, quae de terra est, negotiatores Merrhae et Theman ". Viri autem caelestes non debent his esse intenti, quia sunt de familia summi Patris.

Unde addit: Pater autem vester scit, quoniam his indigetis; et non est dubium, quin possit providere; ad Romanos decimo: " Idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum ". Non est dubium etiam, quin velit: Isaiae quadragesimo nono: " Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui" etc. Et ideo volentes tendere ad patriam non derelinquentur in via ob defectum cibi.

43. (Vers. 31.). Propter quod addit: Verumtatmen quaerite primum regnum Dei , tanquam pripcipale intentum; et haec omnia adiicientur vobis, tanquam viaticum, quia qui paratus est dare regnum absque dubio non denegabit cibum, qui dare paratus est Aeterna non denegabit temporalia. Unde Augustinus Ostendit Dominus, temporalia non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in illo finis ponendus est, propter quem omnia faciamus ". Ideo sollicitudo nostra non debet esse pro acquirendo cibo, sed pro acquirendo regno Aeterno; ad Romanos decimo quarto : " Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto Chrysostomus : " Regnum Dei est retributio : iustitia est via, per quam venimus ad regnum ". Ideo Maltbaei sexto: " Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius " etc.

Et nota, quod haec promissio est satis recta, quia qui quaerit regnum et iustitiam eius est Dei servus, Dei amicus et Dei filius ; ad Romanos octavo : " Qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt "; quod autem Deus desit servo suo, amico et filio, ut ei non provideat quae sunt necessaria: valde est perversum sentire. Nam talis habet Deum, talis habetur a Deo, et ideo habet per consequens quae habet Deus: unde Apostolus primae ad Corinthios tertio : " Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei ".

44. (Vers. 32.). Secundo dissuadet sollicitudinem avaritiae promittendo superexcellentiam praemii cum subdit: Nolite timere, pusillus grex: pusillus grex dicitur respectu multitudinis reproborum: Mattbaei vigesimo : " Multi sunt vocati, pauci vero electi ". Vel pusillus ratione modicitatis propriam primae ad Corinthios primo : " Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes " etc. Vel pusillus ratione humilitatis voluntariae: Ezechielis trigesimo quarto : " Vos autem greges mei homines estis, et ego Deus vester ". Est enim Deus humilium ; Ecclesiastici tertio: " Magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur ". Et talibus promittit Deus regnum Matthaei decimo nono: " Sinite parvulos venire ad me: talium enim est regnum caelorum ". -Ideo subdit: Quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum: Proverbiorum vigesimo nono: " Humilem spiritu suscipiet gloria "; et Iob vigesimo secundo : " Qui humiliatus fuerit erit in gloria ". Haec autem superexcellentia regni promissi inducit spem, et inducendo spem inducit securitatem, et per hoc aufert pusillanimitatem timoris et ardorem cupiditatis: secundae ad Corinthios sexto :"Sicut egentes, multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes ". Solum enim illud regnum est vera cordis possessio, quae cor implet et auferri non potest, quia intus est: infra decimo septimo: " Ecce, regnum Dei intra vos est".

48. Et nota, quod Patri complacuit pusillis,id est pauperibus spiritu, dare regnum gloriae: unde Matthaei quinto : " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum "; quia tales desiderant Aeterna: Proverbiorum decimo: "Desiderium suum iustis dabitur "; et Psalmus: (Desiderium pauperum exaudivit Dominus "; quoniam contemnunt temporalia; Matthaei decimo nono : " Qui reliquerit patrem aut matrem centuplum accipiet" etc.: amplectuntur spiritualia: ad Galatas quinto: " Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus; non efficiamur inanis gloriae cupidi ". - Item complacuit dare eis veniam; Indilh nono : "Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio ", scilicet ad dandum veniam: Exodi trigesimo tertio: " Misereor cui miserebor". - Placuit dare gratiam: Isaiae quadragesimo secundo : "Ecce, servus meus, suscipiam eum, electus meus " etc. - Placuit dare sapientiam: Matthaei nndecimo: " Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis ". - Placuit dare gloriam Aeternam, sicut hic: Nolite timere, pusillus etc: Psalmus : " Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius".

46. (Vers. 33.). Tertio dissuadet sollicitudinem avaritiae promittendo superabundantiam thesauri pro dimissione saeculi, cum dicit: Vendite quae possidetis et date eleemosynam, id est, distribuite bona vestra panperibus, secundum illud Matthaei decimo nono : "Vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus".

Et quia durum est vepdere et dare absque recompensatione, ideo addit: Facite vobis sacculos, qui non veterascunt: Ecclesiastici decimo septimo : " Eleemosyna viri quasi sacculus cum eo, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit; et postea resurget et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum ".

Et quia ista retributio est opulentissima, quae est in his sacculis: ideo subdit: Thesaurum non deficientem in caelis: subintelligitur facite, et hoc fit per eleemosynam. Unde Tobiae duodecimo: " Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna magis, quam thesauros auri condere ; quoniam eleemosyna a morte liberat et facit invenire vitam Aeternam ". - Et quod iste thesaurus caelestis sit indeficiens, ostendit: quia non potest amitti per fures, non potest corrumpi in se: ideo addit: Quo fur non appropiat, neque linea corrumpit. Chrysostomus : " Omnia bona mundi triplex interitus tollit: aut enim ex se ipsis veterascunt, aut dominorum luxu consumuntur, aut ab extraneis dolo vi, vel calumnia diripiuntur ". Et propterea in lenis thesaurus indeficiens non potest haberi. Qui ralt ergo indeficientem habere, dispergat in terris, ut abundet in caelis; Psalmus : " Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in saeculum saeculi " Unde Augustinus: " Non iussit Dominas, ut thesau rum perderemus, sed locum ostendit, ubi pone remus".

47. (Vers. 34.). Est autem magna vis facienda ubi locetur thesaurus, quia et ibidem locatur animus: ideo subiungit:. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit . Thesaurus est illud quod principaliter amat animus, secundum illud Matthaei decimo tertio: " Simile est regnum caelorum thesauro abscondito " etc. Ubi autem est principale amatum, ibi habitabit animus: unde Bernardus : " Verius est anima ubi amat, quam ubi animat ". Et ideo ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Beda : " Si in terra est, cor deorsum est: si in caelestibus, in Christo fixum est: necesse est enim, ut quo praecesserit dilectionis thesaurus, illuc et cogitationis sequatur affectus ". Et quia sapiens thesaurum habet in caelis, et stultus in terris: ideo Ecclesiastae decimo : " Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius " etc.; secundae ad Corinthios quarto: " Non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna ". Thesaurus enim iste visibilis et terrestris consistit in pecunia: sed thesaurus invisibilis consistit in sapientia; Sapientiae septimo : " Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa"; et post: "Infinitus est enim thesaurus hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amiciliae Dei".

48. Et nota, quod iste thesaurus, qui consistit in sapientia, incipit a timore reverentiae: Isaiae trigesimo tertio " Divitiae salutis, sapientia et scientia, timor Domini ipse thesaurus eius". Proficit antem in studio disciplinae: Matthaei decimo tertio: " Omnis scriba doctus in regno caelorum " etc. Conservatur in sanctitate conscientiae: Lucae sexto " Bonus homo de bono thesauro cordis " etc. Consummatur autem in sublimitate glorias: Matthaei decimo nono: "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et habebis thesaurum in caelo ".

Et de talibus loquitur hic: unde pauperibus promittit viaticum refectionis, regnum excellentiae et thesaurum abundantiae, quia pauperes consueverunt esse afflicti et despecti et egeni pro nomine Domini nostri Iesu Christi.

Ad sollicitudinem providentiae invitatur dupliciter.

49. Sint lumbi vestri praecincli etc. Postquam revocavit a sollicitudine avaritiae, hic secundo invitat ad sollicitudinem providentiae, ne quis crederet, quod omnem vellet sollicitudinem amovere a corde Invitat autem ad huiusmodi sollicitudinem ex consideratione duplicis adventus: primo scilicet consideratione secundi adventus, qui erit terribilis: secundo vero, consideratione primi adventus, qui fuit amabilis, ibi : Ignem veni mittere in terram.

Primo invitatur consideratione secandi adventus.

Prima pars habet duas: in quarum prima invitat ad sollicitudinem vigilantiae omnes communiter: in secunda vero, praelalos specialiter, ibi : Ait autem ei Petrus.

Circa generalem introductionem omnium ad sollicitudinem vigilantiae procedit hoc ordine: primo praemittens vigilantiae modum: secundo adiungens motivum, ibi : Beati servi illi etc.: tertio subiungens stimulativum, ibi: Hoc autem scitote etc. Primum horum respicit meritum, secundum respicit proemium, tertium respicit imminens periculum. Circa modum autem vigilantiae duo introducit

Evangelista, ad quae Dominus discipulos invitat, scilicet ad promptitudinem expeditionis in corpore et ad sollicitudinem exspectationis in corde.

30. (Vers. 3b.). Primo igitur quantum ad promptitudinem expeditionis in corpore dicit: Sint lumbi vestri praecincti etc. Sicut ille expeditus est, qui est praecinctus ad viam progrediendam, sic ille expeditus est, qui restringit in se desideria carnalia. Unde Gregorius : " A principali sexu lumborum nomine luxuria designatur "; Iob quadragesimo: "Fortitudo eius in Iambis eius" etc. " Lumbos igitur praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Sed quia non sufficit mala non agere nisi etiam quisque studeat bonis operibus insudare protinus subditur: Et lucernae ardentes in manibus vestris. Lucernas quippe ardentes in manibus habemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus ". Lucerna enim dicitur recte divinum mandatum: Proverbiorum sexto : " Mandatum lucerna est, et lex lux " etc. Haec lucerna est in manu, quando mandatum est in operatione: Proverbiorum ultimo: " Non exstinguetur in nocte lucerna eius. Manum autem suam misit ad fortia " etc: et Matthaei quinto: "Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona"etc.

Et nota, quod sicut lucerna abscondit lumen a vento, sed non a visu: sic bona opera comparantur lucernae: quia "sic debet opus esse in publico, quatenus intentio maneat in occulto "; sic velit homo aliis dare exemplum virtutis, ut tamen non quaerat munus transitorii favoris.

51. (Vers. 36.). Secundo quantum ad sollicitudinem exspectationis in corde subdit: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, id est, quando veniet ad iudicium, descendendo de caelis. Unde Gregorius : "Ad nuptias Dominus abiit, cum post resurrectionem suam Angelorum sibi multitudinem novus homo copulavit: qui tunc revertetur, cum per iudicium nobis manifestatur ". Unde a bonis semper debet exspectari; ad Philippenses tertio : " Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum " etc. Et haec exspectatio non est vana: Proverbiorum decimo septimo: " Gemma gratissima exspectatio praestolantis"; non est etiam somnolenta: Psalmus: " Exspecta Dominum et viriliter age ".

Et ideo subdit: Ut, cum venerit, " properando ad iudicium ", et pulsaverit, per infirmitatis flagellum: confestim aperiant ei, per desiderium intimum: Apocalypsis tertio: "Ecce, sto ad ostium et pulso: si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum " etc. Beda : " Non vult aperire iudici pulsanti qui, timens videre iratum, quem contempsit,

de corpore exire metuit. Aperit qui iudicem laetus et securus sustinet et de propinqua morte gaudet" Canticorum quinto : " Vox dilecti mei pulsantis" et post: "Surrexi, ut aperirem " etc.

52. Et notandum est hic, quod hoc Evangelium legitur in festis Confessorum, pro eo quod ipsi commendantur tripliciter, scilicet quantum ad declinationem mali in praecinctione lumborum, et quantum ad operationem boni in portatione lucernarum, et quantum ad exspectationem optimi in similitudine hominum exspectantium dominum suum; secundum illa tria, quae dicuntur in Michaeae sexto : " Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum: facere iudicium", respectu tui, "et diligere misericordiam", respectu proximi, " et sollicite ambulare cum Deo tuo ", respectu Dei.

53. Ad hoc autem, quod malum in nobis perfecte deficiat, sunt lumbi nostri tripliciter praecingendi, scilicet lumbi carnalis contactus, de quibus in Psalmo : "Lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea"; et bi praecingendi cingulo castitatis: Isaiae trigesimo secundo: " Accingite lumbos vestros, super ubera plangite" etc.

Item, lumbi carnalis affectus cingulo virtutis: Iob quadragesimo : " Accinge quasi vir lumbos tuos"; et Ieremiae primo: " Accinge lumbos tuos, surge et loquere ad eos".

Item, lumbi carnalis cogitatus cingulo veritatis: primae Petri primo : " Succincti lumbos mentis vestrae, sobrii " etc.

S4. Ad hoc autem, quod bonum in nobis perfecte clarescat, portanda est lucerna rectae intentionis: supra undecimo : " Lucerna corporis tui est oculus tuus".

Item, portanda lucerna verae praedicationis: Psalmus : or Lucerna pedibus mei verbum tuum"; Ecclesiastici quadragesimo octavo: "Surrexit Elias quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat".

Item, portanda lucerna honestae conversationis: Ioannis quinto : "IIle erat lucerna artos et lucens"; et in Psalmo: "Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo".

55. Postremo ad hoc, quod desiderium perfecte ignescat, exspectandus est Christus fidenter: Habacuc secundo : "Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet" etc. - Item exspectandus gaudenter: Proverbiorum decimo:" Exspectatio iustorum laetitia " etc. - Item exspectandus vigilanter: Iob decimo quarto: c Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto, donec veniat immutatio mea ". Et hoc modo exspectant servi " dominum, quando revertatur a nuptiis ". Sic beati Confessores perfecte laudantur, secundum illa ad Titum secundo: " Sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dci" etc.

S6. (Vers. 37.). Beati servi illi etc. Hic secundo introducit motivum ad sollicite vigilandum et hoc est duplex, scilicet beatificatio vigilantium sine defectione et sine omni exceptione.

Primo igitur quantum ad beatificalionem vigilantium sine defectione dicit: Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes: Proverbiorum octavo '' : " Beatus homo, qui audit me et qui vigilat ad fores meas quotidie "; et ideo Ecclesiastici trigesimo nono: "Iustus cor suum tradet ad vigilandum diluculo " etc Tales Dominus beatificat: Iob octavo: " Si diluculo consurrexeris et Omnipotentem fueris deprecatus, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae ".

Ideo subdit: Amen dico vobis, quod praecinget se, " praeparando se ad retributionem "; Psalmus: " Dominus regnavit, decorem indutus est" etc. Et faciet illos discumbere, ''scilicet in aeterna refectione: Ezechielis trigesimo quarto: " Ego pascam oves meas, et ego accubare eas faciam ".

Et transiens ministrabit illis, per liberalissimam communicationem. Transiens, id est transire faciens: Ecclesiastici vigesimo quarto : " Transite ad me omnes, qui concupiscitis me" etc.: quia o Christo et per Christum transimus ad Christum, a gloria scilicet corporis ad gloriam animae, et ab hac ad gloriam Deitatis. Propter quod dicit Ioannis decimo : " Ego sura ostium; per me si quis introierit, salvabitur "; et decimo quarto: "Ego sum via, veritas et vita ". Ministrare autem dicitur Christus, quia semper dabit materiam gaudii actualis iefectionis indeficientis: Apocalypsis septimo : "Non esnrient neque sitient amplius"; "quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet ad vitae fontes aquarum ". " Beati igitur, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt", Apocalypsis decimo nono: in qua Agnus sine macula erit sponsus, cibus, dominus et ministeri Psalmus : " Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos". Ipse ministrabit et inuitabit, secundum illud Canticorum quinto: "Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi ".

57. (Vers. 38.). Deinde quantum ad beatitudinem sine exceptione subdit: Et si venerit in secunda vigilia et si in tertiavenerit et ita invenerit; beati sunt servi illi. Et nota hic, quod per tres vigilias intelliguntur tres status praesentis Vitae, scilicet pueritiae, iuventutis et senectutis. Unde Glossa Bedae : " Vigilias vocat ad similitudinem excusantium in nocte. Prima vigilia custodia pueritiae est, secunda est iuventutis, et tertia senectutis. Si quis in pueritia vigilare neglexerit, non tamen desperet: si in iuventute neglexerit, saltem tandem in senio resipiscat, quia pius Dominus poenitentiam nostram exspectat patienter "; Isaiae trigesimo : " Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri: et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus: beati omnes, qui exspectant eum".

Et . nota, quod Marci decimo tertio insinuantur quatuor vigiliae secundum modum distinctionis horarum apud excubantes: (Vigilate, inquit: nescitis enim, quando Dominus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane ". Et per has vigilias intelliguntur quatuor status, in quibus homo utitur libertate arbitrii: primus et ultimus et duo intermedii; unus est in profectu, et alter in declinatione. In quo insinuatur, quod Dominus omni hora sine exceptione nostram acceptat vigiliam, sed potissime illam quae incipit a pueritia: Threnorum tertio : " Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua "; et tamen etiam ultimum senium non recusat: unde dicitur Matthaei decimo quarto, quod " quarta vigilia noctis venit ad discipulos ambulans super mare ". Qualibet ergo hora non est inutile, sed perutile vigesimo infra vigesimo primo : "Vigilate, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae ventura sunt, et stare ante Filium hominis" etc.

58. (Vers. 39.). Hoc autem scitote etc. Hic tertio subiungit stimulativum ad vigilandum ;quod introducit per hunc modum, scilicet proponendo exemplum parabolicum et concludendo principale intentum.

Primam ergo exponit exemplum parabolicum cum dicit: Hoc autem scitote, quoniam, si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, scilicet ad custodiam domus , ne fur furtim aliquid asportaret.

Ideo dicit: Et non sineret perfodi domum suam. Et si semper haberet horam suspectam, nunquam relinqueret domum suam sine custodia: alioquin non sapienter, sed stulte curam familiae procuraret. Exemplum de Isboseth, de .quo legitur secundi Regum quarto , quod "Isboseth dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria purgans triticum obdormivit. Ingressi sunt autem Rechab et Baana, frater eius, latenter domum et percusserunt eum in inguine et fugerunt". Sic et spiritualiter fi t ei qui negligit domum suam vigilanter custodire.: unde Gregorius : " Ostiaria dormiente, Isboseth interficitur, quia, dum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animam malignis spiritibus iter pandit". Et ideo vir spiritualis e contrario dicit illud Isaiae vigesimo primo : " Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus "; et ideo primae Petri ultimo: " Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester " etc.

39. (Vers. 40.). Deinde concludit principale intentum. Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Glossa : " Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta, et ad eam semper praeparemur". Unde Matthaei vigesimo quarto : " De die illa et hora nemo scit" etc: et primae ad Thessalonicenses quinto: "Dies Domini sicut fur in nocte veniet"; et post: " Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut dies ille (annuam far vos comprehendat "; et Ecclesiastae nono: iNescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, ita comprehenduntur homines tempore malo i. Sic et illi qui non se praeparant: ideo dicitur Ecclesiastici quinto " Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: subito enim veniet ira eius et in tempore vindictae disperdet te". Unde Alcuinus : " Dissoluta est cogitatio de crastina conversione cogitare et hodiernam negligere ". Et Seneca : (Quilibet dies vitae nostrae wdinandus est ultimus". Propter hoc ergo, ut semper simus parati, voluit Dominus, nos ignorare horam mortis et diem iudicii. " Nihil enim est certius morte, et nihil est incertius hora mortis "; ideo Ecclesiastici trigesimo octavo: "Memor esto iudicii mei; sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie "; et de iudicii hora dicitur Matthaei vigesimo quinto: "Media nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit"; et post: "Quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua ". Gregorius : "O si sapere palato cordis possit, quid admirationis habet venit sponsus ! quid dulcedinis intraverunt cum eo ad nuptias! quid amaritudinis. clausa est ianua "!

60. (Vers. 41.). Ait autem ei Petrus. Postquam invitavit ad vigilantiam omnes generaliter, hic invitat praelatos specialiter. Quod quidem facit hoc ordine. Primo namque commendat praelatorum vigilantiam: secundo arguit insolentiam, ibi : Quodsi dixerit servus ille etc.: tertio aggravat negligentiam, ibi: Ille autem servus, qui cognovit.

Commendans autem vigilantiam praelatorum primo commendat eam quantum ad praerogativam meriti; secundo, quantum ad praecedentium praemii; ibi : Beatus ille servus.

Primum ostendit in respondendo ad quaestionem Petri, cum dicit: Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an ad omnes? Bene quaerit et utiliter, ut sciat, ad quid debeat obligari:

unde Ecclesiastici tertio: (Quae praecipit tibi Deus, illa cogita semper"; et maxime illa sunt discenda, quae sunt parabolice dicta: Proverbiorum primo: (Audiens sapiens, sapientior erit. Animadvertet parabolas et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum ".

61. (Vers. 42.). Huic autem quaestioni Petri superficietenus non videtur Dominus respondere: sed si profundius attendatur, respondet perfecte, insinuans, quod praedicta parabola de vigilantia spectat communiter ad universos, sed specialiter ad praelatos, cum dicit: Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens? Dispensatores praelatos vocat: primae ad Corinthios quarto : "Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei" etc. Tales difficile est invenire fideles; unde primae ad Corinthios quarto: (Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur "; et Proverbiorum vigesimo: (Multi homines misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet"? Quis, putas, ergo est dispensator fidelis? in intentione: primae ad Timotheum primo : (Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem "; et Apocalypsis secundo: (Esto fidelis usque ad mortem ". Et prudens, in electione: Proverbiorum decimo quarto : " Acceptus est regi minister intelligens"; unde Proverbiorum vigesimo septimo: " Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera ".

62. Quem constituit Dominus super familiam suam, per auctoritatem commissam: ad Hebraeos quinto: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Domino tanquam Aaron " ; Psalmus: " Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum eius ".

Ut det illis in tempore tritici mensuram, communicando sanam doctrinam: Ecclesiaste octavo : " Tempus et responsionem cor sapientis intelliget " etc. Attendat etiam audientium capacitatem: unde dicit: mensuram. Gregorius: " Pro qualitate audientium formari debet sermo doctorum, ut et sua singulis congruenter tribuat, et tamen a communis aedificationis arce nunquam recedat ". Huius exemplum habemus in Ioseph, qui ad dispensandum frumentum constitutus est super terram Aegypti, Genesis quadragesimo primo , in quo fuit fidelitas et prudentia, auctoritas et vigilantia seu diligentia.

Et quia ista fuerunt in sanctis praelatis, ideo Evangelium istud decantatur in laudem Confessorum et Pontificum, qui in his quatuor praemissis commendabiles exstiterunt. - Et de his quatuor dicitur in Glossa Bedae : " Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens ! prudens, in futuro sibi providens: quem constituit, id est, quam rarus, qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascal quam oves ". Unde propter defectum fidelitatis Malachiae primo : " Quis est ex vobis, qui claudat ostia mea et incendat altare meum gratuito"? et ad Philippenses secundo: "Omnes quaerunt quae sua sunt" etc. Pauci etiam sunt prudentes: unde Isaiae vigesimo quarto : " Sicut populus, sic sacerdos et Osee quarto: " Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te, ne sacerdotio fungaris mihi ". Pauci etiam sunt divinitus constituti: ideo dicitur Osee octavo : " Ipsi regnaverunt, et non ex me". Pauci similiter utilitati gregis intenti: unde Ezechielis trigesimo quarto: " VAE pastoribus Israeli qui pascebant semetipsos. Nonne greges a pastoribus pascuntur " etc. Ideo signanter dicens praemittit: Quis putas? propter raritatem et difficultatem et pretiositatem, qua tales excellunt in praerogativa meriti.

63. (Vers. 43.). Secundo quantum ad praecellenliam praemii subdit: Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem: Matthaei vigesimo quinto : " Euge, serve bone et fidelis " etc. Ita facientem, id est fideliter, prudenter et vigilanter, secundum illud primae Petri quarto : " Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei". Et Chrysostomus: " HAEc dicta sunt de sermone et virtute, de pecuniis et de omni dispensatione, quae unicuique commissa est. Unum, quemque enim ad communem utilitatem uti oportet his quae habet, sive sapientia, sive principatu, sive divitiis, non ad nocumentum conservorum ".

64. (Vers. 44.). Huius autem usui gratiae redditur perfectus fructus gloriae, quantum ad quam subdit: Vere dico vobis, quia superomnia, quae possidet, constituet illum, " super caelestis regni gaudia ", " non ut soli, sed ut prae ceteris habeant gaudia aeterna tum pro sua vita, tum pro gregis custodia ". Unde primae Petri quinto : " Seniores pascite qui in vobis est gregem Dei ". " Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam ". Unde Chrysostomus :"Bene agente populo, unusquisque pro suo bono remuneratur ; sacerdos autem pro. bonis omnium "; primae ad Thessalonicenses secundo: " Quae est spes mea, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum estis in adventu eius"?

68. (Vers. 4b.). Quodsi dixerit servus ille etc Postquam commendavit praelatorum vigilantiam et providentiam seu curam, hic vituperat insolentiam ; quod quidem facit arguendo enormitatem peccati et comminando severitatem iudicii.

Primo igitur quantum ad argutionem enormitalis peccati dicit: Quodsi dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire . Glossa: " Econtra, si dissimulaverit iudicium in proximo venturum, securitatem sibi promittens", secundum illud Ezechielis duodecimo: " Quod est proverbium in terra Israel dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio "? et secundas Petri tertio .- " Venient illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: Ubi est promissio aut adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae". - Et quoniam talis cogitatio parit securitatem, et securitas contemptum, et contemptus iniquitatem: ideo subdit: Et coeperit percutere pueros et ancillas, scilicet parvulos scandalizando, cum tamen deberet fovere verbo et exemplo. Propter quod Isaiae tertfoi:"Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis"? Et hoc est grave peccatum: prime ad Corinthios octavo: " Peccantes in fratres et percutientes conscientias eorum infirmas, in Christum pratis"; et maxime, quando in parvulos peccant: Matthaei decimo octavo: " Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei " etc. .

Et quia perfidiae mater est concupiscentia, ideo addit: Et edere et bibere et inebriari, faciendo voluntatem scilicet carnis, secundum illud Isaiae vigesimo octavo : " Sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate: absorpti sunt a vino, erraverunt prae ebrietate ". Et hoc maxime est indecens pastoribus et praelatis, in quibus regnare debet spiritus sapiente et intellectus: Malachiae secundo : " Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius". Sed econtra, Isaiae quinquagesimo sexto: " Speculatores eius caeci omnes, nescierunt universi, canes muti, non valentes latrare, videntes vana et amantes somnia: et canes impudentissimi nescierunt saturitatem " etc

66. (Vers. 46.). Secundo quantum ad comminationem severitatis iudicii adiungit: Veniet dominus serui illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit: Deuteronomii trigesimo secundo : "Iuxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora "; et Sophoniae primo: (Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis ". Et licet sit iuxta, tamen venit mundanis ex improviso: unde Ecclesiastae nono : "Nescit homo finem Suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur: sic capiuntur homines tempore malo, cum eis extemplo supervenerit". - Et quia contemptoribus iudicis grave imminet iudicium, ideo subdit: Et dividet tum, scilicet a consortio bonorum, secundum illud Matthaei vigesimo quinto : (Statuet agnos a dextris suis, haedos autem a sinistris". Partemque eius cum infidelibus ponet, qui scilicet iam iudicati sunt: Ioannis tertio : " Qui non credit iam iudicatus est"; et hoc recte, quia primae ad Timotheum quinto dicitur: " Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior ". Haec pars est valde mala, secundum illud Psalmi :"Ignis, sulphur, spiritus procellarum, pars calicis eorum "; et Apocalypsis vigesimo primo: " Timidis et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno igne ardenti et sulphure". Ex quo apparet, quod sicut est magna merces bonorum praelatorum, ita et maxima erit poena reproborum: Sapientiae sexto : (Iudicium durissimum in his qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientnr ".

67. (Vers. 47.). Ille autem servus etc. Postquam invitavit ad vigiliam et vituperant insolentiam, hic tertio aggravat negligentiam ; quod facit dupliciter, scilicet ratione maioritatis scientiae et ratione auctoritatis commissae.

Primo ergo quantum ad aggravationem negligentiae ratione maioritatis scientiae dicit: Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, per donum scientiae: primae ad Corinthios octavo : " Scientia inflat, caritas Aedificat. Si quis autem existimat, se scire aliquid: nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire ". - Et non se praeparavit, ad suscipiendum donum gratiae: Proverbiorum decimo sexto: "Hominisest praeparare animam " etc.: unde primi Regum septimo: "Praeparate corda vestra Domino ".

Et non fecit secundum voluntatem eius, supple: per vitium propriae negligentiae ; Iacobi quarto : "Scienti bonum et non facienti peccatum est illi ".

Vapulabit multis, scilicet per severitatem divinae sententiae: unde secundae Petri secundo: " Helias erat viam veritatis non cognoscere " etc.; et ad Romanos primo: Qui, cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt " etc. " Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis". Et ratio huius est, quia, ut dicit Gregorius , " ubi maius est donnm scientiae, ibi transgressor maiori subiacet culpae "; unde et ignorantia excusat.

68. (Vers. 48.). Propter quod subdit: Qui autem non cognovit , per defectum notitiae, et fecit

digna plagis, per commissionem culpae, vapulabit paucis, per mitigationem divinae senten tiae.

Et nota, quod est ignorantia simplex, et haec excusat, secundum illud primae ad Timotheum primo :Ideo " misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci"; et infra vigesimo tertio: " Pater, ignosce eis, quia nesciunt, quid faciunt ". Est et alia ignorantia, affectata, de qua in Psalmo :" Noluit intelligere, ut bene ageret" Tales graviter punientur: unde primae ad Corinthios decimo quarto: " Qui ignorat ignorabitur "; et Osee.quarto: " Populus non intelligens vapulabit ". Et hoc dicit Beda in Glossa , quia Proverbiorum vigesimo octavo: "Qui avertet aurem suam, ne audiat legem, oratio sua erit exsecrabilis "; et Psalmus: " Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas" etc.

69. Secundo quantum ad aggravationem negligentiae ratione auctoritatis commissae dicit: Omni autem, cui multum datum est, scilicet in munere, multum quaeretur ab eo, in ratione. Unde Gregorius : " Cum augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo humilior atque ad serviendum Dec promptior quisque debet esse ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione "; infra decimo sexto: " Redde rationem villicationis tuae ".

Unde subdit: Et cui commendaverunt multum, " scilicet divina iudicia ", vel Pater et Filius et Spiritus sanctus: plus petent ab eo, scilicet in futuro indicio universorum; Mattbaei vigesimo quinto: " Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis". . Unde a praelatis, quibus cura subditorum commissa est, requiret Dominus non tantum animas proprias, verum etiam animas commissas: propter quod dicitur ad Hebraeos ultimo : "Obedite praepositis vestris et subiacete eis: ipsi enim pervigilant, quasi rationem reddituri pro animabus vestris ". Nam unicuique eorum dicitur illud tertii Regum vigesimo : "Custodi virum istum: qui si lapsos fuerit, erit anima tua pro anima illius "; et leremiae decimotertio: " Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? Quid dices, cum visitaverit te? Tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum" Et ideo Actuum vigesimo dicebat Paulus ad maiores natu Ecclesiae: " Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo "; et Ezechielis trigesimo quarto: " Ecce, ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos".

Secundo invitatur ad vigilantiam consideratione primi adventus.

70. (Vers. 49.). Ignem veni mittere in terram etc. Postquam excitavit ad vigilantiam ex consideratione secundi adventus, hic excitat ad considerationem primi adventus. Et haec pars habet duas: in quarum prima ostendendo primi adventus efficaciam excitat ad vigilantiam: in secunda repreliendit Iudaeorum desipiendum et negligentiam, ibi : Dicebat autem et ad turbas etc.

In exprimendo igitur efficaciam primi adventus ad sollicitandum ad vigilantiam , ostendit, se venisse ad tria, scilicet ad immittendum dilectionis incendium, ad perficiendum passionis remedium et ad introducendum affectus carnalis divortium.

Primo igitur quantum ad immissionem incendii amoris per efficaciam adventus primi dicit: Ignem veni mittere in terram, ignem scilicet divini amoris, qui igni comparatur Canticorum ultimo : "Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernos aemulatio: lampades eius, lampades ignis" etc. Sed dilectio carnalis est sicut ignis infernalis: Iob trigesimo primo : " Ignis est usque ad consumtionem devorans "; et Ecclesiastici tertio: " Sicut aqua exstinguit ignem " etc. Dilectio autem spiritualis est sicut ignis caelestis: Threnorum primo : " De excelso misit ignem in ossibus meis " etc. Hunc mittit Dominos communicando doctrinam: Psalmus: "Ignitumelo quium tuum vehementer "; et Ieremiae vigesimo tertio: "Nonne verba mea sicut ignis, et sicut malleos conterens petram "? Item, infundendo gratiam: Deuteronomii quarto :" De caelo te fecit audire vocem suam et in terra ostendit tibi ignem suum maximam ". Item, inflammando ad iustitiam: Ecclesiastici quadragesimo octavo "; " Surrexit Elias quasi ignis"; unde, quia in ipso erat ignis divini zeli,de quo Sophoniae tertio: " In igne zeli mei devorabitur omnis terra "; ideo merito ad verbum ipsius ignis de caelo descendit et super sacrificium, tertii Regum decimo octavo, et super principem quinmiagenarium, quarti Regum primo: " Si homo Dei rsnm, descendat ignis de caelo " etc.

Et quoniam hic ignis frustra mittitur, nisi accendatur: ideo subdit: Et quid volo, nisi ut accendatur? Hunc accendit meditatio beneficiorum praesentium ; Psalmus ; (Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis "; et infra ultimo: " Nonne cor nostrum ardens erat in nobis " etc. Item, rememoratio praeteritorum: Levitici sexto : " Ignis in altari meo semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subiiciens ligna mane et per singulos dies " etc. Item, praemeditatio futurorum promissorum: Proverbiorum trigesimo: "Omnis sermo Dei ignitus clypeus est omnibus sperantibus in se ".

71. (Vers. 50.). Secundo quantum ad perfectionem remedii passionis subditur: Baptismo autem habeo baptizari. Nota, quod passio Christi dicitur baptismus, quia in eius sanguine purificantur quasi in lavacro baptismali: Apocalypsis septimo : Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas in sanguine Agni "; unde ad Hebraeos nono: "Si sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: quanto magis sanguis Christi emundabit conscientiam nostram " etc. Hoc baptismate fuit Christus baptizatus, quia totum corpus eius fuit hoc sanguine rubricatum: Isaiae sexagesimo tertio : "Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra"? et post: " Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari, etc. - Et nota, quod passio Christi comparatur baptismo, sicut hic, quia fuit univerit Psalmus : " Omnes fluctus tuos induxisti super me". - Item comparatur calici: Matthaei vigesimo sexto : " Pater, si fieri potest, transeat a m calix iste ", quia voluntaria: Matthaei vigesimo " Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum "

Item, quia acerbissima et gravis, comparata torculari: Isaiae sexagesimo tertio : " Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ".

72. Hoc ergo baptismo Christus baptizatus est, non pro indigentia necessitatis, sed pro abundantis caritatis: ideo subdit: Et quomodo coarctor: coarctor scilicet per amorem , qui habet cordis dominium: ad Ephesios secundo : " Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam " etc.

Et nota, quod amor coarctat per violentiam attractivam ; Ioannis tertio : " Sic Deus dilexit mundum , ut Filium suum unigenitum daret "; Ieremiae trigesimo primo: "In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans tui" Unde Hugo : Magnam vim habes, caritas: tu sola Deum trahere potuisti de caelo ad terras. O quam forte vinculum tuum, quo et Deus ligari potuit et hoc ligatus vincula iniquitatis destruxit ! Nescio, quid maius in tuam laudem dicere possum, quam quod Deum de caelo traheres, et hominem de terra ad caelum levares". Unde Osee undecimo : "In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ".

Item, dilatat per benevolentiam diffusivam; Psalmus: " Latum mandatum tuum nimis "; secundae ad Corinthios sexto: " Cor nostrum dilatatum est".

Elevat per adhaerentiam excessivam: Canticorum ultimo :"Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens "? Ioannis quarto: " Qui biberit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam Aeternam ".

inclinat per condescendentiam dignativam: ad Galatas secundo : " Qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me ". - Propter ista quatuor ad Ephesios tertio: "In caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis " etc. - Et quoniam haec caritas ostensa fuit in passione perfecte, ideo dicit: Usquedum perficiatur, scilicet in effusione sanguinis: Apocalypsis primo : "Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo"; et primae Ioannis tertio : "In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit". Et hoc erat, quod Christus in cruce sitiebat; Ioannis decimo nono :

" Sciens Iesus, quia omnia iam consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio ". " Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, emisit spiritum ".

73. (Vers. 51 ). Tertio quantum ad introductionem divortii affectus carnalis subiungit: Putatis, quia pacem veni dare in terram ? pacem scilicet terrenam. Hanc non venit dare, sed tollere, quia haec est pax mala, de qua Isaiae vigesimo octavo : " Pepigimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum ".

Hanc pacem vir iustus reprobat: in Psalmo : " Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns"; quia talis pax est pax prava: Deuteronomii vigesimo nono: " Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei ".

Est pax falsa: Ieremiae sexto Curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax, et non erat pax ".

Est pax momentanea: primae ad Thessalonicenses quinto : " Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus ".

Est pax deceptoria: Ieremiae nono: "In ore pacem cum amico loquitur, et occulte ponit ei insidias ".

Est pax turbaliva: in cantico, Isaiae trigesimo octavo : " Ecce, in pace amaritudo mea amarissima "; Ecclesiastici quadragesimo primo: " O mors, quam amara est memoria tua homini habenti pacem in substantia sua "!

74. Haec pax est inimica verae paci. Nam Christi pax est pax bona: supra secundo : "In terra pax hominibus bonae voluntatis "; ideo Apostolus: " Gratia vobis et pax ".

Est pax vera: ad Romanos decimo quarto : " Regnum Dei est iustitia et pax et gaudium ".

Pax permansiva: Ioannis decimo quarto: "Pacem relinquo vobis, non quomodo mundus dat, ego do vobis ".

Est pax directiva: supra primo : " Per viscera misericordiae, in quibus visitavit nos "; " ad dirigendos pedes nostros in viam pacis".

Est pax consolatoria; Ioannis decimo sexto : " Ut in me pacem habeatis: in mundo pressuram habebitis"; et ad Philippenses quarto: " Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras ". - Quoniam ergo per omnia contrariatur cum pace mundana: et contraria simul esse non possunt : ideo non potest introduci ab auctore pacis nisi per dissolutionem huius fictae pacis.

75. Ideo subdit: Non, dico vobis, id est assero vobis, quod non veni pacem dare, sed separationem, secundum illud Isaiae quinquagesimo secundo : " Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere "; et secundae ad Corinthios sexto: " Exite de medio eorum et separamini, dicit Dominas "; et Matlhaei decimo: " Veni enim separare hominem adversus patrem suum " etc. Et ratio huius est, quia dicitur ibidem: " Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus "; et ideo infra decimo quarto : " Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus".

76. (Vers. 52. S3.). Et propterea subdit: Erunt enim ex hoc quinque in una domo divisi, id est ab affectu carnali separati; et secundum illud Deuteronomii penultimo : " Qui dixerit patri suo et matri suae: Nescio vos, et fratribus suis: Ignoro illos, et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt".

Et subdit modum divisionis: Tres in duos, et duo in tres dividentur , id est personae, quae maxime videntur per carnem coniunctae, per spiritum caritatis erunt a carnali amore seiunctae. Nec mirum, si hoc fiat per verbum divinum, quia ad Hebraeos quarto:"Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum " etc.

Et subdit modum et exemplum: Pater in filium et filius in patrem , scilicet dividentur. Chrysostomus: " Solus Deus animarum pater est. Carnalibus patribus praebet carnis obsequium, spirituali patri animae sanctitatem". Nec tantum hoc erit in sexu virili, verum etiam in muliebri: ideo subdit: Mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.

77. Et nota, quod quinque personas praemisit Dominus et sex necessitudines posuit: patris et filii, matris et filiae, nurus et socrus: quia una persona est mater et socrus simul . Et ponit duos viros et lres mulieres, sive quia mulieres magis pronae sunt ad divisionem propter earum instabilitatem, sive quia plores sunt effeminati et carnales quam spirituales: unde primae ad Corinthios undecimo : " Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi". Ad Beram ita foctum est, sicut dicit, post eius medicationem: unde Glossa Bedae: " Post baptisma passionis, post adventum ignis totus orbis contra se divisus est: unaquaeque domus habuit fideles et infideles, his contra fidem, illis pro fide pugnantibus ", secundum illud Zachariae octavo : " Divisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum "; et Ecclesiastici trigesimo tertio: " Intuere omnia opera Altissimi: duo contra duo, et unum contra unum "; Matthaei decimo: "Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes et morte eos afficient".

78. Spiritualiter " quilibet homo est domus vel Dei, vel diaboli "; secundum quod est in eo pax mala, quae est peccati, diabolus est pater: Ioannis octavo: "Vos ex patre diabolo estis "; caro autem est nurus et mater: Ezechielis decimo sexto: " Pater tuos Amorrhaeus; et mater tua Cethaea", id est garrula. Tunc autem dividitur filius contra patrem et matrem et socrum, quando carnis relinquit desideria et abrenuntiat diabolo et pompis eius et ab eis dividitur per baptismum; unde Psalmus " Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus antem assumsit me ". Ad istam divisionem faciendam oportet renasci denuo: Ioannis tertio: " Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei ". Ignis enim divini amoris et baptismus tam flaminis quam fluminis e sanguinis omnes dividit a domesticis inimicis : e haec est efficacia adventus primi.

79. (Vers. 54.). Dicebat autem et ad turbas etc. Postquam invitavit ad vigilantiam, hic secundo arguit negligentiam, quae de gratia Christi venientis non curat . Et habet haec pars duas. In quarum prima redarguit negligentiam respectu gratiae cognoscendae: secundo vero, respectu poenitentiae faciendae, ibi : Aderant autem quidam ipso tempore. Nam Christus venit ad gratiam conferendam et paenitentiam praedicandam.

Negligentiam autem respectu gratiae cognoscendae redarguit propter tria, scilicet propter commonitionem exterioris iudicii, interioris iudicii et superioris edicti.

Primo igitur quantum ad commonitionem exterioris iudicii, propter quam negligentia cognoscendi est reprehensibilis, dicit: Dicebat autem et ad turbae: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit, id est imber pluviae, et ita fiet , quia hoc est signum, cum caelum nube operitur, quod terris pluvia praeparetur; Psalmus: " Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam ".

80. (Vers. 55.). Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit, et ita fit: Iob trigesimo septimo: " Nonne vestimenta tua calida erunt, cum perflata fuerit terra austro "?

81. (Vers. 86.). Et quia ex his sensibilibus manuducitur homo ad intelligentiam illorum quae illi considerare negligebant, ideo subdit: Hypocritae, faciem caeli et terrae nostis probare;hoc autem

tempus quomodo non probatis? Ideo eos dicit Ay-poeritas, quia magis profitebantur notitiam Scripturarum, sicut catholici, quam naturarum et stellarum , sicut astrologi ; et tamen magis intendebant istis quam illis. Et hoc est hypocrisis in religione christiana, magis sollicitari circa naturalia quam circa gratuita. Unde Augustinus : " Laudabilior est animus, cui nota est propria infirmitas, quam qui caelorum constellationes et terrarum fundamenta scrutatur ". Ideo Ecclesiastici tertio : "Quae praecepit tibi Deus, cogita illa semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus ". Illi ergo sunt reprehensibiles, qui solliciti sunt considerare tempus nubis pluviae et negligunt considerare tempus gratiae, cum per haec sensibilia manuduci possint ad spiritualia: unde reliquerunt patriam propter viam, et faciem Domini propter eius vestigia. Contra quos Augustinus in secundo de Libero Arbitrio : " VAE his ! qui dereliquerunt te ducem et oberrant in vestigiis tuis, qui nutus tuos pro te amant et obliviscuntur, quid innuas ".

83. Propter quod intelligendum, quod nubes insinuat carnem Christi; Isaiae decimo nono'' : "Ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur Aegyptum ".

Apparitio nubis ab occasu ''designat Christi carnem resurgentem et ascendentem; Psalmus : "Qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi".

Descensus nimbi et pluviae descensum Spiritus sancti post Christi ascensionem designat: tertii Regum decimo octavo : "Nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari ". " Et facta est pluvia grandis ".

Per austrum flantem flatus Spiritus sancti venientis in discipulos: Canticorum quarto: "Surge aquilo, et veni auster, perfla hortum meum ". Hoc factum est, Actuum secundo, quando "factus est repente de caelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis".

Per aestum subsequentem fervor intelligitur caritatis, qui omnes messes Ecclesiae maturavit; Proverbiorum decimo : " Qui congregat in messe filius sapiens est: qui autem stertit Aestate, filius confusionis " etc.

83. Moraliter autem per nubem venientem ab occasu intelligitur dolor compunctionis ex memoria mortis nascens: per nimbum intelligitur imber lacrymarum: per austrum flantem devotio laetificans: per aestum devotio inflammans; Tobiae tertio : "post tempestatem tranquillum facit et post lacrymationem et fletum exsultationem infundit". - Unde is est ordo descensus gratiae in cor nostrum, quia primo homo considerat finem suum et mortem, et deinde concipit dolorem, post haec prorumpit in lacrymas deinde sentit consolationem, tandem inflammatur ad dilectionem: unde supra septimo de poenitente peccatrice dicitur, quod " stans retro secus pedes Domini, lacrymis coepit rigare pedes eius et unguento ungebat" etc.

84. (Vers. 87.). Secundo quantum ad commonitionem interioris iudicii subditur: Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est? quasi dicat: etsi negligitis exteriorem commonitionem, non negligatis interiorem. Unde Ecclesiastici trigesimo primo Cognosce quae sunt proximi tui ex te ipso", id est ex tuo naturali iudicatoria Insertum est enim homini naturale iudicatorium, per quod dirigitur ad videndum et eligendum: Psalmus : (Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine "; et Isaiae quadragesimo sexto: " Redite, praevaricatores, ad cor"; ibi enim dictatur quod iustum est. Et inter omnia, quae iusta sunt, haec dictat ratio naturalis, quae dixit etiam Antiochus, secundi Machabaeorum nono : "Iustum est subditum esse Deo, et mortalem hominem non paria Deo sentire ". Hoc ergo potissime est iustum, quod debet iudicare quilibet, scilicet Deum esse colendum et Christum honorandum et Spiritus sancti donum cum reverentia suscipiendum: quia, Ioannis quinto, " qui non honorificat Filium non honorificat Patrem " etc. Iustum est etiam iudicare, quod " Dens iudicabit orbem terrarum in Aequitate ", et se ipsum iudicando praevenire illud iudicium, quia, primae ad Corinthios undecimo,"si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur " etc. Unde conscientia naturaliter remurmurat,

et ipsa etiam testatur, quod mala nostra non remanebunt inrita. Et ideo ex ipsa debemus sollicitari ad divinam gratiam promerendam; ad Romanos secundo : "Cnm gentes, quae Legein non habent, ea quae Legis snnt faciunt: eiusmodi Legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, quia ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia eorum " etc.

85. (Vers. 58.). Tertium quantum ad commotitionem superioris edicti subdit: Cum autem vada eum adversario tuo ad principem in via . Beda: "Adversarius noster in via est sermo Dei contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita ;"; princeps noster est Christus; Isaiae trigesimo secando: " Princeps ea quae digna sunt principe, cogitabit". Ad hunc principem sermo Dei dirigit nos triplici via, scilicet innocentiae, de qua Psalmus : "Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat "; via paenitentiae: Exodi octavo: " Viam trium dierum ibimus in solitudine "; via sapientiae; Proverbiorum quarto: " Viam sapientiae monstrabo tibi, (ducam te per semitas Aequitatis ".

Has vias petebat Propheta demonstrari sibi, dicens : " Vias tuas demonstra mihi ". Has autem ostendit exemplo: Ioannis decimo quarto: " Ego sum via, veritas et vita"; ostendit verbo; Isaiae trigesimo: " Audies verbum praeceptoris tui. HAEc via bona, ambulate in ea "; ostendit etiam dono divinitus inspirato ; Sapientiae decimo : "Iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit illi regnum Dei ".

86. Quoniam ergo sermo Dei dirigit nos per viam rectam, per quam carnalitas ire recusat: et ratio magis debet credere verbo Dei quam suggestioni carnali: ideo subdit: Da operam liberari ab illo, implendo praecepta, declinando prohibita, sperando promissiones et timendo comminationes. Qui haec facit securus est ab adversario: Ecclesiastici trigesimo sexto : " Extolle adversarium et afflige inimicum ". Qui enim verbum divinum extollit inimicum, id est carnem, mundum et diabolum, affligit. Beda : " Cum in hac vita praeparas te ad placitam faciem iudicis videndam: quamvis sermo Dei sit contrarius tuae carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset ". - Ideo subdit: Ne forte trahat te ad iudicem , id est Christum: Actuum decimo: " Ipse est, qui constitutus est iudex vivorum et mortuorum " etc.

Et iudex tradat te exaetori, id est diabolo, qui exiget pro culpa paenam ; Iob tertio: " Non exaudierunt vocem exactoris ". Et exaetor mittat te in carcerem, scilicet infernum Isaiae vigesimo quarto: " Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere quia poena ista est irremediabilis.

87. (Vers. 59.). Propterea subiungit: Dico tibi, non exies inde, donec novissimum minutum reddas, id est nunquam, quia nunquam reddes. Beda : " Reddit semper paenas pro peccatis patiendo, sed nunquam veniam assequendo ". Unde donec non ponit hic terminum, sicut nec ibi: "Dixit Dominus Domino meo etc., donec ponam " etc Augustinus : " Donec non terminum poenae significat, sed semper solves et nunquam persolves ". Et dicitur persolvere novissimum minutum, quia non tantum pro magnis, sed etiam pro minoribus reprobi puniuntur. Unde Chrysostomus : " Si semel condemnatus missus fueris in carcerem, iam non solum pro gravibus peccatis, sed etiam pro verbo otioso, quod locutus es, exigentur a te supplicia ". In haec supplicia praecipitantur qui non custodiunt divina verba, quae mittunt hominem ad divinam gratiam et ad Christum: unde Ioannis quinto : " Scrutamini Scripturas. lllae sunt quae testimonium perhibent de me ".

88. Ex his igitur apparet, quod negligentia hominis ad Dei gratiam cognoscendam et suscipiendam est inexcusabilis, pro eo quod ad illam commonitione triplici excitatur, scilicet per librum creaturae, conscientiae et Scripturae, quasi per tres testes, quorum unus exterior, alter interior, tertius quasi superior. Quapropter, sicut dicitur ad Hebraeos secundo " abundantius oportet nos servare ea, quae audivimus, ne forte pereffluamus. Si enim qui per Angelos dictus est sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia iustam mercedis accepit retributionem ; quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem "?