COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum VI.

1. Factum est autem in Sabbato. Supra egit . Evangelista de discipulorum vocatione: in parte ista agit de ipsorum defensione, quia boni pastoris est non solum oves congregare, sed etiam a lupis defendere . Et habet haec pars duas. In prima defendit eos testimonio Scripturae: in secunda vero, miraculo potentiae, ibi : Factum est autem et in alio Sabbato. Ipse enim Christus est " Dei virtus et Dei sapientia"; unde discipuli vocabant eum: " Magister et Domine ", Ioannis decimo tertio: et ideo primo defendit ut Magister per testimonium authenticum, secundo, ut Dominus per.opus miraculosum.

Circa primum autem defendendi modum tria introducuntur: primum est criminandi occasio, secantium est criminationis oppositio , tertium est criminatorum confutatio.

2. (Vers. 1.). Criminandi igitur occatimm dedit discipulorum necessitas, propter quam vellebant spicas in Sabbatis. Et hanc notat, cum dicit: Factum est in Sabbato secundo primo, id est secundo a primo, id est immediate sequente Sabbatum praecedens, de quo habitum est supra quarto , in quo curavit daemoniacum. Vel, sicut dicit Chrysostomus, in Sabbato secundo primo, id est bis primo sive principali, propter duplicem solemnitatem concurrentem, quia Sabbatum ex se solemnitas erat, et etiam ratione Neomeniae, quae tunc erat. Vel secundum Bedam secundo primo est una dictio composita ex integro et corrupto, ut secundo primum dicatnr, hoc est secundo praelatum, id est superius et dignius illo Sabbato legali, quia iam tunc incipiebat Sabbatum novum, in quo feriandum est a vitiis, non ab operibus necessariis.

3. Et hoc patet per ipsorum discipulorum exemit pium, de quibus subditur: Cum transiret per sata: transibat, scilicet ipse Christus, quia viator erat: unde Actuum decimo : " Pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos ". In transitu autem suo designat, omnia haec esse transitoria, secundum illud Halthaei vigesimo quarto: " CAElum et terra transibunt ". Transibat autem, non manebat, et discipuli eius Similiter, ut ipsi etiam hoc faterentur, quia " non habemus hic manentem civitatem ", ad Hebraeos ultimo. - Quia vero, per haec transeundo, non debemus immorari, sed indigemus sustentari; ideo adhdit: Vellebant discipuli eius spicas et manducabant, confricantes manibus suis : vellebant, id est, avellebant, a stipula discerpentes, secundum quod dicitur Amos septimo: " Armentarius ego sum, vellicans sycomoros". Vellebant, dicit, non metebant, quia hoc secundum Legem erat concessum, illud inhibitum: Deuteronomii vigesimo tertio: " Si intraveris segetem amici tui, franges spicas et manibus conteres, falce autem non metas ". Et hoc quidem faciebant, famis necessitate compulsi, sicut, Matthaei duodecimo , " discipuli eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare ". Nec mirum, quia, Proverbiorum vigesimo septimo, " anima esuriens amarum pro dulci sumet"; et Iob sexto: " Quae tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt".

4. Unde humana necessitas ipsos excusabat, quae hoc facere compellebat: et hanc rationem assignat Beda : " Non habentes, inquit, discipuli spatium manducandi propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolabantur ". - Alia ratio est necessitas paupertatis assumtae, qua erant inopes, ut nec sufficienter haberent panem: unde Apostolus secundae ad Corinthios undecimo : "In fame et siti, in frigore et nuditate ".

Tertia ratio est austeritatis exemplum, quo docebant nos, sicut dicit Ambrosius , " non praeparatas escas, sed simplices quaerere cibos "; Isaiae trigesimo : "Dabit vobis Dominus panem arctum et aquam brevem ". - Quarta est, ut ostendant, quod non ad litteram, sed spiritualiter debemus legale Sabbatum observare, contra haereticos post futuros: ad Hebraeos quarto : " Relinquitur sabbatismus populo Dei ".

Quinta ratio est spiritualis intelligentia. Per Sabbatum enim intelligitur otium divinae contemplationis: Isaiae quinquagesimo octavo : " Vocaveris Sabbatum Domini delicatum ". Spicae sunt praegustrfonps dulcedinis internae, quae asperitatibus sunt permixtae, et ideo manibus confiteantur, ut granum purum eliciatur, sicut Ruth, quae "colligebat spicas remanentes post terga metentium ".

Sexta ratio estex parte dulcedinis verbi Christi, qua fortiter illecti, obliviscuntur manducare: unde Psalmus : " Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo "; et Ioannis sexto: " Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt ".

5. (Vers. 2.). Criminationis vero obiectionem intulit Pharisaeorum perversitas, qua libenter insultabant discipulis. Quod notat, cum subdit: Quidam autem

Pharisaei dicebam illis: Quid facitis quod non licet in Sabbatis ? quia praeceptum erat in Lege, Exodi decimo sexto et trigesimo quinto et Levitici vigesimo tertio, Sabbatum diligentissime observari. Et ideo arguebant eos tanquam legis divinae transgressores, sicut Magistrum eorum: Ioannis nono: " Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit". Unde eos morte dignos reputabant, quia, secundum illud ad Hebraeos decimo , " irritam quis faciens Legem Moysi, absque ulla miseratione sub duobus vel tribus testibus moritur ", et maxime quantum ad mandatum de Sabbato, quod erat praecipue observandum: unde ille qui inventus est colligere ligna in Sabbato, interfectus est, sicut dicitur Numerorum decimo quinto: "Morte moriatur homo iste, obruat eum lapidibus omnis turba extra castra ".

6. Haec autem criminatio partim veniebat ex ignorantia Legis, partim ex superbia mentis, partim ex simulatione hypocrisis, partim ex superstitione traditionis. - Ex ignorantia Legis, quia non prohibebatur sumtio necessitatis, sed operatio servitutis. Et ideo talibus dicitur Matthaei vigesimo secundo : " Erratis, nescientes Scripturas neque virtutem Dei ".

Ex superbia mentis, quia alios despiciebant , sicut infra decimo octavo dicitur de Pharisaeo, qui se ipsum iactabat: " Gratias tibi, Deus, ago, quia non sum sicut ceteri hominum "; ad Romanos decimo: " Dei ignorantes iustitiam, suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti".

Ex simulatione hypocrisis, secundum illud Matthaei vigesimo tertio : " Vae vobis ! scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et reliquistis quae graviora sunt Legis ".

Ex superstitione traditionis , in qua maiorem vim faciebant quam in Lege: unde dicitur eis Matthaei decimo quinto: " Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram"?

Haec autem criminatio potissime veniebat ex ignorantia Legis, ex qua inflammabatur Pharisaeorum perversitas.

7. (Vers. 3.). Criminatorum autem confutationem subiecit auctoritas Veritatis, et hanc notat, cum subdit: Et respondens Iesus ad eos, dixit. Confundit autem Veritas Pharisaeos et defendit discipulos auctoritate Scripturae et etiam propria. - Per auclorilalem Scripturae ostendit, quod mandatum de

Sabbato non obligabat in casu necessitatis: et hoc ostendit exemplo David, quod insinuat, cum dicit: Nec hoc legistis? et si legistis, non intellexistis: lot quarto : " Quia nullus intelligit, in Aeternum peribant "; vel si legistis, non meministis, secundum illud Ezechielis septimo: " Peribit Lex a sacerdote et consilium a senioribus eius ", quasi dicat: vos, qui estsi Legis aemulatores, deberetis legisse, non ignorare ne posset vobis dici illud Ioannis tertio: "Tu es magister in Israel, et haec ignoras"? Et vere debebant legisse, quia valde notabile erat factum, scilicet quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eoerant.

Sed contrarium huius dicti videtur primi Regum vigesimo primo: " Quare tu solus venisti, et nullus tecum "? Sed illud dicit, quia non habebat nobilem societatem, cum esset "gener regis " et magnus princeps. Unde subditur ibidem, quod " vasa puerorum erant sancta". Societatem igitur habuit, licet non ita magnam vel notabilem: et illi fuerunt socii eius in facto, ut non possint dicere, factum esse causa privilegii specialis.

8. (Vers. 4.). Unde addit: Quomodo intravit in domum Dei, id est in tabernaculum, quia domus Dei, id est templum, nondum erat aedificata: primi Paralipomenon decimo septimo : " Non aedificabis mihi domum ad habitandum. Non enim mansi in domo, ex quo eduxi Israel de Aegypto, usque ad diem hanc ".

Nec tantum in domum, id est tabernaculum , introivit, sed, quod plus est, panespropositionis sumsit, sumsit scilicet a sacerdote, et manducavit. Et de his panibus Exodi vigesimo quinto: " Panes super mensam pones propositionis in conspectu meo semper ", qui ideo propositionis dicuntur , quia per singula Sabbata super mensam proponebantur.

Et quod plus est: Manducavit ipse et qui cum eo erant , sicut dicitur primi Regum vigesimo primo: " Dedit sacerdos David sanctificatum panem; neque enim erant ibi nisi tantum panes propositionis ", contra Legem: unde subdit: Quos non licebat manducare nisi tantum sacerdotibus; unde dicitur Levitici vigesimo secundo, quod "inquilinus etiam sacerdotis et mercenarius non debebant vesci de sanctificatis ". Sed Levitici vigesimo quarto dicitur de panibus propositionis, quod erant "Aaron et filiorum, ut comedant in loco sancto, quia Sanctam sanctorum est foedere sempiterno ". Si ergo David Don peccavit, quia necessitas eum excusavit ab illo praecepto, pariter et hi qui sunt necessitate compulsi, non snnt reprehendendi, quia per necessitatem famis sunt excusati.

9. (Vers. 5.). Et ne quid desit auctoritati Scripturae, subiungit suam auctoritatem, per quam cum eis volebat et poterat dispensare. Quod notat, cum subdit: Et dicebat illis, quoddominus est Filius hominis etiam Sabbati. Vocat autem se Filium hominis quantum ad humilitatem humanitatis assumlae, et dicit se Dominum Sabbati et Legis quantum ad sublimitatem Divinitatis occultae: unde in Apocalypsis decimo nono dicitur, quod " habebat in vestimento et in femore suo scriptum.- Rex regum et Dominus dominantium ", Et ideo dicitur in Psalmo: " Omnia subiecisti sub pedibus eius"; dicitur hoc de Filio hominis " paululum minorata ab Angelis " propter ignominiam passionis. Et ideo tanquam Dominus cum eis dispensabat ad tempus, qui postmodum ipsius observantiam ablaturus erat

10. Factum est in alio Sabbato etc. Supra defendit discipulos ut Magister auctoritate Scripturae sive testimonio; hic defendit ut Dominus virtute potentiae in miraculo, in quo, sanando hominem in Sabbato, ostendit, se dominum esse Sabbati, et quod non oportet in Sabbato ab omni opere abstinere, sed a malo solum. Circa huius miraculi descriptionem tria insinuantur: primum est opportunitas miraculosi operis: ^secundum est sublimitas mirabilis operatoris, ibi : Ipse autem sciebat cogitationes eorum: tertium est perversitas miserabilis plebis, ibi: Ipsi autem repleti sunt insipientia.

Quantum ad opportunitatem antem miraculosi operis notandum, quod ipsa colligitur ex tribus, sci-- licet ex confirmatione propriae .doctrinae, ex retentione humanae miseriae et ex conputatione Iudaicae perfidiae. Primum erat sapientiae, secundum clementiae, tertium iustitiae, quae sunt in Christo omnipotente.

11. (Vers. 6.). Erat ergo primo propria doctrina confirmanda, quam publicabat Sabbatis: propter quod dicit: Factum est autem et in alio Sabbato, et intraret in synagogam et doceret: quia, sicut Ioannis decimo octavo dicit, " ego semper docui in synagogis et in templo, ubi omnes Iudaei conveniunt "; quia illud Isaiae quinquagesimo quarto debebat in Christo impleri: "Ponam omnes filios tuos doctos a Domino ". Unde hic erat, de quo Ecclesiastici trigesimo nono : " Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur ". Docebat enim iustitiam, quae est communis virtus; unde Osee decimo: " Tempus requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam ".

12. Erat humana miseria relevanda propter penuriam infirmitatis, ob quam dicit: Et erat ibi homo, et manus eius dextera erat arida: et ita ineptus erat ad omnia opera, quia fortiorem manum et melius membrum amiserat. Unde vere erat homo iste ille, de quo Iob decimo quarto , quod "brevi vivens tempore, repletur multis miseriis ". Unde iam in isto impletum erat illud Zachariae undecimo : " Brachium eius dexterum ariditate siccabitur "; et ideo iam potuit gemere et dicere Domino: " Aruit tanquam testa virtus mea "; et propterea relevanda per divinam potentiam.

13. (Vers. 7.). Erat nihilominus Iudaica perfi- 1 dia confutanda propter observantiam malignitatis, ratione cuius dicit: Observabant autem scribae et Pharisaei, si in Sabbato curaret. Unde impletum est in eis illud Psalmi : " Omnes cogitationes eorum in malum, inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt ".

Observatio ista erat insidiosa, quod spectat ad malignum animum, iuxta illud leremiae nono: " In ore sno parem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias ". Et ideo subditur: Ut invenirent, unde accusarent illum . Unde isti dicebant illud Babyloniorum, Danielis sexto: " Non inveniemus huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui". In hae igitur die praecipue observabant, sicut dicit Beda , ut, si non curaret, crudelitatis vel imbecillitatis: si autem curaret, transgressionis arguerent". Sed certe neutrum inveniunt., quia, dum curat, ostendit se misericordem: et dum non curat, iustum ; unde Ioannis nono : " Nisi esset hic a Deo, non posset facere quidquam ". Et ideo Ieremiae secundo: " Quid invenerunt patres vestri iniquitatis in me, quia elongaverunt a me "? quasi dicat: nihil, quia ipse est, de quo Isaiae quinquagesimo tertio: " Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius". Propterea dicebat ipse Ioannis octavo: "Quis ex vobis arguet me de peccato ? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mitai"?

14. (Vers. 8.). Ipse vero sciebat cogitationes eorum. Post opportunitatem miraculosi operis subditur hic sublimitas mirabilis operatoris quantum ad tria, scilicet quantum ad sapientiam discernendi in corde, prudentiam interrogandi in sermone et efficaciam curandi in opere .

Primo igitur per sapientiam in corde deprehendit eorum cogitationes: quod notat, cum dicit: Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et vere, quia Dominus sapientissimns; unde in Psalmo : " Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae ". Et ideo oculis Dei erant cogitationes eorum apertae ; propter quod dicit Isaiae primo: " Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis "; unde et Ioannis decimo sexto: " Dicebant ei discipuli: Nunc scimus, quia scis omnia, et non est opus, ut quis te interroget". Nec mirum, quia ipse est ille, de quo Ieremiae decimo Septimo : " Ego Dominus scrutans corda et renes, qui do unicuique iuxta viam suam ".

15. In cuius rei testimonium, ut ostendat se cognitorem cordium, iubet, hunc curandum surgere in medium, cum subdit: Et ait homini, qui habebat manum aridam; propter quem illi cogitationes superbas cogitabant, ita ut posset eis dici illud Ecclesiastici trigesimo septimo : " O praesumtio nequissima ! unde creata es cooperire aridam malitia"? Surge et sta in medium, id est in loco perspicuo, ut omnes cognoscant, cogitatus suos esse deprehensos, iuxta illud Ecclesiastici primo : " Ne accesseris ad illum duplici corde "; " ne revelet Deus abscondita tua et in medio synagogae elidat te "; quia, secundum quod dicitur Proverbiorum vigesimo sexto, "qui operit odium fraudulenter manifestabitur malitia eius in concilio ".

Et surgens stetit, non timens indignationem Pharisaeorum. Dicebat enim illud Iob decimo septimo intra se: "Libera me, Domine, et pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me "; et rursus illud Psalmi: " Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum "; unde ad Domini imperium confortatus, securus stetit. Nec mirum quia ipsi recte potest dici illud Iob quarto : " Ecce docuisti multos et manus lassas roborasti "; unde poterat hic dicere illud Danielis decimo: "Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me ".

16. (Vers. 9.). Secundo vero per prudentiam in sermone declinabat eorum machinationes: propter quod additur: Et ait ad illos Iesus: Interrogo vos.

Sed contrarium huius videtur dici Matthaei duodecimo, ubi dicitur, quod ipsi (interrogabant Dominum: Si licet Sabbato curare "?

Ad quod respondet Augustinus, de Concordia Evangelistarum quod primo ipsi interrogaverunt, et Dominus eis replicavit. Vel potest esse, quod cogitationem interiorem sequitur interrogationis forma. Matthaeus intelligit , quod in auribus Dei cogitare est loqui, et dubitare est interrogare.

Et proponit cautam interrogationem : St licel Sabbatobene facere, an male: animam saluam facere, an perderet Hoc quaerit non tanquam dubium, sed tanquam indubitanter veram, ut altera pars detur. Constat enim, quod licet Sabbatis benefacere, vel non bene facere;salvare animam, vel non salvare, quia inter contradictorie opposita nihil est medium . Sed non bene facere, cum est locus et opportunitas, est negligere bonum, et hoc est male facere. Igitur hoc est certum et verum disiunctum, de quo necesse est dare alteram partem; sed hanc non possunt dare: licet male facere, vel animam perdere: restat igitur, ex hac interrogatione ipsos esse convictos, quod licet Sabbato bene facere et animam curare: et sic non poterant respondere. Unde impletum est illud Iob nono : "Si repente interroget, quis respondebit ei? Aut quis poterit ei dicere: Cur ita facis "? Et ideo ad Romanos nono: " O homo ! quis es tu, ut respondeas Deo "? Unde Iob nono dicitur, quod "non poterit respondere ei unum pro mille". In Matthaei antem duodecimo istud disiunctum non sic proponitur, sed altera pars quaeritur et probatur a minori per liberationem ovis a fovea: multo igitur fortius liberandus est homo, de quo in Psalmo: "Omnia subiecisti sub pedibus eins " etc.

17. (Vers. 40.). Tertio autem per efficaciam in opere deiiciebat eorum praesumtiones: propter quod subiungitur: Et circumspectis omnibus, tanquam iam confusis, ut iam posset dicere illud Iob decimo septimo : " Ergo vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum vsapientem ". - Et quia nullus poterat contradicere, ad veritatis confirmationem subditur: Dixit homini: Extende manum tuam. - Et quoniam " sermo eius potestate plenus est", sicut dicitur Ecclesiastae octavo ;ideo subditur: Et extendit, et restituta est sanitati manus eius: in quo ostendit Dominus, se esse Legis et Sabbati dominum. Nam ipse erat, qui Moysi, Exodi quarto , sanavit manum per solum imperium: ipse etiam erat, qui Ieroboam, idololatrae regis Israel, manum siccavit et iterum sanavit, sicut dicitur tertii Regum decimo tertio: ipse, inquam, est ille, de quo dicitur, quod "vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt de quo in Psalmo: " Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas "; et hoc solo sermone, ut manifestetur, quod ipse est ille, de quo Sapientiae decimo sexto : " Tuus, Domine, sermo sanavit eos, qui sanat omnia ". Sicut enim Pater per Verbum increatum omnia fecit, ita per Verbum incarnatum, ut dicit Augustinus, omnia refecit.

18. (Vers. 11.). Ipsi autem repleti sunt insipientia. Hic tertio tangitur perversitas miserabilis plebis, quae inde obstinata est in malo, unde debuit relevari ad bonum. Haec antem perversitas ostenditur in tribus, scilicet in excaecatione cordis, conspiratione oris et persecutione operis.

Quantum ad excaecationem cordis dicitur: Ipsi autem repleti sunt insipientia, hoc est caecitate malitiae: Sapientiae secundo : " HAEc cogitaverunt et erraverunt, excaecavit enim illos malitia eorum ". Hac quippe fuerunt repleti et stulti facti sunt iusto iudicio Dei, secundum illud ad Romanos primo: " Tradidit illos Deus in reprobum sensum"; " repletos "nni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia: plenos invidia, homicidio, dolo, malignitate ". Hac quippe invidia erant excaecati, quia "sapiens est ille cui opiunt res, prout sunt"; invidus autem aliena felicitate torquetur. Tales erant hi; unde eis competebat illud Baruch tertio: " Quoniam non habuerunt sapientiam, perierunt propter suam insipientiam ". Haec autem plenitudo insipientiae est vera vacuitas, quia " divitiae salutis, sapientia et scientia"; igitur ab oppositis insipientia est inopia: ideo dicitur Proverbiorum decimo nono: " Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua et insipiens ".

19. Quantum ad conspirationem autem oris additur: Et colloquebantur ad invicem, mutuo sermone se ipsos provocantes ad malum: Sic fecerunt Ioannis undecimo : " Collegerunt pontifices et Pharisaei consilium et dicebann Quid facimus" etc. Hoc consilium figuraliter praecessit in fratribus Ioseph: Genesis trigesimo septimo: " Mutuo loquebantur, dicentes: Ecce, somniator venit: venite, occidamus eum ". Hoc consilium erat impium: ideo Genesis quadragesimo nono: " In consilium eorum non veniat anima mea"; Ieremiae decimo octavo: " Tu scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitatibus eorum ".

20. Quantum ad persecutionem operis subditur: Quidnam facerent de Iesu, id est, quomodo eum morti tradere possent: quod et fecerunt, licet non statim, secundum illud Ioannis septimo: " Nemo misit in eum manus, quia nondum venerat hora eius ". Sed tamen post fecerunt, sicuf dicitur Actuum tertio : "Auctorem vitae interemistis et petistis virum homicidam donari vobis". Unde ipse Salvator dicere poterat illud Ieremiae undecimo : " Tu autem, Domine , demonstrasti mihi, et cognovi consilia eorum. Ego autem quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi, quoniam cogitaverunt consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem eius " etc.

21. Spiritualiter intelligendum, quod ariditas est in anima defectus vigoris propter absentiam gratiae, secundum illud Ioannis decimo quinto : " Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et arescet". Haec autem ariditas septem de causis introducitur secundum septem capitalia peccata. Unde nota, quod est ariditas superbiae sive ex superbia proveniens: Ecclesiastici decimo : " Radices gentium superbarum arefecit Dominus ".

Et invidiae: Iacobi primo: " Exortus est sol cum ardore et arefecit foenum "; et in Psalmo: (Fiant sicut foenum tectorum ".

Et irae, de qua Marci nono de daemoniaco, qui "spumat et stridet dentibus suis et arescit". - Et accidiae: Proverbiorum decimo septimo: "Spiritus tristis exsiccat ossa"; Numerorum undecimo: " Arida est anima nostra " " nauseat super hoc cibo levissimo". - Et avaritiae: Ecclesiastici decimo quarto : "Insatiabilis est oculus cupidi, in parte iniquitatis non satiabitur, donec consumet arefaciens animam suam ". - Et gulae: Nahum primo: "Convivium pariter potantium consumetur quasi stipula ariditate plena". - Et luxuriae: Psalmus";"Ossa mea sicut cremium aruerunt, percussus sum ut foenum, et aruit cor meum" etc; " Omnis caro foenum ", Isaiae quadragesimo ; et Iob trigesimo: ".Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt".

22. Sic igitur ex septem causis accipitur ariditas spiritualis, quae etiam est septiformis: scilicet ariditas cordis ad bene cogitandum: Isaiae vigesimo primo : " Emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me".

Et ariditas oris ad desiderandum: Iudith septimo: " Erit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis ". - Et verbi ad docendum: Osee nono : " Da eis, Domine, vulvam sine liberis et ubera arentia ".

Et ariditas brachii ad operandum: Zachariae undecimo: " Brachium eius ariditate siccabitur ".

Et ariditas manus ad largiendum: Iob decimo quinto: " Antequam dies eius impleatur, peribit, et manus eius arescet.

Et cutis ad conversandum: Iob septimo : " Cutis mea aruit et contracta esu.

Est postremo ariditas virtutis ad sustinendum; Psalmus: " Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis".

23. Hic autem Aegrotus habens manum aridam significat ariditatem avaritiae, quae sanatur, cum divino imperio manus extenditur ad eleemosynam largiendam, secundum illud Proverbiorum ultimo : " Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem ". Et illa extensio impetrat vigorem gratiae, secundum illud Ecclesiastici decimoseptimo: " Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit".

Exemplum autem et experimentum apparet manifeste in quodam rege Angliae , qui faciebat eleemosynas largas, cuius manus et brachium manet integrum et incorruptum, dicente sibi quadam die quodam episcopo, cum extendisset manum, ut daret pauperi scutellam argen team, quam ante se habebat, nunquam manum eius siccandam; quod verbum impletum.dicitur esse usam in praesentem diem.

Tertio determinatur vocatorum instructio per duo.

24. Factum est autem in illis diebus, exiit etc Postquam determinata est doctrinae Christi anthesticatio et discipulorum vocatio, hic subditur tertia pars, in qua fit vocatorum instructio . Et quoniam instructio discipulorum duplex est, scilicet communis et specialis: communis scilicet in doctrina eorum quae requiruntur ad salutem omnium ; specialis, in doctrina mysterii Scripturarum: ideo pars ista habet duas: in quarum prima erudiuntur Apostoli in veritate explicata et praeceptis apertis: in secunda instruuntur in explicandis parabolis et parabolice dictis, infra octavo : Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat etc.

In primi parte Apostoli instruuntur in veritate expliotti et praeoeptis apertis.

Prima pars habet duas: in prima exprimitur veritas doctrinae: in secunda vero ad confirmationem doctrinae declaratur sublimitas in Doctore, infra septimo : Cum autem implesset omnia verba sua etc.

Primo exprimitur veritas doctriae tripliciter.

Prima pars, quae continet praesens capitulum, habel tres. Quia enim doctrina non debet communicari indignis et fastidiosis, sed idoneis et studiosis: ideo primo praemittitur segregatio discipulorum; secundo vero, attractio auditorum, ibi : Et descendens cum illis de monte: tertio vero, explicatio documentorum, ibi: Et ipse, elevatis oculis etc.

Circa segregationem autem discipulorum quatuor introducuntur, quae ipsam perficiunt, scilicet oratio divina impetrativa doni, electio insinuatva meriti, institutio impositiva officii, nominatio discretiva consortii.

25. (Vers. 12.). Praemittitur diuina orate impetrativa doni ipsis discipulis eligendis, cum dicitur:

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem irare: exiit, scilicet de civitate et consortio turbarum, ut esset eius oratio quieta. Hinc dicitur de Iudith, quod " petiit, ut daretur ei copia, nocte et ante lucem egrediendi ad orationem ", Iudith duodecimo Et quod pias, exiit in montem, scilicet ascendendo, ut ostenderet, quod oratio debet esse elevata, et orans elevatus a terrenis: quia, sicut dicit Damascenus , "oratio est ascensus intellectus in Deum ".

26. Huius figura praecessit in Moyse, Exodi decimo septimo , ubi dicitur, quod " Moyses ascendit in verticem collis, cumque elevaret Moyses maniis, vincebat Israel".

De his duobus, scilicet de recessu a turbis et ascensu in montem, dicitur Hattnaei decimo quarto: "Dimissa turba, ascendit in montem solus orare ". Horum duorum figura praecessit in Abraham, de quo Genesis vigesimo secundo dicitur, quod " dixit ad pueros suos: Exspectate hic cum asino", scilicet in valle: " ego autem et puer illac usque pergentes, postquam adoraverimus, rel vertemur ad vos".

Per hunc etiam modum debet adorare anima sancta, cuius informatio apparet in Iudith, de qua duodecimo dicitur, quod " egrediebatur nocte in vallem Bethuliae et ascendebat et adorabat Dominam Deum Israel".

27. Et quia non sufficit oratio quantumcumque devota, nisi etiam sit assidua: ideo subditur: Et erat pernoctans in oratione Dei: ita ut posset dicere eam David , quod " media nocte surgebam ad confitendam tibi"; unde et Moyses, " ascendens in montem, fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus", Exodi vigesimo quarto. Per hanc modum debent spirituales viri facere, iuxta quod dicitur Threnorum secundo : " Consurge, in nocte lauda in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini ". Hinc est, quod dicitur de illa Sara devota Tobiae tertio, quod " perrexit in superius cubiculum domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit, sed in oratione persistens, cum lacrymis deprecabatur Dominum ".

28. (Vers. 13.). Secundo vero subditur electio in sisninuativa meriti in discipulis promovendis, cum subditur: Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit ex ipsis duodecim. In die

vocat, quia, sicut Ioannis undecimo dicitur, "qui ambulaverit in die non offendit, quia lucem baias mandi videt", scilicet Christum, qui "est lux vera, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum ", Ioannis primo: et ideo primae Petri secando: " De tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum ".

29. Nota, quod discipulos vocat, ut eligat, quia discipuli Christi digni erant honorari, secandum illud Psalmi : (Nimis honorificati sunt amici tui, Deus", et hoc, quia discipuli. Ad discipulatum enim Christi requiritur perfecta humilitas: Matthaei undecimo : " Discite a me, quia mitis sum et humilis corde ". Item, perfecta paupertas: infra decimo quarto: " Nisi quis renuntiaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus". Item, perfecta caritas: Ioannis decimo tertio: "In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei eritis, si dilectionem ad invicem habueritis ".

Et nota, quod duodecim elegit ad designandam abundantem perfectionem meriti , quia duodecimus est primus numerus abundans. Unde Matthaei quinto Christus ait: " Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum ". Hic autem numerus designatur in duodecim filiis Iacob, Genesis quadragesimo sexto : in duodecim lapidibus, Exodi vigesimo octavo: in duodecim principibus plebis Israel, Numerorum decimo septimo: in duodecim exploratoribus missis a Moyse, Numerorum decimo tertio: in duodecim fontibus aquarum, Exodi decimo quinto: in duodecim lapidibus de Iordane extractis, Iosue quarto: in duodecim bobus sustentantes mare Aeneum, tertii Regum septimo: in duodecim horis diei, Ioannis undecimo: in- duodecim fundamentis civitatis, Apocalypsis vigesimo primo. Fuerunt enim Apostoli figuris plurimis designati propter multiplicem dignitatem. Fuerunt enim patriarchae filiorum spiritualium procreatione ;lapides pretiosi, virtutum varietate: principes multitudinis, praelationis sublimitate: exploratores, contemplationis subtilitate: fontes aquarum, sapientiae profunditate: lapides Iordanis, fidei fundatione: boves, predicationis exercitatione: horae diei, exemplorum honestate: fundamenta civitatis, totius Ecclesiae supportatione .

30. Tertio vero adiungitur institutio imposiliva officii in electis, cum subditur: Quos et apostolos nominavit, id est missos: in quo auctoritatem dedit praecipuam praedicandi: ad Romanos decimo : " Quomodo praedicabunt, nisi mittantur "? Unde conqueritur Dominus de malis prophetis Ieremiae vigesimo tertio: "Non mittebam eos, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant", At non tales Apostoli, de quibus Matthaei decimo dicitur: "Ecce, ego mitto vos sicut oves in medio luporum ". Hos autem misit ad Ecclesiam Dei fundandam et civitatem construendam super illum lapidem vivum, angularem in fundamentis fundatum. Unde Apocalypsis vigesimo primo : " Murus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in ipsis nomina duodecim Apostolorum Agni". Et ideo ad Ephesios secundo: " Vos estis cives Sanctorum et domestici Dei, superaedificali super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis aedificatio constructa, crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu sancto".

31. (Vers. 14.). Quarto subiungitur denominatio discretiva consortii in Apostolis iam promotis: quod notatur, cum subditur: Simonem, qui cognominatur Petrus , et Andream, fratrem eius. Nominat enim Apostolos binos et binos, secundum quod Dominus associavit eos. Unde infra decimo subditur, quod " misit eos binos et binos in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus ".

32. Et nota, quod hic ponit nomina omnium, sed non omnium ponit et cognomina, sed illorum qui habent nomina aequivoca, ut Simonis Petri et Simonis Zelotis et Iudae Iacobi et Iudae Iscariotis.

Et nota, quod associat fratrem fratri, ut Petrum Andreae et. Ioannem Iacobo ad commendandam concordiam, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quinto : "In tribus beneplacitum est spiritui meo: concordia fratrum et amor proximorum ". Nam, sicut dicitur Proverbiorum decimo octavo, " frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firnia ".

Postremo autem Apostolo, scilicet Iudae, addit non solum cognomen, sed etiam crimen, cum dicit : Qui fuit proditori in quo designatur, quod Dominus in eligendo eum non ignoravit, qualis futurus erat; unde Ioannis sexto: " Nonne vos elegi, et unus ex vobis diabo Ius est"?

33. Licet autem hic esset futurus pessimos tamen Dominus eum elegit. Competebat enim suum humilitati, qua non recusabat consortium soon proditori, et suae benignitati, qua non solum bonis, sed etiam malis benignum se ostendebat Undi et fecit eum dispensatorem, sicut dicitur Ioanni) duodecimo : " Sed ea quae mittebantur, portabat "

Congruebat etiam statui praesentis Eccksiae in qua mali permiscentur bonis, secundum illud Matthaei decium tertio : " Sinite utraque crescere usque ad messem "; quia " simile est", sicut ibidem dicitur, " regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti" etc.

Expediebat hoc etiam eruditioni nostrae, ut non diffidamus, si aliquos, qui videntur stare, cadere videamus: et propter aliquos malos bonorum consortium non despiciamus, iuxta quod dicitur primae Ioannis secundo : " Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis ". Ut etiam non praesumamus, si ad dignitates eligamur. Unde Bernardus in epistola ad Coloniensem archiepiscopum sic ait: "Si cunctos, qui eliguntur ad ministerium, constat eligi ad regnum, securus est Coloniensis archiepiscopus. Quodsi Iudam in sacerdotio et Saulem in regno non legitur reprobasse nisi Deus, timeat necesse est et Coloniensis archiepiscopus ". Unde valde terribile est illud Matthaei vigesimo secundo : " Multi sunt vocati, pauci vero electi "; et ideo ad Romanos duodecimo : " Noli altum sapere, sed time".

34. Spiritualiter per has sex combinationes duodecim Apostolorum intelliguntur sex gradus profectus virtutum, quibus pervenitur usque ad caritatem perfectam, vel usque ad pacem, vel usque ad sapientiam.

De primis sex gradibus, quibus id caritatem pervenitur, secundae Petri primo :"Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstiuentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore fraternitatis caritatem ". Et illi sex gradus recte correspondent istis combinationibus, si nominum interpretationes attendantur. - De gradibus, quibus pervenitur ad pacem, Matthaei quinto : "Beati pauperes" etc.

De gradibus vero, quibus ad sapientiam pervenitur, Isaiae undecimo " Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis. Et replebit eum spiritus timoris Domini " ; ubi incipit a supremo. Horum figura pulcherrima nraefessit in throno Salomonis, ubi dicitur, quod erant "sex gradus", " et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc et inde ". Per leonem intelligitur potestatis auctoritas, per sex gradus sex combinationes spiritualibus gradibus aptissime respondentes.

35. Moraliter etiam per nomina Apostolorum sic combinata insinuatur perfectio praelatorum, specialiter episcoporum, qui ceteros debent praecellere in tribus: in vita, in doctrina, in exemplo sive conversatione bona. Unde Apostolus instruens ad Titum secundo dicit: "Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam "; ecce, doctrina. " Nemo te contemnat "; ecce, vita. "In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum "; ecce, exemplum seu conversatio bona.

Quatuor ergo prima nomina designant perfectionem vitae: quatuor alia perfectionem doctrinae: alia vero quatuor perfectionem exempli sive conversationis bonae.

36. Dicit ergo: Simonem, supple vocavit, qui interpretatur obediens. Quem cognominavit Petrum, qui interpretatur agnoscens -, in quo designatur virtus prudentiae, qua cognominari debet Petrus, id est agnoscens, ex Simone: quia ex humilitate debet procedere cognominatio prudentiae, ut, secundum quod dicitur. Proverbiorum vigesimo tertio , "prudentiae suae ponat modum "; " et ne innitatur prudentiae snae", Proverbiorum tertio: et sic non erit " prudens apud semetipsum ", ad Romanos duodecimo, sed "in omnibus prudenter aget", secundum quod de David dicitur primi Regum decimo octavo.

Et Andream, qui interpretatur virilis 6 : in quo exprimitur virtus iustitiae. Alioquin " noli quaerere fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates", Ecclesiastici septimo. - Et Iacobum, qui interpretatur supplantator vel luctator , per quem insinuatur virtus fortitudinis, quae fortiter adversa aggreditur et contra vitia reluctatur: unde ad Ephesios sexto: " Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus ". Sic episcopus debet esse "leo, fortissimus bestiarum, ut ad nullius paveat occursum", Proverbiorum trigesimo : etiam contra Deum, ut ei dicatur illud quod Iacob dictum est Genesis trigesimo secundo: " Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis".

Et Ioannem, qui interpretatur in quo est gratia per quem intelligitur virtus temperantiae sive continentiae, quae gratia Dei est, secundum illud Sapientiae octavo: " Non possum esse continens, nisi Deus dei", maxime quia " virgo a Domino est electus et virgo in Aevum permansit "; et Ecclesiastici vigesimo sexto: " Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorosa".

Secundum combinationem istarum quatuor virtutum vidit Ezechiel species " quatuor animalium ", et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus, et facies et pennas per quatuor partes habebant", Ezechielis primo , in praefigurationem quatuor virtutum, quae exiguntur ad regimen praelatorum., quia " his utilius nihil est in vita hominibus ", Sapientiae octavo.

37. Sequitur de nominibus apostolicis, quae pertinent ad doctrinam, cum dicit: Philippum, qui interpretetur os lampadis ;in quo insinuatur, quod doctrina episcopalis debet esse lucida quantum ad intellectum audientium, ut sit " aspectus eorum quasi aspectus lampadarum ", Ezechielis primo: ut ponatur " lampas super candelabrum ", Zachariae quarto, non "sub modio", infra undecimo: sed sicut de Elia dicitur Ecclesiastici quadragesimo octavo: " Verbum eius quasi facula ardebat". - Et Bartholomaeum, qui interpretatur filius suspendentis aquas ", in quo intelligitur doctrina devota quantum ad affectum, ut ex devotione suspendat et elevet lacrymas usque ad oculum, de quo dicit Dominus ad Iob trigesimo octavo ; "Nunquid elevabis in nebula vocem tuam"? scilicet in devotione seu compunctione in docendo:"et impetus aquarum operiet te"? in lacrymando: quod facit Dominus, qui " ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae ", Ieremiae decimo: et"fulgura in pluviam facit", sicut dicit Psalmus, id est comminationes.

38. (Vers. 15.). Matthaeum, qui interpretatur donatus , per quem insinuatur, quod doctrina debet esse aedificatoria ad operandum. Nam post habitam devotionem oportet, quod aliquis auditum salutarem impleat per bonam operationem: hoc est ab illo specialiter, a quo "omne datum optimum et omne donum perfectum ", Iacobi primo. Ipse verbo predicatoris confert virtutem sive gratiam praedicationis et Aedificationis: unde Isaiae quadragesimo primo: "Primus ad Sion dicet: Ecce, adsum, et Ierusalem evangelistam dabo ".

Et Thomam, qui interpretatur abyssus , per quod intelligitur profunditas eruditionis credendorum, ut sit" consilium eius in abysso magna ", ut dicitur Ecclesiastici vigesimo quarto Unde quaeritur a Iob trigesimo octavo: " Nunquid in novissimis abyssi deambulasti"? " O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius "! quia, " iudicia eius abyssus multa", ad Romanos undecimo et Psalmus. -Et haec quatuor pertinent ad doctrinam, ut sic quatuor rotae " in quatuor partes gradiantur et non revertantur ambulantes ", Ezechielis decimo .

39. Sequitur de illis nominibus, quae pertinent ad exemplum: Jacobum, qui interpretatur luctator Alphaei, qui interpretatur fugilvous , in quo exprimitur exemplum perfectae paupertatis. Unde Gregorius : "Qui ad certamen cum diabolo properat vestimenta abiiciat, ne succumbat. Quid autem snnt terrena omnia nisi quaedam corporis indumenta"? Unde volentem in paupertate luctari oportet temporalia fugere, secundum quod dicit Psalmus :"Ecce, elongavi fugiens et mansi in solitudine ". Sic Elias in figura huius fugit a facie Iezabel, quae interpretatur fluxus sterquilinii: per quod designatur temporalium fluxibilitas.

Et Simonem, qui interpretetur obediens, qui vocatur Zelotes , id est aemulator; in quo exemplum exprimitur perfectae humilitatis cum aemulatione ordintae caritatis: unde primae Petri primo:"Animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius "; Ecclesiastici tertio: " Filii sapientiae, ecclesia iustorum, et natio illorum obedientia et dilectio".

40. (Vers. 16.). Iudam qui interpretatur confitens, Iacobi, ut sit in exemplum strenuitatis in agendo: Mattbaei quinto: "Luceat lux vestra coram hominibus, ut rideant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est". Hinc Tobiae duodecimo'' : " Benedicite Dominum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi". Hinc est, quod in benedictione Iudae dicitur Deuteronomii trigesimo tertio: "Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius erit"; unde ipse ascendit ante alios in proelium, Iudicum primo.

Et Iudam Iscariotem , qui interpretatur memoria mortis: in quo intelligitur exemplum mortificationis carnis. Unde Gregorius: " Nihil adeo valet ad domanda carnis vitia quam cogitare, qualis caro nostra post mortem sit futura ". Et hoc debent facere, "ne, cum aliis praedicaverint, ipsi reprobi efficiantur ", secundam quod dicit Apostolus primae ad Corinthios nono : " Castigo corpus meum " etc.; propter quod dicitur infra duodecimo: " Sint lumbi vestri praecincti" etc. Sed quia multi decipiuntur et traduntur occasione mortificatae carnis, quia inde gloriantur, ut hypocritae, qui " ore confitentur, se nosse Deum, et facto negant", secundum quod dicitur ad Titum primo : caveant, ne per proditionem hu;usmodi reprobentur, quia hic subditur: Qui fuit proditor. Hinc est, quod dicit Apostolus secundae ad Timotheum tertio , quod "in novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes "; et sequitur: " Proditores, protervi, invidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes ". - Et haec pertinent ad exemplum, ''et hi sunt quatuor paralytici portitores, supra quinto . Et in hunc modum nominum apostolicorum designatur mysterium ; et sic terminatur haec pars.

41. (Vers. 17.). Et descendens cum illis etc. Post discipulorum segregationem subiungit hic Evangelista auditorum attractionem , quam describit Evangelista quantum ad quatuor: quantum ad discipulos comitantes, quantum ad populos concurrentes, quantum ad causas incitantes et quantum ad efficacias subsequentes.

Quantum ad discipulos comitantes dicit: Et descendens, de monte, cum illis, id est cum duodecim iam electis, qui ipsum semper comitabantur, secundum quod infra vigesimo secundo dicitur: " Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis"; stetit in loco campestri, id est plano et communi, ut omnes possent accedere ad audiendam sapientiam, ut possent dicere: " Ecce, audivimus eum in Ephrata, invenimus eum in campis silvae ". Et sic impletum est illud Proverbiorum primo: " Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, in capite turbarum clamitat".

Ad hnius sapientiae clamorem attrahebanlur praecipue discipuli: unde subdit: Et turba discipulorum eius, scilicet stetit cum eo. Hoc dicit quantum ad alios discipulos, Apostolis inferiores. Nam perfectis discipulis fecerat sermonem in montis cacumine, sicut dicitur Matthaei quinto : " Videns Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius ". Istis vero tanquam imperfectis condescendens, sermonem fecit in descensu de monte: unde dicuntur turba, quia multi erant, multitudini etiam propinqui. Multiplicabantur enim discipuli Christi, sicut dicitur Ioannis quarto : " Audierunt Pharisaei, quia Iesus plures discipulos facit quam Ioannes ". Istis non erant secreta communicanda , quia ex auditu secretorum scandalizabantur: unde dicitur Ioannis sexto, quod ex verbo, quod dixerat, " multi discipulorum eius abierunt retro et iam cum illo non ambulabant. Et dixit Iesus ad duodecim : Nunquid et vos vultis abire " ? cum istis scilicet discipulis.

42: Dicitur Iesus stare, sed cum aliis perfectis sedere: in quo ostendit, quod " nos firmiores debemus imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placeres, ad Romanos decimo quinto .

Et

descendit cum illis, ad exemplum humilitatis, secundum illud Ecclesiastici trigesimo secundo :"Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex. illis ". Unde sua benignitate omnes attrahebat et adunabat, sicut gallina pullos: Matthaei vigesimo tertio: " Quoties volui congregare filios tnos, sicut gallina pullos" etc. Nec immerito, quia.de ipso dictum est Deuteronomii trigesimo secundo: "Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et vastae solitudinis: circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui. Sicut aquila, provocans ad volandum pullos suos, expandit alas super eos" etc.

43. Quantum ad populos concurrentes subditur : Et multitudo copiosa plebis, scilicet stetit cum eo, qui scilicet ex diversis locis convenerant: convenerant tam de locis propinquis, quantum ad quae dicit: 46 omni Iudaea et Samaria et Ierusalem, quae intra regnum Israel erant: Judaea nomen est regni, Samaria principalior civitas in regno decem tribuum, et Ierusalem principalior in regno duarum : ab his omnibus confluebant ad Christum, secundum illud Isaiae secundo: " Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes "; quam etiam de locis remotis, quantum ad quae dicit: Et maritima et Tyri et Sidonis. Et debet iterari: multitudo copiosa plebis, a maritima, et multitudo copiosa Tyri et Sidonis, id est, de Tyro et Sidone. Et haec erant loca remota, sicut dicit Beda in Glossa , quod "maritima non a proximo mari Galilaeae, sed a mari magno cognominatur "; Isaiae sexagesimo: "Tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi".

Hoc autem praefiguratum fuit in Salomone, tertii Regum decimo , ubi dicitur, quod " omnes desiderabant videre vultum Salomonis et audire sapientiam eius ".

44. (Vers. 18.). Quantum ad causas incitantes subiungitur: Qui venerant, ut audirent eum, quantum ad illustrationem veritatis in mente, et sanarentur ab infirmitatibus suis , quantum ad curationem salutis in carne. Et haec erat, recta intentio, secundum illud Osee sexto: " Venite et re vertamur ad Dominum, quia ipse cepit et sanabi nos"; et post: " Et vivemus in conspectu eius, scie mus sequemurque, ut cognoscamus Dominum", In hoc ostendebant isti, quod erant de ovibus Christi quia ad ipsum concurrebant ad veritatem et saluten percipiendam: Ioannis decimo : " Oves meae vo cem meam audient, et ego cognosco eas, et sequentur me, et ego vitam Aeternam do eis". Amor igitur veritatis intelligendae et sanitatis obtinendae attrahebat eos, ut. venirent ad Christum, sicut ad magistrum et sicut ad medicum. Ad primum invitat Salvator in Psalmo : " Venite, filii, audite me;timorem Domini docebo vos "; ad secundum in Matthaei undecimo: " Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis: et ego reficiam vos".

45. Quantum ad efficacias sequentes subinfertur: Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur: in quo tangitur efficacia virtutis respectu spirituum immundorum: Zachariae decimo tertio : " Spiritum immundum auferam de terra". Isti spiritus immundi vexant eos quos possident: Matthaei decimo quinto: " Filia mea male a daemonio vexatur ". Haec vexatio compellebat eos fugere ad Christum, quia, secundum quod dicitur Isaiae vigesimo octavo , tantummodo " vexatio intellectum dabit auditui "; secundum autem quod dicit Gregorius, " mala, quae nos hic premunt, ad Deum ire compellunt ". Certe dum ad Deum compellunt, ad bonam dispositionem deducunt, secundum illud Sapientiae tertio: "In paucis vexati, in multis bene disponentur ".

46. (Vers. 19.). Nec tantum efficacia erat in animam, sed etiam in corpus per ipsius Christi corpus: quod notatur, cum subdit: Et omnis turba quaerebal eum tangere, ex fide scilicet et devotione, sicut illa mulier, de qua Matthaei nono : "Si tetigero fimbriam vestimenti eius, salva ero". - Et merito devoti erant: unde subditur: Quia virtus de illo exibat et sanabat omnes, id est operatio virtutis: infra octavo : " Ego cognovi, virtutem de me exiisse". Tunc virtus exit, quando, latens in se, manifestatur in opere, secundum illud Sapientiae duodecimo:

" Virtutem ostendis, qui non crederis esse in virile consummatas ". Tunc etiam exit, quando aliis communicat, secandum illud Isaiae quadragesimo

"Qui; dat lasso virtutem et his qui non sunt, fortiludinem et robur multiplicat". Et magna erat haec virtus, quae in omnes poterat, secundum illud Sapientiae decimo quarto : " Potens es ex omnibus sanare "; et decimo sexto: " Qui conversus erat non per id quod videbat, sanabatur, sed per te, omnium Salvatorem ". Et hoc maxime attrahebat omnes ad Christum: unde dicitur Ioannis sexto: " Sequebatur eam multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his qui infirmabantur ".

47. Spiritualiter nola hic, quod auditores, qui veniant ad Christum, attrahuntur de sex locis, de tribus scilicet ludaeorum et tribus gentilium. Per loca ludaeorum signantur iusti, per loca gentilium peccatores. - Tria autem ponuntur loca ludaeorum secundum statum triplicem iustorum. Iudaea enim interpretatur confilens et significat statum activorum, qui Christum bonis operibus confitentur: Osee decimo: "Arabit Iudas, et confringet sibi sulcos Iacob "; Tobiae decimo tertio: " Confitemini illi et Regem saecolornm exaltate in operibus vestris ".

Samaria, quae interpretatur custodia , significat statum praelatorum. Nam illis dicitur tertii Regum vigesimo: "Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius ".

Ierusalem, quae interpretatur visio pacis , significat statum conlemplaliuoriim: Isaiae sexagesimo: " Surge, illuminare, Ierusalem, quia venit lumen tuum "; Tobiae decimo tertio dicitur de Ierusalem: " Beati omnes, qui diligunt te et gaudent in pace tua ".

48. Tria etiam ponuntur loca gentilium secundum triplicem statum peccatorum. Maritima enim, quae ventosa est et frequenter turbulenta, significat vanitatem et turbulentiam superborum: Isaiae quinquagesimo septimo " Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest ". - Tyrus, quae interpretatur angustia , significat anxietatem et angustiam cupidorum.: Ecclesiastici vigesimo septimo: "Inter medium emptionis et venditionis angustiantur peccator "; Ecclesiastici quinto: " Noli esse anxius in divitiis iniustis. - Sidon, quae interpretatur venatio , significat desiderium et concupiscentiam carnalium: nn de in Psalmo: " Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem. - Omnes hi concurrunt ad Christum, sed iusti tanquam ad magistrum, ut doceantur sapientiam, quia, secundum illud Proverbiorum nono , "doce iustum, et festinabit accipere "; et Deuteronomii penultimo: " Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius. Sed peccatores ut ad amicum, ut assequantur misericordiam; infra decimo quinto : " Erant appropinquantes ad Iesum publicani et peccatores, ut audirent illum "; a quibus, primo eiiciuntur daemones per expulsionem culpae: secundo sanantur in tactu per curationem sequelae, iuxta quod dicitur in Psalmo: " Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.

49. Et ipse, elevatis oculis etc. Post electionem discipulorum et attractionem auditorum subditur hic explicatio documentorum. Est autem pars ista tripartita secundum tria, quorum notitia est ad salutem necessaria, scilicet praemiorum, suppliciorum, praeceptorum. Prima igitur pars est de praemiis, secunda de suppliciis, ibi : Verumtamen vae vobis divitibus ! tertia de praeceptis, ibi: Sed vobis dico, qui auditis etc. Prima pars continet promissiones praemiorum: secunda, comminationes paenarum sive suppliciorum: tertia vero, leges preceptorum. In promissis praemiis docemur, quid sperandum: in committatis suppliciis, quid timendum: in praeceptis vero, quid operandum.

Circa promissionem antem beatitudinum nota, quod quatuor promittit, scilicet regnum, quod consistit in participatione divinae potestatis: saturitatem, quae consistit in gustu divinae bonitatis: risum, qui consistit in contemplatione, divinae veritatis; et mercedem multam, quae consistit in duratione aeternitatis. Et haec quatuor designantur ad Ephesios tertio : " Ut possitis, inquit, comprehendere cum omnibus Sanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum "; longitudo aeternitatis, latitudo bonitatis, sublimitas potestatis et profunditas sapientiae sive veritatis. HAEc autem quatuor promittit quatuor generibus meritorum erigentium nos ad Deum et Aedificantium liberum arbitrium nostrum. Regnum enim opulentiae promittitur contemnentibus bona temporalia, cuiusmodi sunt pauperes; convivium abundantiae desiderantibus spiritualia, et hi esurientes dicuntur: risus iucunditatis detestantibus mala cnlpae, et hi dicuntur flentes: multitudo mercedis sustinentibus mala poenae, et hi patientes. In his quatuor clauditur perfectio voluntatis humanae respectu duplicis boni et respectu duplicis mali.

50. (Vers. 20.). Primo ergo promittit pauperibus regnum opulentiae propter contemptum temporalium, et tales erant discipuli, et ideo dicit: Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beati pauperes etc. Elevando oculos dicit beatos, quia " oculi Domini super iustos", et maxime super pauperes: Ecclesiastici undecimo: "Est homo marcidus et indigens recuperatione, deficiens virtute et abundans paupertate, et oculus Domini respexit illum in bono ". Ideo autem vocat beatos hos pauperes, quia sunt ad beatitudinem praeparati. - Et ideo addit: Quoniam vestrum est regnum Dei: quod quidem est valde magnum. Nam in Psalmo: " Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum". Hoc dicit esse pauperum, quia illius pauperes sunt heredes, secundum illud Iacobi secundo: "Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se"? (Melior est ergo pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua et insipiens ", Proverbiorum decimo nono.

51. Et nota, quod dicit est de praesenti sivepropter certitudinem promissionis, sive etiam quia veri pauperes nunc quodam modo incipiunt esse reges, secundum illud secundae ad Corinthios sexto : (Tanquam nihil habentes et omnia possidentes". " Altissima enim paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis", sicut dicitur secundae ad Corinthios octavo. Unde iam quasi felices sunt, non miseri reputandi pauperes evangelici sive voluntarii. Seneca : (Nemo nascitur dives: quisquis exit in lucem, iussus est pane et lacte esse contentus". " Nemo ad haec pauper est: inter quae si quis desiderium suum clauserit, cum Iove poterit de felicitate contendere".

Et nota, quod a paupertate incipit, quia, sicut ibi dicit Ambrosius, " paupertas est prima parens virtutum, quia qui contempserit saecularia merebitur aeterna", aemulus illius pauperis, "qui,cum dives esset, factus est propter nos egenus", secundae ad Corinthios octavo.

52. (Vers. 21.). Secundo promittit esurientibui convivium abundantiae propter desiderium spiritualium: et hoc notat, cum subdit: Beati, quinme esuritis, scilicet cibum iustitiae, secundum quod dicitur in Glossa Matthaei quinto . Quoniam satura bimini, per convivium abundantiae. Ambrosius: " Qui esurii virium quaerit augmentum ", secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: " Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient". Illi iustitiam esuriunt, qui possunt dicere cum Iesu illud Ioannis quarto : " Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei". Illi etiam iustitiam esuriunt,qui amore iustitiae libenter esuriem patiuntur: et bi possunt cum Apostolo dicere illud primae ad Corinthios quarto: Usque in hanc horam esurimus et sitimus ". Tales fuerunt illi sancti Patres, de quibus ad Hebraeos undecimo dicitur, quod "circuierunt in melotis, egentes, angustiati, afflicti" etc Tales a Domino saturabuntur, quia, Apocalypsis septimo " non esurient neque sitient amplius, nec cadet super illos sol neque ullus Aestus, quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos". Et hoc erit in divina gloria, secundum quod in Psalmo dicitur: Satiabor, cum apparuerit gloria tua"; et iterum: "Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos". Et sic inpletum est illud primi Regum secundo : (Famelici saturati sunt". Nec mirum, quia, Isaiae vigesimo quinto, " faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae " et rursus, secundum illud Psalmi: " Cibavit eos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit eos".

53. Tertio promittit (lentibus ritum iucunditatis propter paenitentiam de malo culpae, cum adiungit: Beati, qui nunc fletis, scilicet pro malis commissis, sicut Ezechias, "conversus ad parielem", "flevit fletu magno", sicut dicitur Isaiae trigesimo octavo ;sicut etiam Petrus, de quo Matthaei vigesimo sexto post negationem dicitur, quod "egressos foras flevit amare "; et Iob trigesimo: " Versa est in Iactum cithara mea, et organum meum in vocem flentium ".

Vel pro peccatis alienis, sicut David super Saulem, secundi Regum primo ;sic Christus super Ierusalem, infra decimo nono: " Videns civitatem, flevit super eam".

Vel: nunc fletis, scilicet pro alienis miseriis: Iob trigesimo: "Flebam quondam super eo qui afflictus erat "; ad Romanos duodecimo: " Fiere cum flentibus ".

Vel: Qui nunc fletis, pro euadendis tentationibus peccatorum et sequelis: Iudicum secundo dicitur, quod " cum loqueretur ad filios Israel Angelus Domini, elevaverunt vocem suam et fleverunt. Et vocatum est nomen loci illius locus flentium - sive lacrymarum ". Et hic locus est status praesentis vitae, qui dod durat nisi ad nunc. Et ideo dicit: Qui nunc fletis: primae Petri primo Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, inveniatur in laudem " etc.

Vel: Qui nunc fletis, scilicet pro desiderio Aeternorum, et hic est proprius intellectus: Ioannis decimo sexto : (Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium "; et Psalmus: " Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus"? Istis dicit: estis beati,

quia ridebitis, risu spirituali, qui consistit in iucunditate mentis propter contemplationem veritatis: Iob octavo : (Implebitur risu os tuum, et labia tua iubilo "; quia dicitur Proverbiorum ultimo: "Fortitudo et.decor indumentum eius, et ridebit in die Dovissimo ". Hic risus erit de bonis propriis et alienis, secundum quod dicitur de Sara Genesis vigesimo primo: "Risum fecit mihi Dominus, et quicumque audierit, corridebit mihi ".

54. (Vers. 22.). Quarto vero promittit patientibus magnitudinem mercedis propter tolerantiam in malo poenae, cum subdit: Beati eritis, eum vos oderint homines, scilicet quantum ad actum cordis. Optime dicit: homines, id est animales et bestiales, quia " homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis"; primae ad Corinthios tertio: "Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis"? secundum illum scilicet hominem, de quo dicitur Ecclesiastici vigesimo octavo: " Homo horninrservat iram ". Isti oderunt servos Christi: Proverbiorum decimo nono : " Fratres hominis pauperis oderunt eum "; et Matthaei decimo: " Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum".

Quantam ad actum operis addit: Et cum separaverint vos, scilicet eiiciendo extra synagogas, secundum illud Ioannis nono : " Iam conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret", et ita in opprobrium separaretur ab aliis, etiam ab ipsis domesticis, quemadmodum praedicabat Dominus venturum esse suis discipulis: Matthaei decimo: " Veni, separare hominem adversus patrem suum "; et post subditur: " Et inimici hominis domestici eius".

Quantum ad actum oris subiungit: Et exprobraverint, vos conviciando, et eiecerint nomen vestrum tanquam malum, detrahendo; primae Petri quarto : " Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis "; Iacobi secundo: " Ipsi blasphemant nomen bonum, quod invocatum est super vos", quia bonum dicunt malum, secundum illud Matthaei quinto: " Dixerunt omne malum adversum vos mentientes, propter me ".

Et quia Martyrem non facit qualiscumque poena, nisi adsit debita causa, ideo subdit: Propter Filium hominis: primae Petri tertio : " Si quid patimini propter iustitiam, beati eritis ", id est propter Christum, " qui factus est a Deo sapientia et iustitia et sanctificatio". Et hae iustitia triplici volebat pat; Paulus: Actuum vigesimo primo: Ego non solum alligari, sed et occidi paratus sum in Ierusalem propter Christum Iesum ".

55. (Vers. 28.). Sic patientes laetificat per proemium, cum subdit: Gaudete et exsultate: ecce,

merces vestra multa est in caelo: gaudete, scilicet ex retributione: ad Romanos duodecimo: " Spe gaudentes, in tribulatione patientes ". Quod impletum est Actuum quinto: " Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati". Hoc autem inducit mercedis consideratis; leremiae trigesimo primo : "Quiescat vox tua a planctu, et oculi tui a lacrymis, quia merces est operi tuo ". Merces, inquam, muto, quia " pax multa diligentibus legem tuam" etc., ut in Psalmo dicitur: et perpetua, quia in caelo;Sapientiae quinto: " Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum ". Et hoc est quod dicit Beda : " Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium laetiori corde versamini intuitu mercedis supernae ". - Et quia hoc opus est arduissimum, scilicet gaudere in tribulationibus: ideo non solum spondet praemium, sed adiungit exemplum, cum subdit:

56. Secundum hocenim faciebant Prophetis patres eorum: secundum quod dicitur Matlhaei vigesimo tertio: " Testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui occiderunt Prophetas "; et Actuum septimo: " Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui prophetabant de adventu iusti ". Hos proponit in exemplum propter suam constantiam: Iacobi ultimo : " Exemplum accipite, fratres, patientiae, laboris et longanimitatis Prophetas"; qui a veritate propter flagella non movebantur. Unde de Eliseo Ecclesiastici quadragesimo octavo: "1n diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum, nec superavit illum homo ". HAEc omnia mala sustinebant Prophetae propter mercedem, quam aliis promittunt: Ecclesiastici trigesimo sexto : " Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur ". Unde ille eximius Propheta Ioannes post omnes tribulationes Ecclesiae subiungit Apocalypsis vigesimo secundo in fine: " Ecce, venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua ".

57. Unde nota, quod divina Scriptura insinuat nobis differentiam praemiorum secundum diversitates meritorum. Unde invenitur merces salua, mer ces magna, digna, plena, opportuna , festina fidelis, copiosa, perpetua.

Merces salva est Angelis nobis ministrantibus: magna datur praelatis sive praesidentibus: digna, obedientibus; plena contemplantibus: temporanea datur operantibus: festina proficientibus: fidelis, perficientibus: muto sive copiosa, patientibus, sed perpetua, perseverantibus. Unde de salva mercede Angelorum, quia ministerium, quod habent erga nos, a sno praemio non fraudatur, dicitur Tobiae quinto : " Quaere aliquem virum fidelem, qui tecum eat, salva mercede " dicit Tobias. - De mercede magna prandentium dicitur Genesis decimo quinto ad Abraham, qui typum serit praelatorum: " Ego protector tuus, et merces tua magna nimis ".

De mercede digna obedientium dicitur Esther decimo sexto: " Sciant omnes, qui Persis obediunt fideliter, dignam pro fide recipere mercedem ".

De mercede plena contemplantium dicitur ad Ruth, secundo, quae typum gerit contemplativorum, qui cuncta relinquunt propter Deum, et etiam interpretatur ovis, vel videns , ut ovii dicatur propter mititatem affectus anima contemplativa, sed videns propter illuminationem intellectus: unde dicit ei Booz: " Plenam mercedem recipies a Domino Deo Israel, ad quem venisti et sub cuius confugisti alas ".

De mercede temporanea operan-tium dicitur Ecclesiastici ultimo : "Operamini opus vestrum, quando tempus est, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo ".

De mercede festina proficientium dicitur Ecclesiastici undecimo: " Benedictio Dei in mercedem iusti festinat".- Dei mercede fideli perfectorum, ut praedicantinm vel talium, dicitur Proverbiorum undecimo : "Seminanti iustitiam merces fidelis ".

De mercede co-piosa patientium sive militantium dicitur hic et Matthaei quinto: Ecce enim, merces vestra copiosa est in caelis ".

De mercede perpetua vero, quae congruit perseverantibus, Ecclesiastici decimo octavo : " Non verearis usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum ". - Sic ergo secundum diversitates meritorum appropriantur differentiae praemiorum: et sic " reddet Deus iustis mercedem laborum suorum ", Sapientiae decimo.

58. (Vers. 24.). Verumtamen vae vobis divitibus!. Post promissiones beatitudinum subiungit comminationes suppliciorum. Et quia contra bonum malum , quatuor ponit comminationes quatuor beatitudinibus respondentes, scilicet desolationem in amissione boni temporalis, esuriem, in amissione boni spiritualis, fletum in afflictione mali corporalis, confusionem in passione opprobrii sempiternalis. Et baec sunt quatuor vae, quae comminatur quatuor generibus hominum oppositis viris evangelicis praedeterminatis, scilicet cupidis et gulosis, lascivis et vanagloriosis .

Cupidis ergo comminatur vae sempiternae desolationis, cum dicit: Verumtamen vae vobis divitibus ! Adversative dicit divitibus, id est divitias amantibus, quia tales inhiant ad divitias congregandas: Habacuc secundo : " Vae ei qui multiplicat non sua"! id est bona terrena, quae non snnt nostra, quia nec nobiscum veniunt nec recedunt ; terreni tamen homines reputant, esse sua: Apocalypsis octavo: "Vae, vae, vae habitantibus in terra "! Tales sunt cupidi, contra quos dicit Dominus Mattbaei sexto: "Nolite vobis thesaurizare thesauros in terra, ubi Aerugo et tinea demolitur ".

Quoniam ad divitiarum istarum abundantiam necesse est sequi inopiam, et ad consolationem sequi desolationem: ideo subdens rationem dicit: Qui habetis consolationem vestram: habetis, scilicet de praesenti, sed non de futuro: unde Iacobi quinto: " Agite nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis Ideo consolatio ista vana et falsa est, quia desolationem inducit: Zachariae decimo : " Somniatores frustra locuti sunt et vane consolabantur ". Vere frustra, quia " dormierunt somnum suum viri divitiarum et nihil invenerunt in manibus suis". Et propterea dicendum est cum Propheta David : " Renuit consolari anima mea: memor fui Dei et delectatus sum "; Iob sexto: " Haec sit mihi consolatio, ut affligens dolore, non parcat"; ut per desolationem viae perveniatur ad consolationem patriae, de qua feaiae ultimo: " Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos ". Hanc debemus exspectare, non praeoccupare: Iudith octavo: " Exspectemus humiles consolationem eius".

59. (Vere. 25.). Gulosis comminatur vae perpetuae famis, cum subdit: VAE vobis, qui saturati estis! vacando scilicet crapulae et ebrietati: Proverbiorum vigesimo tertio : " Cui vae? Cuius patri vae? Cui rixae et sine causa vulnera? Nonne his qui demorantur in vino et student calicibus epotandis "? " Vae, qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem "! Et ideo subditur: Quia esurietis. Saturitas haec inducit perpetuam famem, secundum illud Iob vigesimo : "Cum satiatus fuerit, arctabitur, Aestuabit, et omnis dolor irruet super eum"; et Isaiae sexagesimo quinto: "Ecce, servi mei comedent, et vos esurietis: ecce, servi mei bibent, et vos sitietis". Unde de malis in Psalmo: " Manducaverunt et saturati snnt " etc.

60. Lascivis comminatur vae sempiterni fletus, cum dicit: VAE vobis, qui ridetis nunc! quia lugebitis et flebitis, id est in hoc momento temporis: Iob vigesimo : " Gaudium hypocritae ad instar puncti "; et Proverbiorum decimo quarto: " Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupabit". Melius est certe, quod fletus ad risum antecedat quam e converso: et propterea Ecclesiastae tertio : " Tempus flendi ", scilicet prius in tempore, " et tempus ridendi ", post in Aeternitate. Sed fatuus non vult nunc continere a risu: Ecclesiastici vigesimo primo: "Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem prudens vix tacite ridebit "; immo Ecclesiastae secundo: " Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis "? Stulti ergo sunt qui nunc rident, et sapientes qui lugent, secundum illud Ecclesiastae septimo .- "Cor sapientium, ubi tristitia est: et cor stultorum, ubi laetitia ". Propter quod dicitur stultis et mundanis Isaiae sexagesimo quinto: " Ecce, servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis ", scilicet in inferno, quia dicitur Matthaei decimo tertio: "Ibi erit fletus et stridor dentium ".

61. (Vers. 26.). Vanagloriosis vero comminata vae sempiterni contemptus, cum subdit: VAE -vo bis, cum benedixerint vobis omnes homines ! v a nis scilicet laudibus extollendo: Proverbiorum vige simo septimo: " Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens, maledicenti similis erit"; quia, sicut dicitur Isaiae nono, " erunt qui beatificant populum istum seducentes, et qui beatificantur praecipitantur". Praecipitantur enim ex vanis laudibus in opprobrium sempiternum, dum ex iliis extolluntur, secundum illud Iob trigesimo : " Elevasti me, quasi super ventum ponens", scilicet vanae laudis, " elisisti valide ". - Et quia difficile est hu;usmodi laudes vitare, subiungit exemplum: Secundum hocenim faciebant prophetis patres eorum: prophetis, inquam, non veris, sed falsis: unde Glossa: "Benedicebant pseudoprophetis, qui ad captandum favorem vulgi de corde suo prophetabant "; Ieremiae quinto: " Stupor et mirabilia facto sunt in terra: prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes plaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia". In hoc ergo, quod ostendit, malos homines laudari a prophetis, ostendit, omnino contemnendum esse favorem popularem: Psalmus : "Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos". Hoc autem dictum est non de his qui bona exempla et laudabilia populis ostendunt ad Deum glorificandum, cum dicatur Matthaei quinto : " Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum,qui in caelis est"; sed qui propriam gloriam in placendo hominibus et in eorum laudibus quaerunt: ad Galatas primo: " Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem ".

62. Nota hic de diversitate inter Matthaeum et " Lucam: quia Lucas ponit promissiones et comminationes vae, Matthaeus autem solum promissiones. Propter quod videtur, vel quod alter dixerit diminute, vel alter superflue.

Sed certe potest responderi, secundum quod Glossa innuit, et Augustinus dicit, quod alius fuerit sermo hic et ille. Cuius diversitos ex locis colligitur et personis et praeceptis.

Nam ille discipulis, iste turbis: ille sedendo, iste stando: ille in monte, iste in loco campestri: ille plura documenta continet quam iste, quia septem beatitudines , iste quatuor: ex quibus omnibus colligitur, quod fuerit alius et alius. - Nec immerito,

quia aliis et aliis personis aliter et aliter est loquen dum. Discipulis enim tanquam perfectioribus per fectiori modo debuerunt. mandato evangelica explicari: turbae vero non possunt ad alta conscendere ideo non adeo perfecte explicatur verbum Dei turbis sicut Apostolis.

Et quia perfecti moventur amore imperfecti vero non solum amore, sed timore : idea in sermone Apostolorum ponuntur beatitudines et non vas, in sermone turbarum et beatitudines et vat

Rursus, quia perfecti conformes efficiuntur Christo per septiformem Spiritum, qui requievit super eum, ut dicitur Isaiae undecimo ; ideo septem ponuntur beatitudines, septem donis Spiritus sancti concordantes. Hic notantur quatuor beatitudines respondentes quatuor virtutibus cardinalibus, ut habetur in Glossa : Paupertas, temperantiae: esuriei boni spiritualis, iustitiae: fletus, prudentiae: passio malorum , fortitudini sive patientiae, sicut dicit Glosa Bedae.

63. In his tamen quatuor aliae continentur in-plicite: unde non ita exprimit Lucas spiritualem intellectum in hu;usmodi promissionibus, ut Matthaeus. Matthaeus enim dicit : " Beati pauperes spiritu": hic solum: " Beati pauperes", ille: "Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam " etc. Et iterum in matthaeo proponuntur pluraliter et in tertia persona, quia loquitur ad intelligentes ,- in Luca particulariter et in secunda persona, quia loquitur ad sensuales .

Ex his colligi possunt rationes aliarum diversilatum, quia pro diversitate audientium diversimodusest sermo doctorum, secundum illud Apostoli ad Colossenses quarto : " Sermo vester semper sit in gratia sale conditus, ut sciatis, quomodo vos oporteat unicuique respondere ". Et hoc faciebat ille doctor gentium primae ad Corinthios secundo: "Ego cum venissem ad vos, veni non in sublimitate sermonis"etc., et post sequitur: " Sapientiam autem loquimur inter perfectos ". Sic faciebat Salvator, qui turbis loquebatur in parabolis, seorsum autem discipulis suis disserebat omnia, sicut dicitur Matthaei decimo tertio , quia eis datum erat " nosse mysteria regni caelorum".

64. Sed vobis dico, qui auditis etc. Post promissiones praemiorum et comminationes suppliciorum subdit hic tertio Evangelista leges praeceptorum sive documenta dirigentia, et habet haec pars duas. In quarum prima ponit documenta propria et expressa, in secunda vero similitudinaria et translata, ibi Dicebat autem illis et similitudinem etc.

Circa prima documenta auditoribus commen danda hoc modo procedit Christi doctrina. Prime . namque ea promulgat sub perfectione conveniente, Secundo vero probat ex conditione deficiente, ibi Et si diligitis eos qui vos diligunt. Tertio vero resumit cum ratione movente, ibi: Verumtamen diligite inimicos vestros. Quarto concludit pro retributione sufficiente, ibi: Estote ergo misericordes.

Circa documentorum promulgationem notandam est, quod ad hoc, quod homo sit perfectus, necesse est, ipsum esse perfecte benevolum, perfecte pacificum et perfecte beneficum. Primum respicit affectionem, secundum passionem et tertium operationem.

65. (Vers. 97.). Dat igitur primo mandatum per feclae benevolentiae, cum ait: Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros. Hoc namque mandatum est auditoribus, id est credentibus et obedientibus, proponendum, in quibus habitat Deus, quia dicitur primae Ioannis quarto : " Qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo". Et talis audit mandatum caritatis, non solum aure corporis, sed cordis, secundum illud Ioannis octavo: "Qui ex Det est verba Dei audit". Hunc auditum excitabat Isaiae quinquagesimo quinto: " Audite audientes me et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, et vivet anima vestra ". Vivet utique per mandatum dilectionis, quia, sicut dicitur primae Ioannis tertio , " qui non diligit manet in morte "; et ante illud: "Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres ". Ad hoc Apostolus ad Ephesios quinto: " Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis "; " quoniam, cum inimici essemus, Deo reconciliati sumus per mortem Filii eius ", ad Romanos quinto. Et ita nos debemus inimicos diligere. - Et quoniam non sufficit " diligere verbo neque lingua solum, sed opere et veritate "-ideo subdit: Bene facite his qui oderunt vos, ut sit " dilectio sine simulatione "; Proverbiorum vigesimo quinto: "Si esurit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi "; idem dicitur ad Romanos duodecimo.

66. (Vers. 28.). Et quia " verbum melius est quam datum ", et sermo declarat affectum, subdit: Benedicite maledicentibus vobis, in sermone publico; et orate pro calumniantibus vos, in sermone privato. Benedicite, in sermone manifesto. Ad hoc Apostolus ad Romanos duodecimo : " Benedicite maledicentibus vobis, benedicite et nolite maledicere "; et primae Petri tertio: " Nulli malum pro malo reddentes nec maledictum pro maledicto, sed e contrario, benedicentes". Orate, etiam in sermone secreto. exemplo illius, de quo Isaiae quinquagesimo tertio : " Pro transgressoribus oravit"; et exemplo illius protomartyris, Actuum septimo: " Positis autem genibus, clamavit voce magna: Domine, ne statuas illis hoc peccatum".

67. Sed huic contrariari videtur, quod Eliseus, quarti Regum secundo , iratus est pueris irridentibus, et Elias quinquagenario, quarti Regum primo, et Paulus sacerdoti summo, Acinum vigesimo tertio.

Ad hoc respondet Beda , quod ista " non sunt vota optantium, sed praedictiones futurorum "; vel nou irascebantur contra naturam, sed contra vitium. Ut enim dicit Augustinus : " Sic homines sunt diligendi, ut tamen corum non diligantur errores ". Sic igitur dat mandatum perfectae benevolentiae, quae non solum consistit in corde, sed etiam in opere et sermone. Unde Gregorius : De dilectione Conditoris lingua, mens et manus requiratur".

De hoc antem mandato benevolentiae in summa notandum est, quod quantum ad affectum astringit universos, quantum ad signum astringit perfectos, quantum ad effectum in articulo necessitatis omnes astringit, citra necessitatem non astringit imperfectos, nisi quantum requirit debitum alicuius praecepti . Perfectos autem a statu praelationis astringit ,

quantum requirit debitum officii assumti: perfectos a statu perfectionis, quantum requirit debitum boni exempli: perfectos autem a perfectione virtutis, quantum requirit intensio caritatis.

68. (Vers. 29.). Secundo dat mandatum de perfecta patientia, cum subdit: Et qui te percusserit in unam maxillam , inferendo scilicet iniuriam in personam: et ponit maxillam pro parte corporis nobiliori , quae cum percutitur, praecipua iniuria irrogatur: unde Iob decimo sexto: " Aperuerunt super me ora sua, exprobrantes percusserunt maxillam meam ". De tali et tanta iniuria non est exigenda vindicta, sed exhibenda patientia: unde subdit.: Praebe et alteram, scilicet maxillam, id est, paratus sis aliam percussionem sustinere, exemplo Magistri, de quo Threnorum tertio : "Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis"; dabit utique, non invitando ad percussionem, sed non opponendo defensionem, secundum illud ad Romanos duodecimo: " Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae "

69. Unde in hoc mandato inhibetur libidinosa defensio, non caritativa correctio, cum dicatur Matthaei decimo octavo : " Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum" etc. Et exemplum hu;us in Christo, Ioannis decimo octavo: " Unus minister assistens dedit alapam Iesu "; et subditur: " Respondit ei Iesus: Si male locatus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, cur me caedis"? Unde Augustinus in quodam sermone de Verbis Domini : "Si iniuriam pateris et taces et proximum non corripis, plus peccas negligendo quam ille affligendo".

Per hoc etiam mandatum non arcentur personat: laicales a sui vel aliorum defensione: unde Paulus, Actuum vigesimo tertio , petiit milites, ut illacsus servaretur. Unde Augustinus primo de Civitate Dei, exponens illud praeceptum Exodi vigesimo: Non occides, dicit, quod " contra hoc praeceptum non fecerunt qui Deo auctore bella gesserunt et secundum leges sceleratos punierunt". Unde canon : " Fortitudo, quae a barbaris tuetur patriam vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios plena iustitia est". Unde Augustiims ad Marcellinum " Ista praecepta patientiae sunt in cordis praeparatione retinenda: ipsa namque benevolentia, ne red datur malum pro malo, semper in cordis voluntati complenda est. Agenda autem sunt multa etiam cun invitis benigna quadam asperitate plectendis, quornn potius est utilitati consulendum quam voluntati " Sic igitur intelligendum est mandatum de exhibenda patientia iniurianti ipsi personae.

70. Exhibenda est etiam patientia iniurianti in re possessa, propter quod addit: Et ab eo quiaw fert tibi vestimentum, scilicet exterius per iniuriam sicut illi, de quibus Iob vigesimo quarto : " Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes"; et MichAEAE secundo: " Desuper tunicam pallium sustulistis". Tali siciniurianti exhibenda est patientia: unde subdit: Etiam tunicam noli prohibere, scilicet rixando, vel contradicendo, exemplo Salvatoris, de quo in Psalmo : " Diviserunt sibi vestimenta mea" etc., sine repugnantia scilicet et contradictione. In hoc similiter mandato intelligendum est, prohiberi contentionem vel libidinem vindicandi. Unde Augustinus ad Marcellinum : " Cavendum est, ne vindicandi cupiditate amittatur ipsa patientia, quae pluris habenda est quam omne, quod potest invito inimicus auferre ".

In summa hic tenendum est de praecepto pa-lientiae, quod non prohibetur hic correctio proximi, seu impeditio vel prohibitio mali, vel punitio sceleris perpetrati ab eo qui potest et debet, cuiusmodi est legis minister: sed prohibetur et cohibetur hic libido ulciscendi et quantum ad manum et quantum ad signum et quantum ad animum. Et in hoc addit Evangelista supra Legem , quam perficit et consummat secundum spiritualem intelligentiam.

71. (Vers. 30.). Tertio dat mandatum de perfecte beneficentia, cum subiungit: Omni autem fetenti te tribue. Hoc est mandatum generale respecta omnis personae et omnis dati sive obsequii, sive mutui, sive altrius muneris. Et est proximo dandanmunus exterioris relevationis, secundum illud Deuteronomii decimo quinto " Praecipio tibi, ut aperias manum tuam fratri tuo egeno et pauperi"; et Exodi vigesimo tertio: " Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo". Et internae compassionis: Isaiae quinquagesimo octavo ; " Cum effuderis esurienti animam tuam " etc. ; et ad Colossenses tertio: " Induite vos, sicut electi Dei, viscera misericordiae, supportantes invicem et donantes vobismetipsis " etc. Et etiam munus dulcis locutionis: Ecclesiastici decimo octavo : "Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum ".

72. Ad duo sequentia omnes obligantur; ad primum autem obligantur praecipue divites sive qui habent, unde possint alienam necessitatem relevare: primae ad Timotheum ultimo : " Divitibus huius saeculi praecipe, non sublime sapere, sed bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in fatorum, ut apprehendant veram vitam ".

73. Obligat etiam respectu omnis personae, considerata natura et necessitate, non autem pensato vitio ; unde non contrariatur ei quod dicitur Ecclesiastici duodecimo : " Da bono, et non receperis peccatorem: benefac humili, et non dederis impio"; hoc dicit: quia est peccator vel impius. Unde non est dandam histrionibus ratione sui ministerii, quia, ut dicit Hieronymus , " mimis et histrionibus dare nihil aliud est quam daemonibus immolare ". Si tamen sunt in necessitate constituti, dandum est eis, quia sunt ad imaginem Dei creati et quia fratres nostri: unde primae Ioannis tertio: " Qui viderit, fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo"t

74. Et quia hoc mandatum beneficentiae se ex-- tendit ad omnes sine exceptione, ideo specificat etiam de iniurianiibus, cum adiungit: Et qui aufert quae tuasunt, ne repetas: Glossa : " Cum litigio vel contentione ", quae venit ex cupiditate: Isaiae quinquagesimo octavo: "Ecce, in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce, ad lites et contentiones ieiunatis"; Ecclesiastici trigesimo primo: " Verba improperii non dicas proximo, et non premas illum in repetendo ". Tunc autem fit, quando coram iudice alieno vel infideli causam trahit: propter quod primae ad Corinthios sexto : " Frater adversus fratrem in iudicio contendit, et hoc apud infideles ? Quare non magis fraudem patimini "? Hoc autem non dicit, quia in ullo non liceat repetere, sed ut ostendat, quod magis debemus diligere proximum et eius salutem.quam rem temporalem. Unde Gregorius :"Cum pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, apparet, quod plus res quam proximus amatur ".

75. Unde nota, quod repetere contingit triplici ter, scilicet ex cupiditate et zelo iustitiae et timore casus. Primum est malorum, non iustorum caritatem habentium, secundum illud primae ad Corinthios decimo tertio : " Caritas non quaerit quae sua sunt"; Glossa: " Non repetit ablata", scilicet ex amore cupiditatis ad rem.

Est iterum repetere zelo iusli- : tiae: et hoc modo licet perfectis, qui habent proprium in communi, nomine communitatis: perfectis vero, qui nec in communi nec in speciali habent proprium , non licet eis repetere, sed eis solum, qui habent proprietatem illarum rerum, quarum ipsi usum habent. Ille zelo iustitiae repetit, qui intendit consulere saluti rapientis et refrenationi cupiditatis alienae et paci universalis Ecclesiae. Unde Gregorius : " Non solum debet esse cura, ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua semetipsos perdant ". Ille etiam zelo iusliliae repetit, qui intendit ius suum defendere, vel personae, vel Ecclesiae, seu alicuius communitatis adiunctae, maxime cum illud ex causa teneatur defendere.

Est tertio repetere timore casus, scilicet ne propter paupertatem et indigentiam ruant in culpam: et sic spectat ad infirmos. Unde orabat in persona talium Sapiens Proverbiorum trigesimo : " Divitias et paupertates ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: Quis est Dominus ? aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei".

Vult ergo in hoc mandato dicere, quod homo su paratus ad benefaciendum omnibus, non solum benefactoribus suis, sed etiam suis praedatoribus.

76. (Vers. 31.) Ad perfectionem etiam benevolentiae exigitur, quod homo benefaciat in omnibus: unde et subditur: Et prout vultis, ut vobis faciant homines, et vos facite illis similiter.Et no ta, quod non dicit: prout faciunt, sed: prout vullis, quia quilibet vult sibi, cum indiget, benefieri et in omni necessitate relevari: Proverbiorum vigesimo quarto : " Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei et reddam unicuique secundum opus suum ". In hoc mandato est consummatio legis naturalis: cuius una pars negativa ponitur Tobiae quarto et implicatur hic: " Quod ab alio oderis tibi fieri, vide, ne tu aliquando alteri facias ". Vult ergo, quod semper bonum, quando possumus, cuilibet faciamus, sicut prompti sumus ad volendum recipere, secundum illud ad Galatas ultimo: "Bonum autem facientes, non

,. deficiamus" etc. - Et nota, quod non dicit: facite, prout volunt homines, sed: prout vullis; tum quia voluntas nostra nobis notior est; tum etiam, quia magis nos movet consideratio nostri: tum etiam, quia loquitur ad eos qui voluntatem habent ordinatam, et secundum illam est operandum .

In summa tenendum est de praecepto beneficentiae in generali, quod tantum astringit, quantum explicatur per speciales obligationes preceptorum; et ideo supra legem naturae addita est lex scripta, ut per eam sciret homo, ad quid astringeretur ex iustitia.

77. Et si diligitis illos etc. Postquam promulgavit leges evangelicas sub perfectione conveniente, luc secundo probat ex conditione deficiente, ubi ostendit, quod praecipere debuit secundum modum praemissum: alioquin nullum est meritum apud Deum. Unde ostendit hic tria, scilicet quod non sufficit ad meritum esse benevolum respectu amantium, nec beneficum solum respectu retribuendum, nec communicativum respectu recompensandum. Et in hoc ostendit, quod perfecta benevolentia et beneficentia non tantum debet se extendere ad amicos, verum etiam ad adversarios iuxta formam superius promulgatam.

78. (Vers. 32.). Ostendit ergo primo, quod non sufficit esse benevolum solum respectu diligentium, quia hoc est peccatorum: propter quod ait: Et si diligitis illos qui vos diligunt, id est, quia vos diligunt, quae vobis est gratia? id est quod meritum retributione dignum? quasi dicat: nullum. Et rationem reddit: Nam et peccatores diligentes seim, gunt, qui nullum habent meritum apud Deam; hoc enim est naturale, secundum illud Ecclesiastici de cimo tertio : " Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi" etc.; vel etiam Carnale, sicut Ecclesiastici trigesimo septimo: "Sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum ". Talis dilectio apud Deum non habet meritum, quia non impenditur propter Denm. Si enim propter Deum impenderetur, utique diligeret homo diligentes se, secundum illud Proverbiorum octavo : " Ego diligentes me diligo "; minus etiam diligentibus plus dilectionis rependeret, secundum illud secundae ad Corinthios duodecimo: "Ego autem libentissime impendam et superimpendar pro animabus vestris, licet, plus vos diligens, minus diligar"; item, nullo modo etiam diligentes diligeret, secundum illud primae Ioannis quarto : "In hoc apparuit caritas Dei, non quia nos dilexerimus Denm, sed quoniam ipse prior dilexit nos "; et ad Romanos quinto: " Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro impiis mortuus est". - Unde quando solum ad diligentes extenditur, non est dilectio divina nec gratuita, sed mercenaria et humana, ac per hoc nec retributione digna.

79. (Vers. 33.). Non sufficit etiam esse benefic cum respectu retribuendum, quia hoc etiam est ipsorum mundanorum: propter quod subdit: Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt: Glossa : " Id est, ideo, quia benefaciunt "; quae vobis est gratia? id est quod meritum? quasi dicat: nullum. Et ratio redditur: Siquidem et peccatores hoc faciuml; beneficium namque pro recompensatione factum non est gratuitum, sed venale, et ideo nec acceptabile est. Unde Ecclesiastici vigesimo : "Datus insipientis non erit tibi utilis: oculi eius septemplices sunt: exigua dabit et multa improperabit". Sed illad quod liberaliter et hilariter datur, illud acceptator, secundum illud secundae ad Corinthios nono:"Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex Iristitia. aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus". Si ergo benefacere benefacientibus solum eit debitum, benefacere non benefacientibus gratuitum videtur, quod malefacere benefacientibus est tmnian et crudelissimum: quod quidem facit peccator, cum offendit Deum ; iuxta quod secundi Paralipomeoon trigesimo secundo dicitur de Ezechia, quod "non iuxta beneficia, quae accepit a Deo, retribuit, quia elevatum est cor eius". Unde Christus potest dicere illud Psalmi:"Retribuebant mihi mala pro bonis ", et peccator Christo illud primi Regum vigesimo quarto: "Tu tribuisti mihi bona, et ego reddidi tibi mala". Et eo ipso, si vult Domino reconciliari, oportet, quod ipse benefaciat non tantum benefacienti, sed etiam adversarti: et tale est beneficium caritatis secundum illud primae ad Corinthios decimo tertio ; " Caritas patiens est, benigna est".

80. (Vers. 34.). Non sufficit etiam esse communicativum respectu recompensantium, quia hoc est ipsorum feneratorum; unde et subiungit: Et si mutuum dederitis his, a quibus.speratis recipere, scilicet recompensationem: quae gratia est vobis? quasi dicat: nulla. Et hoc ostendit: Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, id est, commodant ad usuram ; unde subdit: Ut recipiant Aequalia, scilicet pro servitio, non solum pro debito. Et quia mercedem accipiunt, non habent meritum apud Deum: unde in Psalmo : " Quis ascendet in montem Domini "? et subditur: " Qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit". Alioquin in montem Domini non ascendit: unde Ezechielis decimo octavo ille iustificatur, de quo dicitur: "Qui ad usuram non accommoda verit et amplius non acceperit"; et ille e contrario, qui amplius accipit, reprobatur ibidem. Unde talibus potest dici illud Aggaei primo : " Respexistis ad amplius, et ecce, factum est minus ", quia in Psalmo dicitur: "Nihil invenerunt viri divitiarum in manibus suis ". Tales feneratores inter peccatores computantur, quia sunt oppressores aliorum; unde Proverbiorum vigesimo secundo : " Qui accipit mutuum servus est fenerantis". Et propterea inhibetur Exodi vigesimo secundo: "Si pecuniam mutuam dederis pauperi, non urgebis eum quasi exactor nec usuris opprimes".

81. Sed contrarium huius videtur dici Deuteronomii vigesimo tertio : "Non fenerabis fratri tuo, sed alieno".

Sed intelligendum est, quod hoc est malum secundum se: sed permisit illis Lex hoc, sicut et libellum repudii, propter vitationem maioris finali . - Ratio autem huius prohibitionis est multiplex: tum quia pecunia propter accommodationem non deterioratur: tum quia de se non fructificat, sed tota ratio utilitatis est ex parte utentis: tum quia continue consumit et devastat, et ita commodum mutui convertitur in incommodum damni: tum quia in mutuo pecuniae transit rei mutuatae dominium, quia non tenetur eandem numero reddere: tum quia totum transfertur periculum in eum qui fuerat mutuatus: tum etiam, quia in tali modo mutuandi plus diligitur nummus quam proximus, dum nummos proximo accommodat non ex amore proximi, sed ex amore nummi.

82. (Vers. 35.). Verumtamen diligite inimicos etc. Hic post promulgationem et probationem resumit mandata approbata cum ratione movente. Sunt autem tria, quae debent nos movere ad praedicta facienda, scilicet auctoritas praecepti, immensitas praemii et sublimitas exempli. Primum movet irascibilem, secundum concupiscibilem, tertium vero rationalem.

Resumit igitur praedicta documenta per modum praecepti, cum ait: Verumtamen diligite inimicos vestros etbenefacite, scilicet ut non " diligatis verbo neque lingua, sed opere et veritates, primae ioannis tertio. Et hoc imperando dicit, quia, sicut dicitur Ioannis decimo quinto, "hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos". Ipse autem dilexit non solum affectu, sed etiam effectu, sine aliqua spe retributionis.

Ideo additur: Et mutuum date, nihil inde sperantes, scilicet recompensationis: Deuteronomii vigesimo tertio : " Fratri tuo absque usura id quod indiget, accommodabis, ut benedicat tibi Dominus", id est, non quaeras retributionem de hoc ab homine, sicut usurarii, qui propter spem usurae perdunt spem vitae aeternae: contra quos Apostolus primae ad Corinthios decimo quinto ait: "Si tantum in hae vita sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus". Tales sunt divites, qui in divitiis sperant: talium "spes est vacua et labores sine fructu ", Sapientiae tertio. Et ideo Ecclesiastici trigesimo primo: " Beatus dives, qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua ".

83. Nota, quod spes in mutuo potest esse ad simile obsequium, vel ad lucrum. Primo modo licet:

secundo modo potest esse dupliciter: vel expressa per pactum, et haec simpliciter est prohibita, quia facit usurarium: vel tacita in corde, et hoc modo dupliciter: vel principaliter movens ad mutuum, et haec similiter prohibita, quia contra mandatum divinum est: vel non principaliter movens, sed quasi annexa, quia, licet non faciat propter commodum principaliter vel lucrum, credit tamen, accipientem non esse sibi ingratum, et ideo facit libentius. Hic vero non est talis spes commodi contra divinum mandatum .

84. Secundo subdit rationem motivam ex parte -praemii, cum adiungit: Et erit merces vestra multa: Ecclesiastici duodecimo : " Benefac iusto, et invenies retributionem magnam, et si non ab ipso, certe a Domino ". Et dicitur retributio multa et magna, quia Aeterna merces omnia bona continet in excellentia, secundum illud Psalmi: "Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te "! Et vere magna et multa et abscondita, sed promissa, quia, primae ad Corinthios secundo et Isaiae sexagesimo quarto, "oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se .

85. Tertio subiungit rationem motivam ex parte exempli, cum subdit: Et eritis filii Altissimi, scilicet per imitationem, secundum illud ad Ephesios quinto : " Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi ". Sicut filii debemus Deum imitari, quia accepimus gratiam fidei, de qua Ioannis primo : " Dedit eis potestatem filios Dei fieri, bis qui credunt in nomine eius". Accepimus etiam ab eo spiritum adoptionis filiorum, secundum illud ad Romanos octavo: "Non accepistis spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis filiorum". Et ideo debemus Deum imitari, sicut filius patrem, secundum illud Ioannis octavo : " Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite ".

Et propterea ad exemplum eius debemus vivere: quod adiungit, cum addit: Quia ipse benignus est super ingratos et malos, secundum illud Ioelis secundo : "Benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia". Et haec benignitas se ad ingratos et malos extendit: ad Romanos secundo: "An ignoras, quod Dei benignitas ad paenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iust iudicii Dei, qui reddit unicuique secundum operi eius". Et propterea dicitur secundae ad Timoiheua tertio : "Mali et seductores proficient in peius, Ecclesiastae octavo: "Etenim, quia non profert cito contra malos sententiam, filii hominum absque ullo timore perpetrant mala Ab his omnibus malis liberat et salvat divina benignitas, excedens nostram malitiam: ad Titum tertio : " Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei".

86. (Vers. 36.). Estote ergo misericordes etc Postquam evangelicae leges promulgavit et probavit et etiam resumsit cum ratione movente, hic tandem concludit pro retributione consequente , quam ostendit sequi opera nostra in sententia iudiciali, in gloria caelesti et in poena infernali: in iudicio quidem respectu universorum, in proemio respectu honoraui et in supplicio respectu peccatorum.

Concludit igitur primo, quod debemus praemissa mandata implere secundum formam praescriptam, praedicendo iudicialem sententiam, cum dicit : Estote ergo misericordes, scilicet in exhibendo vos proximis benevolos, pacificos et beneficos; in quo tangit mandatorum praedictorum substantiam.

Sicut et Pater vester misericors est, in quo tangit formam sive circumstantiam, quia ipse dod tantum amicis, sed adversariis condescendit. Hoc quippe necessarium est, secundum illud Matthaei decimo octavo : " Oportuit, et te misereri conservi .cut et ego tui misertus sum". Unde illam misericordiam exigit, quam impendit: et secundum illam quam impendimus, in iudicio rependit,secandum illud Ecclesiastici quarto: "In iudicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum: et eris tu velut filius Altissimi, et miserebitur tui magis quam mater "; Iacobi secundo: "Iudicium sine misericordia ei qui non fecerit misericordiam".

Et ideo aiddit retributionem iudicii correspondentem operibus meriti secundum quadruplicem differentiam actus, scilicet iudicandi, cpndemnandi dimittendi et donandi: quorum primus est natatis, secundus severitatis, tertius pietatis et quartus liberalitatis.

87. (Vers. 37.). Primum notatur cum subdit: Nolite iudicare, et non iudicabimini: Matthaei septimo dicitur: " In quo iudicio iudicaveritis,

mdicabimini ". - Et quia non intelligit de quocumque iudicio, sed de eo quod a pietate deviat in crudelitatem: ideo adiungit: Nolite condemnare, et non condemnabimini: ad Romanos secundo : " In quo alterum indicas, te ipsum condemnas ", quia, sicut dicitur Proverbiorum decimo septimo, " et qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, uterque est abominabilis apud Deum ". - Unde revocat a iudicio iniquitatis et hortatur ad beneficium pietatis, quod consistit in dimittendo et dando: in dimittendo iniuriam et in dando indulgentias, vel in dimittendo mala commissa et in dando bona concessa. - Quantum ad dimissionem malorum adiungit: Dimittite, et dimittetur vobis . Alioquin non salubriter oratis, Matthaei sexto: " Dimitte nobis debita nostra " etc.; et post: " Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra ". Unde Ecclesiastici vigesimo octavo: " Relinque proximo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata tua solventur ".

88. (Vers. 38.). Quantum ad collationem bonorum subditur: Date, et dabitur vobis, scilicet in iudicio, in quo dicetur illud Proverbiorum ultimo : "Date illi de fructu manuum suarum " etc, quia, Matthaei vigesimo quinto, " habenti dabitur, et abundabit ". Illa enim sola homo secum habet, quae pro Deo dedit, secundum illud Ecclesiastici decimo septimo : (Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit, et postea resurget et retribuet". Et ideo hoc attendens Zachaeus dicebat, infra decimo nono: " Ecce, dimidium bonorum meorum do pauperibus ".

In summa nota hic, quod non prohibetur hic indicium quodcomque, scilicet deliberatum, ordinatim et iustum, sed usurpatum, temerarium et iniquum. Usurpatum autem dico, quando non est officium nec auctoritas in iudicante: temerarium, quando est de re, quae non constat, sed procedit ex sola suspicione: iniquum, quando est contra ius divinitus approbatum; et tale iudicium hic prohibeor, non primum .

89. Secundo, promittendo supercaelestem gloriam secundum mensuram perfectam, cum adiungit:

Mensuram bonam etc. Et nota, quod ponit hic quatuor conditiones secandum quatuor partes beatitudinis, quarum prima est in gaudio interiori in beatitudine animae: propter quam dicit: Mensuram bonam, quia, secundum Psalmum , tunc (replebitur in bonis desiderium tuum "; et dices cum Petro, Matthaei decimo septimo: " Domine, bonum est nos hic esse ", quia eadem erit " mensura hominis tunc, quae et Angeli ", Apocalypsis vigesimo primo. - Secunda, ex gaudio inferiori in glorificatione corporis: propter quod dicit: Confertam , a con et farcio, farcis: Iob quinto: " Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus in tempore suo ". -Tertia, ex gaudio exteriori, scilicet ex societate Sanctorum et renovatione omnium creaturarum: propter quod addit: et coagitatam: Iob vigesimo secundo : " Argentum tuum et aurum coacervabitur tibi", id est, imperfecti et perfecti in merito omnes colligentur in unum gaudium.

Quarta, ex gaudio superiori in visione Dei: propter quod dicit: et supereffluentem: Iob vigesimo secundo : " Tunc super Omnipotentem deliciis afflues ".

Et de hoc quadruplici gaudio in praemio Aeterno potest exponi illud ad Ephesios tertio: "In caritate radicati et fundati , ut possitis comprehendere, quae sit longitudo " gaudii interioris, "latitudo" exterioris, (Sublimitas " superioris et " profunditas" inferioris:

Hanc quidem mensuram dabunt in sinum vestrum, illi scilicet, quibus misericordiam facitis in praesenti, secundum illud quod infra decimo sexto dicitur : " Facite vobis amicos de mammona iniquitatis " etc. Et tales sunt pauperes, quos fecit Dominus iudices: Iob trigesimo sexto: " Iudicium pauperibus tribuet". Hanc dabunt in sinum, id est in animae capacitatem stabilem et intrinsecam: Iob decimo nono : " Reposita est baec spes mea in sinu meo"; quam si vis habere, fac consilium Sapientis, Ecclesiastici vigesimo nono: " Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo ".

90. Tertio, comminando infernalem paenam secundum aequiparantiam ad culpam, cum adiungit: Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, scilicet nocendo vel male agendo sive demerendo, remetietur vobis, iuxta illud Deuteronomii vigesimo quinto: "Iuxta mensuram delicti erit et plagarum modus "; et Apocalypsis decimo octavo: " Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum "; et hoc est quod comminatur Dominus Ioelis tertio: "Cito velociter reddam vicissitudinem vobis in caput vestrum".

91. Retribuit autem Dominus in mensura aequali, pensato reatu, sed in maiori, pensata duratione, quia cito transit delectatio, sed sempiterna manet punitio: Iob septimo"; " Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet nec revertetur ultra in domum suam ". In minori vero, pensata offensa, quia qui contra omne bonum peccavit omni bono debet privari, secundum illud Threnorum tertio : "Misericordiae Domini, quia non sumus consumti, quia non defecerunt miserationes eius". - Rursus, qui peccat in bonum infinitum intensive et extensive, deberet utroque modo infinite puniri: et quia non potest creatura habere infinitatem intensionis, suscipit alteram, scilicet infinitatem durationis cum finitate acerbitatis. Unde Augustinus :"Non actus temporalis facit, ut peccatum mortale Aeternaliter puniatur, sed circumstantia illius, in quem peccatur"; qui cum sit aeternus, implentibus mandata bona promittit aeterna, peccantibus vero paenam comminatur Aeternam ". Et ideo Augustinus: "Dignus est malo aeterno, qui in se perimit bonum, quod posset esse aeternum ". Et Gregorius dicit hoc ipsum: "Iuste qui aeternaliter peccato perfrui volunt aeternaliter poenam inveniunt, et quorum voluptas non habuit finem peccandi non habebit finem torquendi". - Licet igitur poena sit maior voluptate et minor offensa, attamen Aequatur reatui obligationis necessario. Nec mirum, si actionem temporalem comitatur reatus perpetuus, quia in contractu temporalis est actio, et tamen ius perpetuum acquirit emptori vulneratio etiam temporalis ad mortem deducit perpetuam, et bellum diurnum acquirit perpetuam servitutem, et temporale peccatum exsilium sempiternum.

92. Dicebat autem illis et similitudinem,pos praecepta propria et expressa subiungit hic Evange lista documenta Domini similitudinaria et translata in quibus Dominus quadrupliciter nos informat. Primo namque retrahit a vanitate praesidendi. Secundo vero revocat a temeritate iudicandi, ibi : Quiad autem vides festucam etc. Tertio informat ad prudentiam discernendi, ibi: Non enim est arbor bona etc. Quarto vero invitat ad diligentiam operandi ibi: Omnis, qui venit ad me etc.

Primo ergo retrahit a vanitate praesidentia consideratione triplici, scilicet ex consideratione periculi declinandi et vitii detestandi et exempli imitandi.

93. (Vers. 39.). Declinandum namque est ruinae periculum, quod imminet praesidenti superbe; propter quod dicit: Nunquid potest caseus camon ducere? quasi dicat.: non potest sane propter periculum ruinae, quod adiungit: Nonne ambo in foveam cadunt ? Sed homo praesumtuosus caecus est, secundum illud Apocalypsis tertio : "Dicis, quod dives sum et locupletatus et nullius egeo: et nescis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus". De tali ad Romanos secundo:"Confidis, te ipsum ducem esse caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium ". "Qui ergo alios doces te ipsum non doces"; quasi dicat: caecus es.

Et ideo, qui ambit et praesumit aliis praeferri, cum sit caecus, se et alios in praecipitium demergit: unde Ieremiae quinquagesimo : "Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos ". Et ratio huius redditur Ieremiae decimo: " Stulte egerunt pastores et Dominum dod requisierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est ". Et ideo subdit: Ambo in foveam cadunt. Et hoc est quod dicit Gregorius : " Dum pastor per abrupta vitiorum graditur, necesse est, ut grex in praecipitium trahatur". Et tales maledictionem Domini merentur, secundum illud Deuteronomii vigesimo septimo: " Maledictus, qui errare facit caecum "; sicut et lucifer, qui voluit aliis praeesse, et qui ei adhaeserunt omnes corruerunt in foveam, secundum illud Isaiae decimo quarto " Quomodo cecidisti, lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes "?

94. (Vers. 40.). Detestandum etiam est super-.biae vitium, quod adiacet volenti praesidere: propter flnod subdit: Non est discipulus supramagistrum, scilicet secundum rectum ordinem. Qui ergo, magistro subiacente, cupit praeesse, magistrum suum contendit praecedere. Unde Bernardus: " Quoties hominibus praeesse desidero, toties Deum meum praeire contendo, et tunc non sapio quae Dei sunt". Et hoc est quod dicit Dominus discipulis Ioannis decimo tertio : "Amen dico vobis, non est maior servus domino suo, neque apostolus maior eo qui misit eum". Qui ergo vult aliis superefferri ignorat doctrinam Christi ; Matthaei undecimo: " Discite a me, quia mitis sum et humilis corde "; aut si aliquando novit, in apostasiam cadit, iuxta illud quod dicit Gregorius : " Quoties pastor praeesse aliis delectatur, toties in apostasiae crimen dilabitur ". Desinit autem esse discipulus, dum vult dominari et magister aliorum vocari, contra illud Matthaei vigesimo tertio: "Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est, Christus ".

95. Imitandum est vitae perfectae exemplum, quod consistit in volendo subiacere ; propter quod dicit: Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius, Christus scilicet, qui " non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis", Matthaei vigesimo . Et ideo dicitur infra vigesimo secundo: " Qui maior est in vobis fiat sicut minor, et qui praecessor, sicut ministrator ". Et ratio redditur: " Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat". Et hoc ipse ostendit eis per exemplum, Ioannis decimo tertio : (Postquam lavit pedes", subditur: " Scitis, quid fecerim vobis? Vos vocatis me magister et domine: et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros" etc. Et post subditur: " Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis". Et ad hoc perfectum exemplum invitat Apostolus ad Philippenses secundo: " Nihil, inquit, psr contentionem neque per inanem gloriam operantes, sed. in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes ". "Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu", de quo subdit, quod, " humiliavit semetipsum " etc.

96. (Vers. 41.). Quid autem vides festucam etc. Hic revocat a temeritate iudicandi, quod quidem facit ostendendo eum qui temere iudicat, iniquum in cogitatione, indiscretum in locutione, inordinatum in operatione.

Ostendit igitur primo temere iudicantem iniquum in cogitatione, quia non iudicat aequaliter: propter quod dicit: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui? tu scilicet, qui iudicas. Festucam vocat leve peccatum, quod quis reprehendit in alio, magnum negligens in se ipso: quantum ad quod addit: Trabem autem, quae in oculo tuo est, non considerae: trabem, id est magnum peccatum: ex quo colligitur, quod sic iudicantis iniquum est iudicium, quia, sicut dicitur Proverbiorum vigesimo , " abominatio est apud Deum pondus et pondus Non habet aequale pondus qui magis ponderat culpam in alio quam in se: et talis dicitur ado-minabiUs, quia dupliciter peccat: et se ipsum, qui est superbus et impius, iustificando, et suum proximum condemnando: unde Proverbiorum decimo septimo : " Et qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, uterque est abominabilis apud Deum". Et sanum est consilium, aliis indulgere et semetipsum considerare et diiudicare, secundum illud ad Galatas sexto: " Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite hu;usmodi in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris" etc. " Nam qui putat, se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit". Et ideo talis trabem habet in oculo, id est superbiam excaecantem, sicut Balaam, Numerorum vigesimo quarto : " Dixit homo, cuius obturatus est oculus "; cuius obturatio est valde gravis in iudicando iniquum: Ecclesiastici trigesimo primo: " Nequius oculo quid creatum est "? Et merito, quia, sicut dicitur infra undecimo , " si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit ".

97. (Vers. 42.). Secundo ostendit, indiscretum esse in locutione, quia non loquitur rationabiliter; propter quod subdit: Aut quomodo potes dicere fratri tuo, exterius scilicet alloquendo: Frater, sine, eiiciam festucam de oculo tuo, in reprehendendo et corrigendo; ipse autem in oculo tuo trabem non videns? peccatum gravissimum in te non attendendo, quasi dicat: non potes hoc rationabiliter dicere. Poterit enim tibi dici: Quid alium iudicas, te ipsum non iudicas ? " Qui alium doces te ipsum non doces"? ad Romanos secundo: et illud supra quarto: " Medice, cura te ipsum ". Unde talis admonitio potius merito despicitur, quam auditur,

secundum illud Gregorii : "Cuius vita despicitur, restat, ut eius praedicatio contemnatur ", quia:

" Turpe est doctori, dum culpa redarguit ipsum ".

Chrysostomus : "Quare in alienis vides tam parva peccata, et in te tam magna transcurris"? Ecclesiastici trigesimo quarto: " Ab immundo quis mundabitur, et a mendace quid verum dicetur "? Et ideo in Psalmo: "Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas"?

98. Tertio vero ostendit inordinatum in operatione, quia postponit illud, ad quod tenetur principaliter: propter quod dicit: Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo. Hypocritam vocat talem iudicem temerarium, quia in iudicando alios ostendit et praetendit zelum iustitiae, et se ipsum non iudicando habet vilium intus latens. Unde Gregorius : " Hypocrita ceteros reprehendit, ut in aliorum comparatione ipse sanctior videatur". Vel hypocritam vocat, quia,exteriora ponderans, interiora negligit, quae sunt magis ponderanda, secundum illud Matthaei vigesimo tertio : " Vae vobis, scribae et Pharisaei ! hypocritae, qui mundatis quod deforis est oalicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Pharisaee caece ! munda prius quod intus est". Et ideo recte nunc dicit: Etice primum , quia circa hoc principaliter insistendum est, ut trabes, id est grave peccatum, de interiori oculo eiiciatur: Iacobi quarto : " Purificate corda, duplices animo "; quoniam, sicut dicitur Ecclesiastici decimo quarto, " qui sibi nequam est, cui alii bonus erit"? Debet enim caritas esse ordinata, ut primo intendat sibi et post alii, secundum illud primae ad Timotheum quarto: " Attende tibi et doctrinae. Hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies et eos qui tecum sunt ". Unde subditur: Et tunc perspicies, id est, perfecte aspicies, oculo iam mundato, ut educas festucam de oculo fratris tui: Iob vigesimo sexto :"Obstetricante manu, eductus est coluber tortuosus "; unde

Glossa: " Non est doctor prius idoneus abi mederi qui nondum se sanavit". Unde in omnibus lalibi est ordo praecipue attendendus ; stultus enim est et hypocrita, qui sollicitius curat aliena facta quamt propria. Exemplum de Collationibus patrum ,de eo qui posuit arenam in sacco, quem superposuit humero, habens posterius multam et anterius modi cum: et interpretatus est, illud multum esse peccata propria, et illud modicum esse peccata aliena, sicu facit hypocrita.

99. (Vers. 43.). Non est enim arbor bona etc Postquam retraxit a temeritate iudicandi, hic infor-mal ad prudentiam discernendi, quod quidem facit hoc ordine. Primo enim proponit similitudine)) metaphoricam; secundo vero elicit eruditionem explicitam: tertio vero ex hoc redarguit simulationem deceptoriam.

Proponitur ergo metaphorica similitudo, eam dicitur: Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos. Enim non est hic causale, sed continualivum ; arborem vocat non voluntatem, quae est a Deo: sic est bona, quia a Deo: sed voluntatem, quae non est bona, cum facit malum; nec etiam est mala, cum facit bonum; quantum ad quod addit: Neque arbor mala faciens fructum bonum. Conformis est enim voluntas operi, sicut arborfruclni: Proverbiorum duodecimo : " De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei "; quia, sicut dicitur supra tertio, " omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur ". Unde spirf-tualiter arbores fructibus privantur per gelicidium iniquitatis, secundum illud ludae in Canonica sua de malis: " Arbores sunt autumnales, infructuosae,bis mortuae ". Tunc autem fructibus replentur, cum appropinquant calori caritatis, secundum illud infra rigesimo primo: " Videte ficulneam et omnes arbores: cum producunt ex se fructum, scitis, quia prope est Aestas ". Unde prudens considerator arbores discernit per fructum.

100. (Vers. 44.). Et propterea adiungit: Unaquaeque etam arbor ex fructu suo cognoscitur. Et hoc est quod dicitur Matthaei septimo: " A fructibus eorum cognoscetis eos", quia, sicut dicitur ad Galatas quinto, " manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorom servitus etc. Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax" etc.: unde de viro iusto in Psalmo dicitur: " Erit tanquam lignum, quod plantatam est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit". Nec mirum, quia, Sapientiae tertio, " bonorum laborum gloriosus est fructus ", sed malorum nullus; ad Romanos sexto: " Quem fructum habuistis, in quibus nunc erubescitis "? Et ideo ditatur de avaro Ecclesiastae quinto: " Qui amat divitiis fructum non capiet ex eis ".

101. Et quod arbor discernatur per fructum, probatur per sensibile experimentum, cum subditur: Utque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. Duos ponit fructus praecipue laudabiles, scilicet ficus et uvas: unde Iudicum nono introducitur flens et vitis per prosopopoeam loquens: ficus sic: "Nunquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissitnos "? Et vitis sic: " Nunquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines "? Duo etiam arbusta ponit pessima, scilicet rubum et spinam, quae gignit terra propter peccata humana, secundum illud Genesis tertio : "Maledicta terra in opere tuo: spinas et tribulos germinabit tibi ".

102. Sed spiritualiter per ficum dulcem intelligitur dulcedo pietatis, per spinas homines iracundi et schismatici, qui non possunt aliis compati; secundi Regum vigesimo tertio : " Praevaricatores quasi spinae avellentnr universi ; et si quis eas tangere voluerit, armabitur ferro et ligno lanceato ".

Per uvam intelligitur perspicua cognitio veritatis, et per rubos homines haeretici, a quibus detinentur nperbi, secundum illud Genesis vigesimo secundo : "Luvavit Abraham oculos suos viditque inter vepres arietem haerentem cornibus ". - Ista duo genera hominum dissipant vineam Domini exercituum, scilicet schismatici et haeretici: Isaiae trigesimo secundo : "Super humum populi mei ascendent spinae et vepres "; Isaiae quinto: " Exspectavi, ut faceret uvas, fecit autem labruscas"; et post: " Ascendent super ;earn vepres et spinae ".

103. (Vers. 45.). Secundo autem elicitur expressa eruditio, cum adiungitur: Bonus homo de bono

thesauro cordis sui profert bona , ad similitudinem scilicet arboris bonae. Bonum thesaurum vocat habitum interioris perfectionis, sive in affectu, quantum ad quem dicitur Proverbiorum vigesimo primo " Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti "; sive in intellectu, quantum ad quem Matthaei decimo tertio: " Omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ". De utroque bono thesauro proferuntur tam opera quam etiam verba ; unde Iacobi tertio: "Quis sapiens et disciplinatus est inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae ".

104. Et sicut bonus homo bonae arbori comparatur, ita et malus malae: unde et addit: Et malus homo de malo thesauro profert mala . Thesaurum malum vocat malam voluntatem et malam conscientiam; Michaeae sexto: " Adhuc ignis in domo impii et thesauri iniquitatis ". Et certe de malo corde procedunt mala opera et immunda verba: unde Marci septimo : " De corde hominum procedunt adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae: omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant". Similiter et mala verba, secundum illud Proverbiorum decimo quarto: " Testis fidelis non mentietur: profert autem mendacium testis dolosus ".

Et rationem unius ipse reddit, cum subiungit: Ex abundantia enim cordis os loquitur, bonum scilicet verbum, aut malum. De bono Ecclesiastici sexto : a Lingua eucharis in bono homine abundabit"; et de malo Proverbiorum decimo quinto: " Mens iusti meditabitur sapientiam , os impiorum redundat malis "; et in eodem: " Os fatuorum ebullit stultitiam ", -

105. (Vers. 46.). Tertio vero redarguitur deceptoria simulatio, cum subiungitur: Quid autem vocatis me: Domine ? scilicet confessione oris, et non facitis quae dico, omissione boni operis. Ostensio enim reverentiae in ore falsa est, nisi adsit pariter exhibitio obedientiae in opere: unde de talibus lsaiae vigesimo nono : " Appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me "; et Matthaei decimo quinto: " Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me "; et ad Titum primo: " Confitentur, se nosse Deum, factis autem negant". Et ita est in eis repugnantia, quia verbum indicat bonitatem in corde, et factum ostendit malignitatem in opere. Tales non decipiunt Dominum, sed fallunt semetipsos, secundum illud Iacobi primo : " Estote factores verbi et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos unde Matthaei septimo: "Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum".

106. (Vers. 47.). Omnis, qui venit ad me etc. Postquam informavit ad prudentiam discernendi, hic invitat ad diligentiam operandi, et hoc sub duplici metaphora, in quarum prima commendat obedientes: in secunda vero vituperat negligentes, ibi -: Qui autem audit et non facit etc. - Circa commendationem obedientis primo praemittit obedientis actum: secundo, modum: tertio, fructum.

Quantum ad actum igitur vere obedientis dicit: "Omnis, qui venit ad me, scilicet fideliter credendo, et audit sermones meos, devote intelligendo, et facit eos, scilicet opere complendo; ostendam vobis, cui sit similis. Ex quo colligitur, quod vere obedientis est primo venire per.fidem, credendo fideliter: de quo adventu Ioannis sexto : "Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ". Sic veniunt parvuli, secundum illud Matthaei decimo nono: " Sinite, parvulos venire ad me ".

Deinde audire, intelligendo vivaciter: Ecclesiastici tertio : "Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam "; Iacobi primo: "Sit omnis homo velox ad audiendum" etc.

Est tertio vere obedientis im-

- plere efficaciter; unde Deuteronomii trigesimo : "Iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum ". Alioquin non iustificaberis apud Dominum, quia, ut dicitur ad Romanos secundo, (factores legis iustificabuntur".

107. (Vers. 48.). Quantum ad vere obediendi modum adiungit documentum similitudinarium de aeificante domum, cum subdit: Similis est homini aedificanti domum, per profectum virtutis: Proverbiorum vigesimo quarto : " Diligenter exerce agrum tuum, ut postea Aedifices domum tuam". HAEc quidem domus est conscientia bona: Sapientiae octavo: "Intrans in domum meam, conquiescam cum illa "; Proverbiorum decimo quarto: "Sapiens mulier Aedificat domum suam, insipiens exstructam quoque manibus destruit". - Qui fodit in altum, per descensum humilitatis, secundum praeceptum Elisei quarti Regum tertio : "Facite alveum torrentis huius fossas et fossas", scilicet per humilitatem in intellectu pariter et affectu. Sed huic respondet superbus illud mali villici, infra decimo sexto: " Fodere non valeo, mendicare erubesco". Quocontr Isaiae secundo: " Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini" etc. Ille autem altius fodit, qui magis per humilitatem descendit, et huius Aedificium altius ascendit, quia " qui se humiliat exaltabitur ", infra decimo octavo .

Et posuit fundamentum supra petram, per stabilimentum caritatis, secundum illud ad Ephesios tertio : "In caritate radicati et fundati". Haec caritas fundat super Christum, qui est petra solida, secandum illud Isaiae vigesimo octavo: " Ecce, ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum". Super hunc fundat caritas, dum facit implere eius mandata, secundum illud Ioannis decimo quarto : "Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me". Et hic est in Christo fundatus: Ecclesiastici vigesimo sexto: " Fundamenta aeterna super petram solidam, mandata Dei in corde mulieris sanctae". Ambrosius : " Omnium virtutum fundamentum est caelestium obedientia mandatorum ".

Hic est ergo modus vere obediendi divinis praeceptis, ut sit sedulitas in profectu virtutis, sit profunditas in descensu humilitatis, sit firmitas in affectu caritatis.

108. Quantum ad verae obedientiae frwlmn subiungit: Inundatione autem facta etc. Observatio namque divinorum mandatorum firmat contra impulsum tentationum, quam designat per inundationem quantum ad tentationem exteriorem a daemonibus, secundum illud Isaiae octavo : "Adducet Dominus aquas, fluminis fortes et multas, regem Assyriorum "; et infra: " Et ibit per Iudam transiens et inundans usque ad collum "; hic aperte designat diabolum ; et Iob vigesimo primo: "Quoties lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio

Designat etiam tentationem per illisionem fhtmi nis, cum addit: Illisum est flumen domui illi, quantum scilicet ad tentationem interiorem, scilicet timoris, vel doloris, vel laetitiae, vel amoris ; Nahum secundo : " Portae fluviorum apertae sunt "; quod quidem fit, quando ingrediuntur tentationes interius ut possit clamare illud Psalmi: " Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam ". - Sed hae tentationes non praevalent contra divinorum mandatorum observatores ; propter subditur: Et non potuit eam movere: Proverbiorum decimo : " Quasi tempestas transiens non erit impius,

;ustos antem quasi fundamentum sempiternum "; in Psalmo: "Perfice gressus meos in semitis tuis, ut dod moveantur vestigia mea ". - Huius autem stabilitatis ratio redditur, cum adiungitur: Fundata enim erat supra firmam petram Hinc dicitur de insto Isaiae vigesimo secundo: " Figam illum paxillum in loco fideli". HAEc quidem fixio est per caritatem: ad Romanos octavo: " Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius"? Verae igitur obedientiae fructus est victoria tentationis exterioris et interioris per virtutem stabilis fundamenti.

109. (Vers. 49.). Qui autem audit et non facit. Hic post commendationem vere obedientis subiungit vituperium negligentis, praemittens negligentis vitium, addens periculum et subiungens praecipitium.

Praemittit igitur negligentis vitium, cum dicit: Qui autem audit et non facit, sicut Balaam, Numerorum vigesimo quarto : " Dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi ".

Hic reprehensibilis est, quod ostendit per simile, cum subdit: Similis esthomini Aedificanti domum suam supra terram sine fundamento. Terram vocat locum inconstantem et facile mobilem, secundum illud Psalmi: " Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem pro;icit ventus a facie terrae"; Isaiae vigesimo quarto: " Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, et auferetur sicut tabernaculum unius noctis "; Iob quarto: " Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumuntur velut a tinea " Et hoc est, quia non sunt "in caritate radicati ", sed in terrena cupiditate: Sapientiae quarto: " Adulterinae plantationes non dabunt radices ".

110. Adiungit negligentis periculum in illisione fluminum, cum adiungit: In quam illisus est fluvius, id est tentatio impellens, ex qua imminet periculum ruinae: Ezechielis decimo tertio : "Die ad eos qui liniunt parietem absque temperamento, quod casurus sit paries. Erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes et ventum procellae dissipantem". De talibus Isaiae vigesimo octavo: " Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem ; quandocumque pertransierit, tollet vos ". Hi enim sunt, de quibus dicitur infra octavo : " Ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt "; et hi sunt " qui non habent radices ".

111. Subiungit postremo negligentis praecipitium, cum ait: Et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna: Zachariae decimo quarto : " Erit ruina equi et muti, cameli et asini et omnium iumentorum ", id est omnium hominum animalium et negligentium et impiorum ; Sophonias primo: " HAEc dicit Dominus: Congregans hominem et pecus, congregans volatilia caeli et pisces maris: et erunt ruinae impiorum, et disperdam homines a facie terrae ". Nec mirum, quia, Proverbiorum quarto , " via impiorum tenebrosa: nesciunt, ubi corruant".

Ex periculo igitur et vituperatione negligentium et commendatione obedientium sufficienter invitatur ad diligentiam agendorum, et in hoc documenta divina habent terminum.