COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum X.

Secundo agitur de missione septuaginta duorum discipulorum quoad tria.

1. Post haec designavit Dominus etc. Expedita parte de missione Apostolorum, hic subditur pars de missione discipulorum ad modum minorum praelatorum. Habet autem haec pars tres, in quarum prima agit de forma praedicandi: in secunda vero, de forma vivendi, infra eodem : Et ecce, quidam legisperitus: in tertia, de forma orandi, infra undecimo: Et factum est, cum esset in quodam loco etc.

Prima para agit de missione discipulorum comitantium tripliciter.

Prima pars habet tres, in quarum prima praemiltitur missio discipulorum comitantium: in secunda vero additur informatio euntium, ibi : Nolite portare neque sacculum etc.; in tertia subditur consolatio redeuntium, ibi: Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio etc. Mittuntur autem discipuli cum auctoritate divini imperii, informantur ex veritate divini magisterii, consolantur ex familiaritate divini contubernii.

Mittit autem discipulos Dominus ad praedicandum hoc ordine: primo designanda eos secundum debitum numerum; secundo praemittendo designatos in omnem civitatem et locum: tertio in acceleranda praemissos ad salutem electorum: quarto in confirmando acceleratos contra rabiem persecutorum.

2. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad discipulorum designationem secundum debitum numerum dicit: Post haec designavit Dominus et alios septuaginta duos etc.: designavit utique, id est, signanter elegit, secundum illud Ioannis decimo quinto : " Ego elegi vos et posui vos, ut eatis " etc. Unde in Glossa: " Sicut in Apostolis forma est episcoporum, sic in septuaginta duobus forma est presbyterorum secundi ordinis ". Isti debent a Deo designari, id est ad honorem assumi, secundum illud ad Hebraeos quinto : " Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron ". In cuius designationis testimonium debent esse signati signaculo ordinis et characteris sacerdotalis, signaculo tonsurae et totius disciplinae et conversationis sanctissimaae; ut appareat, illos esse de numero illorum, quibus ad Ephesios quarto dicitur : " Signati estis Spiritu sancto in die redemptionis noslrae".

Designant autem eos in numero septuaginta, secundum quod designati fuerant in veteri testamento, Exodi decimo quinto , in septuaginta palmis, ubi dicitur, quod " in Elim erant duodecim fontes aquarum" quoad Apostolos, " et septuaginta palmae" quoad discipulos: et Numerorum undecimo, hi signati fuerunt in septuaginta viris, quibus dedit Dominus Spiritum sanctum prophetandi, ubi dicitur: " Locutus est Dominus ad Moysen, auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris, qui prophetaverunt nec ultra cessaverunt. Remanserant autem duo viri in castris, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant"; in quo hi expresse figurati sunt. Ratio antem, quare isti fuerunt septuaginta duo, litteralis fnit, ut, sicut Apostoli praedicantes duodecim tribubus duodecim erant, sic isti septuaginta duo, secundum quod in Glossa dicitur: "Septuaginta duo mittuntur, qui totidem gentibus linguarum Evangelium praedicarent "; secundum mysticum intellectum, quia continet in se septies denarium et binarium; in quo designatur septiformis spiritus donatus eorum ministerio ad impletionem decalogi et duorum preceptorum caritatis . - Vel, quia septuaginta duo continent horas trium dierum, quia fidem Trinitatis praedicare debebant, sicut dicitur in Glossa , secundum triduanum circuitum solis Christi, scilicet incarnationis, passionis, resurrectionis.

3. Secundo quantum ad designatarum praemissionem ante suum conspectum subditur: Et misit illos binos ante faciem suam. Misit, inquam, auctoritate divina, quia, sicut dicitur Ioannis vigesimo , " sicut me misit Pater, et ego mitto vos ". Binas autem misit ad litteram, ut se mutuo custodirent et adiuvarent, secundum illud Ecclesiastae quarto: (Melius est, duos simul esse quam unum: habent enim emolumentum societatis suae "; vel secundum spiritualem intelligentiam, ut dicit Beda , " per hoc, quod binos mittit, innuit, quod nemo praedicationis officium suscipere debet, qui erga alium caritatem non habet ". In cuius rei designationem dicitur Canticorum quarto: "Dentes tui ", id est predicatores, quorum est masticare cibum parvulis, " sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis". In cuius etiam rei figuram, ut dicit Glossa , animalia bina luerunt in arca Noe, sicut dicitur Genesis sexto. -Et quoniam haec missio non erat nisi sicut quaedam praeparatio ad Christum, ideo addit: In omnem

civitatem et locum, quo erat ipse venturus: unde sicut praecones praecedebant, secundum illud Isaiae quadragesimo : " Parate viam Domini, rectas facite semitas eius". Unde Glossa: " Ubi verba praedicationis praecurrunt, venit Dominus ad mentis habitaculum ".

4. (Vers. 2.). Tertio quantum ad praemissorum accelerationem ad salutem electorum subditur: Et dicebat illis: Messis quidem multa, id est turba ad conversionem parata . Unde Ioannis quarto , quando Samaritani crediderant, Dominus dixit: " Videte regiones, quia albae sunt iam ad messem ". Haec messis seminata fuit in lege naturae, crevit autem in lege figurae, sed recollecta est in tempore gratiae. Unde dicitur Ioannis quarto : " Ego misi vos metere quod vos non seminastis: alii laboraverant, et vos in labores eorum introistis". Huius autem messis duplex est recollectio: universalis in tempore ultimo, de qua Apocalypsis decimo quarto dicitur Angelo: " Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam maturavit messis terrae "; alia est recollectio sive messio particularis in praedicatione Evangelii.

Quia vero pauci sunt boni messores, ideo subdit: Operarii autem pauci; signanter dicit operarii, quia ad hoc, quod falx praedicationis messem recolligat, necesse est, quod manus operis eam teneat, iuxta quod dicit Gregorius super Ezechielem : " Ad hoc, ut servetur verius praedicandi, necessaria est altitudo vivendi". Tales, qui faciunt quod ore dicunt, sunt operarii et a Domino remunerandi, secundam illud Matthaei vigesimo : " Voca operarios et redde illis mercedem suam ". Sed pauci sunt operarii studiosi, plures antem sunt malitiosi, secandam illud secundae ad Corinthios undecimo : " Ipsi pseudoapostoli sunt, operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos

Christi". Plurimi autem sunt desidiosi; unde Matthaei vigesimo dixit Dominus operariis: " Quid hic statis tota die otiosi "? Sunt plurimi similes illis, de quibus Matthaei vigesimo tertio: " Dicunt et non faciunt. Alligant enim onera gravia et importabilia ; digito autem suo nolunt ea movere ".

Et quoniam messis amittitur, quando boni operarii desunt: ideo addit: Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam, praedicatores scilicet bonos, qui gladium divini verbi, quo segetes metuntnr, non tantum in ore, sed etiam in manu portent. Unde de bonis praedicatoribus in Psalmo : " Exsultationes Dei in faucibus eorum, et gladii ancipites in manibus eorum ". Unde praedicatio est gladius, qui, nisi manu teneatur, non terret adversarium. Quod bene figuratum est Nehemiae quarto de reaedificantibns Ierusalem, et ibi dicitur, quod " unusquisque manu una faciebat opus, et alia tenebat gladium". Tales operarii dantur divinitus, secundum quod signatum est Genesis secundo , quod " Deus posuit hominem in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum "; et ideo sunt a Domino postulandi, ut eos conducat promittendo, conductos mittat praecipiendo, secundum illud Matthaei vigesimo: Qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta " etc.

5. (Vers. 3.). Quarto autem quantum ad acceleratorum confirmationem contra rabiem persecutorum subdit: Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Ite, scilicet expedite, sicut animalia illa Ezechielis primo: "Animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis"; et Proverbiorum sexto: " Discurre, festina, suscita amicum tuum ". Vel ite, id est, pro salute ovium periculis vos exponite, secundum illud Ioannis decimo : " Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem videt lupum venientem et dimittit oves et fugit"; quasi dicat: ite ad luctum, ut reportetis gaudium, secundum illud Psalmi : (Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione " etc.; vel ite ad proelium, ut reportetis triumphum, secundum illud Iosue primo : "Ite armati ante fratres vestros omnes fortes manu, et pugnate pro eis".

6. Et quia fortissima armatura est mansuetudo et patientia, ideo dicit: Sicut agnos inter lupos, id est sicut pios, humiles et mansuetos inter impios, superbos et malignos, ut illos mansuetudine vincatis, sicut et Christus fecit, secundum illud Isaiae quinquagesimo tertio : " Sicut agnus coram tondente se obmutuit et non aperuit os suum Sic Apostoli agnina mansuetudine domuerunt lupinam ferocitatem, et impletum est illud Isaiae undecimo : "Lupus et agnus simul morabuntur, et leo quasi bos paleas comedet "; et sexagesimo quinto: " Lupus et agnus pascentur simul". Unde Christus sua mansuetudine Paulum lupum convertit in agnum, et impletum est in eo illud Genesis penultimo: " Beniamin, lupus rapax , mane comedet praedam et vespere dividet spolia ". Prius enim Christum persecutus est ut lupus, postea pro eo persecutiones passus ut agnus. Tales debent esse praelati Ecclesiae, secundum illud primae Petri quinto : " Seniores, pascite qui in vobis est gregem, providentess etc.; et post: " Neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo: quasi dicat: non sitis sicut lupi inter agnos, sed magis agni inter agnos et lupos, ut bonos foveatis et malos toleretis. Unde Chrysostomus : " Fortior est Dei gratia quam natura: dum fuerimus oves, vincimus, etsi multi.sint lupi: si autem fuerimus lupi, vincimur, et cessat a nobis summi pastoris auxilium ".

7. Nolite portare etc. Post missionem discipulorum comitantium subdit informationem euntium. Habet autem pars ista duas, in quarum prima praemittitur communis informatio respectu omnium; secundo, specialis respectu personarum specialium, ibi : Et in quamcumque ciuitatem intraveritis.

Generali autem informatione invitat nos ad quatuor, scilicet ad amplexandam mendicitatem, ad declinandam loquacitatem, ad exhibendam humanitatem et ostendendam maturitatem.

g (Vers. 4.)- Primo igitur quantum ad mendicilotan amplectendam dicit : Nolite portare sacculum , scilicet ad repositionem pecunias. Accipitur enim sacculus pro bnrsa pecuniaria, secundum illud Proverbiorum septimo: "Sacculum pecuniae secum tulit". Seque peram, ad reservandos panes, secundum illud Matthaei sexto : " Nolite solliciti esse in crastinum, dicentes: Quid manducabimus " etc. Neque calceamenta, scilicet ad cooperiendos pedes; nam Marci sexto dicitur: " Sed. tantum calceatos sandaliis ". . Sandalia enim a laesione pedem protegunt, sed non tegunt, sicut sunt soleae fratrum. Hoc autem voluit Dominus discipulis iniungere, ut non solum essent pauperes, verum etiam apparerent et ad paupertatem magis exemplis quam verbis vocarent. " Est autem paupertas, ut dicit Seneca , odibile bonum et ideo, cum appareat turpis et vilis, iunxit ei Dominus maximam dotem, ut per illam saltem in coniugium possit assumi, cum dixit Matthaei quinto: (Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ".

9. Secundo quantum ad loquacitatem declinandam subdit: Et neminem per viam salutaveritis: super quo loco dicit Glossa , quod hoc dicit, " ne alicuius obvii confabulatione deflecteretur ab iniuncto officio". Mittebat enim eos festinato, sicut Eliseus puerum suum, quarti Regum quarto: " Si occurrerit tibi vir, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi Hoc autem iniunxit Dominus non ad declinandum affabilitatis indicium, cum ipse fuerit benignissimus et curialissimus; sed ad declinandum multiloquium, de quo dicitur Proverbiorum decimo : "In multiloquio non deerit peccatum "; et ideo Ecclesiastici decimo nono: " Qui odit loquacitatem exstinguit malitiam ". Hoc autem multum consuevit esse in viatoribus et frequenter est occasio contentionum: unde dicitur Marci nono de discipulis : " Siquidem disputaverant in via, quis eorum esset maior ". Propter quod Genesis quadragesimo quinto dicitur, quod "loseph fratribus proficiscentibus ait: Ne irascamini in via".

10. Secundum autem spiritualem intelligentiam prohibet optare salutem, quae est viae, non salutem, quae est patriae: quod notatur, cum dicit: Per viam. Omnibus enim salus est optanda, sicut dicitur primae ad Timotheum secundo , quod "vult Deus, omnes homines salvos fieri ", et hoc, quia ipse est salus et salvator. Sed illa salus debet optari, de qua in Psalmo : " Salus autem iustorum a Domino ". Hanc semper optabant Apostoli, et de hac dicitur Ecclesiastici vigesimo secundo: " Amicum salutare non confundaris "; et ad Romanos ultimo: " Salutate invicem in osculo sancto "; et in Psalmo: " Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob".

Aliter potest exponi, ut dicatur: Neminem per viam salutaveritis, id est, iam salvum dicatis, cum adhuc damnari possit, quamdiu est in via: nam Matthaei decimo : " Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ". Ergo salus in fine viae, non in medio aut in capite.

Vel aliter: Neminem per viam salutaveritis, id est propter consortium viae, sed propter consortium vitae. Ex quo apparet, quod non est salus hominibus propter Sanctorum collocutionem, sed propter ipsorum imitationem: unde Matthaei septimo : " Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est".

11. (Vers. 5.). Tertio quantum ad humanitatem exhibendam adiungit: Et in quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: ut appareat, vos esse viros pacis amatores et annuntiatores, secundum illud Isaiae quinquagesimo secundo: " Quam pulcri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem "1 Hanc pacem Dominus fecit, secundum illud ad Colossenses primo : " Pacificans per sanguinem crucis eius" etc.: Dominus etiam reliquit: Ioannis decimo quarto: " Pacem relinquo, vobis, pacem meam do vobis "; Dominus annuntiaui; Ioannis vigesimo: " Stetit Iesus in medio et dixit eis: Pax vobis "; Dominus mandavit et pacem evangelizavit, sicut dicitur ad Ephesios secundo : " Veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis qui prope ".

12. (Vers. 6.). Et quia possent timere, ne frustra pacem offerrent: ideo subdit: Et si fuerit ibi filius pacis: pacis secundum aeternam praescientiam, de quibus Ioannis undecimo dicitur, quod "Iesus passus est, ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret "; de quibus dicitur secundae ad Timotheum secundo: " Cognovit Dominus qui sunt eius". Tales sunt filii pacis, quia dicitur Matthaei quinto: " Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur ". - In tali habet efficaciam verbum praedicationis: propter quod addit: Requiescet super illum pax vestra, id est a vobis annuntiata: unde Isaiae sexagesimo sexto secundum aliam translationem: "Super quem requiescet spiritus meus nisi super humilem et quietum "? Requiescit utique pax Christi annuntiata super praedestinatos a Deo, secundum illud Actuum decimo tertio: " Crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam "; et Ioannis decimo: Vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Oves meae vocem meam . audiunt".

Utile est igitur loqui praedestinatis Evangelium pacis; utile est etiam loqui praescitis; propterea subdit: Sin autem, revertetur ad vos, secundum illud Psalmi : " Oratio mea in sinu meo convertetur "; et hoc, quia opus pietatis et misericordiae semper est utile facienti et ad facientem revertitur, secundum illud Ecclesiastici decimo septimo: " Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit: et postea resurget et retribuet retributionem unicuique in caput suum ". 13. (Vers. 7.). Quarto vero quantum ad maturitatem ostendendam subdit: In eadem autem domo

manete, tanquam viri maturi, ne forte notemini de instabilitate: unde Ecclesiastici vigesimo primo :"Pes fatui facilis est in domum proximi ". Ideo dicit Beda: " Alienum est a praedicatore per domos cursitare et hospitium mutare ". Et quia possent credere, hospitium esse mutandum propter cibum: ideo subdit: Edentes et bibentes quae apud illos sunt, sine ciborum discretione, sicut primae ad Corinthios decimo : " Omne, quod apponitur vobis, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam"; sine ciborum etiam abiectione, secundum illud primae ad Timotheum quarto: " Omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei et orationem "; sine ciborum etiam requisitione, secundum illud Ecclesiastici trigesimo primo: " In medio multorum sedisti , prior illis ne extendas manum tuam nec prior poscas bibere ".

Et quia possent credere, quod non liceret pasci de aliena substantia: ideo addit: Dignus est enim operarius mercede sua, non solum in patria ad remunerationem, sed etiam in via ad sustentationem. Unde primae ad Corinthios nono : Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere "; et ad Galatas sexto: (Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis "; unde primae ad Corinthios nono dicitur: " Si nos vobis spiritualia seminavimus, non est magnum, si carnalia vestra metamus ". Et hoc probat ibi Apostolus, quod talis operarius sit dignus, et per auctoritates et per rationes quamplures, sicut ibi patet. Quoniam ergo dignus est refectione, propter illam non oportet,eam hospitium mutare.

Ideo in fine addit: Nolite transire de domo in domum; ne videamini vagi, ne sitis similes illi mulieri vagae, de qua dicitur Proverbiorum septimo , quod " est garrula, vaga, quietis impatiens, non valens in domo consistere pedibus suis". Tales sunt haeretici: unde secundae ad Timotheum tertio: " Ex his sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis". Non tales debent esse praedicatores veritatis: unde Ambrosius : " Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiae necessitudo facile dissolvatur ". . ,

14. Et in quamcumque civitatem intraveritis.

post informationem discipulorum communem subiungit hic Evangelista informationem specialem secundum audientium diversitates . Et quoniam quidam parati fuerunt ad eos recipiendum, ut fideles, quidam autem ad repellendum, ut infideles, quorum cnlpa crescebat ex contemptu divinae gratiae et despectu auctoritatis apostolicae; ideo pars ista habet quatuor. In quarum prima praemittitur informatio respectu fidelium; in secunda vero, respectu rebel- fel ibi : In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint; in tertia subditur increpatio contemptorum, ibi: VAE tibi, Corozain etc.; in quarta vero subiungitur authenlicatio praedicatorum, ibi : Qui vos audit etc.

Circa informationem respectu fidelium duo introducuntur ; quorum primum est susceptio stipendii

temporalis, secundum est communicatio beneficii spiritualis.

15. (Vers. 8.). Primo igitur quantum ad susceptionem temporalis stipendii informat, cum dicit: Et in quamcumque civitatem intraveritis, scilicet ad pracdicandum veritatem, sicut dicitur lonae tertio , quod " coepit Ionas introire civitatem itinere diei unius et clamavit". Sic et isti per divini verbi clamorem debebant in suo ingressu civitatem excitare, iuxta quod dicitur de Philippo discipulo Actuum octavo, quod (descendens in civitatem Samariae, predicabat illis Iesum. Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur ".

Et quoniam fidelium est divinis verbis intendere, ideo subdit: Et susceperint vos, scilicet per fidem et dilectionem tanquam nuntios Christi ; quoniam, Matthaei decimo octavo , "qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, ille me suscipit". Ille autem suscipit praedicatorem, qui eius doctrinam acceptat cum mansuetudine et patientia, iuxta quod dicitur Iacobi primo: "In mansuetudine suscipite insitum verbum,

quod potest salvare animas vestras ". Et quoniam a suscipientibus spiritualia documenta suscipi possunt corporalia alimenta , ideo subdit : Manducate quae apponuntur vobis, scilicet ad relevandara necessitatem, ut fortius laboretis, secundum illud Psalmi : " Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit ". Unde super illud primae ad Corinthios nono: " Dispensatio mihi credita est ", Glossa: " Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus ; sed ideo manducare, ut evangelizemus, ut cibus non sit bonum, quod appetitur, sed necessarium, quod adiicitur ".

16. Et nota, quod dicit: Quae apponuntur, et hoc cum hilaritate; quia, Proverbiorum decimo quinto , " melius est vocari ad olera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio ". Manducate etiam quae apponuntur, non quae vos ipsi paretis: quod dicit propter vitandam gulositatem, de qua Seneca : " In ventrem pretiosa sic congerunt, quasi congesta servaret: quid ad rem, quid recipiat, perditurus omne, quod recipit"? Et ideo dicitur Ecclesiastici secundo : (Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe ". Hoc autem maxime spectat ad pauperes, ut vili sint contenti refectione tanquam esurientes: quia dicitur Proverbiorum vigesimo septimo: " Anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet"; et Iob sexto: " Quae prius nolebat tangere anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt".

17. (Vers. 9.). Secundo vero quantum ad communicationem spiritualis beneficii subditur: Et curate infirmos, qui in illa sunt: et hoc per virtutem vobis a Spiritu sancto collatam, de qua primae ad Corinthios duodecimo : " Alii datur gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum ". Hanc dedit Dominus discipulis minoribus ad confirmationem doctrinae suae; unde Hieronymus: " Quia hominibus rusticanis et absque eloquii venustate nemo crederet pollicentibus regnum caelorum, dat potestatem miracula faciendi ". lluius potestatis donum prius concesserat, sicut et Apostolis supra nono : " Dedit eis potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent"; sed hic imperat, ut dono accepto utantur, iuxta quod dicitur primae Petri quarto: " Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutram illam administrantes " etc. - Et quia curatio corporalis ordinata erat ad illuminationem mentis, ideo subdit: Et dicite illis: Appropinquabit in vos regnum Dei: in quo simul clauditur veritas doctrinae, bonitas gratiae et sublimitas gloriae, secundum quod sic expositum fuit et interlinearis dicit: " Regnum Dei Christus, vel vita Aeterna, vel scientia Scripturarum ". Et ita appropinquavit, quando inter eos erat, iuxta quod dicitur infra decimo septimo : " Regnum Dei intra vos est". Vere appropinquavit, cum ille iam esset praesens, de quo dicitur Apocalypsis decimo nono, quod " habebat in vestimento et in femore suo scriptura : Rex regum et Dominus dominantium ". Et signanter dicit: In vos, id est, in eos qui verbum Dei suscipiunt per fidem, de quibus Apocalypsis quinto : " Fecisti nos Deo nostro regnum, et regnabimus super terram "; et per gratiam fidei, secundum illud ad Colossenses primo, " eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis snae ".

Sic igitur patet, qualiter se debebant habere ad fideles, quia debebant recipere stipendium sustentationis et ministrare beneficium curationis et eruditionis. Qui ergo non ministrant haec beneficia spiritualia minus condigna suscipiunt stipendia corporalia. Unde Gregorius : " Quid ad haec doctores dicimus, qui, Christi adventum praecnrrenles, ecclesiasticum officium suscipimus et muti panem comedimus "? Et Bernardus : " Venient ante tribunal iudicis, ubi erit pauperum allegatio dura, accusatio gravis, quorum vixere stipendiis nec diluere peccata ".

18. (Vers. 10.). In quamcumque civitatem intraveritis. Post informationem respectu fidelium subditur informatio respectu rebellium, circa quam . duo introducuntur: primum est contestatio veritatis Evangelii, secundum est comminatio severitatis iudicii.

Primo igitur quantum ad contestationem veritatis Euangelii dicitur: In quamcumque civitatem

intraveritis, ad veritatis praeconium, secundum illud Actuum decimo septimo : " Cum venissent Thessalonicam , ubi erat synagoga Iudaeorum, introivit ad eos Paulus et disserebat eis de Scripturis". Et non receperint vos, per veritatis auditum, qui est praedicaloribus accommodandus, sicut dicitur tertia Canonica Ioannis : " Nos debemus suscipere hu;usmodi ut cooperatores simus veritatis. Scripsissem forsitan Ecclesiae, sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrephes, non recipit nos ".

Exeuntes in platea eius, ad veritatis testimonium, propter quod dicitur Matthaei decimo : " Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure auditis praedicate super tecta ".

19. (Vers. 11.). Dicite : Eliam pulverem pedum, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos, propter veritatis contemptum, quod est peccatum valde detestandum, secundum illud Ioannis decimo quinto: " Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent". Et ideo ad huius delicti detestationem dicit pulverem abstergendum, sicut Petrus Simoni Actuum octavo:" Pecunia tua tecum sit in perditionem ".

Tamen hoc scitote, quia appropinquabit regnum Dei, id est veritas Evangelii, secundum illud Matthaei vigesimo quarto: " Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus ", ut nullus possit se per ignorantiam excusare. Et propterea, ut hoc publice fiat, iubet in plateis extergere pulverem, super quo dicit Hieronymus quod hoc iubet " in testimonium, quod praedicatio eorum pervenerit usque ad illam civitatem ". Et ita non habent excusationem de infidelitate.

20. Secundum spiritualem autem intelligentiam pedes Apostolorum sunt affectus praedicatorum, quibus triplex pulvis consuevit adhaerere, scilicet inanis gloriae, de quo in Psalmo : " Gloriam meam in pulverem deducat "; indignationis et impatientiae, de quo Michaeae septimo: " Lingent pulverem sicut serpens "; cupiditatis et avariliae, secundam illud Ecclesiastici vigesimo septimo : "In percussura cribri remanebit pulvis ". Primus pulvis adhaerei pedibus praedicantium, cum laudantur: sed excu titur per considerationem sui, secundum illud Matthaei decimo : " Vos non estis, qui loquimini "; et primae ad Corinthios duodecimo: " Nemo dicit: Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto "; et primae ad Corinthios quarto: " Quid habes, quod non accepisti "? Ideo Ecclesiastici decimo: " Quid superbis, terra et cinis"? - Secundus pulvis adhaeret, cum non acceptantur: sed hic excutitur per rememorationem Christi, secundum illud Ioannis decimo quinto :" Mementote sermonis mei, quem ego locutus sum vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur " etc.

Tertius pulvis adhaeret, quando munera offeruntur, quae excaecant oculos ducum, iuxta illud Baruch sexto " Oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium ;; sed hic excutitur per memoriam mortis nostras. Hieronymus : " Facile contemnit omnia qui se semper cogitat moriturum "; et in primae ad Timotheum ultimo: " Nihil intulimus in hunc mundum ; haud dubium, quod nec auferre quid possumus ".

21. (Vers. 12.). Secundo vero quantum ad comminationem severitatis iudicii subdit: Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati: ex quo apparet magnitudo poenae. Nam dicitur in Canonica Iudae , quod " Sodoma et Gomorrha et finitimae civitates factae sunt exemplum, ignis aeterni paenam sustinentes ". Unde et Dominus fuit illis fortissime indignatus, secundum quod dicitur Genesis decimo nono, quod " pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem et subvertit civitates has et omnem circa regionem ". Apparet etiam ex hoc magnitudo culpae, quia maior culpa est contemptio veritatis quam libido carnalitatis. Ratio autem huius est, quia non fuit eis oblata tanta gratia: et secundum quod dicitur infra duodecimo , " cui multum datum est, multum quaeretur ab eo ". Unde ad Hebraeos secundo: " Si enim.qui per Angelos dictus est sermo factus est firmus ; quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est"? - Alia ratio est propter maiorem veritatis notitiam; unde Gregorius : " Ubi maius est donum scientiae, ibi transgressor maiori subiacet culpae "; quia dicitur Iacobi quarto: (Scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi". -Et quod contemptoribus veritatis maxima debeatur poena, patet ex hoc quod dicitur ad Romanos primo de quibusdam, qui, "cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt", quod "tradidit illos Deus in reprobum sensum ". Et ratio huius redditur , quia " non probaverunt Deum habere in notitia ".

22. (Vers. 13.). Vae tibi, Corozain etc. Hic tertio loco subiungitur increpatio contemptorum, qui propter duo a Domino increpandi ostenduntur et Unquam damnabiles arguuntur, scilicet propter duritiam cordis et propter excellentiam mentis: duritia cordis reddebat eos impoenitentes, sed excellentia arrogantes.

Primo igitur, increpans cordis duritiam, dicit : Vae tibi, Corozain! vae tibi, Bethisaida! quae erant duae civitates GalilAEAE, ubi plurima fecerat signa, et tamen adhuc permanebat in eis duritia .

Propter quod subdit: Quia, si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, id est, si Dominus eis tanta miracula ostendisset ante suam subversionem

quam comminatus est Dominus per Ezechielem vigesimo septimo : " Tu fili hominis, assume super Tyrum lamentum ", et in fine capituli : " Ad nihilum redacta es et non eris usque in sempiternum "

adhuc non essent subversae, et hoc, quia poenituissent.

Unde addit : Olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent, sicut fecerunt Ninivitae, de quibus Ionae tertio , quod " praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a minore usque ad maiorem ".

23. Et nota, quod tria dicit, in quibus exprimit poenitentiae perfectionem, scilicet cilicium, cinerem et sessionem. In poenitente enim debet esse dolor ex consideratione divinae offensae, et hoc in cilicio: timor, ex consideratione vindictae, et hoc in cinere, qui praefert mortis imaginem: debet esse pudor in consideratione sequelae sive vilitatis snae, et hoc in sessione. Ideo dicit Hieronymus , quod " cinis et cilicium arma sunt poenitentium ". Et propterea Ieremiae sexto : " Filia populi mei, accingere cilicio et aspergere cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum ". Et propter pudorem humilitatis, qui debet comitari, dicitur Ieremiae decimo tertio : " Die regi et dominatrici: Humiliamini, sedete, quoniam descendet de capite vestro corona gloriae vestrae ". Si igitur talem fecissent paenitentiam, non haberent tantam cordis duritiam, ac per hoc nec tam duram sententiam.

24. (Vers. 14.). Et propterea subiungit : Verum- tamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis: quia, secundum quod dicitur infra duodecimo , "servus sciens voluntatem domini et non faciens vapulavit multis". Ratio autem huius est nimia duritia contra tanta beneficia ; unde ad Romanos secundo dicitur: " An ignoras, quoniam Dei benignitas ad poenitenliam te adducit ? Tu autem secundum duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei"; quia Ecclesiastici tertio dicitur: " Cor durum male habebit in novissimo "et peccator adiiciet ad peccandum ".

23. (Vers. 15.). Secundo vero increpans quoad excellentiam mentis subdit: Et tu, Capharnaum, usque in caelum exaltata, scilicet per arrogantiam, usque in infernum demergeris, per divinam sententiam. Unde Abdiae primo: " Si exaltatus fueris ut aquila et inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te "; et Iob vigesimo: " Si ascenderit usque in caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit: quasi sterquilinium in fine perdetur ". Dicitur antem Capharnaum exaltata propter plurima miracula, quae facta sunt in ea, de quibus superbivil amplius, quam profecit: unde supra quarto dicitur: " Quanta audivimus a te facta in Capharnaum " etc. Primo ergo exaltata est propter munera divinae gratiae, sed post demersa merito superbiae. Et hoc praedictum fuerat Isaiae nono : (Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthalim ", scilicet per praecedentia miracula, "et novissimo aggravata est via maris " , id est depressa in iudicio propter sua peccata, sicut exponit ibidem Glossa. Et ideo divina dona suscipienda sunt cum timore et magna reverentia, sicut dicit Gregorius quod " cura augentur dona, rationes etiam crescant donorum ".

26. (Vers. 16.). Qui vos audit etc. Hic quarto loco subditur authenticatio praedicatorum. Ostendit antem eos authenticos tum propter auctoritatem Christi mediatoris, tum etiam propter auctoritatem summi imperatoris.

Primo igitur authenticat eos per auctoritatem Christi mediatoris, cum dicit: Qui vos audit me audit. Nam ipsi gerebant Christi personam: unde Apostolus secundae ad Corinthios secundo : " Nam et ego, si quid donavi, propter vos in persona Christi "; et decimo tertio: " An experimentum eius quaeritis, qui in me loquitur Christus "? Et ideo dicitur primae ad Thessalonicenses secundo:"Et vos, cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei ". In auditu ergo discipulorum Christi Christus auditur, et similiter in contempto contemnitur.

Et propterea subdit: Et qui vos spernit me spernit: unde Ezechielis tertio : "Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me". Et hoc innuit Matthaei vigesimo quinto, cum dicit: " Quamdiu uni ex minimis meis non fecistis, nec mibi fecistis". Et propterea dicebat Apostolus primae ad Thessalonicenses quinto: " Spiritum nolite exstinguere, prophetias noute spernere ", id est vens praedicationes.

87. Secundo authenticat eos propter auctoritatem summi imperatoris, cum subdit: Qui me spernit spernit eum qui me misit, tum propter commissam auctoritatem, tum propter consubstani Utilitatem. Unde Ioannis quinto: " Qui non honorificat Filiam non honorificat Patrem, qui misit illum ". EI ideo sequitur, quod si quis spernit Apostolos, spernit Christum: et qui Christum spernit spernit Deum: ergo qui spernit Apostolos spernit Deum: et hoc non est panum peccatum. Propter quod Isaiae trigesimo tertio : " Vae! qui spernis ; nonne et ipse sperneris? Cum fatigatus desieris contemnere, contemneris ". Magna igitur est auctoritas praedicatorum, in quantum receptione Deus recipitur et in contemptu Lcontemnitur. Ipsi enim sunt os Dei verba eius annuntiando, sicut dicitur leremiae decimo quinto : " Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris". Et ideo tanquam os Dei pasci debent et honorari; et ipsi etiam os praecipue custodire et ab edacitate et a loquacitate, ut vere possit dici de eis illud Apocalypsis decimo quarto: Hi empti sunt ex hominibus, primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei".

28. Reversi sunt autem etc. Post missionem concomitantium et informationem euntium subditur hic tertio consolatio redeuntium . Habet autem baec pars duas. In quarum prima reprimit Dominus in discipulis gaudium vanum: in secunda invitat eos ad gaudium verum, ibi : Gaudete autem, quia nomina vestra etc.

Circa repressionem gaudii vani in discipulis quatuor introducit. Primum est vanae exsultationis Impressio: secundum est vanae exsultationis repressio; tertium est vanae exsultationis occasio: quartam est vanae exsultationis prohibitio.

29. (Vers. 17.). Primo igitur praemittit vanae exultationis expressionem, cum dicit: Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, quod scilicet non tantum sentiebatur in corde, sed etiam exprimebatur in sermone, ut verificaretur illud Proverbiorum decimo quinto : " Cor gaudens exhilarat faciem ". - Propter quod addit: Dicentes: Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo: in quo exprimebant, se gaudere, quia fortiores daemonibus facti erant Et ista quidem laetitia veniebat ex latente superbia, sicut et illius Pharisaei, de quo infra decimo octavo dicitur, quod orans dicebat: " Gratias tibi, Deus, ago, quia non sum sicut ceteri hominum " etc.

30. Et nota, quod de divinis donis quidam manifeste efferuntur, sicut illi qui sibi ea attribuunt: de quibus Deuteronomii trigesimo secundo : " Manus mea excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia ". Contra quos Deuteronomii nono: " Ne dicas in corde tuo, cum deleverit Dominus gentes in conspectu tuo: Propter iustitiam meam induxit me Dominus in terram hanc ".

Quidam autem manifeste humiliantur, de quibus dicitur infra decimo septimo : " Cum omnia bene feceritis, dicite, quia servi inutiles sumus ". Talis erat Paulus, qui de se ipso primae ad Corinthios decimo quinto: " Ego sum minimus Apostolorum , qui non snm dignus vocari Apostolus. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundavit " etc.

Quidam vero partim humiliantur gratias agendo, partim efferuntur exsultando inepte, sicut isti discipuli , qui gaudebant de subiectione daemonnm, attribuebant tamen hoc non sibi, sed nomini Domini, cum dicunt : in nomine tuo, sicut ille Pharisaeus . Unde aliquid habebant commendabile, hoc scilicet, quod revertebantur ad fontem gratiarum, gratias ab ipso susceptas recognoscendo et eidem gratias referendo: iuxta quod dicitur Ecclesiastae primo : " Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant"; et Iob trigesimo octavo : " Nunquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus "? Super quo dicit Glossa: " Vadunt fulgura, cum praedicatores miraculis coruscant et superna reverentia subditorum corda transfigunt: revertentia dicunt: Adsumus, cum non sibi, sed Dei virtutibus tribuunt, quidquid se fortiter egisse cognoscunt ". Tales sunt viri perfecti,in quorum persona dicitur Isaiae vigesimo sexto : " Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine "; et in Psalmo: " Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam ". Aliquid etiam habebant reprehensibile in hoc, quod de potestatis altitudine efferebantur: quod patet in hoc quod aiunt: Daemonia subiiciuntur nobis; contra quod Ecclesiastici undecimo : " In die honoris tui ne extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa et absconsa et invisa opera illius ". Et hoc est quod dicit Beda: " Bene confitentur, sed quia de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur et ad humilitatem revocantur".

31. (Vers: 18.). Secundo adiungit vanae exsultationis repressionem, cum addit: Et ait illis : Videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem: quasi dicat Dominus: ne extollamini divinis beneficiis, ne cum superbis angelis corruatis: secundae Petri secundo : " Si Deus peccantibus angelis non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos "; supple: non vobis parcet, si peccaveritis superbiendo. Unde Bernardus : "Superbis angelis non pepercit Dominus: quanto magis nec tibi, putredo et vermis"!

Cecidit autem sicut fulgur, hoc est velociter, crudeliter et irrevocabiliter. Unde exemplo eius ceteri caveant, ne quaerant alta, propter quae lucifer cecidit in ima, secundum illud Isaiae decimo quarto : " Quomodo cecidisti, lucifer, qui mane oriebaris? Qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam, super astra caeli exaltabo solium meum "; et post: " Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci". Et ideo ad Romanos undecimo: " Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat".

Ex hoc exemplo miro modo repressit Dominus in discipulis superbiam, quasi dicat illud Proverbiorum decimo septimo : " Qui altam facit domum suam ", scilicet cum lucifero superbiendo, " quaerit ruinam ", cum eodem corruendo. Unde Bernardus , loquens ambitioso : " Sequere ducem tuum, multiplica praebendas, accelera ad episcopatum, ad archiepiscopatum aspira; paulatim ascendis, sed non paulatim descendes. Videbam satanam quasi fulgur de caelo cadentem ". Et ideo econtra dicit Seneca : " Redige te ad parva, a quibus cadere non potes ". Unde Proverbiorum decimo octavo: " Antequam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur"; quia sententia est iudicis, infra decimo octavo: " Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et omnis, qui se humiliat, exaltabitur ".

32. (Vers. 19.). Tertio vero subiungit vanae exsultationis occasionem, cum addit: Ecce, dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, scilicet quantum ad insidias corporales iuxta quod dicitur serpenti Genesis tertio : "Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius "; et super omnem virtutem inimici, quantum ad insidias spirituales, de quibus ad Ephesios sexto : " Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores " etc.; usque ibi "in caelestibus ".

Et nihil vobis nocebit, propter supernas proiectiones, secundum illud Marci ultimo : "In nomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit ". Et haec potestas eis collata poterat esse occasio praesumendi; iuxta quod dicitur de Ezechia, ad cuius preces Deus fecit mirabilia, secundi Paralipomenon trigesimo secundo : " Oravit Ezechias Dominum, exaudivitque eum et dedit ei signum: sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius, et facta est ira contra eum et contra ludam et Ierusalem ".

Unde divinorum donorum multitudo multis fuit minae occasio, sicut dicitur de lucifero Ezechielis vigesimo octavo : " Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore "; et paulo post: " Elevatum est cor tuum "; et propterea: " Peccasti, et eieci te de monte sancto Dei et perdidi te " etc. Et ideo dicebat quidam sanctus homo, quod magna gratia est non habere gratiam; quia omnes islae gratiae exteriores non sunt nisi tentationes, et quilibet exterius elevatus debet timere illud Iob trigesimo ;

"Elevasti me et quasi super ventum ponens, elisisti me valide".

33. (Vers. 20.). Quarto vero subiungit vanae exsultationis prohibitionem, cum dicit: Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus subiiciuntur vobis: quia scilicet tale gaudium est sicut gaudium superborum de promotione sua et deiectione aliena, quod non competit veris Sanctis, secundum illud Ecclesiastici octavo : Noli de mortuo inimico tuo gaudere "; et Iob trigesimo primo: " Si gavisns sum ad ruinam eius qui me oderat ". Nolite etiam gaudere, quia tale gaudium est ruinosum, secundum illud Proverbiorum decimo quarto : " Extrema gaudii luctus occupat ". Tale est gaudium de bono transitorio, secundum illud Iob vigesimo: " Gaudium hypocrilae ad instar puncti "; et rursus vigesimo primo: " Gaudent ad sonitum organi, ducant in bonis dies suos, sed in puncto ad inferna descendunt ". Unde non volebat Dominus, quod discipuli gauderent in miraculis, sed potius in tormentis et conviciis, secundum illud Matlhaei quinto : "Beati estis, cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint" etc.; et post: " Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis". Sic etiam Apostoli faciebant, secundum illud Acinum quinto : " Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quia digni habiti sunt pro nomine lesa contumeliam pati ". Nolite ergo in hoc gaudere, quia spiritus subiiciuntur vobis, licet sit divinitus concessum, ne sit occasio snperbiae et per consequens ruinae. Propter quod dicit Augustinus , quod " Dominus dicebat discipulis suis : Discite a me, non mortuos suscitare, non super aquas ambulare, sed quia mitis sum et humilis corde "; quia in miraculis non debebant gaudere, sed in humilitate.

34. Gaudete autem, quia nomina etc. Postquam Salvator repressit in discipulis gaudium vanam, hic secundo invitat eos ad gaudium verum. Et hoc quidem Iacit proponendo quadruplicem cansam sive materiam gaudii. Gaudium namque discipulis fore ostendit de Dei praescientia infallibili, de providentia irreprehensibili, de potentia incomprehensibili, de praesentia desiderabili. Et in his quatuor habebant valde magnam materiam exsultandi.

Primo gaudium erat de Dei praescientia infallibili: quantum ad quam dicit: Gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt, in libro vitae, in cadis: qui liber vitae dicitur, quia in ipso scripta vivunt, secundum illud Ioannis primo : " Quod factum est in ipso vita erat"; vel quia secundum eius scripturam est homo praedestinatus ad vitam. Unde secundum ipsum fiet finale iudicium, sicut dicitur Apocalypsis vigesimo : " Libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est liber vitae "; in quo quidem libro mali non invenientur finaliter scripti, secundum quod in Psalmo dicitur: (Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur ". Quod quidem dicitur, non quia liber iste mutetur, sed quia multi videntur scripti secundum praesentem iustitiam, qui apparebunt non scripti secundum divinam praescientiam . Quoniam ergo hoc tantum est bonorum finaliter et salvandorum et bonum interminabile et infallibile: ideo merito de hoc gaudendum, non de dono miraculorum, quod est bonorum et malorum. Unde mali non sunt scripti in caelis, sed potius in terra, secundum illud Ieremiae decimo septimo : " Recedentes a te in terra scribentur ". In cuius rei signum Dominus, confutans perfidiam Pharisaeorum, qui erant alieni a regno caelorum, " digito scribebat in terra ", sicut dicitur Ioannis octavo.

35. Et nota, quod divina cognitio dicitur liber, sed cognitio simplicis notitiae dicitur liber simpliciter: et in hoc omnia scribuntur et omnes, iuxta illud Psalmi : "Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur ". Et est cognitio approbationis, et haec dicitur liber vitae, et in hoc non scribuntur secundum veritatem nisi finaliter boni; et de hoc Exodi trigesimo secundo : " Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo, quem scripsisti". Super quo dicit Glossa, quod " securus hoc dicebat, sciens, quod deleri non possit "; loquitur enim de scriptura praescientiae, non oraesentis iustitiae.

36. (Vers. 21.). Secundo ostendit, esse gaudentem de providentia irreprehensibili: quantum ad quam adiungit: In ipsa hora exsultavit in Spiritu sancto, scilicet in spirituali gaudio, quod debet esse in Spiritu sancto, non in carne, secundum illud ad Romanos decimo quarto: " Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto "; unde et gloriosa Virgo supra primo: " Exsultavit, inquit, spiritus meus in Deo salutari meo". Et in hoc dedit discipulis modum exsultandi et simul cnm hoc expressit, unde exsultare debeant, cum addit: Confiteor , tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod scilicet non tantum es creator per potentiam, sed etiam gubernator per providentiam, secundum illud Ieremiae vigesimo tertio: " Caelum et terram ego impleo "; et Isaiae ultimo: " CAElum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum ". Huic scilicet generali provisori confitetur confessione , scilicet laudis. Confessio enim non tantum est culpae, secundum illud Iacobi quinto : " Confitemini alterutrum peccata vestra "; sed etiam fidei verae, de qua dicitur ad Romanos decimo: " Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem "; verum etiam laudis divinae, secundum illud ad Hebraeos decimo tertio : " Offeramus hostiam landis, id est fructum labiorum nostrorum confitentium nomini eius"; et in Psalmo: " Confitemini Domino, quoniam bonus" etc. Et hoc modo accipitur hic pro laudc ipsius Dei gubernatoris.

37. Laudat autem eum pro sua providentia: propter quam addit: Quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Hoc enim fit secundum indicium divinae providentiae, quod Deus superbis resistit et humilibus dat gratiam ", sicut dicitur Iacobi quarto ; et in Psalmo: "Excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit ". Ideo haec, id est mysteria nostrae redemptionis, abscondit a sapientibus et prudentibus mundi, qui reputant, se esse sapientes in divinis et prudentes in temporalibus, iuxta quod dicitur primae ad Corinthios primo : " Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo "; et postea subdit: " Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi "; et ideo Isaiae quinto: "Vael qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis prudentes ". Talibus enim absconduntur divina sacramenta, sed econtra parvulis revelantur: unde in Psalmo : " Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis". Et nota quod " non dicit stultis et hebetibus, sed parvulis id est humilibus, ut ostendat, se non damnare acumen intelligentiae, sed tumorem superbiae ", sicut dicit Glossa . Unde Bernardus: " Humilitas est clavis scientiae ", secundum illud Proverbiorum undecimo: " Ubi humilitas, ibi sapientia ".

38. Et quoniam hoc iudicium providentiae est irreprehensibile, ideo addit: Eliam, Pater, quoniam sic complacuit ante te: quasi dicat: iuste, eo quod tibi placeat: quoniam, ut dicit Glossa , "iniustam esse non potest quod placuit iusto ". Unde sufficit hanc rationem reddidisse, nec voluit aliam assignare, sive quia ista est sufficientissima et prima, secundum illud Exodi trigesimo tertio : " Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit "; et ad Romanos nono: " Cuius vult miseretur " etc Sive ut reprimatur curiositas, ne discutere audeamus superna iudicia; unde Glossa : " Ex hoc accipimus humilitatis exemplum, ne temere discutiamus de supernis consiliis "; dicitur enim Proverbiorum vigesimo quinto: " Perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria ". Sive ut ostendat, quod divina providentia est laudanda in omnibus factis suis et omnino in omnibus irreprehensibilis, secundum illud Psalmi : " Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis".

Gaudendum est igitur et exsultandum de providentia Dei irreprehensibili, non praesumtuosis ratiunculis disceptandum ; quia, ut dicit Gregorius , " divina iudicia non sunt temere discutienda, sed formidoloso silentio veneranda ".

39 (Vers. 22.). Tertio ostendit, esse gaudendum de potentia incomprehensibili, cum ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. In hoc namque, quod dicit: Omnia, infinite, tradita, ostendit, potestatem saun esse universalem, secundum illud Ioannis primo : "Omnia per ipsum facta sunt., id est per Verbum; et rursus decimo septimo: " Omnia mea tua sunt , et tua mea sunt ". In hoc quod adiungit: A Patre meo, notat, potentiam illam esse naturalem, secandum illud Ioannis quinto : " Quaecumraie Pater iacit, haec omnia Filius similiter facit". In utrisque simul ostendit aequalilatem et immensitatem: unde Glossa: "Cum audis omnia, omnipotentem agnoscis: cum audis tradita, Filium confiteris, cui per naturam unius substantiae omnia iure sunt propria, non dono collata per gratiam . Et ex hoc apparet, quod potentia Filii est immensa et incomprehensibilis, Et postea subdit : Et nemo novit , quis sit Filius, nisi Pater, id est, nullus intellectus hoc perfecte comprehendit nisi paternus; et ideo in hoc non excluditur Spiritus sanctus, sed solos intellectus creatus, qui non potest ipsum comprehendere, cum sit immensus. Unde Iob undecimo " Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Excelsior caelo est, et quid facies" etc.

40. Et quia Filius incomprehensibilis, ideo potest Patrem comprehendere. Propter quod addit: Et quis sit Pater, nisi Filius: supple: nemo novit: quia, Ioannis primo , " Deum nemo vidit unquam nisi Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit ". Quoniam ipse solus comprehendit, ideo solus potest revelare; et ideo subdit: Et cui voluerit Filius revelare. Filius enim Sapientia et Verbum Patris est, et Dicens manifestat se per Verbum suum; unde Sapientiae nono : " Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam de altissimis"? Unde Chrysostomus: "Philosophi de Deo quaerere contendentes, nihil aliud se invenisse confessi sunt, nisi quod incognoscibilis est Deus, sicut qui innavigabilem oceanum usurpat navigare, cum non potest transire, necesse est, ut per eandem viam revertatur: sic illi ab ignorantia coeperunt et in ignorantiam finierunt. Et ratio huius est, quia non fuerunt discipuli Iesu

Christi, qui est veritas , nec habuerunt Spiritum, de quo Ioannis decimo sexto: "Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem ".

41. (Vers. 23.). Quarto ostendit, esse gaudendum de praesentia desiderabili, quantum ad quam subdit : Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi, qui vident quae vos videtis: ideo merito gaudere potestis, quia videtis me tam mente quam corpore, cum Abraham gavisus fuerit, qui vidit tantum fide, secundum illud Ioannis octavo: " Abraham, pater vester, exsultavit, ut videret diem meum: et vidit et gavisus est". - Et ideo in figura huius dicitur tertii Regum decimo ad Salomonem : " Beati viri tui et beati servi tui, bi qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam ". Hoc dicitur de Salomone sub figura Christi, quia, ut ipse de se dicit Matthaei duodecimo, "ecce, plus quam Salomon hic ". Unde hoc erat donum speciale.

42. (Vers. 24.). Et propterea subdit : Dico autem vobis, quod multi Prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt. Sublimes in scientia et potentia desideraverunt Christi praesentiam, secundum illud Aggaei secundo : " Veniet desideratus cunctis gentibus ". Unde propter vehemens desiderium dicitur Isaiae sexagesimo quarto: " Utinam dirumperes caelos et descenderes.) et Numerorum vigesimo quarto: " Orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israel"; et post: " Heu! quis victurus est, quando ista faciet Dominus.? Nec mirum, quia Esther penultimo dicitur ad Assuerum in persona Christi: (Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena gratiarum . Et ideo desiderabant Christi videre praesentiam.

Desiderabant etiam audire doctrinam, et propterea addit: Et audire quae auditis, et non audierunt, id est mea verba: quia, sicut dicitur Osee decimo , " tempus requirendi Dominum, cum venerit qui doceat vos iustitiam ". Hoc enim erat permaximum beneficium, audire Deum loquentem, non per creaturam subiectam, sed in propria persona et creatura unita. Quod beneficium commemorans, ait Apostolus ad Hebraeos primo : " Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis, novissime " etc. Beatus, qui audit humiliter et obtemperanter hanc locutionem,

secundum illud infra undecimo : " Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud ". Unde beati, qui per fidem Christum viderunt et audierunt in via, secundum illud Proverbiorum octavo : " Beatus homo, qui audit me et qui vigilat ad fores meas quotidie et observat ad postes ostii mei ". Sed beatissimi, qui videbunt in patria, iuxta illud Apocalypsis decimo nono: " Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt".

Secunda pan egit de data discipulis forma vivandi dupliciter,

43. Et ecce, quidam legisperitus etc. Postquam descripsit Evangelista formam praedicandi, hic secundo insinuat formam vivendi . Dupliciter autem potest quis informari ad recte vivendum, scilicet verbo et exemplo; ideo Evangelista primo ad informationem praemittit divinum praeceptum ; secundo vero subiungit humanum exemplum, ibi : Factum est, dum irent, intravit etc.

Ad informationem praemittitur divinam praeceptum dupliciter propositum.

Quoniam autem informatio praecepti non valet nisi intelligenti, ideo primo praemittitur praeceptum regulans ad vivendum ; secundo vero adiungitur documentum adiuvans ad intelligendum, ibi : Suspit-ciens autem Iesus.

Circa expressionm autem praecepti regulativi quatuor introducuntur, scilicet inquisitio veritatis salutiferae, inventio veritatis quaesitae, approbatio veritatis inventae, investigatio veritatis approbatae.

44. (Vers. 25.). Primo ergo quantum ad inquisitionem veritatis salutiferae dicit : Et ecce, quidam legisperitus surrexit, tentans illum. Iste peritus erat et peritum se reputabat; et quia peritum se reputabat, ideo non requirebat, ut disceret, sed ut probaret, sicut moris est superbis, secundum illud Ecclesiastici decimo tertio de divite:" Ex multa loquela tentabit te ". Sed rursus, quia peritus erat, ideo idonee et recte quaerebat: propter quod addit: Et dicens: Magister, quid faciendo vitam Aeternam possidebo? Magistrum eum vocat, quia hoc ipso spectat ad eum, ut ad interrogata respondeat iuxta quod dicitur Matthaei vigesimo secundo : "Magister, scimus, quia verax es et viam Dei in veritate doces ". Unde quia magisterium salutis profitebatur Christus, ideo quaestionem facit de veritate salutari. Similem quaestionem dicitur proposuisse adolescens Matthaei decimo nono : " Magister bone quid faciam, ut habeam vitam Aeternam "? Isti quaerebant studiose, non curiose, quia non de operibus factis, sed faciendis propter meritum salutis, secandum illud Ecclesiastici tertio : "In pluribus operibus eius ne fueris curiosus: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper ". Unde isti quaerunt de via eundi ad vitam, iuxta consilium Ieremiae sexto: " State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris". HAEc enim sunt quae Dominus docet Isaiae quadragesimo octavo : " Ego Dominus docens te utilia ".

45. (Vers. 26.). Secundo vero quantum ad inventionem veritatis quaesitae subdit : At ille dixit ad eum: In Lege quid scriptum esti quomodo legis? Ex quo apparet, quod Magister veritatis erat amicus Legis, iuxta illud Matthaei quinto : "Potatis, quia veni solvere Legem aut Prophetas? Nonveni solvere, sed adimplere ". In quo verbo Salvator capiat benevolentiam legisperiti in hoc, quod ostendit, se conformari ei in amore Legis; suscitat etiam attentionem, dum mittit ad Legem sicut ad scripturam authenticam; praeparat etiam docilitatem, dum tribuit viam ad veritatem inveniendam, et hoc quidem fit legendo legem divinam. Unde Ioannis quinto dixit legisperitis: " Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vitam Aeternam habere ". HAEc enim est via veniendi ad veritatem et per veritatem ad vitam. Unde Baruch quarto: " Hic liber mandatorum Dei et lex, quae est in Aeternum: omnes, qui tenent eam, pervenient ad vitam; qui autem dereliquerint eam, in mortem. Convertere, Iacob, et apprehende eam " etc.

46. (Vers. 27.). Et ista via eum ad veritatem manuduxit; propter quod additur: ille autem

respondent dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex loto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua. Hoc legitur Deuteronomii sexto: " Diliges Dominum Deum tuum ex loto corde tuo " etc. In hoc mandato legislator omnia praecepta reduxit ad unum, in quo verbo clauditur tota forma vivendi , iuxta illud quod dicitur Matthaei vigesimo secundo: " In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae ".

47. Sed videtur contrarietas, quia hic dicitur, quod legisperitus respondit; in Matthaei vigesimo secundo dicitur, quod Christus; hic ponuntur quatuor conditiones, ibi tres.

Sed patet, quod alia fuit ista quaestio, alia illa, sicut innuit Augustinus de Concordia Evangelistarum , ubi dicit, quod Christus primo respondit, secundum quod dicit Matthaeus, et deinde legisperitus iterando approbavit, sicut dicit Lucas, et quod utrumque fuerit, narratur Marci duodecimo. Et sic patet, quod Marcus hos duos ducit ad concordiam.

48. Sed tamen adhuc videtur remanere discordia ex parte conditionum diligendi, quia Deuteronomii sexto dicitur: (Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua "; hic antem additur: Ex omni mente fua, et in Matthaeo omittitur: Ex omnibus viribus tuis .

Ad quod intelligendum, quod ad perfectum modum diligendi Deum requiritur, quod referamus in ipsum omnes cogitationes, omnes affectiones et omnes operationes. Et haec tria tanguntur in Lege . Sed quia cogitationes sunt intellectivae cordis et memorativae mentis: ideo hic et in Matthaeo additur: Ex tota mente, in quo est explicatio Legis. Et quia qui refert quod interius est, scilicet actum memoriae, intelligentiae et voluntatis, in Deum, per consequens refert opera ; ideo in his tribus clauditur relatio omnium virium. Lucas autem ad maiorem explicationem addit hoc ipsum, scilicet : Ex omnibus viribus: similiter Marcus . - Vel hoc quod est ex omnibus viribus est determinatio trium aliarum conditionum, ut secundum Augustinum sit sensus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, scilicet intellectu sine errore: ex tota anima, id est voluntate sine contradictione; ex omni mente, id est memoria sine oblivione: et ex omnibus viribus tuis, id est tota virtute sine fictione. Vel secundum Bernardum : " Ex toto corde tuo, id est sapienter ,-ex tota anima, id est dulciter: ex tota mente, id est fortiter "; et in hoc clauditur ex omnibus viribus.

Vel sic: Ex toto corde, id est vigilanter, secundum illud Canticorum quinto : " Ego dormio, et cor meum vigilat"; ex tota anima, id est ardenter, secundum illud Canticorum quinto: " Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est "; ex omnibus viribus tuis, id est constanter, secundum illud Canticorum ultimo: " Portis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio: lampades eius, lampades ignis atque flammarum; aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam "; ex omni mente tua, id est incessanter, secundum illud Deuteronomii octavo : " Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui"; et Tobiae quarto: "In omnibus diebus vitae tuae in mente habeto Deum ". Et sic patet, quod tertia et quarta conditio sunt valde propinquae, et ideo una clauditur aliquando in alia.

In omnibus autem praedictis conditionibus intelligendum, quod secundum quod dicunt totalitatem sufficientiae, sic cadunt sub praecepto et spectant ad statum viae; secundum quod dicunt totalitatem consummationis, sic spectant ad statum patriae et magis demonstrant, quo tendendum, quam obligent ad observandum . Per hoc ergo mandatum totus homo secundum se totum ordinatur in Deum, et per consequens ad se ipsum.

49. Et quia ordinari habet etiam ad proximum, ideo subdit: Et proximum tuum, supple: dilige, sicut te ipsum. Hoc secundum praeceptum habetur ex Levitici decimo nono , ubi dicitur: " Diliges amicum tuum sicut te ipsum ", secundum translationem Septuaginta dicitur: Diliges proximum sicut te ipsum, id est ex quo te ipsum, scilicet ex caritatis affectu et effectu ; vel in quo te ipsum, id est in Deo: vel propter quod te ipsum, id est propter Deum: vel ad quod te ipsum, id est ad gratiam in praesenti et gloriam in futuro; vel quomodo te ipsum, id est supra res et corpus proprium et infra Deum. Nam qui sic diligit proximum, ille est verus observator Legis: unde ad Romanos decimo tertio : " Qui diligit proximum Legem implevit ".

Et vere debet diligere proximum quasi se ipsum . propter conformitatem naturae: unde Ecclesiastici decimo tertio : "Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi"; propter etiam unitatem gratiae, secundum illud ad Ephesios quarto: " Loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra "; propter unitatem mercedis Aeternae: ad Ephesios quarto: " Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae ". - Ideo ad commendandam hanc dilectionem voluit Deus, quod nasceremur ex uno patre Adam ; quod redimeremur eodem sanguine, scilicet sanguine Domini nostri Iesu Christi: quod remuneraremur eadem mercede; Psalmus : "Ierusalem, quae aediflcatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum ".

80. (Vers. 28.). Tertio vero quantum ad approbationem veritatis inventae subditur: Dixitque illi:

Recte respondisti: quia verbum rectitudinis protulisti, quod est dilectionis, secundum illud Canticorum primo : " Recti diligunt te "; vel secundum regulam sapientiae dixisti, secundum illud Proverbiorum octavo: "Iusti sunt omnes sermones tui, non est in eis pravum quid neque perversum, recti siui intelligentibus et aequi invenientibus scientiam",

Et quia secundum regulam rectitudinis est vivendum, ideo subdit: Hoc fac, et vives, quia, secundum illud Iacobi primo , " si quis est auditor verbi et non factor " etc.; et ad Romanos secundo: "Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur Et vere vives, quia ad aeternam vitam pervenies: quia Matthaei decimo nono : " Si vis ad vitam ingredi, serva mandata"; unde Ioannis decimo tertio: "Si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea".

51 . (Vers. 29.). Quarto quantum ad investigationem veritatis approbatae subditur: Ille autem, volens iustificare se ipsum, id est iustum ostendere, " quia, ut dicit Interlinearis , putabat non ante Deum, sed ante hominem se stare ", secundum illud infra decimo sexto: " Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra " etc -Vel, volens se ipsum iustificare, id est ad iustitiam praeparare: quod fit per fidem et intelligentiam veritatis, secundam illud ad Romanos tertio : "Arbitramur autem, hominem iustificari per fidem sine operibus Legis "; ideo, ut veritatem traditam intelligat, requirit.

Propter quod subditur: Dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus? ut intelligam mandatum, secundum illud Osee decimo : t Tempus requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam ". Ideo quaerit de proximo diligenter, quia in Scriptura dicitur multipliciter, scilicet cognatione, secundum illud Psalmi : " Amici mei et proximi mei adversum me appropinquarunt et steterunt "; et rursus: " Quasi proximum et quasi fratrem nostrum, sic complacebam " etc. Religione: Ecclesiastici decimo quinto : " Exaltabit illum apnd proximos suos". Compassione sive beneficii exhibitione, secundum quod infra eodem: "Quis tibi videtur proximus fuisse ei qui incidit in latronesf At ille dixit: Qui fecit misericordiam cum illo". Naturali assimilatione, secundum illud Ecclesiastici.

decimo tertio: "Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi". Et Augustinus :"Nomine proximi intelligitur omnis homo". - Et ideo, quia dubium erat, et multiplex erat proximi intelligentia, propterea indagandum erat et requirendum non solum propter illum legisperitum, sed propter utilitatem fidelium, a quibus implendum erat praemissum mandatum, quod est consummatio mandatorum .

52. Suspiciens autem Iesus, dixit. Post prae- ceptum regulans ad vivendum subditur documentum excitans ad intelligendum, et hoc per dictum parabolicum: et hoc notat, cum dicit: Suspiciens autem Iesus: in quo ostendit, quod qui vult intelligere veritatem debet sursum aspicere, unde micat verum lumen: Isaiae sexagesimo : "Surge, illuminare, Ierusalem" etc.; quia, Ecclesiastici primo, "fons sapientiae verbum Dei in excelsis ". In hoc autem dicto parabolico quatuor introducuntur. Primum est persona indigens ex miseria: secundum est persona despiciens ex duritia, ibi : Accidit autem, ut sacerdos etc.; tertium est persona subveniens ex clementia, ibi: Samaritanus autem etc.: quartum est doctrina subsequens ex parabola, ibi: Quis horum trium videtur etc.

Circa personam indigentem ex miseria duo introducuntur ab Evangelista: primum est subtractio boni, secundum est inflictio mali.

53. (Vers. 30.). Primo igitur quantum ad boni subtractionem dicit: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum. Ideo fortassis hoc fecerunt, quia solus erat: quod notat in hoc quod dicit: Homo quidam, ut verum appareat illud Ecclesiastae quarto : " VAE soli! quia, cum ceciderit, non habet sublevantem ", immo potius talis habet depraedantes. Unde iste homo poterat dicere illud Iob decimo nono : " Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo"."Simul venerunt latrones et fecerunt sibi viam per me". In hos latrones incidit fortassis propter solitudinem viae, ubi consueverunt latrones latere, secundum illud leremiae tertio : "In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine ".

84. Secundo quantum ad mali inflictionem subdit: Et plagis impositis, abierunt, semivivo relicto: quasi dicat, quod usque ad mortem eum vulneraverunt, secundum quod de latronibus dicitur Proverbiorum primo : "Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem "; et in Psalmo: " Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem ". Non solum verberaverunt, ne forte proderet eos, sicut dicitur de Ismael Ieremiae quadragesimo primo", quod " viros venientes ad Godoliam interfecit Ismael, filius Nathaniae, ipse et viri, qui erant cum eo circa medium laci"; et hoc, ne proderent eum, sicut et hic.

55. (Vers. 31.). Accidit autem, ut sacerdos etc. Post personam indigentem ex duplici miseria subditur hic persona despiciens ex duritia. Introducitur autem hic duplex persona, superior scilicet et inferior in dignitate ecclesiastica.

Primo igitur quantum ad personam superiorem dicit: Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via, cuius erat legem Dei docere et facere, secundum illud Malachiae secundo : " Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent de ore eius ". Ipsi autem debebant esse sancti, secundum illud Levitici decimo: " Sanctificabor in his qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor ". Unde sacerdotum erat potissime legem Dei servare et maxime quoad misericordiam; sed tamen hic non servavit propter duritiam.

Unde subdit: Et viso illo, praeterivit, non attendens illud Deuteronomii vigesimo secundo : " Si videris, asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicias, sed sublevabis cum eo ". Iste despexit istum fratrem propter avaritiam. Iam verificatum erat illud Ieremiae sexto : " A minori usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum "; et similiter illud Isaiae primo: (Principes tui infideles, socii furum " etc

56. (Vers. 32.). Secundo quantum ad personam inferiorem subdit: Similiter et levita, eum esset secus locum et videret eum, pertransiit: et hic non attendebat illud Ecclesiastici septimo "Non desis plorantibus in consolatione et cura lugentibus ambula: non te pigeat visitare infirmum ". Hunc piguit, quia, cum esset secus locum et videret, noluit visitare. Iste non erat similis illi Tobiae, quarto , docenti filium suum : " Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ". Hic autem a paupere nudo, vulnerato et de populo suo avertit oculos suos. Et hoc erat magis reprehensibile in sacerdotibus et levitis quam in aliis personis: propter quod dicitur Osee sexto : " Misericordiam volui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta"; unde iste legisperitus dicitur dixisse Marci duodecimo: " Diligere proximum tanquam se ipsum maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ".

57. (Vers. 33.). Samaritanus autem etc. Hic tertio loco subditur persona subveniens ex clementia . Circa quam duplex effectus misericordiae ostenditur, scilicet supportatio infirmitatis et relevatio mendicitatis.

Primo igitur quantum ad misericordiam supportantem infirmitatem dicit: Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et, oculo suae benignitatis ac opere maximae pietatis, videns eum, misericordia.motus est, ita ut posset dicere illud Iob trigesimo. " Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi "; et rursus trigesimo primo: "Ab infantia mea crevit mecum miseratio ".

38. (Vers. 34.). Et quia vera misericordia apparet in opere, ideo subdit: Et appropinquans., per effectum, cui erat proximus per affectum, revocans ad unitatem , alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum, ut oleum leniret dolorem, et vinum purgaret, et alligatio conservaret. Et hoc opus erat medici boni, secundum illud Ecclesiastici trigesimo octavo : "In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis et unctiones confidet sanitatis "; Proverbiorum vigesimo primo: "Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti".

Et quia non solum indigebat medicamento, verum etiam vehiculo et hospitio et cibo ; ideo subdit: Et imponens illum in iumentum suum, quantum ad vehiculum, duxit in stabulum, quantum ad hospitium, et curam eius egit, quantum ad cibum. Et sic implevit illud Isaiae quinquagesimo octavo : "Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam " etc.

. 89. (Vers. 35.). Secundo quantum ad misericordiam relevantem mendicitatem subdit: Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario. Parvam pecuniam protulit, quia fortassis parvam habebat, secundum illud Tobiae quarto : " Quomodo potueris, esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si autem exiguum, etiam exiguum libenter impertiri stude ".

Et quia, quamvis modica esset pecunia, magna erat subveniendi voluntas: ideo subdit: Et ait: Curam illius habe, et quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero reddam tibi. Ex quo apparet, quod misericordia eius erat integra, non sicut illorum, de quibus Osee sexto dicitur : " Misericordia vestra sicut nubes matutina et sicut ros mane pertransiens ". De isto autem poterat vere dici illud Psalmi : " Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit ", et vere, quia, secundum quod dicitur Proverbiorum decimo nono, "faeneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei ".

60. (Vers. 36. 37.). Quis horum trium videtur etc. Hic quarto loco subiungitur doctrina subsequens ex parabola, et hoc quantum ad duo: primo quantum ad eruditionem intellectus, secundo vero quantum ad exhortationem affectus.

Primo igitur quantum ad eruditionem intellectus dicitur: Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? Hoc ab eo quaerit, ut ex ore eius eliciat veram sententiam: quod et fecit.

Unde sequitur: At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Sed illi duo erant eiusdem gentis, iste alienigena: ergo proximi nomen non solum extenditur ad propinquos, verum etiam ad extraneos. Unde Beda : " Iuxta litteram patet, quod alienigena Ierosolymitae, cui misericordiam impendit, proximior fuit quam sacerdos et levita gentis eiusdem ". Patet etiam, quod proximitas magis attenditur penes naturalem dilectionem et compassionem quam penes carnalem cognationem. Unde Ambrosius : "Cognatio non facit proximum, sed misericordia, quae misericordia secundum naturam est. Nihil enim tam secundum naturam est quam naturae iuvare consortem ". Patet etiam ex hoc, quod "nomine proximi intelligitur omnis, qui misericordia indiget, vel qui misericordiam impendere potest ", et per hoc " omnis homo ". Et ita illuminatus est intellectus legisperiti mirabili manuductione. Si enim hoc Dominos dixisset absoluta responsione, ille minime credidisset. Ideo Dominus sagacissime ex ore ipsius veritatem extorsit et eum ad veritatem informavit magis per modum interrogandi quam per modum sententiandi, In quo dat formam, qualiter superbis debeat satisfieri.

61. Secundo vero quantum ad exhortationem affectui subditur: Et ait illi Jesus: Vade et tu fac similiter ut omni homini misericordiam impendas, si vis esse vere misericors, quia, Ecclesiastici decimo octavo , (misericordia Dei super omnem carnem ", id est misericordia, quae ex Deo procedit. Dei namque misericordia ad omnes se extendit: unde supra sexto: "Eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester caelestis misericors est".

. Vera etiam misericordia non est tantum in affectu, verum etiam in effectu: ideo dicit: Et tu fac simpliter. Unde ad Galatas sexto : " Bonum facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus, non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes ". Et in hoc adimpletur lex Dei, quando non solum verbo et animo, verum etiam facto proximus quicumque indigens supportatur, secundum illud ad Galatas sexto : " Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi", quae consistit in dilectione proximi: et " qui diligit proximum legem implevit ", ad Romanos decimo tertio. - Sic igitur patet secundum sensum litteralem doctrina elicita ex parabola.

62. Alia etiam potest elici secundum sensum spiritualem, ut persona indigens ex miseria intelligatur genus humanum, quod in Adam peccante descendit ab Jerusalem in Iericho, id est a paradiso in mundum, et incidit in latrones, id est in potestatem daemonum, qui spoliaverunt eum gratuitis et vulneraverunt in naturalibus. Et reliquerunt semivivum, quia, subtracta similitudine, remansit sola imago: ut vere possit dici illud Psalmi : "Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus " etc: et rursus:

"Verumtamen in imagine pertransit homo". llla tamen imago est exspoliata propter aversionem et vulnerata propter conversionem, secundum illud Ie -remiae secundo : "Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae et foderunt sibi cisternas dissipatas ". Ideo spoliatur et vulneratur, secundum illud Threnorum ultimo: "Cecidit corona capitis nostri: vae nobis ! quia peccavimus. Propterea moestum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri".

68. Persona autem pertransiens cum duritia fuit legalis iustitia, quae nec misericordiam nec medicinam praestabat. Quod bene signatum est Exodi decimo septimo , ubi dicitur, quod " manus Moysi erant graves "; nude in Glossa Bedae: " Sacerdos legem Dei annuntiat: descendit quidem Lex in mundum per Moysen et nullam sanitatem contulit homini. Descendit levita, qui typum ostendit Prophetarum, sed et hic nullum sanat, quia Lex peccata arguit, sed pertransit, quia indulgentiam non largitur ". Et illud bene designatum fuit quarti Regum quarto in baculo Elisei, quem misit ad suscitandum puerum, " et tamen non fuit vox neque sensus "; unde potius erat baculus castigans quam sanans. Unde dicitur ad Hebraeos decimo: (Irritam quis iaciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur ".

64. Persona autem subveniens ex misericordia recte intelligitur Christus Dominus, quia Samaritanus interpretatur custos ; ipse autem est, de quo in Psalmo: "Nisi Dominus custodierit civitatem " etc.: et Isaiae vigesimo primo: (Custos, quid de nocte "? quia (ecce, non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel".

Hic venit secus vulneratum, quia " in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo ", ad Philippenses secundo . Venit, inquam, (in similitudinem carnis peccati ", sicut dicitur ad Romanos octavo.

Et veniens tria facit homini vulnerato: adhibuit medicamentum, et hoc per gratiam Sacramentorum, in quibus fiunt illinitiones et inunctiones sanantes vulnera peccatorum,

quod non flebat ante Salvatoris adventum, secundum illud Isaiae primo : " Vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo ". Sed hoc factum est post Christi adventum: unde primae Petri secundo: "Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, in livore eius sanati sumus".

Adhibuit etiam vehiculum, et hoc per gratiam virtutum et donorum , per quam vehimur in stabulum Ecclesiae, secundum illud Psalmi : " Beatus vir, cuius est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum "; et post: " Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem ". Et hoc quidem fit in stabulo Ecclesiae: unde subditur : " Elegi abiectus esse in domo Dei " etc: et post: " Quia misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus".

Adhibuit nutrimentum, quod fit per doctrinam duorum testamentorum, quae intelligitur in prolatione duorum denariorum, quos dedit stabulario, id est praelato, cuius est doctrinam Christi ministrare et explanando supererogare: unde Ecclesiastici quadragesimo quinto : " Dedit Moysi Dominus cor ad praecepta et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum et iudicia sua Israel". His Dominus reddet, cum redierit in die iudicii, omnia supererogat; quoniam, secundum quod dicitur Danielis duodecimo, " qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas acterni lates": Matthaei vigesimo quinto: " Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam " etc.

Ad informationem discipulorum subiungitur humanum exemplum dupliciter propositum.

65. Factum est autem, dum irent etc. Postquam tradidit formam vivendi per divinum praeceptum, hic secundo tradit per humanum exemplum. Unde Glossa Bedae : " Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponit exemplum utriusque". Introducitur enim hic ad litteram exemplum perfectionis, exemplum vitae activae et contemplativae, et comparationis utriusque. Unde haec pars habet duas partes: in quarum prima praemittitur comparatio rationalis: in secunda vero subditur definitio iudicialis, ibi : Et respondens dixit illi Dominus.

Circa rationalem autem comparationem quatuor introducantur: primum est consortium divinat praesentiae, secundum est otium contemplativae tertium est exercitium operativae, quartum est litigium inter utrumque.

66. (Vers. 38.). Primo igitur quantum ad consortium divinae praesentiae dicitur: Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum, sive propter regnum Dei evangelizandum, secundum quod dicitur supra octavo : "Ipse iter faciebat per civitates et castella, praedicans et evangelizans regnum Dei"; sive propter hospitium quaerendum, secundum quod dicitur supra nono quod cum Samaritani nollent eum .et discipulos hospitio recipere, quod "abierunt in aliud castellum". De hoc castello dicitur expressius Ioannis undecimo : " Erat quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae, sororum eius". In hoc, inquam, castello invenit hospitium.

Propter quod subditur: Et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, tanquam scilicet pauperem et egenum. Unde talibus dicet illud in indicio Matthaei vigesimo quinto: " Hospes eram, et collegistis me", similibus scilicet Marthae, qualis erat Iob, de quo trigesimo primo: " Foris non mansit peregrinus, et ostium meum viatori patuit ". Et 4n illo hospitio praesens erat corporaliter, sicut activis et contemplativis praesens est spiritualiter, secundam illud Apocalypsis tertio : " Ego sto ad ostium et pulso: si quis aperuerit mihi, introibo ad illum et coenabo cum illo "; quia Proverbiorum octavo dicitur: " Deliciae meae esse cum filiis hominum "; et e converso, unde Sapientiae octavo: " Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius ".

67. (Vers. 39.). Secundo vero quantum ad otium contemplativae subdit: Et huic erat soror, nomine Maria, quae scilicet erat in otio contemplationis perfecta: unde subditur: Quae etiam, sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. Hoc quidem erat istius mulieris otium: Domino intemlere, vacare, sedere et lacere. Unde dicitur Ioannis undecimo , quod " Maria domi sedebat ", et hoc secus pedes eius: quia, Deuteronomii trigesimo tertio, " qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius. Per sessionem secus pedes eius intelligitur humilitas, quae debet esse in viris contemplativis ad hoc, quod abundent fructibus devotionis, secundum illud Psalmi : " Qui emittis fontes in convallibns" etc. Qui autem sic sedet sicut humilis irrigatur fletibus compunctionis, secundum illud Ieremiae decimo quinto : " Solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me "; et illud est officium animae contemplativae, vacare scilicet lacrymis compunctionis et devotionis. Unde haec Maria, exemplum contemplationis, semper quasi describitur plorans, supra scilicet septimo , ubi dicitur, quod " stans retro secus pedes Domini, lacrymis coepit rigare pedes eius" etc: et Ioannis undecimo, ubi dicitur, quod "Maria, cum venisset, ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius. Iesus ergo, cum vidisset eam plorantem, infremuit spiritu " ; et Ioannis vigesimo: "Maria stabat ad monumentum foris, plorans ". Et primae sunt lacrymae compunctionis: secundae, compulsionis: tertiae, deuotionis, quas debent habere contemplativi, sedendo secus pedes Domini .

68. (Vers. 40.). Tertio quantum ad exercitium operativae subditur: Martha autem satagebat circa frequens ministerium: et hoc tanquam bona activa, declinans otium, secundum consilium Sapientis, Ecclesiaste nono : " Quodcumque facere potest manas tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erit apud inferos, quo tu properas". Hoc semper faciebat Martha: unde dicitur Ioannis duodecimo , quod " Iesus venit in Bethaniam; fecerunt autem ibi coenam ei, et Martha ministrabat". Et nola, quod dicit, quod satagebat, id est, satis agebat, circa frequens ministerium, ostendat, simul in eius opere fuisse perfectionem et modum debitum, secundum beati Petri consilium, secundae Petri primo : " Fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis ". Opus enim ministerii est illud quod maxime Domino placet, et in quo maxime quis imitatur Christum, sicut dicitur infra vigesimo secundo : "Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat"; et iterum Matthaei vigesimo: " Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare ". Unde tale ministerium est placens et honorabile apud Deum et remuneratione dignum, secundum illud Ioannis duodecimo: " Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus " etc.

69. Quarto quantum ad litigium inter utrumque subiungit: Quae stetit et ait: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? ubi Martha laboriosa conqueritur de Maria otiosa, quasi non possit sola pondus laboris portare, secundum quod conquestus est Moyses Domino Numerorum undecimo : " Non possum solus sustinere omnem populum hunc, quia gravis est mihi ". Sic etiam Martha propter oneris gravitatem quaerebat auxilium Mariae, sciens, pertinere ad legem Christi illud ad Galatas sexto: " Alter alterius onera portate ". Ideo secure requirebat Christi iudicium, ut sororis impetraret auxilium.

Propter quod addit: Dic ergo illi, ut me adiuvet, ut faciat secundum consilium Apostoli ad Galatas quinto : " Per.caritatem Spiritus servite invicem "; et ad Ephesios quarto: " Supportantes invicem in caritate ".

In hac contentione tacet Maria: et rationem huius reddit Gregorius : " Maria non respondet, sed causam suam tanquam otiosa iudici committit. Si enim pararet respondendi sermonem, remitteret audiendi intentionem ". Contemplativorum namque non est contendere, sed potius tacere et audire et meditari, secundum illud Threnorum tertio : " Sedebit solitarius et tacebit "; nude Iob quarto: " Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepi venas susum eius". Nihil autem perdit Maria tacendo, quia Dominus causam eius assumit defendendo. Unde Bernardus : " Ubique Dominus pro Maria respondet, sive cum improbatur a Pharisaeo, supra septimo, sive cum arguitur a sorore, ut hic, sive cum a discipulis, sicut dicitur Matthaei vigesimo sexto ".

70. Conqueritur autem Martha aliquando, aliis suum officium praeponendo, et tunc est reprehensibile.

Unde Glossa : " Ex illorum persona loquitur Martha, qui, adhuc divinae contemplationis ignari, solum, quod didicere, fraternae dilectionis opus Deo placere dicant, ideoque cunctos, qui Christo devoti esse volunt, huic operi mancipandos autumant ". -Aliquando conqueritur, otium Mariae praeoptando. Unde Bernardus : " Putas, in domo, in qua Christus suscipitur, vox murmuris audiatur "? Et addit: " Felix domus et congregatio beata, in qua de Maria Martha conqueritur ". Et ratio huius est, quia contemplativa per se est eligenda sine querimonia, Martha vero, id est activa, necessitate sustinenda. Unde Iacob elegit Rachel, sed secundum quod necesse fuit, prius suscepit Liam, sicut dicitur Genesis vigesimo nono .

Licet ergo, conqueri Martham, ut sit sicut Maria, quia humilitatis est: si autem conqueritur de hoc, quod non adiuvatur, hoc est infirmitatis: si vero conqueritur de hoc, quod aliquando Maria iuvare velit, et ipsa nolit, hoc est impietatis, quia talis conquestio legem impedit caritatis .

71. (Vers. 41.). Et respondens dixit illi Dominus. Post comparationem rationalem subiungit Evangelista definitionem iudicialem: circa quam introducuntur quatuor, scilicet humiliatio vitae activae, commendatio contemplativae, promulgatio sententiae et assignatio causae.

Primo ergo quantum ad humiliationem vitae activae dicit: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima. Ideo nomen Marthae ingeminat, ut eam excitet ad considerandum defectum proprium, et hoc cum divini verbi attentione: sicut de Moyse dicitur Exodi tertio , guod cernens Dominus, quod pergeret ad videndum , vocavit eum de medio rubi et ait: Moyses, Moyses et Dominus, volens excitare peccatores ad attentionem, iterat vocationem leremiae vigesimo secundo: " Terra, terra, audi sermonem Domini". Et sic nunc excitat Martham, ostendens, in ea esse triplicem.defectum, scilicet sollicitudinis in cogitatu, turbationis in affectu et divisionis in actu. Et ista omnia impediunt nos, ne totaliter tendamus in Deum.

Unde nimia sollicitudo est vitanda, secundum illud ad Philippenses ultimo : " Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione petitiones vestrae innotescant apud Deum "; et primae Petri ultimo: " Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis ".

Vitanda est etiam turbatio: unde Ioannis decimo quarto : " Non turbetur cor vestrum neque formidet. Creditis in Deum, et in me credite ". Unde et de Christo Isaiae quadragesimo secundo: " Non erit tristis neque turbulentus ". Oculus enim turbatus non est ad videndum idoneus.

Vitanda est etiam divisio: unde Ecclesiastici undecimo : "Fili, ne in multis sint actus tui ".

Et haec incommoda habet vita activa, non contemplativa ; unde primae ad Corinthios septimo: " Qui cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat quac Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu: quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi ". - Sic ergo humiliata est actionis importunitas per ostensionem sui incommodi ac defectus.

72. (Vers. 42.). Secundo vero quantum ad contemptatione commendationem subdit: Porro unum est necessarium: hoc scilicet est regnum Dei, quo habito, nihil deest: unde Matlhaei sexto :" Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis "; et in Psalmo: " Unam petii a Domino, haec requiram "; ista tamen est vita beata, quae est in Dei adhaerentia, cui vacat contemplativa; in cuius persona dicitur in Psalmo : " Mihi autem adhaerere Deo bonum est ". Et hoc est illud unum, quod est necessarium; quia " qui adhaeret Domino unus spiritus est ", sicut dicitur primae ad Corinthios sexto. Hoc unum qui habet habet omne bonum: unde in figura huius dicitur Tobiae decimo : " Omnia in te uno simul habentes, te non debuimus dimittere ire a nobis "; et Sapientiae septimo: " Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa " etc. Et ideo dixit Dominus Moysi in persona viri contemplativi Exodi trigesimo tertio: " Ego ostendam tibi omne bonum ".

73. Tertio vero quantum ad promulgationem sententiae subditur: Maria optimam partem elegit ; quia scilicet praeelegit unum. " Praeponitut lotem unum multis ", sicut dicit Augustinus , quia ,non unum a multis, sed multa ab uno. Multa snnt, quae facta sunt: unus, qui fecit: bona valde quae fecit, quanto melior ille qui fecit "; immo simpliciter optimus. Et haec pars animae contemplatiuo: unde Threnorum tertio : " Pars mea Dominus, dixit anima mea, propterea exspectabo eum. Bonus Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum"; et in Psalmo: " Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde " ! Valde, inquam, bonus et optimas: ideo dicit anima contemplativa in Psalmo : "Clamavi ad te, Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium ", scilicet cum. Maria: quam scilicet iam contemplativi elegerunt, ipsam contemplando et desiderando. Unde in persona contemplativi Deuteronomii tertio dicitur: " Transibo et videbo terram hanc optimam et montem istum egregium et Libanum ". Et propter istius amorem nihil voluit possidere in terra nisi solam inopiam, secundum illud Psalmi: " Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia. Elegi abiectus esse in domo Dei mei"; quia, sicut dicitur Matthaei decimo tertio, (simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit" etc.

74. Quarto quantum ad assignationem causae subdit: Quae non auferetur ab ea. Glossa : " Non reprehenditur pars Marthae, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariae, quae quare sit optima, subinfertur: Quae non auferetur ab ea ". " Ex opposito intellige, quod a Martha auferetur pars, quam degit, quia transit labor multitudinis, et remanet caritas unitatis ". Et haec est causa, quare pars Mariae simpliciter melior et eligibilior, quia contemplativa hic incipit et in futuro finitur. Quod designatur in figura Ioannis, secundum quod dicitur Ioannis ultimo : " Sic eum volo manere ", quasi inchoata contemplatio maneat, " donec veniam ", perficienda, cum venero. Et quia manentior, ideo melior, sicut Apostolus de caritate dicit primae ad Co rintbios decimo tertio : "Caritas nunquam excidit " et ex hoc concludit, quod maior est caritas. Sic e de vita contemplativa: unde Beda in Glossa: " Qu hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat, viderit, in amore amplius ignescit "; Isaiae trigesimo primo : " Cuius ignis est in Sion et caminus eius in Ierusalem ". Unde quantum est de se, est praeeligenda, secundam illud secundae ad Corinthios quarto: "Non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur Aeterna sunt ".

73. Propter hoc simpliciter vita contemplativa magis est desideranda tanquam ea quae melior et de se praeeligenda, tum quia securior , tum quia suavior, tum quia stabilior: non. tamen despicienda activa, sed pro loco et tempore ad tempus praeeligenda, tum quia anterior, tum quiapoenalior, tum quia fecundior : valet enim sibi et aliis.

Et hoc bene designatum est in duabus uxoribus Iacob, Bachel scilicet et Lia, quarum una designat vitam activam, altera contemplativam . Unde sponsus compellit sponsam aliquando ad actionem egredi, secundum quod dicitur Canticorum secundo: " Sonet vox tua in auribus meis " etc. Unde si de melioritate fiat quaestio simpliciter contemplativa est melior, secundum quod dicit Gregorius Moralium libro sexto : " Magna sunt activae merita, sed contemplativae potiora ". Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.

Si autem fiat quaestio de eligibititate, aliquando praeeligenda est activa, scilicet viro imperfecto, qui prius debet se exercere in actionis campo, vel cum quis obligatur ad activae opera ex praecepto sive ex officio: et ideo aliquando accidit dubium in praeelectione, secundum illud ad Philippenses primo : " Mihi vivere Christus est et mori lucrum. Quodsi vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam, ignoro. Coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius est: permanere in carne necessarium est propter vos". - Ideo viros spirituales aliquando oportet egredi, aliquando ingredi, aliquando ascendere, aliquando descendere, sicut vidit Iacob, Genesis vigesimo octavo .

76. Istud autem Evangelium consuevit legi in Assumtione Virginis, sive quia finis eius Mariae optime congruit, cum dicitur: Optimam partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea. Quamvis enim hoc ad litteram dictum fuerit de Maria Magdalene, verius tamen est de beata Virgine Maria. Unde Bernardus : " Optimam partem elegit sibi Maria. Optimam plane: bona fecunditas coniugalis, melior autem castitas virginalis, prorsus autem optima est fecunditas virginea, seu fecunda virginitas: Mariae privilegium est, non dabitur alteri, quia non auferetur ab ea ". - Sive etiam, quia in hoc Evangelio describitur in duabus sororibus perfectio activae et contemplativae, quarum utraque fuit in Virgine perfectissime. Quod enim datum fuit istis duabus sororibus per partes, Mariae totum datum fuit et integre. Unde Hieronymus : " Ceteris datum est per partes, Mariae autem se totam simul infudit plenitudo gratiae ".

Sive, quia hic agitur de duplici Christi susceptione: corporali et spirituali: corporali a Martha in hospitio domus exterioris: spirituali a Maria in hospitio domus interioris. Et haec duplex susceptio perfectissime fuit in Maria, quae ipsum suscepit in thalamo corporis, aluit et nutrivit et educavit et sedulo ministravit: suscepit etiam in thalamo cordis, ipsum videndo, credendo, amando, imitando. Et ex utroque horum beata fuit: unde infra undecimo : " Beatus venter, qui te portavit "; " Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud ". Unde Augustinus : " Beatior fuit Maria percipiendo Iidem Christi quam concipiendo carnem Christi. Materna namque propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius ipsum mente quam carne gestasset ".

77. Sive etiam, quia hic tria determinantur, scilicet divinum hospitium, divinum ministerium, divinum contubernium: quae tria fuerunt perfectissime in Virgine Maria: hospitium in castello, ministerium in Martha et contubernium in Maria.

Becte Virgo Maria in suscipiendo Christum fuit castellum turribus virtutum munitum et elevatum: cuius prima turris fuit fortitudo districtionis, de qua Canticorum quarto : " Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis, mille clypei pendent ex ea", quia Virgo Maria nullo vitio potuit superari.

Secunda turris rectitudo discretionis, de qua Canticorum septimo: " Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum "; ubi intelligitur discretio boui a malo. Tertia turris fuit multitudo devotionis, de qua Canticorum ultimo: " Ego murus, et ubera mea sicut turris ", propter dulcedinem devotionis, in qua excellebat. Unde islae tres turres aediflcatae fuerunt a Spiritu sancto per gratiam super tres potentias animae: prima super irascibilem, secunda super rationalem et tertia super concupiscibilem.

Et ex his Virgo fuit castrum idoneum ad suscipiendum Filium Patris dilectum, qui erat virtus et sapientia Patris , quia Virgo fortissima, prudentissima et devotissima.

78. Recte etiam in ministrando fuit Martha, quae Domino ministravit fideliter et humiliter et vt-riliter. Sic et Maria, cum esset Mater, fecit se ancillam et ministram, secundum illud supra primo " Ecce, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum ". Unde designata fuit per illam bonam mulierem Abigail, quae, cum a David peteretur in coniugium, obtulit se ad ministerium: primi Regum vigesimo quinto : " Ecce, famula tua sit ancilla, ut lavet pedes servorum tuorum ". Talis fuit Virgo Maria prae nimia humilitate: unde de se ipsa dicebat: " Respexit humilitatem ancillae suae ". Et hoc est quod dicit Augustinus : " Mariam operis exhibitione et fidei rigidissima veritate ministram Christi fuisse, omnis, qui sane sapit, intelligit. Absque dubio enim ministratrix ei exstitit, quae hunc in utero gessit partuque profusum aluit et fovit, atque, ut Evangelium ait, in praesepio reclinavit et a facie Herodis fugiens in Aegyptum accessit et omnem infantiam eius pio matris affectu est prosecuta ".

79. Recte etiam in cohabitando sive in contemplando fuit Maria. Nam ipsa, sicut altera Maria, iuxta Christum stabat, secundum illud Ioannis decimo nono : " Stabant iuxta crucem Iesu Mater eius et soror Matris eius, Maria Cleophae, et Maria Magdalene ". Ipsa namque Virgo fuit, quae maxime ei

appropinquavit, ideo maxime verba eius suscepit et aliis reservavit. Nam supra secundo dicitur: " Maria conservabat omnia verba haec ". Unde recte designata fuit per arcam foederis Domini, de qua ad Hebraeos nono: "In qua erat urna aurea habens manna", per multam devotionem caritatis: " et virga Aaron ", per multam rectitudinem virtutis: "et tabalae testimonii ", per mulum cognitionem contemplationis veritatis. - Et ipsa etiam fuit maxime contemplativa. Unde Bernardus : " Beata Maria profundissimam divinae sapientiae, ultra quam credi valeat, penetravit abyssum, ut quantum sine personali unione creaturae conditio patitur, illi luci inaccessibili videatur immersa ". Et Beda : " Quid de Deo non sapiebat, in qua sapientia Dei latebat et cuius uteri corpus sibi aptabat "?

80. Et sic patet, quomodo istud Evangelium non per humanam inventionem, sed per divinam inspirationem fuit Assumtioni Virginis appropriatum, quia Spiritus sanctus clausit in eo Virginis commendationem quoad multitudinem praerogativarum: ad quarum conservationem subiungit in fine: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Elegit enim optimam partem Maria et in gratia et in gloria; in qua clauditur Virginis laus perfecta et propria: sicut enim dicit Hieronymus : " Sicut comparatione Dei nemo bonus, sic comparatione Matris Domini nulla invenitur perfecta, quantumcumque virtutibus eximia comprobetur ". Ideo inter mulieres ipsa sola est optima per omnimodam superabundantiam, ratione cuius "nec primam similem visa est nec habere sequentem ".