COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum II.

Secundo, de nativitate ex utero dupliciter.

1. Factum est autem in diebus illis etc. Terminata parte illa, in qua agitur de conceptu Salvatoris in utero, sequitur pars secunda, in qua agitur de ortu Salvatoris ex utero, et hoc facit in isto totali capitulo . Habet antem haec pars duas, in quarum prima determinatur nativitatis Christi veritas: in secunda determinatur nascentis humilitas. Quia enim Christus in nativitate sua factus est ex

muliere, et factus est sub Lege per humilitatem; ideo utrumque pertinet ad Evangelistam determinare: et incipit secunda pars ibi: Et postquam consummati sunt dies octo etc.

Primo, de nativitatis Christi veritate ostenduntur tria.

Prima pars habet tres partes, in quarum prima ostenditur, qualiter Christi nativitas fuit consummata: in secunda, qualiter ab Angelis denuntiata, ibi : Et pastores erant in regione: in tertia, qualiter per pastores manifestata et divulgata, ibi: Et factum est, ut discesserunt etc.

Qualiter Christi nativitas sit consummata.

Prima pars habet tres, quoniam ad nativitatem Salvatoris exprimendam oportet assignare tempus et locum et pariendi modum. Describit ergo in prima parte Evangelista tempus debitum: in secunda, locum idoneum, ibi : Ascendit autem et loseph a Galilaea: in tertia vero, Virginis partum, ibi: Factum est autem, cum essent ibi.

2. Tempus autem debitum nativitati Christi fuit tempus universalis imperii describendi, " quia, ut dicit Gregorius , ille veniebat in carne, qui electos suos ascriberet in aeternitate ". In hac descriptione universalis imperii triplex notatur excellentia, scilicet potentiae in praecipiendo, sapientiae in discernendo et imliliae in prosequendo, quoniam haec tria futura erant in Christo, secundum illud Iereiniae vigesimo tertio : " Ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex ", ecce, potentia: " et sapiens erit ", ecce, sapientia: " et faciet iudicium et iustitiam ", ecce, iustitia, ut sit in eo omnimoda perfectio.

3. (Vers. 1.). Quantum ad excellentiam potentiue in praecipiendo dicit: Exiit edictum a CAEsare

Augusto, ut describeretur universus orbis. Caesar iste Augustus proprio nomine fuit Octavianus, seda Iulio Caesare, qui antea imperavit, Caesar est cognominatus, a quo omnes imperatores Romani postea caesares dicti sunt. Iste etiam dictus est Augustus, eo quod rem publicam auxit: et ab isto omnes alii, semper dicuntur Augusti . Et iste protulit universale edictum, quia universale habebat dominium, dod in omnes et singulos, sed in principales universi partes: unde imperium suum fuit magnum, secundum illud Danielis secundo : " Et regnum quartum erit ferreum. Quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia haec ". Hoc fuit Romanorum imperium, quod designatum fuit per imperium Nabuchodonosor, de quo leremiae vigesimo septimo: " Ego dedi omnes terras has in manu Nabuchodonosor, et servient ei omnes gentes. Gens et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor, visitabo super gentem illam, dicit Dominus ". In his diebus, huius scilicet regni, erat tempus adventus Christi, quia dicitur Danielis secundo : "In diebus regnorum illorum suscitabit Dominus regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius populo alteri non tradetur". Et istius solius est plena orbis descriptio, secundum illud Psalmi: "Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi, qui habitant in eo ". Et ideo dicitur Apocalypsis decimo nono, quod " habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium "; quia, sicut dicitur Ecclesiastae quinto, " excelso alius excelsior est, et super hos quoque eminentiores sunt alii ".

4. (Vers. 2.). Quantum ad excellentiam sapientiae in discernendo subdit: Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino: quia haec fuit, ut dicit Ambrosius , prima descriptio generalis, quae inchoata est. a Cyrino; vel: prima facta, id est primo inchoata, secundum Bedam, ab illo qui praesidebat in Syria, quae est umbilicus terrae habitabilis: et sic flebat dicta descriptio distincte et ordinate, et sunt duo indicia sapientiae in principe, secundum quod dicitur de Salomone tertii Regum decimo: " Videns regina Saba omnem sapientiam Salomonis et habitacula servorum et ordines ministrantium, non habebat ultra spiritum ". Haec autem descriptio facta est non propter vanitatem, sicut illa David, secundi Regum ultimo , propter quam percussus est populus, sed propter imperii utilitatem , ut sciretur quantitas tributi, et hoc est discretionis, non elationis: Ecclesiastici quadragesimo secundo: " Ubi multae sunt manus, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe ". Sed non est cuiuscumque singulorum regum tributa describere, sed Christi nascentis: unde Psalmus: " Et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis ".

5. (Vers. 3.). Quantum ad excellentiam iustitiae in prosequendo subditur: Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Faciebant ergo regis imperium, et nullus occupabat alienum: et ita subiectionem habebant ad regem in professione, et pacem ad invicem in quieta et iusta cohabitatione, secundum illud ad Romanos decimo tertio : " Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum: cui honorem, honorem: nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis ". Ut profiterentur quidem, se subiectos esse Romano imperio, et hoc reddendo censum. Et illud erat iustum, secundum illud Matthaei vigesimo secundo : " Reddite quae sunt caesaris caesari, et quae sunt Dei Deo ". Et quia Iudaea iam facta erat tributaria, significatur, quod tempus advenerat nativitatis Christi, secundum illud Genesis penultimo :" Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium ". Ibant, etiam nullo praestante impedimento, quo ostenditur, quod istud imperium erat pacatissimum: et ideo tempus erat, ut veniret Christus, pacis annuntiator, de quo ad Ephesios secundo : " Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum ". Et ita iam completum erat illud Michaeae quarto: " Non sumet gens contra gentem gladium, et non discent ultra belligerare: et omnes populi ambulabunt, unusquisque in nomine Dei sui". Et hoc est quod dicit Beda in Glossa : " Pacatissimo tempore voluit nasci Christus, quia pacem magnopere quaesivit et amavit et amatores pacis semper invisit".

6. (Vers. 4.). Ascendit autem et Joseph etc. Postquam descripsit tempus debitum, describit hic locum idoneum, et hoc, quia locus ille conveniens erat prophetali vaticinio, conveniens erat divino promisso, conveniens etiam imperiali edicto.

Ostenditur ergo conveniens prophetali vaticinio in hoc quod dicit: Ascendit autem et loseph a Galilaea de civitate Nazareth,- quia secundum unam prophetiam Nazareth, " ubi fuerat Christus conceptus ", competebat conceptioni: Isaiae undecimo , secundum aliam litteram: " Nazaraeus de radice eius ascendet"; secundum aliam vero Bethlehem, nativitati. Ideo subdit: In Iudaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: Michaeae quinto : " Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Iuda; ex te enim egredietur, qui sit dominator in Israel: et egressus eius ab initio a diebus aelernitatis ". Unde dicitur Matthaei secundo, quod Herodi quaerenti, ubi Christus nasceretur, responderunt scribae: " In Bethlehem Iudae, sic enim scriptum est per Prophetam: Et tu Bethlehem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum ". Haec fuit civitas David, quia inde sumsit originem; primi Regum decimo sexto: " Dixit Dominus ad Samuelem: Veni, mittam te ad Isai Bethlebemitem: providi enim in filiis eius mihi in regem ". - Et nota, quod alibi natus est Christus, alibi conceptus, alibi educatus, ut Herodem et alios impios lateret incarnationis mysterium ; unde Ioannis septimo : " Nunquid a Galilaea venit Christus ? Nonne de Bethlehem castello " ?

7. Ostenditur etiam locus ille conveniens divino promisso, cum subditur: Eo quod esset de domo et familia David, ipse scilicet et sponsa sua virgo Maria. Unde dicit Bernardus , quod " in altera completa est promissio facta David, altero vero tantum teste et conscio ". Haec promissio facta est David, secundi Regum septimo, per Nathan: " Praedicit tibi Dominus, quod domum faciat tibi Dominus: cumque completi fuerint dies tui, suscitabo semen tuum post te et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum "; et rursus in Psalmo: " Iuravit Dominus David veritatem et non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam ".

8. (Vers. 5.). Ostenditur postremo ut conveniens imperiali edicto, cum subditur: Ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Hoc enim processerat ex imperiali edicto. Et licet ante iam concepisset Virgo Regem caeli et terrae, tamen imperiali edicto etiam praegnans voluit obedire, ut posset cum Filio dicere illud Matthaei tertio : " Sic decet nos implere omnem iustitiam "; et per hoc exemplum daret nobis obtemperandi omni potestati superiori , secundum illud primae Petri secundo: " Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum, sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum ". - In hoc autem apparet, quomodo humanum imperium famulatur divino. Praecipiente enim caesare, ut omnes in civitatem suam irent, et obedientibus eius imperio Maria et Ioseph, factum est, quod neuter intendebat, scilicet quod Christus nasceretur in Bethlehem, secundum quod erat aeternaliter dispositum et temporaliter promissum et vaticinatum et prophetatum. Et ideo non est contemnendum aliquo modo mandatum praepositorum.

9. (Vers. 6.). Factum est autem, cum essent ibi etc. Descripsit supra Christi nativitatem quantum ad tempus debitum et locum idoneum, hic tertio describit quantum ad partum, quem describit quantum ad tria, scilicet quantum ad opportunitatem pariendi, novitatem partus et paupertatem parientis: ex quibus ostenditur ortus Christi admirabilis ei inimitabilis et commendabilis.

Primo igitur insinuat opportunitatem pariendi, cum dicit: Factum est, cum essent ibi, impleti sunt dies Mariae, ut pareret, iuxta quod dictum est supra de eius cognata, proximo capitulo : " Elisabeth impletum est tempus pariendi". Vere impletum, quia in plenitudine temporis fuit Christus conceptus et natus: ad Galatas quarto: " At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere " ; Psalmus: " Dies pleni invenientur in eis ".

10. (Vers. 7.). Insinuat etiam novitatem partus in hoc quod dicit: Et peperit filium suum primogenitum. Hoc autem dicit per privationem prioris: quia enim Virgo ipsum conceperat, ideo hic primogenitus eius erat: Isaiae septimo : "Ecce, Virgo concipiet et pariet Alium "; et ideo partus novus fuit, sicut et conceptus, quia, sicut conceptus sine pudore, sic partus sine dolore; Isaiae ultimo: " Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus eius, peperit masculum. Quis audivit unquam tale? Aut quis vidit huic simile "? et postea: " Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego, qui generationem celeris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus "? Talis partus decebat Christum, de quo ad Colossenses primo : ".In ipso habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae "; unde, sicut est primogenitus Patris, ita etiam primogenitus Matris; sicut etiam unigenitus Patris, ita unigenitus Matris: Ioannis primo: "Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre" etc. Unde non dicit hic primogenitus ordinem respectu posterioris, sicut dicebat Helvidius haereticus, sed privationem respectu prioris, quia nullum habuit ante illum, ut ostendatur, quod ipse Domino totaliter erat dedicandus. Primogenita enim omnia erant Deo offerenda: Exodi decimo tertio : "Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea enim sunt omnia".

11. Insinuat autem tertio paupertatem parientis, quia egens operimenti, lecti et hospitii. - Propter defectum operimenti dicit: Et pannis eum involvit, non una veste, sed multis, ut pannosus pauper posset dici et exemplo monstraret illud Apostoli primae ad Timotheum ultimo : Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus ". Et hoc correspondet illi propheliae, Zachariae tertio, ubi dicitur, quod "Iesus, sacerdos magnus, erat indutus sordidis vestibus". Bernardus : " Agnoscas Iesum sacerdotem magnum, sordidis indutum vestibus, dum altercaretur cum diabolo. At ubi exaltatum est caput nostrum super inimicos nostros, mutavit vestem, decoreni induit, amicius lumine sicut vestimento. Utilior siquidem est in conflictu lorica ferrea quam . stola linea, licet illa sit oneri, haec honori". - Et in hoc reprehenditur cultus vestium pretiosarum; propter quod dicitur Matthaei undecimo : " Qui mollibus induuntur in domibus regum sunt "; et Ecclesiastici undecimo: "In vestitu ne glorieris unquam ".

12. Propter defectum lectuli subdit: Et reclir novit eum in praesepio, non in cubiculo, ita ut verificaretur illud Matthaei octavo : " Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius antem hominis non habet, ubi caput suum reclinet". In praesepio. ponitur Christus, ut ostendatur illud Ioannis sexto: " Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi"; et ut verificaretur illud Isaiae primo: (Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui "; et illud Habacuc tertio secundum Septuaginta: "In medio duorum animalium innotescens, cum appropinquaverit anni, cognosceris " etc.

13. In hoc autem secundum mysticum intellectum, quod natus est in Bethlehem, intelligitur, quod est panis vivus: Bethlehem domus panis interpretatur . In hoc, quod in praesepio positus, notatur, quod est cibus simplicium et humilium ratione carnis assumtae: Isaiae quadragesimo: "Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni". Id hoc, quod in medio duorum ammalium, significatur, quod in hoc pastu et pastore uniri debebant pecora duplicis ovilis: Ioannis decimo : " Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor ".

Moraliter et ad litteram in hoc damnavit Christus lectos delicatos, contra quos, Amos sexto :

"Vae vobis, qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis "!

14. Propter defectum habitaculi subdit: Quia non erat eis locus in diuersorio. Diversorium namque secundum Isidorum dicitur, eo quod diversi ibi conveniant, et hic est locus patens: secundum Bedam vero, eo quod diversa habeat orificia: nam est platea vacua inter duos vicos, habens introitum et exitum ad utrumque, et propter intemperiem aeris superius cooperta, ut ibi cives convenire ad colloquendum possint. Hic peperit virgo Maria, quia non habebant domum, in qua possent hospitari, sive quia pauperes erant, sive quia tarde venerant. Hoc autem erat arctum, vel etiam aliis repletum, ita ut non haberet locum nisi locum arctissimum inter bruta animalia: unde poterat Christus dicere illud Psalmi : " Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum "; et verificatum est illud Ieremiae decimo quarto: " Quare sicut viator futurus es in terra et quasi colonus declinans ad manendum? Quare futurus es vehit vir vagus, ut fortis, qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos" etc. - Et in hoc damnatur aedificiorum amplitudo, secundum illud Isaiae quinto : " Vae, qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis" Augustinus: " Non erat illi nisi angustia in terris,- ut tu ei locum cordis tui sibi proprium dilatares. Filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet, et tu ampla palatia et ingentes porticus metiris ".

15. Sic ergo Christum paupercula mater pauperem peperit, ut nos ad paupertatem invitaret et sua inopia ditaret, secundum illud secundae ad Corinthios octavo : " Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, qui, cum esset dives, propter vos egenus faetus est". Et secundum hanc omnimodam indigentiam damnavit avaram opulentiam: unde Bernardus : " Elegit Filius Dei pauperem matrem, quae vix pannos haberet ad involvendum, et praesepe ad regnandum, locum ad reponendum. Non est tale iudicium mundi. Aut iste fallitur, aut mundus errat: sed divinam falli impossibile est sapientiam: elegit igitar"qui non fallitur quod carni molestius est; id ergo melius, id utilius, id magis eligendum ". Simus ergo cum Christo, sicut dicitur secnndae ad Corinthios sexto, "sicut egentes, multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes ".

16. Ex hoc insinuatur nobis, quod iste erat vere Salvator mundi, qui in sui ortus primordio exemplum virtutis praebuit et viam salutis ostendit. Habendo enim lectulum vilem, humilem et pauperem, iam incipiebat dicere, quod mundus iste contemnendos est, secundum tria in eo contenta . Iam incipiebat statum perfectionis exemplo monstrare, qui consistit in humilitate, austeritate et paupertate. Ostendit etiam in hoc Dominus summae dignationis affectum, quia non tantum parvulus, sed etiam pauperculus et despectus pro nobis est factus, ita ut vere posset dicere illud Psalmi : " Pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea ".

Qualiter Christi nativitas ait ab Angelis denuntiata per tria.

17. Et pastores erant etc. Descripsit supra Evangelista, qualiter Christi nativitas fuerit consummata: hic secundo describit, qualiter fuerit denuntiata. Ad denuntiationem autem nativitatis Christi perfecte faciendam tria concurrunt. Primum est dispositio praeparans ad audiendum: secundum, annuntiatio invitans ad exsultandum, quod describit ibi : Et dixit illis Angelus: tertium est confirmatio certificans ad credendum, et hoc describit ibi: Et hoc vobis signum. - Quantum ad primum notandum, " quod dispositio praeparans ad audiendum fuit pastorum attentio, quae ortam habuit ex duplici causa, scilicet ex propriae sollicitudinis vigilantia et ex angelici luminis circumfulgentia.

18. (Vers. 8.). Quantum ad vigilantiam prctpriae sollicitudinis dicitur: Et pastores erant in regione eadem vigilantes. Hoc enim spectet ad pastorale officium: unde Iacob, pastor ovium Laban, dicebat Genesis trigesimoprimo : "Die et nocte Aestu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis". Et ad maioris attentionis insinuationem subdit: Et custodientes vigilias noctis super gregem tuum. De nocte enim potissimum vigilandum est propter hostilem incursum repellendum, luporum scilicet et latronum.

19. Per hoc autem insinuatur spiritualiter vigilantia, quae debet esse in praelatis: unde secundae ad Timotheum quarto : " Tu vero vigila, in omnibus labora, sobrius esto". Et ideo ad Hebraeos ultimo: " Obedite praepositis vestris per omnia. Ipsi enim vigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri "; quia, ad Romanos duodecimo, " qui praeest in sollicitudine". - Vigilare etiam debet quilibet contra hostem spiritualem, secundum illud Threnorum secundo : " Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum: effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui". - Vigilare etiam debet in contemplatione: Psalmus : " Et nox illuminatio mea in deliciis meis"; et Isaiae vigesimo sexto: " Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te "; et hoc, quia talis hora competit divinae inspirationi. Talis etiam hora conveniebat divinae nativitati, secundum illud Sapientiae decimo octavo: " Cum quietum silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, exsiliens de caelo, a regalibus sedibus venit ". - Et signanter dicit: Super gregem suum, secundum illud Proverbiorum vigesimo septimo : " Diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera". Quocontra Zachariae undecimo: "O pastor et idolum derelinquens gregem "! et leremiae decimo tertio: "Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ? Quid dices, cum visitaverit te ? Tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum ".

20. (Vers. 9.). Quantum ad circumfulgentiam angelici luminis subditur: Et ecce, Angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei etc. In hoc, quod iuxta stetit, ostendit familiaritatem et humilitatem ministerii, quo Angelus condescendit homini, et astat illi modo ut adiutor, secundum illud Danielis duodecimo : " Consurgit Michael, princeps magnus, qui stet pro filiis populi tui "; modo ut eruditor et illuminator, secundum illud supra primo: " Apparuit ei Angelus Gabriel, stans a dextris altaris incensi". Simili modo et hic: unde Ambrosius: " Angelus Mariam, Angelus Ioseph, Angelus pastores edocet".

21. In cuius rei signum subditur: Et claritas Dei circumfulsit illos, id est fulsit circa illos. Simie dicitur de Angelo, qui apparuit Petro, Actuum duodecimo : "Ecce, Angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo" carceris. Ideo autem hic Angelus lumen attulit, quia filius lucis fuit, et quia eum nuntiare venerat, qui "est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum sicut dicitur Ioannis primo. Et ideo nocte lumen attulit, ut significetur, impleri illud Isaiae nono: " Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis". - Ex hac autem claritate pastores sollicitos reddidit: propter quod subditur: Et timuerunt timore magno, sicut et Zacharias in aspectu Angeli: supra primo : " Et Zacharias turbatus est, et timor irruit super eum ".