COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum XV.

Impietas ludaeorum confutatur tripliciter.

1. Erant autem appropinquantes etc. Postquam confutavit dolositatem Pharisaeorum calumniantium Christi potentiam in miraculis, in hac parte confutat eorum impietatem remurmurantium contra clementiam in operibus pietatis . Dividitur autem haec pars in partes tres. In quarum prima praemittitur expressio impietatis Iudaicae. In secunda subditur manifestatio pietatis divinae, ibi : Et ait ad illos parabolam etc. In tertia vero adiungitur commendatio et persuasio pietatis humanae, infra decimo sexto: Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives.

Expressio Iudaicae impiatatis desoribitur tripliciter.

Circa expressionem autem impietatis Iudaicae tria introducuntur, scilicet occasio impietatis exprimendae, expressio iam conceptae et simulatio aequitatis iustitiae.

2. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad occasio- nem impietatis exprimendae dicitur: Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores; in quo ostenditur summa pietas Christi ad peccatores publicos, ex quo Pharisaei occasionem accipiebant impie iudicandi, quia mos est impiis impietatem suam augere de visis operibus pietatis. Unde in Psalmo : " Dispersit, dedit pauperibus " etc., et statim subdit : " Peccator videbit et irascetur". Ostendebat autem Christus pietatem magnam, quia suscipiebat publicanos, qui erant publici peccatores: unde Glossa : "Publicani, qui publica vectigalia exigunt vel conducunt, et qui lucrum saeculi per negotia sectantur ", et tales erant multis lucris iniustis intenti. Hu;usmodi autem peccatores, licet videantur repellendi ex iustitia, suscipiuntur tamen ex misericordia ; de qua confisi, erant appropinquantes ei tanquam clementissimo Domino, secundum illud Iacobi quarto : " Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis ". Appropinquate, inquam, per devotam supplicationem ; Psalmus : " Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ". Tanquam etiam peritissimo magistro: unde subdit: ut audirent illum, secundum illud consilium Sapientis Ecclesiastici ultimo : "Appropinquate ad me indocti et congregamini in domum disciplinae "; quia, sicut dicitur Deuteronomii trigesimo tertio, "qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina eius".

3. Huic summo doctori Christo appropinquabant et Pharisaei et publicani, sed Pharisaei simulate, secundum illud Ieremiae duodecimo : " Prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum "; quia tales per simulatam iustitiam videntur proximi, sed per occultam superbiam sunt longinqui, secundum illud Isaiae quinquagesimo octavo: " Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens,

quae iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non dereliquerit: rogant me iudicia iustitiae et appropinquare Deo volunt. Quare ieiunavimus, et non aspexisti ? Humiliavimus animas nostras, et nescisti "; Et subdit: " Ecce, in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra" etc. Publicani vero appropinquantes erant vere, ut audirent et audito a malis per paenitentiam resipiscerent, secundum dominicam exhortationem Matthaei quarto : " PAEnitentiam agite appropinquabit enim regnum caelornm "; et ut audiendo obedirent, secundum illud Ecclesiastae quarto: (Custodi pedem tuum, ingrediens in domum Dei, et appropinqua, ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimae".

4. (Vers. 2.). Secundo quantum ad expressionem impietatis conceptde subdit: Et murmurabant Pharisaei et scribae. Murmuratio est oblocutio, quae nec omnino exprimitur nec omnino reticetur: Sapientiae primo : " Auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quia sermo obscuras in vacuum non ibit". Et ideo primae ad Corinthios decimo: " Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore". Hanc murmurationem odit Dominus maxime, quia nihil prodest, nec sibi nec proximo: Threnorum tertio : " Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis"? quasi dicat: frustra: et quia procedit ex ore maligno, quod nec audet aperte arguere, nec tamen potest cordis malitiam occultare. Unde hoc sonat ipsum vocabulum murmurare, de quo dicit Hugutio , quod dicitur a mutio, mutis, quasi velle loqui et non audere. Sed tamen oritur aliquando ex infirmitate, ut Nnmerorum undecimo : " Ortam est murmur populi, quasi dolentium pro labore contra Dominum "; aliquando ex ignorantia et errore, secundum illud Ioannis septimo: " Murmur multam erat in turba. Quidam dicebant, quod bonus: alii autem: Non, sed seducit turbas. Nemo tamen palam loquebatur de illo "; aliquando etiam ex malignitate, sicut Deuteronomii primo : " Increduli ad sermonem

Domini Dei vestri murmnrastis in tabernaculis vestris atque dixistis: Odit nos Dominos, et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manus Amorrhaei Similiter et hi bonum convertebant in malum, et publicanorum paenitentiam et etiam Iesu misericordiam: et in hoc vitium incidebant, quia erant superbi et inhumani; de quibus potest intelligi illud Isaiae sexagesimo quinto : " Qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundos es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die ".

5. Tertio quantum ad simulationem Aequitatis iustitias subditur: Dicentes: Quia hic peccatores recipit, quantum ad affabilitatem colloquii, et manducat cum illis, quantum ad familiaritatem convivii. In quo volebant ipsum redarguere tanquam fautorem malorum et contemptorem preceptorum ; unde Glossa : (Quasi: contrarius est Legi, quae hoc prohibet". In Lege enim prohibetur contactus rei immundae, Levitici undecimo et decimo tertio; in quo intelligitur vitatio societatis malae. Unde Deuteronomii septimo: " Non inibis cum eis foedus nec sociabis cum eis coniugia ". Sed, sicut dicit Glossa , (dupliciter errant, quia et se iustos putant, cum sint superbi, et illos peccatores, cum iam paeniteant". Unde ipsi simulando Aequitatem cadebant in impietatem peccando in se ipsos superbiendo, quod consueverunt facere Pharisaei ; infra decimo sexto "Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus ". Item, peccando in proximos male iudicando, ita ut posset eis dici illud supra sexto: " Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo " etc. Item, peccando in Christum eius misericordiam redarguendo, qui peccatores recipiebat, iuxta quod promiserat per Ieremiam, Ieremiae tertio : " Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, nunquid revertetur ad eam ultra ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis ; tamen revertere ad me, dicit Dominus, et suscipiam te". Hoc enim est excellentissimas misericordiae; nude Ioannis sexto : " Omnis, qui venit ad me, non eiiciam eum foras". Redarguebant etiam misericordiam , quia eis condescendat ad manducandum, cum tamen hoc sit misericordiae summae, secundum illud Apocalypsis tertio : " Ego sto ad ostium et pulso " etc. ; et Matthaei undecimo: " Venite ad me. omnes, qui laboratis et onerati estis";

et Ioannis septimo: " Si quis sitit, veniat ad me et bibat" etc. Nam et Propheta ex repletione spiritus vocat omnes; Isaiae quinquagesimo quinto : " Omnes sitientes, venite ad aquas". Et ratio buius est, quia, sicut dicitur ad Romanos decimo, "non est distinctio Iudaei et Graeci; nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum " etc.

Manifestatio pietatis divinae describitur triplici parabola.

6. Et ait ad illos parabolam. Postquam manifestavit impietatem Iudaicam, sic secundo notificat pietatem divinam ad impietatem Iudaicam confutandam . Et quoniam pietas Dei specialiter est ad hominem in humani generis reparatione, in qua indiget homo sacrificio reconciliante, pretio redimente et spiritu adoptante: ideo in hac parte triplicem introducit parabolam ; quarum prima est de ove, quae sacrificatur ; secunda, de drachma, quae est nummus regius: tertia est de patre et filio, qui misericorditer recipitur. Amplius, quoniam pietas Dei specialiter ad hominem est ratione trium, quae Deus posuit in homine, scilicet ratione insitae mansuetudinis, ratione impressae imaginis et ratione collatae similitudinis: et per primam assimilatur homo ovi, per secundam vero nummo imperiali, per tertiam Filio Patris Aeterni: ideo in hac parte Evangelista, Spiritu illuminatus, triplicem ponit parabolam, per os carnis Dei prolatam, ad notandam pietatem Dei ad humanam naturam, quarum prima est de pastore et ovibus suis: secunda est de muliere et drachmis, ibi : Aut quae mulier Itabens drachmas decem: tertia de patre et filiis, ibi: Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: in quo manifeste ostendit, quod omnis creatura quodam modo praetendit pietatem, quam Deus habet respectu hominis: creatura brutalis, ut ovis, et mere corporalis , ut drachma, et rationalis, ut homo.

Parabola de ove perditi.

Circa parabolam igitur de ove perdita procedit hoc ordine. Nam primo exprimitur sollicitudo moestitiae pro ove perdito: secundo vero, moonitudo laetitiae pro ove invento, ibi : Et cum invenerit eam etc.

In explicando antem sollicitudinem moestitiae circa ovem perditam quatuor introducuntur ab Evangelista, scilicet possessio multitudinis integrae, deperditio ovis centesimae et dimissio multitudinis habitae et requisitio deperditae .

7. (Vers. 3.). Primo igitur quantum ad possessionem multitudinis integrae, quam vult intelligi non ad litteram, sed parabolice, dicit: Et ait ad illos parabolam istam. Ideo parabolice loquitur, . quia decet eius sapientiam; Psalmus : " Aperiam in parabolis os meum " etc.; et quia hoc requirebat Iudaeorum perfidia, quibus debebant velari mysteria, secundum illud Matthaei decimo tertio: "Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt"; vel quia decebat sacram Scripturam, in qua non tantum voces, verum etiam res sunt signa ad manuducendum intellectum parvulorum et simplicium ad concipiendum in se multiformitatem intellectuum divinorum, secundum illud Proverbiorum primo : " Parabolae Salomonis ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intelligenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae, ut detur parvnlis astutia et adolescenti scientia et intellectus".

8. (Vers. 4.). Et quoniam parvulis loquitur, ideo exempla manifesta supponit, cum dicit: Quis ex vobis homo, qui habet centum oves. Homo iste inter homines est Dei Filius, de quo Baruch tertio : " Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est"; et ad Philippenses secundo: "In similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo". Oves istius hominis sunt rationales creaturae ratione insitae mansuetudinis ; Matthaei decimo : " Ecce, ego mitto vos sicut oves in medio luporum etc.:, Ioannis decimo: " Oves meae vocem meam audiunt, et ego vitam Aeternam do eis". Dicuntur aulem hae centum propter perfectionem, quae insinuatur per centenarium propter reditionem denarii supra se ipsum. Unde Beda : " Quia numerus centenarius est perfectus, Deus centum oves, id est, numerum perfectum habuit, cum Angelorum et hominum substantiam creavit ". Ob hanc causam etiam in designatione perfecti meriti ponitur Matthaei decimo tertio : " Aliud cecidit in terram bonam et attulit fructum centesimum "; et Genesis vigesimo sexto: "Sevit Isaac in terra illa et invenit in anno illo centuplum ". Similiter etiam quantum ad perfectionem praemii: Matthaei decimo nono : " Omnis, qui reliquerit " etc., sequitur: " Centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit", Habere igitur centum oves est habere creaturas in perfecto numero et statu perfectionis suae.

9. Secundo quantum ad perditionem ovis centesimae subdit: Et si perdiderit unam ex illis. Unam ovem de centum perdidit Deus, quando homo peccavit. Unde Beda : " Una ovis periit, quando homo pascua vitae peccando reliquit De hac ove in Psalmo dicitur: Erravi sicut ovis, quae periit: quaere servum tuum, Domine ". Ideo autem dicitur homo una ovis, quia omnes ex uno homine processerunt, in quo et peccaverunt, secundum illud ad Romanos quinto : " Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, in quo omnes peccaverunt". Sed propter varietatem culparum superaddi tarum dicuntur multae oves; Isaias quinquagesimo tertio : " Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit"; et primae Petri secundo: Eratis sicut oves errantes" etc. Et hoc fuit, quousque homo caruit pastore: tertii Regum vigesimo secundo : " Vidi cunctum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore ". Impegerat enim haec ovis in lupum, diabolum, de quo Ioannis decimo: " Lupus rapit et dispergit oves" etc.

10. Tertio quantum ad dimissionem multitudinis habitae subiungit: Nonne dimittit nonaginta novem in deserto ? Per nonaginta novem intelliguntur Angeli, tum quia novenarius optime competit designationi numeri Angelorum propter ternarium triplicatum in ordinibus Angelorum, ad designandum Deum trinum et unam; tum quia, angelis ruentibus, et homine perdito, remansit eorum numerus imperfectus: unde Glossa : " Reliquit nonaginta novem, quia rationalis creaturae numerus, pereunte homine, erat imminutus ". Istos reliquit Christus, non localiter deserens, cum sit semper ubique, sed quia illos minime apprehendit: ad Hebraeos secundo :"Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit ". Dicitur autem reliquisse in deserto, id est in caelo, quod desertum fuit ab angelis et hominibus, et nullus iam ibi poterat introire. Propter quod illa superna patria deserto comparatur ; unde Glossa : "In deserto, id est in caelo, quod desertum est ab homine peccante "; propter quod etiam illa superna Ierusalem dicitur deserta, secundum illud ad Galatas quarto : "llla quae sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim : LAEtare, sterilis, quae non parturis, quia multi filii desertae magis, quam eius quae habet virum ": et Isaiae trigesimo quinto: " LAEtabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo et florebit quasi lilium " etc. 11. Quarto quantum ad requisitionem singula- ovis deperditae adiungit: Et vadit ad illam quae perierat, ad istam ovem, scilicet hominem, salvandum venit Deus, Dei Filius in hunc mundum; infra decimo nono : " Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat ; unde primae ad Timotheum primo: " Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere ". Et hoc fecit Christus tanquam bonus pastor: unde Ezechielis trigesimo quarto : " Ecce, ego ipse requiram oves meas et visitabo eas, sicut pastor visitat gregem suum ". - Sed quia bonus pastor non desistit ab inquisitione ante salutem, ideo subdit: Donec inveniat illam. Tunc autem haec ovis a Christo invenitur, quando eius sanguine a perditione liberatur, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo : " Dominus solus dux eius fuit, et non erat cum eo deus alienus". (Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vastae solitudinis ". Invenit autem Deus homines perditos cum magna difficultate, secundum illud Osee nono : " Quasi uvas in deserto inveni Israel et quasi prima poma ficulneae ". Unde pastor iste pro ovibus inveniendis laboravit usque ad mortem, secundum illud Ioannis decimo: " Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis ". Propter quod etiam pastor iste agnus f actus est inter oves, ut redimeret oves, secandum illud Isaiae quinquagesimo tertio : "Sicut ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum ". - rjnde et hanc inventionem praefigurabat illa inventio, qua Abraham, volens offerre filium, invenit arietem; Genesis vigesimo secundo : " Leniit Abraham oculos suos viditque arietem inter vepres haerentem cornibus, quem obtulit holocaustum pro filio ". Cetera igitur illa sacrificia oblata, tam ovium quam agnorum et hircorum quam arietum et vitulorum, hoc significant, quod . Christus per proprium sanguinem introivit semel in sancta, Aeterna redemptione inventa ". Et hoc est dicere : " Quaerit diligenter, donec inveniat ".

12. (Vers. 5.). Et cum invenerit eam. Post sollicitudinem moestitiae pro ove perdita sequitur hic magnitudo laetitiae pro ove inventa , circa quam introducuntur tria, scilicet exsultatio privata, congratulatio publica et conclusio principaliter intenta.

Primo igitur quantum ad exsultationem privatam de ove inventa dicit: Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens. " Humeri isti ", ut dicit Ambrosius , " sunt brachia crucis"; "illic, inquit, peccata mea deposui, in illa nobili patibuli cervice requievi ". In hos ergo humeros ovem perditam imposuit, quia ibi peccata nostra portavit ; unde Isaiae quinquagesimo tertio : " Vere languores nostros ipse tulit et infirmitates nostras ipse portavit"; et primae Petri secundo: " Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae vivamus". Et hoc est quod dicit Beda : " Ovem in humeris suis imposuit, quia, humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit ". Et peccata nostra portavit in cruce et crucem portavit in humeris, secundum illud Isaiae nono : " Factus est principatus super humerum eius "; et Isaiae vigesimo secundo: " Dabo clavem domus David super humerum eius ".

Super hunc humerum gaudens nos portavit propter maximam caritatem, quam ipse habuit ad liberationem nostram: Isaiae quadragesimo : " Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos "; "foetas ipse portabit". Et hoc cum maximo gaudio, secundum illud Isaiae ultimo: " Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita et ego consolabor vos". " Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt".

13. (Vers. 6.1. Secundo quantum ad congratulationem publicam subdit: Et veniens domum convocat amicos et vicinos. Domus ista est Ierusalem superna, de qua Isaiae sexagesimo : " Domum maiestatis meae glorificabo "; et Ioannis decimo quarto: " In domo Patris mei mansiones multae sunt ". In hanc Christus venit in ascensione, de quo adventu Isaiae sexagesimo tertio : "Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra "? In hanc portat ovem, quia, sicut dicitur ad Ephesios quarto, " ascendens in altum, captivam duxit captivitatem ". Et ibi convocat Angelos, qui dicuntur amici propter familiaritatem in cognoscendo secreta ; hoc enim est signum amicitiae; Ioannis decimo quinto : " Vos autem dixi amicos " etc.; et vicini, propter propinquitatem in communicando solatia: unde Matthaei decimo octavo: "Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris, qui in caelis est ". Hos convocat Dominus ad concorditer gaudendum propter salutem hominum: unde et subdit: Dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam , quae perierat. Hoc dicit, quasi dans eis materiam congratulandi de.eonseciitione tanti beneficii et amoris caritativi, quem Deus ostendit homini; unde dicit Sapieptia Aeterna Proverbiorum octavo : " Deliciae meae esse cum Filiis hominum ", Unde Beda: " Non dicit: Congratulamini ovi inventae, sed mihi, quia gaudium eius . est vita nostra ". Unde et in expressione huius gaudii permagnifici vocatur humani generis reinventio iucunda gaudium nuptiale, de quo exsultant caelestes cives: Apocalypsis decimo nono : " Audivi vocem tanquam vocem Angelorum multorum dicentium: Alleluia ". " Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam Deo, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor Agni praeparavit se ". Desponsat enim sibi Agnus sanctam Ecclesiam de peccatoribus collectam, et habet Agnus oviculam reinventam.

14. (Vers. 7.). Tertio quantum ad conclusionem v principaliter intentam subiungit: Dico vobis, quod itagaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente ; Isaiae quadragesimo nono: "Laudate caeli, et exsulta terra: iubilate montes laudem,

quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur ".

Magnum est gaudium , quia maius est infirmum sanare quam sanum conservare: et ideo subdit: Quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. Hoc autem dicitur, non quia melior sit peccator poenitens quam nonaginta novem iusti, sed quia in redemptione . humani generis maiora operatus est Deus quam in conservatione totius multitudinis caelestis; quia hoc est manifestativum maioris potentiae, maioris prudentiae et maioris misericordiae: maioris potentiae, quia maius est iustificare impium quam creare caelum et terram ; maioris prudentiae, quia, Iob vigesimo sexto, " prudentia eius percussit superbum"; maioris clementiae sive misericordiae: unde supra primo: " Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto ". Maior enim fuit in Christo condescensio, maior etiam humani generis sublimatio, secundum illud Psalmi : "Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos". Unde hoc intelligitur quantum act causam nostrae poenitentiae, scilicet humani generis redemptionem, in qua maior est materia gaudii quam in omnibus aliis operibus Dei.

Si autem intelligatur de peccatore quolibet per se, t unC intelligitur, quia gaudium est magis novum, vel quia peccator est ferventior frequenter quam iustus. Unde Gregorius in Moralibus : " Quidam in Dei servitio ex anteacta alicuius debilitate roborantur, eosque ad custodienda mandata et futurorum trahit desiderium et impellit memoria praeteritorum ". Unde hoc non refertur ad omnes peccatores nec ad omnes iustos, sed ad peccatores fervidos post conversionem et iustos tepentes. Unde et Gregorius exemplificat et Beda in Glossa : "Maius gaudium est de peccatore quam de iusto stante: ut dux in proelio eum militem plus diligit, qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam cum qui nunquam fugit nec unquam fortiter egit ". Vel, hoc dicitur ratione confusionis adversariorum, secundum illud Isaiae nono : " LAEtabantur coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut exsultant victores, capta praeda, quando dividunt spolia " etc.

Parabola de drachma perdita.

15. (Vers. 8.). Aut quae mulier etc. Post parabolam de pastore et ovibus suis subditur hic parabola de muliere et drachmis ; in qua quidem sub metaphora drachmae manifestatur pietas Dei ad hominem, et hoc quadrupliciter, scilicet ad hominem conditum, ad hominem lapsum, ad hominem reparatum, ad hominem iustificatum.

Primo igitur quantum ad pietatem Dei respectu hominis conditi dicit: Aut quae mulier habens drachmas decem. Mulier ista est divina sapientia, quae mulier dicitur, quia diligenda est tanquam sponsa speciosissima; Sapiens Sapientiae octavo loquens de sapientia dicit: " Hanc amavi et exquisivi eam a iuventute mea et quaesivi sponsam eam mihi assumere et amator factus sum formae illius ". Dicitur antem mulier non ab infirmitate sexus, sed a pietate divini affectus et misericordiae, ratione cuius comparat se Deus affectui materno: Isaiae quadragesimo nono : (Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui" etc. Et ideo Sapientia de se dicit Ecclesiastici vigesimo quarto: "Ego mater pulcrae dilectionis " etc. Unde cum sapientia Dei sit potentissima, sit speciosissima, sit providissima, sit etiam clementissima, datur intelligi per mulierem fortem, secundum quod dicitur Proverbiorum ultimo : " Mulierem fortem quis inveniet", id est sapientiam, quae " attingit fortiter " etc.: per mulierem fortem et bonam et speciosam: Ecclesiastici vigesimo sexto: " Sicut sol oriens in mundo ": per mulierem providam: Proverbiorum decimo quarto: " Sapiens mulier Aedificat domum ", id est sapientia: per mulierem piam, sicut in hae parabola. Unde Glossa : " Mulier, id est Dei sapientia,

decem drachmas habuit, cum homines et Angelos creavit". Drachma autem est creatura rationalis, divina imagine insignita: aude Glossa : " Drachma est nummus certae quantitatis, habens imaginem regis ". Talis nummus est homo, de quo dicitur Genesis primo: " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram "; unde et Ecclesiastici decimo septimo : " Deus de terra creavit hominem et secundum imaginem suam fecit illum ". Talis nummus est angelicus spiritus: unde Ezechielis vigesimo octavo : " Tu signaculum similitudinis eius, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti ". Igitur drachmae decem sunt novem ordines Angelorum et decima hominum ad totius universi complementum, quia intra denarium clauditur universitas numerorum: unde et in eo est quidam numerorum status. Unde Beda : " Decem drachmas mulier habuit, cum novem ordinibus Angelorum homo additus est decimus, ut compleretur numerus electorum ". In hoc ergo apparet pietas Dei ad rationalem creaturam conditam sicut ad rem sua imagine insignitam.

16. Secundo quantum ad pietatem Dei respectu hominis lapsi subdit: Etsi perdiderit drachmam unam, scilicet in hominis praevaricatione. Drachma enim ista perdita est humana natura: unde Glossa : " Mulier, id est Dei sapientia, decem drachmas habuit, cum homines et Angelos ad imaginem suam creavit: sed unam perdidit, cum homo a similitudine Creatoris recessit". Unde quia homo decimus est post novem ordines Angelorum, recte intelligitur per decimam drachmam. Hinc est, quod ad liberationem hominum praefigurandam Deus praecepit, abi offerri decimam . Hinc etiam est, quod decem praecepta ei data sunt, per quae quasi per quosdam gradus usque ad Deum conscendat. Hinc est etiam, quod in praefiguratione incarnationis dicitur sol relrocessisse decem lineis, sicut dicitur quarti Regum vigesimo ; sol namque per decem lineas retrocessit, cum Deus supra Aogelos usque ad hominem, qui est decimus, descendit. Hinc est etiam, quod denarius est pretium omnium laborantium in vinea patrisfamilias: Matthaei vigesimo " Conventione facta " etc. Recte ergo decima perdita designat naturam humanam lapsam.

17. Ad hanc drachmam perditam divina sapientia habet pietatem ex misericordia; propter quod subdit: Nonne accendit lucernam, in incarnatione. Lucerna est lux in testa, hoc est Deus in carne humana: unde Glossa : " Dei sapientia lucernam ad quaerendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna est lux in testa, id est Verbum in carne"; De hac lucerna dicitur in Psalmo : "Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo ". Unde de accensione istius lucernae dicitur Ioannis primo: " Deus erat Verbum "; " erat lux vera, quae illuminat omnem hominem "; et post: " Verbum caro factum est et habitavit in nobis". Nec tantum hoc, sed et evertit domum, scilicet in praedicatione: Glossa: " Domum evertit, quia conscientias hominum de reatu suo perturbavit ". Et hoc spectat ad praedicatores; unde dicitur Sophoniae primo : " Scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis ".

Et quaerit diligenter, donec inveniat, in nostra redemptione: unde Sapientiae sexto : " Dignos se circuit quaerens et in viis suis ostendet se illis hilariter et cum omni providentia occurret illis ". Unde et sibi competit illud Psalmi: " Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob" etc.

18. (Vers. 9.). Tertio quantum ad pietatem respectu hominis reparati adiungit: Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas. Per amicas et vicinas divinae sapientiae intelliguntur Angeli boni et animae sanctae. Unde Glossa : " Amicae et vicinae sunt supernae potestates, quae tanto Deo iuxta sunt, quanto eum vicinius contemplantur ". Quae ideo dicuntur amicae sapientiae, quia ipsam diligunt et ab ipsa amantur, secundum illud Sapientiae septimo : "Per nationes in animas sanctas se transfert et amicos Dei et Prophetas constituit. Neminem enim diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat". Convocare autem nihil aliud est quam ad unitatem et conformitatem amoris copulare: Iob vigesimo quinto : " Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis "; et per istam concordiam mutui amoris communem materiam gaudii tribuit. - Et ideo subdit: Dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram. Sapientia namque invitat ad congaudendum, quia haec est lex caritatis: primae ad Corinthios decimo tertio : "Caritas non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati "; et Sapiens dicit Sapientiae octavo: "HAEc cogitans, quia immortalitas est in cogitatione sapientiae, et in amicitia illius delectatio bona ", quia vult, gaudia universorum esse communia, non privato, sicut potissime in illa Ierusalem superna. Unde Tobiae decimo tertio : " Confitere Domino in bonis tuis et benedic Deum saeculorum, ut revocet ad te omnes captivos tuos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum ". In hac enim reinventione drachmae fit reintegratio numeri electorum in illa Ierusalem: et haec est magna materia laetitiae: Isaiae sexagesimo quinto : " Ecce, ego creo Ierusalem exsultationem, et populum eius gaudium ", quia congratulantur divinae sapientiae et salvationi nostrae, secundum illud Isaiae ultimo: " LAEtamini cum Ierusalem et exsultate in ea, omnes, qui diligitis eam: gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugebatis super eam, ut sugatis et repleamini ab uberibus consolationis eius; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius ".

19. (Vers. 10.). Quarto quantum ad pietatem Dei respectu hominis iustificati subdit: Ita dico vobis: Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Gaudent autem Angeli de paenitentia hominis peccatoris, quia destruitur culpa, recuperatur iustitia, confutatur daemonum superbia, efficax efficitur Angelorum custodia, reparatur Ecclesia, placatur tra divina, et quia restauratur Ierusalem superna. Et de his septem gaudent maxime Angeli beati: et ideo et de poenitentia peccatoris, in qua vident fieri septem praedicta, gaudium est Angelis Dei.

Primo, quia destruitur culpa: Actuum tertio : PAEnitemini et convertimini, ut deleantur vestra peccata ". Unde dicitur

Marci primo, quod erat " Ioannes praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum" etc.

Secundo, quia per poenitentiam recuperatur iuititiai unde Apocalypsis secundo : " Memor esto, unde excideris, et age poenitentiam et prima opera fac"; et Ecclesiastici decimo septimo: " Poenitentibus dedit Deus viam iustitiae et confirmavit deficientes ".

Tertio, quia per poenitentiam confutatur daemonum superbia: Psalmus : (Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei "; et post: " Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei" etc. Tunc enim daemones erubescunt de sua impudentia, quando peccator per poenitentiam erubescit de culpa: Ieremiae trigesimo primo: Postquam convertisti me, egi poenitentiam ". " Confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescente meae Quarto, quia per poenitentiam efficax efficitur Angelorum custodia: unde Apocalypsis tertio : " Ego quos amo arguo et castigo. Aemulare ergo et poenitentiam age. Ecce, sto ad ostium et pulso ". Hoc enim Angelus nos custodiens facit sollicite.

Quinto, quia per poenitentiam reparatur Ecclesia: propter quod dicitur Mattbaei nono : "Non veni vocare iustos, sed peccatores " ad poenitentiam. Nam Christus vocat ad unitatem ecclesiasticam, in qua fit remissio peccatorum, et datur superna gratia, secundum illud Ezechielis decimo octavo: " Si poenitentiam egerit impius ab omnibus peccatis suis, vita vivet et non morietur ".

Sexto, quia placatur ira divina: Ecclesiastici duodecimo : " Altissimus odio habet peccatores et misertus est poeniteotibus"; et Ieremiae decimo octavo: "Si poenitentiam egerit gens ista a malo suo, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi, ut facerem ei".

Septimo, quia per poenitentiam reintegratur Ierusalem superna. Unde Matthaei quarto : " Agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caeteram". Et propterea cives caelestes exsultant, sicut oratur hic: Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Vident enim, quantae virtutis sit paenitentia, quae non solum recuperat perdita, sed etiam multo plura impetrat a pietate divina; unde Iob ultimo : " Conversus Dominus ad p oenitentiam Iob. Addidit Dominus omnia, quae fuerant Iob, duplicia ".

20. Et hac de causa omnes, qui diligunt Deum qui diligunt bonum et qui habent pietatis affectum cum Angelis exsultare debent de conversione et poe nitentia peccatorum. Unde Apostolus secundae ad Co rinthios septimo : " Etsi ad horam vos contristavi nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini. Quae enim secundum Deum est tristitia poenitentiam in salutem stabilem operatur ". Et post subdit: " Operatur enim in vobis sollicitudinem ; sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam ". Et ex his debitus honor redditur divinae maiestati, reparatur numerus caelestis, et recuperatur unitas ecclesiasticae pacis. Et ideo in conversione et paenitentia unius peccatoris merito exsultat hierarchia supercaelestis, caelestis et subcaelestis .

Parabola de filio prodigo.

21. Ait autem: Homo quidam habuit duos filios. Post parabolam de pastore et ovibus suis et de muliere et drachmis subditur hic tertio parabola de patre et filiis, ut sic, cum maxima sit pietas patris ad suum filium, maxima ostendatur hic pietas Dei ad peccatorem conversum, qui intelligitur per filium prodigum. Et quoniam misericordia patris in hoc ostenditur, quod relevavit miseriam filii prius peccantis et postmodum poenilentis: ideo in hae parabola quatuor describit Evangelista. Primo namque describit filii prodigi insolentiam: secundo, miseriam et indigentiam, ibi : Et postquam consummasset omnia: tertio, eiusdem poenitentiam, ibi: Ipse autem in se reuersus, dixit etc: quarto, patris misericordiam, ibi: Cum autem adhuc longe esset. Et hoc quidem facit rectissimo processu et ordine. Nam insolentia praecipitavit in miseriam et in indigentiam: indigentia autem excitavit ad poenitentiam, et poenitentia praeparavit ad patris misericordiam obtinendam.

Circa filii prodigi insolentiam exprimendam tria introducuntur ab Evangelista, scilicet conditio libertatis humanae, perpetratio voluntariae culpae et dissipatio boni gratiae et naturae.

22. (Vers. 11.). Primo igitur quantum ad conditionem libertatis humanae dicit: Ait autem: Homo

quidam luduit duos filios. Per hominem istum, sicut saepe dictum est , intelligimus Dominum benignum et pium. Nam ipse ratione summae pietatis, quae recidit eum benignum et humanum erga hominem, homo merito dici potest; unde Danielis decimo :" Tetigit me quasi visio hominis et confortavit me". Ad cuius etiam designationem Deus in effigie humana per subiectam creaturam frequenter apparuit sanctis Patribus et Prophetis. Per duos autem filios intelligimus humani generis universitatem, non solum quoad gentiles et Iudaeos, sicut Glossa exponit, sed etiam generaliter quoad innocentes et paenitentes, sicut oportet intelligi ex ipsa applicatione parabolae. Unde Beda : " HAEc parabola de Iudaeo et gentili, generaliter de poenitente et iusto, vel qui sibi iustus videtur, potest intelligi". Et hi dicuntur filii, quia in libertate arbitrii sunt creati et ad aeternam hereditatem habendam; Ioannis octavo : " Servus non manet in domo in Aeternum, filius autem manet in Aeternum "; unde in Psalmo: " Sicut miseretur pater filiorum, sic misertus est Dominus timentibus se ". 23. (Vers. 12.). Et quia libertas arbitrii in vanis et peccatoribus frequenter de propriis viribus praesumit et sibi usurpat quod Dei est, ideo subdit: Et dixit adolescentior ex illis patri: Pater , da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Iste adolescentior dicitur ille qui vanior est et ad sensibilia bona magis intentus, secundum illud Ecclesiastae undecimo : " Adolescentia enim et volu- ptas vana sunt"; et Ecclesiastae eodem capitulo supra: "Laetare, iuvenis, in adolescentia tua "; " et scito, quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium". Hic adolescens petit partem suam, cum relinqui vult libertati suae, ut iam non secundum imperium gratiae, sed secundum nutum voluntatis suae incedat. Unde Beda : " Substantia est omne, quod agimus, quod vivimus, sapimus, cogitamus et loquimur. Huins ergo portionem substantiae minor petit sibi dari, cum homo, rationali sensu suo delectatus, per liberum arbitrium se regere et a dominio Creatoris exire quaesivit". Haec petitio non fuit pro se, sed magis contra se, quia petiit, se sibi exponi et suo indicio derelinqui ; sicut et petitio filiorum Israel qua petierant regem; primi Regam octavo :"Dixe- mot filii Israel ad Samuelem: Constitue nobis regem, ut indicet nos". " Dixitque Dominus ad Samuelem: Non te abiecerant, sed me, ne regnem super eos".

Et quia Dominas iudicio iusto eum qui de se praesamit, relinquit sibi: ideo subdit: Et divisit illis substantiam. Nam sic conveniebat, secundum illud Ecclesiastici decimo quinto : "Deus ab initio constituit hominem et reliquit eam in manu consilii sui ". Nam sic Dominas iusto iudicio facit, secundam illud Matthaei vigesimo quinto: "Uni dedit quioque talenta, alii antem duo, alii autem unum, unicuique secandum propriam virtutem " etc.

24. (Vers. 13.). Secundo quantum ad perpetrationem voluntariae culpae subdit: Et non post multos dies, congregatis omnibus, per liberi arbitrii dominium, quod habet respectu omnium virium naturalium: adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et hoc perpetrando peccatum. Regio namque longinqua a Deo dicitur, non quantam ad situm localem, cum Deus sit abique, sed per voluntatis dissimilitudinem. Unde Glossa :"Abiit in regionem longinquam, non mutando locum, sed animum. Quanto enim quis in pravo opere plus delinquit, tanto a Dei gratia longius recedit"; unde Proverbiorum decimo quinto: " Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet". Est autem peccatum regio longinqua a Deo, quia, cum sit iniquitas, elongat a summa bonitate, secundum illud Isaiae quinquagesimo nono : " Iniqui tales vestrae diviserant inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ". Cum sit tenebra, elongat a samma luce et veritates primae Ioannis primo : " Deus lux est, et tenebrae in eo non siuit ullae., Si dixerimus, quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus: mentimur et veritatem non facimus "; et paulo post subdit, de quibus tenebris intelligit: " Qui odit fratrem suam in tenebris est" etc Cum etiam peccatum sit nihil, elongat a summa entitate: propter quod leremiae secundo : " Quid invenerunt in me patres vestri iniquitatis, quia elongaverunt se a me et ambulaverunt post vanitatem "? De his tribus simul secundae ad corinthios sexto : " Quae participatio iustiliae cum iniquitate? Aut quae societas lucis ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial "? "Qui antem consensus templo Dei cum idolis "? Et propterea merito peccator, qui elongat se a Deo per peccatum et vadit in regionem longinquam longe a raelesti regione, pro;icitur in infernum, qui est regio mortis et tenebrarum, secundum illud Iob decimo : "Antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo " etc.

23. Tertio quantum ad dissipationem boni gradui et naturae subiungit: Dissipavitsubstantiam suam. Dissipavit, inquam, per peccata spiritualia, quae maxime dissipant animam, et hoc quidem per superbiam: Nahum secundo : " Sicut reddidit Dominus superbiam Iacob, sic superbiam Israel, quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt".

Item, per inanem gloriam: Isaiae tertio: "Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant ". Item, per invidiam, secundum illud Psalmi : "Dissipata sunt ossa nostra secus infernum ", supple: per invidiam, de qua dicitur Proverbiorum decimo quarto: (Putredo ossium, invidia".

Item, per iracundiam: Psalmus : " Dissipati sunt nec compuncti, frenduerunt super me dentibus suis ". lude iracundus similis est daemoniaco, de quo supra nono: " Subito clamat et elidit et dissipat eum tom spuma ".

Item dissipavit per accidiam, secundum illud Proverbiorum decimo octavo : " Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis ". - Et quia peccata spiritualia frequenter praecipitant in carnalia, ideo addit: Vivendo luxuriose, quantum ad gulam et luxuriam, secundum illud Proverbiorum vigesimo : " Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque bis delectatur, non erit sapiens". Unde in his est consummatio dissipationis, secundum illud Iob trigesimo primo: "Ignis est usque ad consumtionem devorans et omnia eradicans genimina ". Unde et his peccatis non solum dissipantur animae vires, verum etiam corporis membra et divitiae temporales, ac per hoc dissipatur tota hominis substantia, scilicet rerum, membrorum et morum. Propter quod Proverbiorum vigesimo nono : " Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum: qui autem nutrit scorta perdet substantiam ", quia in hu;usmodi impletur illud Psalmi: " Homo, cum in honore esset, non intellexit " ete.

26. (Vers. 14.). Et postquam consummasset omnia etc. Post descriptam filii prodigi insolentiam hic describit miseriam et indigentiam , et hoc quantum ad tria, scilicet quantum ad famis incommodum, quantum ad servitutis opprobrium et quantum ad mendicitatis genus extremum.

Primo ergo quantum ad incommodum famis dicit: Et postquam consummasset omnia, scilicet culpa totum devastante, secundum illud Sapientiae tertio : " Nationis iniquae dirae sunt consummationes "; de qua consummatione Iacobi primo: (Concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem ".

Facta est fames valida in regione illa, divina scilicet iustitia ulciscente. Haec fames est inopia ( spiritualium bonorum; unde Glossa : " Fames valida in regione longinqua est indigentia verbi veritatis in oblivione Creatoris ". Et de hae fame Amos octavo : " Mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei"; et de hae in Psalmo: " Vocavit famem super terram " etc. Et ipse coepit egere, nullo scilicet auxiliante: unde Ambrosius : " Virtutibus, earum fonte relicto. Merito ergo eget qui thesauros sapientiae divitiarumque caelestium altitudinem dereliquit"; unde Proverbiorum decimo tertio " Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam "; et hoc propter culpam: quia, Proverbiorum decimo quarto, (miseros facit populos peccatum ". Propter quod dicit Beda " Omnis locus, absente patre, penuria est".

Sicut enim, sapientia adveniente, veniunt omnia bona sapientiae, Sapientiae septimo: " Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius "; sic ipsa abeunte, omnia bona recedant, et supervenit egestas, secundum illud Proverbiorum tertio: " Egestas a Domino in domo impii, habitacula iustorum benedicentur ".

27. (Vers. 15.). Secundo quantum ad opprobrium servitutis subdit: Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius: civis autem in regione dissimilitudinis et peccati est ille qui in peccato mansionem perpetuam collocavit. Inter hos cives unus et primus est ipse diabolus; unde Glossa : " Unus civium ille est, qui, concupiscentiis terrenis merito pravitatis suae praepositus, princeps mundi vocatur ", secundum illud Ioannis decimo quarto: " Venit enim princeps mundi huios " etc. Huic civi adhaeret quis, quando vult per omnia eius facere voluntatem ; quod faciunt peccatores, secundum quod designatur secundi Hachabaeorum quarto de quibusdam, de quibus dicitur, quod " illis similes esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerunt".

Et nota, quod dicitur adhaesisse, quia diabolus non habet posse, nisi quantum peccator ei dat ex mera voluntate: unde ex persona diaboli dicitur Isaiae quinquagesimo primo : "Incurvare, ut transeamus ".

Et quia, potestate accepta, diabolus semper incitat hominem ad peccata ; ideo subdit: Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos: per porcos intelliguntur daemones propter ruditatem, ratione cuius Matthaei septimo : " Nolite sanctum dare canibus nec margaritas spargere ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis ". Item, propter carnalitatem: secundae Petri secundo : (Contingit eis illud veri proverbii: Sus Iota in volutabro loti"; et hoc Iacit carnalitas: unde Proverbiorum undecimo: " Circulus aureus in naribus suis, mulier pulcra et fatua ", quia diabolus per illam inquinat multos. Hanc autem ruditatem habent daemones in se ipsis, sed carnalitatem suggerunt aliis ; propter quod et dicuntur spiritus immundi: unde recte porcis cognati sunt, secundum illud Matthaei octavo : "Si eiicis nos, mitte nos in porcos". Hi enim porci pascuntai immunditiis peccatorum, quia in hoc solo daemones delectantur: unde Ambrosius : "Cibus daemonum est ebrietas, fornicatio et hu;usmodi, quae blanda sunt et ad suum usum provocant, neque alia cura est luxuriosis, nisi ut ventrem suum impleant: auorum Deus venter est". De his ad Philippenses tertio : " Quorum Deus venter est, et gloria in confusione, qui terrena sapiunt". Unde hos porcos pascunt homines porcini, in quibus regnat ruditas intelligentiae, carnalitas concupiscentiae, cupiditas avaritiae. Et tales ad modum porcorum nihil prorsus valent ad vitam, sed solum ad interitum: in cuius designationem dicitur supra octavo , quod "impetu magno abiit grex in stagnum et suffocatus est" etc. 28. (Vers. 16.). Tertio autem quantum ad extremumgenus mendicitatis subdit: Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant. " Siliqua, ut dicit Glossa , est genus leguminis sonoris follibus et vacuis, quod ventrem magis onerat, quam reficiat". Et ideo designat delectationes vitiorum, quae peccatori aliquando aliquid sonare videntur exterius, sed nihil interius sunt: unde hu;usmodi delectationes somniis comparantur: Isaiae vigesimo nono " Sicut somniat esuriens et comedit: cum autem expergefactus fuerit, vacua est anima eius: et sicut somniat Sitiens et bibit, et postquam expergefactus fuerit, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est: sic erit multitudo omnium gentinm, quae dimicaverudt contra montem Sion ". Has siliquas porci manducant, quia, Proverbiorum secundo , "laetantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis". Et his delectationibus tanquam deliciis suis peccator quaerit et appetit satiari; unde de talibus Iob trigesimo: "Qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. Et mandebant herbas et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum ". " Qui inter hu;usmodi laetabantur et esse sub sentibus delicias computabant". - Et quia de talibus non potest homo satiari, ideo subdit: Et nemo illi dabat: quia frequenter, cum peccator hu;usmodi quaerit delicias, iusto Dei iudicio perdit illas. Unde Osee secundo dicit anima peccatrix: . Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas et lanam meam et linum meum et oleam meum et potum meum. Propter hoc ecce, o sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet "; et post: " Cessare faciam omne gaudium eius et neomeniam eius et Sabbata eius et omnia festa eius". Et hoc iacit Deus ideo, ut peccatores a se aversos per delectationes ad se revocet per afflictiones. Unde Augustinus in libro Confessionum : (Omnes, inquit, delectationes meas amaritudinibus respersisti, Domine Deus, ut quaererem sine offensione laetari et non invenirem nisi in te". Nemo igitur dat de istis siliquis, quando peccatori subtrahitur consolatio carnalis, ut sic saltem revertatur ad cognitionem Dei et sui; et sicut inebriatus est per delectationem, sic evigilet per tribulationem, secundum illud Isaiae vigesimo octavo : " Tantummodo vexatio intellectum dabit auditui "; unde et Levitici vigesimo sexto: " Immittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in hostium manibus". " Et comedetis et non saturabimini ".

29. (Vers. 17.). Ipse autem in se reversus . Post descriptam filii prodigi insolentiam et miseriam describit hic tertio eius poenitentiam , quam describit valde sufficientem, scilicet quantum ad humilitatem contritionis, confessionis et satisfactionis.

Primo igitur quantum ad humilitatem contritionis dicit: Ipse autem in se reversus, scilicet per recognitionem propriae iniquitatis, quia dolor compunctionis facit circumspicere internam conscientiam: propter quod dicit: In se reversus, secandum illud Isaiae quadragesimo sexto : " Redite, praevaricatores, ad cor".

Facit etiam dolor compunctionis circumspicere felicitatem amissam: propter quod addit: Dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ! id est, in domo Dei feliciter et

suaviter vivunt. Et nota, quod quidam sunt mercenarii mali, de quibus Ioannis decimo : (Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est. Isti, etsi abundant aliquando in domo summi Patris panibus materialibus, non tamen spiritualibus: propter quod Matthaei sexto: " Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam ". Et talibus dicitur Isaiae quinquagesimo quinto: "Quare appenditis argentum non in panibus " etc. Alii sunt mercenarii boni, de quibus Genesis penultimo : " Issachar, asinus fortis, vidit requiem, quod esset bona, et terram, quod optima, et supposuit humeros suos". Et isti sunt qui serviunt pro mercede Aeterna, et tales abundant frequenter panibus fidei, spei et caritatis, de quibus supra undecimo : (Amice, commoda mihi tres panes"; et de quibus in Psalmo: " Pauperes eius saturabo panibus".

Facit nihilominus compunctio conspicere calamitatem propriam: unde addit: Ego autem hic fame pereo, scilicet ob defectum divinae gratiae et doctrinae: et haec est magna calamitas: Threnorum quarto : " Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt, consumti a sterilitate terrae "; et pro istis dicitur Threnorum secundo: " Leva manus tuas pro animabus parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum ". Ex hac autem afflictione compunctionis spiritus provocatur et excitatur ; propter quod in Psalmo : " Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei"; et sequitur: " Quoniam ego in flagella paratus sum ".

30. (Vers. 18.). Secundo quantum ad humilitatem confessionis subdit: Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi : Pater, peccavi in caelum , in quo confitetur, se peccasse in ecclesiasticam unitatem, quae intelligitur nomine caeli. Nam in hae habitat Deus; Isaiae ultimo : " CAElum mihi sedes est"; et in Psalmo: " Dominos in templo sancto suo, Dominus in caelo sedes eius ". - Confitetur etiam, se peccasse contra divinam maiestatem: unde addit: Et coram te, quia illi omnia sunt aperta: ad Hebraeos quarto : "Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo ". Propter quod dicitur Proverbiorum decimo sexto: "Omnes viae hominum patent oculis eius, et spirituum ponderator est Dominus ".

31. (Vers. 19.). Et quia offensa tantae maiestatis privat nos dignitate divinae filiationis, ideo confitetur suam indignitatem, cum subdit: 7am non sum dignus vocari filius tuus: et hoc quidem recte et vere confitetur, quia esse filium Dei est maximae caritatis, secundum illud primae Ioannis tertio:"Videte, fratres, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus ". Hoc nomine peccator est indignus, quia contempsit Patrem suum, secundum illud Isaiae primo: "Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me ".

Et quoniam verae confessionis est, non solum confiteri peccati impietatem et peccantis indignitatem, verum etiam implorare pietatem: ideo addit: Fac me sicut unum de mercenariis tuis.

Et nola, quod hic distinguitur filius et servus et mercenarius: quia filius est qui servit ex amore: ad Galatas quarto : "Quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui" etc.; servus, qui ex timore: Malachiae prime: " Filius honorat patrem, servus autem dominum suum timebit"; sed mercenarius est qui servit ex spe hereditatis aeternae, de quo mercenario Iob septimo: (Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies eius. Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui, ita et ego menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi".

Ex his igitur colligitur, quod confessio debet esse vera et humilis, ut sic recognoscatur gravitas peccati, indignitas peccantis, et imploretur misericordia pii patris, affectu scilicet humili, quia dicitur Ecclesiastici trigesimo quinto : " Oratio humiliantis se nubes penetrabit". Huius exemplum est infra decimo octavo de publicano.

32. (Vers. 30.). Tertio quantum ad humilitatem satisfactionis subiungit: Et surgens venit ad patrem suum. Per surreciionem istam intelligitur peccati desertio et quaedam elongatio ab illo, quaea est satisfactionis initium. Nam " satisfacere est causas peccatorum excidere et eis peccandi aditum non indulgere "; unde et in huius figuram adolescenti adhuc mortuo dictum est supra septimo: "Adolescens, tibi dico, surge ", ut sic deseratur culpa. Homini similiter contracto dictum est Ioannis quinto-" Surge, tolle grabatum tuum et ambula ", ut sic relinquatur peccatorum sequela. Similiter Petro comi pedito dictum est Actuum duodecimo : "Surget velociter ut sic relinquatur peccati occasio seu mala societas et consuetudo. Propter quae peccatori dicitur ad Ephesios quinto: " Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis " etc.

Et quia " minus es mala non agere, nisi quisque etiam studeat bonis operibus insudare ", protinus subditur: Venit ad patrem suum, per ipsius imitationem ; Ioannis decimo quarto : " Nemo venit ad Patrem nisi per me ". Venit, inquam, ut qui prius recesserat superbe praevaricando, nunc ad patrem veniat humiliter satisfaciendo, secundum illud Isaiae sexagesimo : "Venient ad te omnes, qui detrahebant tibi, et adorabunt vestigia pedem tuorum " etc. Omnis, qui sic venit, a Deo trahitur: Ioannis sexto: "Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum "; et sic tractus adiuvatur; Iob vigesimo tertio : " Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius "? et sic adiutus suscipitur: Ioannis sexto: " Eum qui venit ad me, non eiiciam foras ".

33. Cum autem adhuc longe esset. Post descriptam insolentiam, miseriam et paenitentiam hic quarto describitur pii patris misericordia . Dividitur autem haec pars in duas. In quarum prima describitur misericordia pii patris in acceptando conversionem peccatoris: secundo, in placando indignationem obedientis, ibi : Erat autem filus eius senior etc.

Misericordiam autem acceptantem filii prodigi conversionem manifestat Evangelista quantum ad triplicem actum, scilicet primo, in suscipiendo indignum; secundo, in vestiendo nudum, ibi : Dixit autem pater ad servos suos: tertio vero, in reficiendo famelicum, ibi: Et adducite vitulum saginatum. Nam is est ordo reparationis animae per donum misericordiae paternae, quod primo suscipitur ad benignitatem gratiae: secundo vestitur vestimento iustitiae: tertio reficitur suavitate laetitiae et . iocunditatis internae. Circa misericordiam igitur suscipientem indignum duo introducuntur, scilicet clementia patris suscipientis et reverentia filii se ipsum accusantis.

34. Primo igitur quantum ad clementiam patris suscipientis dicit: Cum autem adhuc longe esset, propter culpam a Deo etongantem: Psalmus : " Longe a salute mea verba delictorum meorum "; et rursus: " Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non custodierunt".

Vidit illum pater ipsius et misericordia motus est, infundendo gratiam praevenientem, de quo respectu infra vigesimo secundo : , Respexit Dominus Petrum "; " et egressus foras Petras flevit amare ". Et de hoc Exodi tertio: " Vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et descendi, ut liberem eum ". Hunc respectum petebat Propheta, cum dicebat : " Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea "; et rursus: " Respice in me et miserere mei " etc.

Et accurrens cecidit super collum eius, per gratiam concomitantem: quasi dicat: amplexatus est eum, secundam illud Canticorum secundo : " Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me"; et hoc est per gratiam concomitantem, quae adiuvat ad portandum iugum divinae legis. Unde Ambrosius : " Super collum filii cecidit, dum leve iugum dilectionis sibi imposuit ". Hoc enim iugum adiuvat ad portandum onus. Amplexus divini brachii est humanitas Verbi incarnati; unde Glossa : "Brachium, id est Filium, in amplexum revertentia humiliavit"; de quo brachio in Psalmo: " Salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius ". Et per istum amplexum solvuntur vincula peccatorum, secundum illnd Isaiae quinquagesimo secundo: " Solve vincula colli tui, captiva filia Sion ". Et osculatus est eum, per gratiam scilicet subsequentem: osculum enim signum est amoris et pacis. Unde

Beda : " Rediens osculum caritatis a patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia ", secundum illud ad Ephesios primo: "In quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostrae ". Hoc osculum amoris et pacis petit sponsa Canticorum primo: " Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt" etc. In hoc nimius apparet pietatis affectus, quo Deus Pater peccatori redeunti maximum ostendit dilectionis indicium. Et per hoc cognoscit Deus Pater, si sumus eius filii, cum libenter osculamur eum per amorem mutuum: Genesis vigesimo septimo : " Accede ad me et da mihi osculum, fili uri: et accessit et osculatus est eum "; et sequitur, quod " benedixit ei ": quia benedictionis plenitudo ex hoc osculo procedit. Unde in Psalmo: " Benedixisti, Domine, terram tuam "; et subditur: " Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt". Istius deoscu lationis origo est in Verbo incarnato, in quo est unio summi amoris et connexionis duplicis naturae, per quam Deus nos osculatur, et nos Deum deosculamur, secundum illud Canticorum octavo : " Quis mihi det te fratrem meum, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat " etc.

33. (Vers. 24.). Secundo quantum ad reverenliam filii se ipsum accusantis subdit: Dixitque filius ei: Pater, peccavi in caelum, scilicet per contemptum Maiestatis omnibus praesidentis: Iob undecimo : " Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et unde cognosces"? et vigesimo secundo: " An ignoras, quod Deus excelsior caelo sit" etc. In caelum ergo peccat qui Deum caeli contemnit: unde dicitur primi Esdrae nono : " Iniquitates meae multiplicatae sunt super caput meum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum " etc. Et coram te, per contemptum Veritatis omnia speatlantis: Ecclesiastici vigesimo tertio : " Oculi Do mini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi, et omnium corda intuentes in absconditas partes. Domino enim Deo nostro, antequam crearentur, omnia sunt agnita, sic et post perfectum inspicit omnia"; Psalmus : "Tibi soli peccavi et malum . coram te feci ". - 7am non sum dignus vocari filius tuus, propter contemptum Bonitatis omnibus providentis: Sapientiae duodecimo : "Tu autem, Dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos. Subest enim tibi, cum volueris, posse. Docuisti autem populum tuum, quoniam oportet, iustum esse et humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam iudicans das locum in peccatis poenitentiae ". Quia igitur contempsi hanc summam bonitatem, cuius est dare " spiritum adoptionis filiorum ", secundum illud ad Romanos octavo : " Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum "; cuius etiam est regenerare per aquam et Spiritum sanctum in regnum filiorum Dei, secundum illud ad Colossenses primo: " Eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae ": iam non sum dignus vocari filius tuus. 36. Et nota, quod licet pater sibi occurrat, collum stringat per amplexum, licet suscipiat ad osculum, tamen verus poenilens nunquam obliviscitur suum peccatum, secundum illud Psalmi : " Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et cogitabo pro peccato meo ". Licet autem recognoscat, nihilominus anhelat ad caritatem perfectam. Et ideo non petit hic dilectionem mercenarium, sicut supra faciebat, cum non haberet adhuc gratiam infusam. Sed nunc ad patrem plene conversus, tanquam vere poeniteris commendat et postulat gratiam divinam: et hoc est quod dicit Glossa : " Vult, inquit, per gratiam fieri quod fatetur se indignum per meritum", sicut ille poenitens petiit secundi Paralipomenon ultimo: " Nunc flecto genua mea coram te, precans bonitatem tuam. Peccavi, Domine, et iniquitatem meam agnosco: peto rogans: Domine, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi, quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam, et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae; quoniam te laudat virtus caelorum, et tibi est gloria in saecula saeculorum ".

37. (Vers. 22.). Dixit autem pater ad servos suos. Post ostensam misericordiam patris in suscipiendo indig num subditur hic misericordia in vestiendo nudum . Et quoniam peccator nudatur a veste interioris puritatis et ornatu exterioris honestatis: ideo quantum ad haec duo ostendit, filium prodigum per patris misericordiam relevari.

Primo igitur quantum ad vestem interioris puritatis dicit: Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam et induite illum. Prima stola est vestis interioris puritatis, qua mens nostra debet indui et qua a principio suae conditionis induta fuit. Unde Beda : "Stola prima vestis est ;nnocentiae, in qua primus homo conditas est: sed post culpam se nudum novit et pelliciam, id est, mortale sumsit indumentum ". De hoc puritatis indumento dicitur Apocalypsis tertio : (Vestimentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuae ". His vestimentis induitur qui se per divinae gratiae adiutorium in puritate custodit, secundum illud Apocalypsis tertio: " Habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua; et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt ". HAEc autem puritatis vestis datur per susceptionem Sacramentorum, scilicet baptismi, qui omnes sordes abluit

in cuius designatione baptizatus alba veste vestitur

et etiam poenitentiae, quae "ad baptismi puritatem conatur reducere", ut dicit Augustinus . Et quia haec dispensatio Sacramentorum fit per diligentiam ministrorum, ideo dicitur, quod pater dixit servis, id est ministris. Nam sic dixit Ioannis vigesimo : " Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata" etc.

38. Secundo quantum ad ornatum honestatis exterioris subditur: Et date anulum in manu eius, per pulcritudinem pudicitiae: anulus enim in manibus significat desponsationem per castum amorem . Ex quo intelligimus, quod anulum in manu

portat qui pudicitiam in operibus suis servat. HAEc pudicitia, etsi appareat in integritate carnis, maxime consistit in integritate fidei, secundum illud secundae ad Corinthios undecimo : " Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo ". Unde anulus est fidei signaculum, quo anima subarrhatur, ut opera eins placeant Christo: quia, ad Hebraeos undecimo, "sine fide impossibile est placere Deo ". Ideo et beata Agnes dicebat : " Anulo fidei suae sobarrhavit me ". Tunc autem anulus est in manu, quando fides relucet in operatione: quia, Iacobi secundo , "fides sine operibus mortua est". Unde Glossa Ambrosii: " Anulum, id est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus fidelium: date in manu, id est in operatione, ut per opera fides clarescat, et per fidem opera confirmentur ". In cuius rei designationem, Genesis quadragesimo primo , " iniit anulum Pharao de manu sua et dedit eum in manu Ioseph ".

Et quia non sufficit, quod aliquis sit pudicus in operibus suis, nisi etiam sit obedient et humilis, ideo subdit: Et calceamenta in pedes , per promptitudinem scilicet obedientiae ; qui enim calceatus est promptus est ad itinerandum: propter quod ad Ephesios sexto: " Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis ". Tunc autem ista obedientia est maxime placita, quando fit ex affectu filiali: Canticorum septimo : " Quam pulcri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis "l Et quia nullas est idoneus ad transeundum " ex hoc mundo ad Patrem ", nisi qui habet promptitudinem obedientiae: ideo in esu paschalis agni haec datur forma Exodi duodecimo: " Renes vestros accingetis et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: Est enim phase, id est transitus Domini".

39. Et haec obedientia maxime requiritur in praedicatoribus exemplo Christi et Sanctorum: Isaiae quinquagesimo secundo"; " Quam pulcri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Dominus"! Unde Beda : " Calceamenta in pedes, id est exempla priorum munite in officio praedicandi, ut et opus eius bene vivendo ornetur et cursus ad Aeterna praeparando ". Unde quia calceamenta fiunt de pellibus animalium mortuorum et per hoc possunt designare exempla patrum, sicut hic dicit Beda in Glossa ; ideo dicitur, quod dentur in pedes. Quia designare possunt vetustatem peccati, ideo dicitur Moysi Exodi tertio : " Tolle calceamentum de pedibus tuis"; et supra decimo: (Nolite portare.neque sacculum neque calceamenta ". Unde supra loquitur de calceamentis ad litteram, hic antem per similitudinem parabolicam.

40. (Vers. 23.). Et adducite vitulum saginatum. Post misericordiam in suscipiendo indignum et vestiendo nudum subditur hic misericordia in reficiendo famelicum . Et hoc recto ordine, quia post remissionem culparum et vestitionem virtutum sequitur divinarum oblectatio deliciarum, quae consurgit ex duplici consideratione, scilicet ex consideratione Salvatoris nostri et hominis salvati.

Primo igitur quantum ad considerationem Salvatoris nostri Christi dicit: Adducite vitulum saginatum et occidite. Vitulus iste saginatus est Christus pro nobis occisus, qui nobis in Sacramento altaris proponitur in cibum suavissimum. Christus autem dicitur vitulus, quia pro peccatis oblatus: Levitici primo : "Immolabit vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi ". Dicitur autem saginatus, quia omnibus bonis repletus et suavissimus ad spiritualem cibum: unde Glossa : "Christos vitulus saginatus, omni spirituali virtute opimus, ut pro totius mundi salute sufficiat". De hoc in figura Genesis decimo octavo de convivio Angelis facto ab Abraham dicitur, quod "cucurrit Abraham ad armentum et attulit inde vitulum tenerrimum et optimum ". Hunc vitulum adducunt servi Christi et occidunt, quando in altari immolant pro salute peccatorum et nobis exponunt in cibum ; unde Glossa : " Semper Christus credentibus immolatur ". Vel tunc adducitur et occiditur, quando mors eius et Sacramentum altaris ad memoriam per predicatorem revocatur et ad sustentationem et cibum: Unde Beda : " Praedicate Christum natum et mortem eius insinuate, ut et corde credat occisum imitando et ore percipiat passionis Sacramentum ad emendationem ". Unde etsi omnes Christiani habeant refectionem in passione Christi, illi potissime oblectantur, qui per illam se a maioribus malis et periculis et peccatis ereptos et liberatos vident.

Et ideo subdit: Et manducemus et epulemur, non convivio carnali, de quo dicunt impii : " Comedamus et bibamus, cras enim moriemur ", secundum quod dicit Isaias vigesimo secundo ; sed spirituali, de quo primae ad Corinthios quinto: " Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis "; de quo Canticorum quinto: "Comedite, amici,

et inebriamini, carissimi".

In hoc convivio Christus est cibus, conviva et dispensator, quia ipse delectatur nobiscum, et nos cum ipso, et hoc faciente ipso: Apocalypsis tertio : "Ecce, sto ad ostium et pulso. Si quis aperuerit mihi, intrabo et coenabo cum illo, et ipse mecum ".

41. (Vers. 24.). Secundo quantum ad considerationem hominis salvati subdit: Quia hic filius meus mortuus fuerat , per culpam, quae mortuos facit: Psalmus: " Non mortui laudabunt te, Domine "; et iterum Ioannis octavo: "In peccato vestro moriemini ". Et revixit, per paenitentiam: ad Ephesios quinto : " Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus";et Psalmus: (Auferes spiritum eorum, et deficient". " Emitte spiritum tuum " etc. Perierat, per amissionem iustitiae: ad Romanos secundo : " Qui sine Lege peccaverunt sine Lege peribunt ";et secundae Petri secundo: "In corruptione sua peribunt, percipientes mercedem iniustitiae suae". Et inventus est, per recuperationem gratiae, secundum illud Iob trigesimo tertio : " Inveni, in quo ei propitier ". Et hoc Iacit Dominus, cum. gratiam suam infundit in animam: Psalmus: (Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum ".

Et quia de hoc est omnibusa gaudendum, ideo subdit: Et coeperunt omnes manducare et epulari . Beda: " Non solum filius, pro quo vitulus occisus est, reficitur, sed et pater et servi eius, quia refectio Dei et Sanctorum est salus peccatorum ". In cuius rei figuram dicitur Deuteronomii decimo sexto : " Epulaberis in festivitate tua, tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla tua, Levites quoque, advena et pupillos et vidua, qui intra portas tuas sunt" etc.

42. Erat autem filius eius etc. Postquam ostendit misericordiam pii patris in acceptando conversionem paenitentis, hic secundo ostendit misericordiam eius in placando indignationem filii obedientis . Dividitur autem haec pars in duas. In quarum prima exprimitur impatientia filii ad indignationem concipiendam ; secundo, clementia patris ad indignationem placandam, ibi : Pater ergo illius egressus etc.

Circa impatientiam filii indignati tria introdncit Evangelista, ex quibus indignatio illa originem traxit, scilicet difficultatem laboris peracti, solemnitatem gaudii auditi et liberalitatem paterni beneficii iudicati: ex quorum consideratione incidit ille filius maior in indignationem.

43. (Vers. 28.). Primo igitur quantum ad difrcultatem laboris peracti dicit: Erat autem filius eius senior in agro. Filius iste senior dicitur ille qui moribus maturior est, patri conformior et obedientior; quia, Sapientiae quarto , " cani sunt sensus hominis, et Aetas senectutis vita immaculata". Et quia bona vito nunquam est otiosa , ideo dicit, quod erat in agro, scilicet ad laborandum, ut posset dicere illud Zachariae decimo tertio: " Homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea". Unde in agro laborabat secundum Sapientis consilium, Proverbiorum duodecimo " Qui operatur terram suam saturabitur panibus "; et Proverbiorum vigesimo quarto: " Praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum"; quia sic dictum est homini Genesis tertio: "In sudore vultus tui vesceris pane tuo ".

44. Secundo quantam ad solemnitatem gaudii

auditi subdit: Et cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum. Per domin istam intelligitur congregatio iustorum: Psalmos : (Deus in loco sancto suo, Deus, qui inhabitare facit unius moris in domo"; et primae ad Timotheum tertio: " Ut scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi,

columna et firmamentum veritatis ". In hac domo auditur symphonia et chorus per concordem laetitiam quantam ad conformitatem interiorem et exteriorem moram, animorum et sermonum. " Est enim symphonia concordia et collectio quorumcumque sonorum ", et designat laetitiam, quae venit ex concordia animorum. Unde et Ambrosius: " Symphonia est diversarum Aetatum et virtutum velut variarum chordarum indiscreta concordia, secundum quod dicitur Actuum quarto: Multitudinis credentium erat

cor unum et anima una ". " Chorus vero est collectio vocum " et significat laetitiam, quae venit ex concordia vocum et verborum in praedicando et laudando Deam, secandum illud Prophetae in Psalmo : " Laudate eam in tympano et choro ", et hoc est in saucia Ecclesia: primae ad Corinthios primo: "Obsecro, ut id ipsum dicatis omnes ". Et de his duobus dicitur ad Philippenses secundo: " Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem raritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes".

Hanc ergo harmoniam iucundam in hae domo Dei audit qui ad illam appropinquat. Appropinquatio autem ista est per considerationem sacrae Scripturae, quae quasi est quoddam ostium ad cognoscendum ea quae sunt intra unitatem sanctae Ecclesiae: Ecclesiastici ultimo : "Appropinquate ad me, indocti, et congregamini in domo disciplinae ". Et tunc, quando quis attendit Scripturam, in ipsa audit istius Ecclesiae concordiam et harmoniam intra eius membra: quia tota Scriptura nihil aliud docet quam caritatis concordiam et harmoniam, secundum illud Matthaei vigesimo secundo : "In his duobus mandatis " etc.: et ad Romanos decimo tertio: " Qui diligit proximum legem implevit". Nam primae ad Timotheum primo: "Finis praecepti est caritas de corde puro" etc.

48. (Vers. 26.). Tertio quantum ad liberalitatem paterni beneficii iudicati subdit: Et vocavit unum de servis et interrogavit, quaehaec essent. Iste unus servus vocatus est ordo praedicantium et docentium, de quo servo supra decimo quarto : " Misit servum suum hora coenae dicere invitatis "; nbi Glossa: (Servus est ordo praedicantium "; ab hoc servo requirenda sunt ecclesiastica Sacramenta et mysteria Scripturarum, quia, Malachias secundo , "labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est".

46. (Vers. 27.). Et quoniam verus praedicator est annuntiator praecipuus divinae pietatis, ideo subdit: Isque dixit illi: Frater tuus venit, per humilitatem poenitentiae ; Isaiae vigesimo primo (Si quaeritis, quaerite: convertimini et venite "; et sexagesimo: (Filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent".

Et occidit pater tuus vitulum saginatum, per refectionem eucharistiae, secundum illud Ioannis sexto " Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem " etc.

Quia salvum illum recepit, per recuperationem iustitias, quam solus Christos potest restituere, secandum illud Actuum quarto : " Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri". Haec autem tria praedicat sacra Scriptura tota, scilicet paenitentiam, gratiam et salutem. Unde praecursor Christi haec predicabat, scilicet: "Agite paenitentiam ", et promittens gratiam et salutem: similiter et ipse Christus: " PAEnitentiam agite "; similiter et universus chorus Apostolorum,

et maxime Petrus et Paulus, qui non tantum verbo, ferum etiam exemplo clamabant, secundum illud primae ad Timotheum primo : " Christus Iesus venit in hunc mundum, peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam ". Unde et propter peccatores dicebat, vitulum saginatum esse occisum, cum dicebat ad Romanos quinto : " Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo igitur magis nunc, iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum "; et paulo post: " Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia: ut, sicut regnavit peccatum in mortem, ita gratia regnet per iustitiam.".

47. (Vers. 28.). Et quia iustus, de suis meritis praesumens, hanc iustitiam non acceptat, immo potius indignatur contra misericordiam Dei, quasi inique agat reddendo bona pro malis: ideo subdit: Indignatus est autem et nolebat introire. Qui enim non acceptat affluentiam misericordiae Dei, sed sufficientiam iustitiae suae, non potest introire ad unitatis ecclesiasticae caritatem: et hoc est, quod dicitur ad Romanos decimo de talibus: (Ignorantes Dei iustitiam et suam volentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti ". Unde et hac de causa populus Iudaicus non vult introire in ecclesiasticam unitatem, quia, superbiens de sua iustitia, non acceptat summi Patris misericordiam peccatoribus impensam. Et contra tales dicitur ad Romanos tertio : "Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius", " ut sit ipse iustus et iustificans eum qui est ex fide Iesu Christi. Ubi est ergo gloriatio tua"? et sequitur: " Exclusa est". "Arbitramur enim, iustificari hominem per fidem sine operibus Legis". Iste igitur, praesumens de iustitia et indignans pro misericordia fratri impensa, non. ambulat secundum iustitiam, sed secundum iniustitiam, quia, Proverbiorum vigesimo nono , "qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior ".

48. Pater ergo illius egressus etc. Post descriptam impatientiam filii ad indignationem concipiendain hic secundo ostenditur clementia patris ad indignationem placandam, ubi tria introducuntur. Primo enim praemittitur ex parte patris allocutio pia: secundo, a parte filii responsio proterva- tertio subiungitur persuasio placativa.

Primo igitur quantum ad patris allocutionem piissimam dicit: Pater ergo illius egressus coepit rogare eum . Egreditur autem pater ad exteriora per condescensionem, secundum illud Habacuc tertio : " Egressus es in salutem populi tui et in salutem cum Christo tuo "; egressus scilicet iste non est aliud nisi manifestare se exterius in carne: Isaiae sexagesimo secundo: " Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius " etc.

Et quia hic egressus fuit ex magna pietate ad hominem salvandum, ideo dicit: Coepit rogare eum: ad Hebraeos duodecimo : " Tanquam filiis se offert vobis Deus". Rogat ergo, si contra ipsum dedignamur, secundum illud Isaiae trigesimo: " Audies verbum post tergum monentis: Haec est via bona, ambulate in ea ". Unde ipse Deus Pater contra ipsum filium indignatum non indignatur, sed potius eum rogat et consolatur, ut impleatur illud Isaiae sexagesimo sexto : "Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos"; nec immerito, quia, sicut dicitur secundae ad Corinthios primo, " ipse est pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ". Unde Ieremiae tertio dicitur de hac allocutione: " Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meae tu es" etc. Et sic impletur illud Iob decimo nono: " Orabam filios uteri mei ".

49. (Vers. 29.). Secundo quantum ad filii responsionem protervam subdit: At ille respondens dixit patri sua: Ecce, tot annis servio tibi: ubi proterve respondet, et quia se ipsum iactat de iustitia, dicens , quod longo tempore servivit patri, cum tamen ipse Pater obsequio nostro non indigeat, secundum illud Psalmi : " Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges"; et Iob trigesimo quinto: " Porro, si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet"? Ostentat ergo se in hoc, quod iactat se pro patre magna fecisse. Ostentat etiam se in hoc quod dicit, se nihil contra eum fecisse, cum addit: Et nunquam mandatum tuum praeterivi. Et in hoc iustificat se ipsum, cum tamen dicat Apostolus primae ad Corinthios quarto : " Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum". Contra illud supercilium dicitur tertii Regum octavo "Non est homo, qui non peccet"; et primae Ioannis primo: "Si dixerimus, quia peccatum non habemus, mendaces sumus quia dicitur ad Romanos tertio: " Omnes peccaverunt et egent gloria Dei ".

Ostentat ergo suam iustitiam, accusat et patris duritiam, cum subdit: Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer: quasi dicat: semper fuisti mihi durus et non dedisti mihi aliquam interiorem consolationem, quae esset indicativa dilectionis tuae. Et tamen hoc facit Deus insto iudicio et occulto, secundum illud Ecclesiastae nono : " Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei: et tamen nescit homo, utrum amore, vel odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta ". Iste autem, non attendens occulta Dei iudicia, patris duritiam accusat, quasi diceret illud Iob trigesimo : " Mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi". In hoc igitur accusat patris duritiam.

50. (Vers. 30.) Similiter reprehendit patris clementiam, cum adiungit: Sed postquam filius tuus hic: quasi dicat: non frater meus

sicut dicebat Dominus ex indignatione Exodi trigesimo secundo : "Descende de monte, quia peccavit populus tuus ", tuus, inquit, non meus

quia propter culpam dedignor, ut fratrem ipsum recognoscam.

Unde addit: Qui devoravit sitam substantiam cum meretricibus, venit, et ita dignus esset ira, quia prodigus, immundus et foedus, et ideo disperdendus; Psalmus : " Perdes eos qui fornicantur abs te "; et Threnorum primo: " Facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos. Iustus est Dominus, quia os eius ad iracundiam provocavi ". Occidisti ei Mulum saginatum, ostendendo summam benevolentiam, quam ostendit, cum alicui devotionem dat circa beneficium dominicae passionis, secundum illud Canticorum primo : " Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi ". Occidisti ei, id est, per devotionem dedisti, ac si solum pro ipso occisus esset, sicut et Paulus dicebat ad Galatas secundo : " Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me "; unde et praemittebat: " Christo confixus sum cruci".

Arguit ergo iste sua responsione proterva et patris clementiam et accusat duritiam et ostentat suam iustitiam, nec attendit, quod " Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ", sicut dicitur Iacobi quarto . Propter quod etiam Deus peccatoribus est dulcis, ut eos excitet ad spem, et durus iustis, ut eos inclinet ad humilitatem ; propter quod infra decimo septimo: " Cum feceritis quaecumque praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus " etc.

51. (Vers. 31.). Tertio quantum ad satisfactionem placativam subiungit: At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es. Nota hic benignissimam patris responsionem, quia, cum posset arguere filium de praesumtione, de indignatione, de protervi tale et de inhumani tale ; tamen non arguit, ne magis perturbet, sed pie blanditur, ut leniat; quia, Proverbiorum decimo quinto , " responsio mollis frangit iram ". Non ergo arguit perturbatum, sed dulciter et rationabiliter placat iratum, laudando scilicet filii obedientiam in hoc, quod dicit: Fili, tu semper mecum es, id est, semper mihi obtemperas, ita ut sis de numero illorum quibus dicitur infra vigesimo secundo : " Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis "; ut possis dicere illud Psalmi: " Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum ". Semper mecum es, in domo manens sicut filius; Ioannis octavo " Filius manet in domo in Aeternum ".

Placat etiam ostendendo benevolentiam, cum addit: Et omnia mea tua sunt, per benevolentiam scilicet caritatis, secundum illud primae ad Corinthios tertio : "Omnia vestra sunt,

sive Paulus, sive Apollo, sive praesentia, sive futura. Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei "; quia, sicut dicitur ad Romanos octavo, " qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit"? Vult ergo dicere, quod, licet magna non ostendat, tamen magna reservat, secundum illud Isaiae sexagesimo quarto : "Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te ". Omnia ergo sunt viri iusti, vel in re, vel in spe. Nam cum sint quaedam superiora, qua edam inferiora, quaedam paria; superiora sunt viri iusti ad fruendum: Psalmus : " Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum". Aequalia, Angeli scilicet, insti sunt ad coadiuvandum; ad Hebraeos primo: " Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis ". Inferiora iusti sunt ad utendum et dominandum: Psalmus: " Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum "? " Omnia subiecisti sub pedibus eius " etc. Et in hoc apparet mira patris benevolentia.

52. (Vers. 32.). Placat etiam approbando impensam misericordiam, cum subiungit: Epulari

autem oportebat et gaudere, caritate scilicet urgente, quia caritas est quae cogit de bono gaudere. Unde Apostolus secundae ad Corinthios quinto : " Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis. Caritas enim Christi urget nos". Et sicut earitalis est uri de alieno scandalo, secundum illud secundae ad Corinthios undecimo: " Quis scandalizatur et ego non uror "? sic laetari et refici de alieno remedio. Ideo dicit: Quia frater tuus hic mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est: mortuus fuerat, deserendo Christum, qui de se dicit Ioannis decimo quarto : " Ego sum via, veritas et vita "; et primo: " Vita erat lux hominum ". Perierat, amando peccatum, quia, Ecclesiastici tertio "qui amat periculum peribit in illo". Reuixit antem, redeundo ad Christi gratiam: Ioannis undecimo : " Ego sum resurrectio et vita " etc. Et inventus est, redeundo ad poenitenliam, sicut supra eodem inventa fuit ovicula, inventa etiam fuit perdita drachma. Et ideo epulari oportebat et gaudere, quia, sicut supra dictum est eodem , " gaudium est Angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente", gaudium etiam pastori de ove, gaudium similiter mulieri de drachma: ergo multo fortius gaudium debet esse fratri de fratre suo et patri de filio reinvento.